In Evangelium S. Matthaei
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda">
—
⋯
Original / primary: 8472 Inevsma
2.1.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT VIII.
2.1.1
Cum autem descendisset de monte, usque, Domine, si vis, potes me mundare.
2.1.2
Istud miraculum potest intelligi post utrumque sermonem Domini factum fuisse, non solum quem Matthaeus, verum etiam quem Lucas interponit, licet alio loco Lucas Marcusque illud commemoraverint. Mystice descensio Domini de monte incarnationem ejus significat, et post haec secutae sunt eum turbae multae, quia postquam Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, qui antea tantum notus in Judaea, post admirabilis factus est in universa terra.
2.1.3
Si vis, inquit, potes me mundare. De voluntate Domini non quasi incredulus dubitavit, sed quasi colluvionis suae conscius non praesumit.
2.1.4
Et extendens Jesus manum, tetigit eum dicens: Volo, mundare. Extendit curationis manum, qui misericordiae suae protendebat affectum. Tetigit aegrotum, quia in potestate habuit sanitatis effectum, dixit, Volo, mundare. In volo ostendit pietatis clementiam, in mundare majestatis suae potentiam, quia ipse dixit, et facta sunt. Non ut aliqui putant jungendum est, et legendum, Volo mundare, sed separatim, ut primo dicat Volo, deinde imperet mundare. Volo autem propter Photinum dicit, imperat propter Arrium, tangit propter Manichaeum.
2.1.5
Et ait illi Jesus: Vide nemini dixeris. Et revera quid erat necesse ut sermone jactaret quod corpore praeferebat, nisi ut doceret nos non solum a mercede abstineamus pecuniae, sed etiam gratiae
2.1.6
Sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus quod praecepit Moyses in testimonium illis.
2.1.7
Tres ob causas misit eum ad sacerdotes: primum, quia lex praecepit ut mundata lepra offerrent sacerdotibus munera; deinde ut leprosum viderent mundatum, et salvarentur credentes; aut si non crederent, inexcusabiles essent; et ne legem frangere videretur. Si quem movet quomodo Dominus Mosaicum videatur approbare sacrificium, cum id Ecclesia non receperit, meminerit illius sacrosanctum corporis sacrificium nondum in ara crucis oblatum, nec esse apostolorum contestatione et fide credentium confirmatum. Mystice vir iste peccatis languidum genus humanum designat, quod extenta manu Salvatoris hoc est, incarnato Dei Verbo, humanamque contingente naturam, ab erroris prisci varietate mundatum est, et sacerdoti ostensum, de quo dicitur: Tu es sacerdos in aeternum; cui offerunt corpora sua hostiam viventem, sanctam, Deo placentem.
2.1.8
Cum autem introisset Capharnaum, usque Et male torquetur. Quaeritur quomodo conveniat quod Matthaeus ipsum centurionem ad Dominum accessisse dicat, cum Lucas nuntios ad eum misisse narrat? sed pie quaerentibus patet quod Matthaeus, causa brevitatis dixerit accessisse ipsum, cujus voluntas, licet aliis deferentibus, perlata est ad Dominum. Sicut enim Haemorrhoissa, quia credidit, magis Dominum tetigit, quam turbae a quibus premebatur, ita centurio quo magis credidit, eo magis accessit.
2.1.9
Domine, puer meus jacet. Non in una tantum re miserabilis, quod jacet; sed in alia, quod paralyticus; tertia, quod male torquetur. Et hoc ideo, ut angustias animae suae demonstraret, et benevolentiam Domini invitaret: sic decet praelatos sibi subjectis misereri.
2.1.10
Et ait illi Jesus: Ego veniam et curabo eum. Magna Domini sublimitas, sed major humilitas, qui solo verbo valebat curare, non dedignatur servum languentem visitare.
2.1.11
Et respondens centurio, ait: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum. Propter vitae conscientiam gentilis non ausus est hospitem habere Christum, cujus etsi fide praeditus, nondum tamen sacramentis erat imbutus.
2.1.12
Sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. Magna fides centurionis, qua verbi opus in Christo confitetur.
2.1.13
Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites. Hominem se potestate subditum dicit, et tamen se minoribus posse imperare, ut subaudiatur: Quanto magis omnipotens Deus super omnia, per angelicam dicere potest militiam infirmitati ut recedat, et recedit: et sanitati ut veniat, et veniet. Unde sequitur:
2.1.14
Et huic dico, Vade, et vadit; et alii, Veni, et venit; et servo meo: Fac hoc, et facit. Vult ostendere Deum posse implere quod vellet, non tantum per corporis adventum, sed etiam per ministeria angelorum.
2.1.15
Audiens autem Jesus, miratus. Miratur intelligentiam suae majestatis, quod et nobis mirandum significat. Tales motus cum de Deo dicuntur, non sunt signa perturbati animi, sed docentis magistri.
2.1.16
Et sequentibus se dixit: Non inveni tantam fidem in Israel. Non de omnibus retro patriarchis et prophetis loquitur, sed de omnibus aevi praesentis, qui per legem instructi non credebant. Centurio Christo docente minime credidit, spontaneam gentium fidem significans.
2.1.17
Dico vobis, quod multi ab Oriente, et reliqua. Id est, ex omnibus gentibus sicut oportet Evangelium praedicari, vel ab Oriente, qui statim illuminati transeunt, et ab Occidente, hi qui passiones pro fide usque ad mortem toleraverunt, recumbent non carnaliter jacentes, sed spiritaliter requiescentes.
2.1.18
Filii autem regni ejicientur, usque et stridor dentium. Filios regni Judaeos dicit, in quibus antea regnavit Deus. Stridor dentium et fletus oculorum, veram demonstrat resurrectionem membrorum. Interiores quoque tenebras dicit, caecitatem cordis, exteriores quoque noctem aeternae damnationis, ubi duplex ostenditur gehenna, id est, nimii frigoris per stridorem dentium, et intolerabilis esse fervoris, per fletum oculorum, ut beatus Job ait: Ad calorem nimium transeunt ab aquis nivium.
2.1.19
Et dixit Jesus centurioni, usque et sanatus est puer ex illa hora. Probatur fides Domini, et roboratur sanitas servi. Mystice centurio electos ex gentibus ostendit, qui, quasi centenario milite stipati, spiritalium sunt virtutum perfectione sublimes.
2.1.20
Et cum venisset Jesus in domum Petri, vidit socrum ejus jacentem, usque et surrexit, et ministrabat eis. Domus Petri circumcisio est, quae apostolatui ejus tradita erat; socrus vero ejus Synagoga est, quia illa quodammodo mater est Ecclesiae, quae a vero sponso taliter commendatur Petro: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Porro socrus Petri in Synagoga febricitabat, quia persequens Ecclesiam invidiae facibus laborabat. Unde dicitur: Filii matris meae pugnaverunt contra me. Cujus manum Dominus tetigit, quia carnalia ejus opera in spiritalem usum convertit; quae eis resurgens ministrabat, quia nunc quotidie per spiritale officium credens Domino ministrat. Moraliter autem unaquaeque anima, quae carnis concupiscentiis militat, quasi febribus aestuat; sed ad tactum divinae misericordiae convalescens, per continentiae frena lasciviam carnis constringit, et ipsis membris quibus servierat, immunditiae ad iniquitatem, serviat justitiae in vitam aeternam.
2.1.21
Vespere autem facto, obtulerunt ei multos daemonia habentes, et ejecit Spiritus verbo, et omnes male habentes, curavit. Omnes non mane, non meridie, sed ad vesperam curantur, quando verus Sol occubuit, ille qui dixit: Quandiu in mundo sum, lux sum mundi; in cujus occasu plures sanantur aegroti quam ante, quia in carne vivens paucos Judaeorum docuit, postea per orbem gentibus solutis dona permisit.
2.1.22
Videns autem Jesus turbas multas circa se jussit discipulos suos ire trans fretum. Exhortatio Jesu semper est, ut amaros saeculi fluctus, inconfuso fidei navigio transeamus, quoad littus paradisi, ipso gubernante, perveniamus.
2.1.23
Et accedens unus scriba, ait illi: Magister, sequar te, quocunque ieris. Quod Matthaeus dicit tunc istud gestum esse, quando jussit ut irent, Lucas vero Ambulantibus illis in via, non est contrarium quod utique ambulabant ut venirent ad fretum. Scriba iste si dixisset: Domine, sequar te, non fuisset repulsus, sed qui magistrum unum de pluribus aestimabat, et erat litterator, et non spiritalis auditor. Ideo non habet locum, in quo possit reclinare Jesus caput suum.
2.1.24
Ait illi Jesus: Vulpes foveas habent et volucres coeli nidos; Filius autem hominis non habet ubi, etc. Ac si dixisset: Quid me propter divitias saeculi vis sequi, cum tantae sim paupertatis, ut nec proprio utar tecto? Possumus juxta allegoriam per vulpes haereticos accipere significatos, qui nihil in virtutibus Christi, sed in sua confidentes astutia, velut vulpis callida seducere satagunt; per volucres, malignos Spiritus, qui in cordibus Judaeorum domicilia habent, ubi habitaculum non invenit caput Christi Deus.
2.1.25
Alius autem de discipulis ejus, ait illi: Domine, permitte me primum ire, et sepelire patrem. Non discipulatum respuit, sed expleta primum paterni funeris pietate, liberior hunc assequi desiderat: in quo et Filius hominis caput reclinat, quia in ejus humili pectore divinitas familiari quadam requiescat mansione.
2.1.26
Jesus autem ait illi: Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos. Mortuos enim sepelire, est peccatores in peccatis suis fovere: quod illi faciunt qui justificant impium pro muneribus, et iniqua gerentes benedicunt.
2.1.27
Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus. Mare quod Dominus cum suis transire desiderat, praesentis saeculi tenebrosus accipitur aestus. Navicula, quam ascendunt, nulla melius quam dominicae passionis arbor intelligitur, de qua alibi dicitur: Si quis vult post me venire, tollat crucem suam, et sequatur me.
2.1.28
Et ecce motus factus magnus in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus. Illa tempestas non ex se orta est, sed potestati paret imperantis, quatenus se esse terrae marisque Dominum cunctis ostenderet.
2.1.29
Ipse vero dormiebat. O res mirabilis! is qui nunquam obdormit dormivit: dormiebat ergo corpore, ut apostolos evigilare faceret, praecipue autem ne nos unquam animo dormiamus.
2.1.30
Et accesserunt, et suscitaverunt eum, dicentes: Domine, salva nos, perimus. Suscitant Dominum, ne fluctuum feritate dispereant, quia cujus mortem viderant, maximis votis resurrectionem quaerebant, ne ejus morte carnali mens eorum in perpetuum periret morte spiritali.
2.1.31
Et ait illis Jesus: Quid timidi estis, modicae fidei? Marcus: Necdum habetis fidem? Lucas autem, Ubi est fides vestra? id est, si potentem me in terra esse creditis, quare non in mari simul me ut vere Deum et creatorem omnium suscepistis? quare non omnia a me facta, in mea esse potestate creditis? Quare dubitas, pusillae fidei? fragiles in fide corripiuntur, alieni omnino a fide puniuntur, sicut Judaei et haeretici.
2.1.32
Tunc surgens imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna. Ventum quippe surgens increpavit, quod per suam resurrectionem diaboli stravit superbiam: tempestatem aquae cessare fecit, dum surgendo de sepulcro Judaeorum rabiem labefecit.
2.1.33
Porro homines mirati sunt, dicentes: Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei?
2.1.34
Non discipuli, sed nautae dicentes: Qualis est iste qui sicut homo videtur, et sicut Deus potentiam ostendit. Sunt qui allegorice hanc naviculam praesentem volunt significare Ecclesiam, ventos malignos Spiritus, et homines iniquos, qui desiderant ut Ecclesia fluctibus et pressuris immergatur; sed licet Jesus ad tempus auxilium subtrahendo dormire videatur, precibus tamen honestis suscitatus, malignorum spirituum incitationem compescere facit, et persecutorum minas mitigat, et flante aura Spiritus sancti, Ecclesiam ad aeternae quietis portam usque perducit. Tropologice autem nos singuli catholica fide imbuti navem conscendimus, mare cum Jesu transire conamur: qui nobis quasi inter aequoris fremitus obdormit, quando, crebrescente immundorum spirituum vel pravorum hominum impetu, inter medios virtutum nisus fidei splendor obtenebrescit, spei celsitudo tabescit. Verum inter hujusmodi procellas necesse est ut illum sedulo excitemus, qualiter ipse gubernator nobis salutis indulgeat littus, ut, de tumultibus liberati, admiremur ejus circa nos benevolentias, et mirantes gratias agamus.
2.1.35
Et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum. Gerasa urbs est Arabiae trans Jordanem, juncta monti Galaad, quem tenuit tribus Manasse, non longe a stagno Tiberiadis, in quod porci praecipitati sunt. Significat gentes quas Dominus post somnum passionis et gloriam resurrectionis per praedicatores dignatus est visitare, unde bene Gerasa interpretatur, colonum ejiciens, vel advena propinquans.
2.1.36
Occurrerunt ei duo habentes daemonia. Quod Marcus et Lucas unum commemorant, intelligas unum famosioris personae, quem regio illa maxime dolebat: sed allegorice sicut unus a daemonio possessus; sic et duo illi gentiles poli idolis occupati typum non inconvenienter exprimunt.
2.1.37
De monumentis exeuntes saevi nimis. Isti duo homines, qui a daemonibus vexabantur, duorum populorum non inconvenienter figuram gestaverunt: gentilis, qui, diabolicis doctrinis illusus, idola pro Deo colebat, et Judaici, qui contemptor divinae legis semper exstiterat: qui non in domo, id est, in sua conscientia habitabant, sed in monumentis, hoc est, in operibus delectabantur mortuis. Quid enim sunt corpora, nisi sepulcra mortuorum. Saevi nimis, qui divinas vel humanas leges pro nihilo ducebant, quae per vincula significata sunt.
2.1.38
Ita ut nemo possit per viam illam transire. Ante adventum namque Salvatoris prophetis et praedicatoribus sanctis gentilitas invia fuit, quia cuiquam cum saevitia furoris obedire recusavit: et compedes ac catenas rupit, id est, leges humanas; et ut Lucas scribit, agebatur a daemonio in deserto, qui, transgressis legibus, jam vulgarem consuetudinem excessit cupiditatum sceleribus.
2.1.39
Et exclamaverunt dicentes: Quid nobis et tibi, Fili Dei? Non est ista confessio voluntatis, quia praemium non sequitur confitentis, sed extorsio necessitatis, velut servi fugitivi. Si post multum temporis Dominum vident suum, nihil aliud nisi de verberibus deprecantur: sic daemones Dominum in terris cernennentes versari, ad judicandos se venisse credebant.
2.1.40
Venisti ante tempus torquere nos. Sciebat enim diabolus esse sibi certam in judicio Dei damnationem futuram, cui per Isaiam dicitur: Vae qui praedaris; nonne et ipse praedaberis? sed dispensationem divini consilii, quae nobis manifestanda erat, scire non potuit. Unde dominici adventus potentiam pertimescens, ad suam tendere damnationem.
2.1.41
Erat autem non longe ab eis grex porcorum, usque Mitte nos in gregem porcorum. Marcus dicit circa montem fuisse gregem porcorum; cui nihil repugnat, quod Lucas dixit, in monte. Grex enim tam magnus fuit, ut aliqui essent in monte, aliqui circa montem.
2.1.42
Et ait Jesus: Ite. Erubescat Manichaeus, qui hominum et bestiarum unam dicit esse substantiam, dum pro unius hominis salute duo millia, ut Marcus commemorat, porcorum suffocantur, in quorum tamen interitu immundi homines indicantur. Non in eum accipiet potestatem diabolus ad perdendum, nisi qui more porci vixerit, et montem superbiae pascitur.
2.1.43
At illi exeuntes abierunt in porcos, usque et mortui sunt in aquis. Ecclesia a daemonum dominatione libera, sacrilegos suos ritus in abditis agunt qui Christo credere nolunt. Et notandum est quod nec pecoribus nocere possunt daemones, quanto minus hominibus, nisi concessa a Deo potestate, quam in nobis bonus Deus occulta justitia dare potest, injuste non potest.
2.1.44
Pastores autem fugerunt, et venientes in civitatem, nuntiaverunt omnia, et de his qui daemonia habuerunt. Quod pastores porcorum fugientes ista nuntiant, significat quosdam etiam primates impiorum, quanquam Christianam legem fugiant, quod potentiam tamen ejus per gentes stupendo et mirando praedicare non cessant.
2.1.45
Et ecce tota civitas exiit obviam Jesu, et viso eo, rogabant ut transiret a finibus eorum. Ut nonnulli arbitrantur, non superbia hoc faciunt, sed humilitate, conscii fragilitatis suae, judicantes se praesentia Domini indignos, quod et Petro contigisse legimus, quando dixit: Exi a me, Domine, quia homo peccator sum. Mystice autem quod Geresani invenerunt hominem vestitum, et mente sana sedere ad pedes Jesu, ut Lucas dicit: Et cognoscentes quod factum sit, rogant Jesum ut discedat ab eis, significat multitudinem vetustam vitam suam honorare, et Christianam legem pati nolle, nec implere posse, admirantes tamen fidelem populum a pristina ac perdita conversatione sanatum.
2.2.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT IX.
2.2.1
Et ascendens naviculam transfretavit, et venit in civitatem suam. Hic oritur quaestio, quia Marcus dicit quod factum sit in Capharnaum: quae difficilius solveretur, si Matthaeus Nazareth nominaret; nunc vero veniens in Galilaeam, recte dicitur venisse in suam civitatem, in quocunque oppido esset Galilaeae, praesertim quia et ipsa Capharnaum ita excellebat in Galilaea, ut tanquam metropolis haberetur.
2.2.2
Ecce obtulerunt ei paralyticum in lecto jacentem. Paralytici hujus curatio post carnale meritum ad Christum suspirantis animae salvationem significat, quae primo ministris, id est, bonis doctoribus indiget, qui eam Christo afferant, quia bene quatuor, Marco narrante, reperiuntur, sive quia quatuor libris Evangelii omnis praedicatorum virtus firmatur, sive quod quatuor virtutibus fiducia mentis ad promerendam sospitatem erigitur sobrietate, sapientia, justitia et virtute, quibus utilius nihil est in humana vita.
2.2.3
Et videns Jesus fidem illorum, dixit paralytico: Confide, fili, remittuntur tibi peccata tua. Lucas dicit Homo. Quod si quem movet, sciat utrumque illum dicere simul posse: et, Fide, fili; et, Dimittuntur tibi, homo, peccata tua.
2.2.4
Et ecce quidam de scribis dixerunt intra se: Hic blasphemat. Quid dicant esse blasphemiam, Marcus consequenter exponit, dicens: Quis, inquiunt, potest dimittere peccata, nisi solus Deus? Haec commemorantes, qui eum tantum hominem putabant, licet nescientes verum, dicebant: Quia nemo potest dimittere peccata, nisi solus Deus, et quibus ipse dat potestatem dimittendi; et ideo Christus probatur esse verus Deus, dimittens peccata quasi Deus.
2.2.5
Et cum vidisset Jesus cogitationes eorum, etc. Et quodam loco ostendit se Deum, qui potest occulta cordis cognoscere, modo tacens loquitur: Dum vestras cogitationes intueor, ex vobis intelligite quid paralyticus consequatur. Quid est facilius dicere: Dimittuntur tibi peccata, aut dicere: Surge et ambula? utrum sint paralytico peccata dimissa, solus noverat, qui dimittebat. Surge autem et ambula, tam ille qui surgebat quam hi qui videbant approbare poterant; et ideo fit signum carnale, ut probetur spiritale, et datur intelligi quia ob peccata corporum in debilitates veniunt; idcirco primo dimittuntur peccata, u sanitas restituatur. Quinque siquidem sunt differentiae causarum, pro quibus in hac vita corporalibus molestiis affligimur: aut ad augenda merita per patientiam, ut beatus Job; aut ob custodiam virtutum, sicut apostolo Paulo datus est stimulus carnis suae, angelus Satanae colaphizans, ne magnitudine revelationum extolleretur; aut ad corrigenda peccata, sicut Maria soror Aaron, propter temeritatis verba lepra percussa est; aut ad gloriam Dei, sicut infirmitas Lazari non ad mortem, sed pro gloria Dei fuit; aut ad inchoationem aeternae damnationis, quod reproborum est proprium, sicut Antiochus et Herodes praesenti miseria cunctis ostendebant quod passuri perpetuo erant in gehenna. Unde dicitur: Duplici contritione contere eos.
2.2.6
Ut sciatis autem quod Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico: Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam.
2.2.7
Tolle, ait, lectum tuum, ut quod fuit testimonium infirmitatis sit probatio sanitatis. Vade in domum tuam, ne, Christiana fide curatus, in viis Judaicae perfidiae jam moreris. Spiritaliter sanus qui languidus erat, domum reportat lectum, cum anima, peccatorum remissione accepta, ad internam sui custodiam cum ipso se corpore refert, ne quid post veniam unde iterum juste feriatur admittat.
2.2.8
Videntes autem turbae, timuerunt, etc. Quam admiranda divinae potentiae virtus, ubi nulla interveniente mora, tam festina comitatur salus.
2.2.9
Et cum transisset inde Jesus, vidit hominem sedentem in telonio, Matthaeum nomine et ait illi: Sequere me.
2.2.10
Id est, Misericordiae intuitu aspexit humanis studiis deditum, et temporalibus lucris inhiantem, sicut Petrum ut negationis reatum agnosceret, respexit. Telos enim Graece, Latine vectigal interpretatur. Matthaeus Hebraice, donatus dicitur Latine; nec immerito, quia tantum supernae gratiae munus accepit. Porro caeteri evangelistae propter honorem ejus, noluerunt eum vulgato nomine appellari, sed Levi dixerunt. Ipse vero se Matthaeum et publicanum nominat, secundum quod a Salomone praecipitur: Justus prior accusator est sui. In principio ait, ut in se ostendat nullum de salute desperare debere, cum ipse de publicano sit in apostolum commutatus. Levi hic, praeadditus, sive assumptus significat, quod assumptus est per electionem a Domino, et additus numero apostolorum.
2.2.11
Et surgens secutus est eum. Lucas dicit: Relictis omnibus secutus est eum. Sequi enim imitari est. Et bene sequebatur, dum relinqueret propria, qui rapere solebat aliena, et quomodo sequendum sit docuit, quod contemnens negotia humana, factus est fidelis dominicorum dispensator talentorum.
2.2.12
Et factum est, discumbente eo in domo, ecce multi publicani et peccatores, et reliqua.
2.2.13
Lucas dicit ei in domo Levi factum esse grande convivium, et significat quod Christus in affectu credentium recumbit, ut fruatur bonorum spiritali convivio, quo dives eget, pauper autem epulatur.
2.2.14
Et videntes Pharisaei, dicebant discipulis ejus: Quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester? Duplici errore tenebantur Pharisaei, qui superbiae fastu a justitia longe excesserant, et magistro veritatis derogabant susceptionem peccatorum. Mystice autem per Matthaei electionem et vocationem publicanorum fides exprimitur gentium, quae prius mundi lucris inhiabant, nunc cum Domino epulis charitatis et sedula reficiuntur bonorum operum devotione: profecto supercilium scribarum Judaeorumque invidiam, qua de gentium salute torquentur, insinuat, convivantibus cum Domino publicanis murmurantes Pharisaei de jejunio gloriantur, quia qui legem sequuntur famem patiuntur aeternam; qui vero verbum in interioribus animae receperunt coelestis alimenti ubertate recreati esurire et sitire non possunt.
2.2.15
At Jesus audiens ait: Non est opus valentibus medicis, sed male habentibus. Seipsum medicum dicit, cujus cruore sanati sumus: sanos autem et justos appellat eos, qui sub lege sua praesumentes, Evangelii gratiam non quaerunt; male habentes eos vocat qui, suae fragilitatis conscii, Christi gratiae poenitendo colla submittunt.
2.2.16
Euntes autem discite quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium. Quidam stultae vituperationis euntes discant per opera misericordiae, ut supernae sibimet misericordiae praemia consequantur
2.2.17
Non enim veni vocare justos, sed peccatores. Id est, non ut falso se justificantes inani favore extollerem, sed ut poenitentes misericorditer colligerem.
2.2.18
Tunc accesserunt ad eum discipuli Joannis, dicentes: Quare nos et Pharisaei jejunamus frequenter, discipuli autem tui non jejunant? Marcus et Lucas ita hoc narrant, quasi alii aliqui hanc ei quaestionem intulerint, unde colligendum est a pluribus quibuslibet hanc quaestionem Domino esse objectam: spiritaliter autem illi jejunabant, qui, spiritalibus bonis abstinentes, jejuno corde tabescebant traditiones hominum sequendo; qui vero Christi incorporantur amore, non possunt jejunare, quia ipsius sanguine epulantur et carne.
2.2.19
Et ait illis Jesus: Nunquid possunt filii sponsi lugere, quandiu cum illis est sponsus? etc. Sponsus ergo Christus, sponsa Ecclesia, de quo spiritali connubio apostoli sunt creati, qui lugere ac jejunare non possunt, videntes in thalamo Sponsum cum sponsa; quando vero transierunt nuptiae, et tempus passionis ac resurrectionis advenerat, tunc jejunabant. Nam iste Lucas ante adventum Salvatoris cum desiderio sanctorum celebratus, sed et nunc esse non desinit, quoad usque veniet Sponsus judicare vivos et mortuos. Tropologice, in laetitia sumus, quandiu nobiscum est Sponsus; cum autem ille propter peccata nostra evolaverit, tunc indicendum jejunium, tunc recipiendus est luctus.
2.2.20
Nemo autem immittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus, tollit enim plenitudinem ejus a vestimento, et pejor scissura fit. Docet namque hoc responso Dominus non posse jejunii et continentiae austeriora praecepta sustinere apostolos, necdum passionis suae et resurrectionis fide solidatos, quibus adhuc veteri consuetudini deditis, inconvenienter novus pannus assuitur, id est, aliqua particula doctrinae, quae ad novae vitae temperantiam pertinet: quia si hoc fiat, et ipsa doctrina quodammodo scinditur, cujus particula, quae ad jejunium ciborum valet, importune traditur, cum illa doceat generale jejunium, non a concupiscentia ciborum tantum, sed ab omni laetitia temporalium delectationum.
2.2.21
Neque mittunt vinum novum in utres veteres, etc. Utres veteres fuerunt apostoli ante infusionem Spiritus sancti, sed illis post triumphum resurrectionis, et per gloriam ascensionis jam roboratis, qua utribus novis vinum novum venerat, dum Spiritus sancti fervor corda illorum repleverat. Aliter vestimentum insinuat opera nostra bona quae foris agimus et coram hominibus lucemus; vino autem novo fervor fidei, spei et charitatis, exprimitur, quo in novitatem sensus nostri reformamur.
2.2.22
Haec illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit, usque impone manum tuam super eam, et vivet. Hunc et Marcus et Lucas archisynagogum, et nomine Jairum esse dicunt, et Domino nuntiasse non defunctam, sed morti proximam; Matthaeus vero, causa brevitatis, attendens non verba patris, sed voluntatem: non credebat enim Pater vivam invenire posse filiam pro qua rogaverat. Mystice Jairus, qui interpretatur illuminatus, sive illuminans, Moyses intelligitur, qui de Spiritu sancto illuminatus, verba vitae acceperat, ut per haec alios illuminaret: quid enim per pedes Jesu, nisi ipsius humanitas intelligitur, ad quam juxta alios evangelistas, procidit legislator cum tota progenie patrum, Mediatorem Dei et hominum longe sibi dignitatis gloria praeferendum esse cognovit. Filia namque Synagoga est quae unica erat Moysi, et quam fere pater duodecim annorum modo defunctam esse conqueritur, quia post educationem legislatoris, et post instructionem prophetarum, postquam ad intelligibiles aetates animus pervenerat, et spiritalem solem generare debebat, errorum languore consternata est, et morte exstincta; sed eam veniens Redemptor dextera potentiae revocavit ad vitam.
2.2.23
Et surgens, Jesus sequebatur eum, et discipuli ejus. Ubi enim adventus Jesu cum doctoribus appropinquat, statim ubi mortis exitus, et vitae patet introitus.
2.2.24
Et ecce mulier quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti ejus. Mulier ista sanguine fluens, sed a Domino curata, Ecclesia est de gentibus congregata. Et notandum quod archisynagogi duodennis sit filia, e mulier haec duodecim annis sanguine fluens, hoc est, eodem tempore quo nata sit ista, illa coeperit infirmari. Una enim pene aetate hujus saeculi, et synagoga in patriarchis nasci, et extera natio coepit idololatria per orbem foedari. Accessit autem retro, sive juxta, quod ipse ait: Qui mihi ministrat, me sequatur; sive quia transactio incarnationis sacramento jam per fidem coepit eum sequi.
2.2.25
Dicebat intra se: Si tetigero tantum fimbriam vestimenti ejus, salva ero. Id est, si fidem percepero incarnationis ejus, ab omni peccatorum meorum iniquitate mundabor. Credidit, dixit, tetigit. In his enim tribus speciebus omnis sanitas promeretur, id est, fide, verbo et opere.
2.2.26
At Jesus conversus, et videns eam dixit: Confide, filia, fides tua te salvam fecit. Conversus a severitate justi judicii, ad suae largitatem misericordiae; unde per prophetam dicitur: Convertimini ad me, et ego revertar ad vos. Videns eam dixit: Quia quos praescivit et praedestinavit, hos et vocavit. Confide filia, namque jam fidem habebat, sed ab ea fidei perseverantiam postulabat.
2.2.27
Et salva facta est mulier ex illa hora. Ex hora ergo dominici adventus ad fidem convertuntur, et a Domino, qui salvi fiant, quotidie in idipsum augentur.
2.2.28
Et cum venisset Jesus in domum principis, et vidisset tibicines et turbam fluctuantem atque tumultuantem, dicebat: Recedite, tibicines. Magistri sunt, carmen lugubre canentes, et qui Synagogam laetitiam dominicae inhabitationis, merito infidelitatis amisit; quasi inter flentes et ejulantes usque hodie in domo principis mortua latet: nec tamen funditus a Domino dimissa, sed circa finem saeculi erit restituta saluti; unde apte subjungitur:
2.2.29
Non est mortua puella, sed dormit. Allegorice, cum anima peccaverit, et nobis quasi mortua esse videtur, tamen illi ad vitam eam revocanti, non incongrue viva esse dicitur.
2.2.30
Et deridebant eum. Quod proprie Judaeorum perfidiam blasphemiamque ostendit, et demonstrat puerilitatem sensuum, et lasciviam morum, unde dicitur: Tentaverunt me, et deriserunt.
2.2.31
Et cum ejecta esset turba, intravit. Moraliter non resurget anima, quae intrinsecus jacet mortua, nisi prius a secretioribus cordis excludatur inopportuna saecularium cogitationum multitudo.
2.2.32
Et tenuit manum ejus, et surrexit puella. Quia nisi prius mundatae fuerint manus Judaeorum sanguine plenae, mortua eorum non consurgit Synagoga; quae bene ad tactum divinae pietatis surgit et ambulat, quia non solum a sordibus scelerum surgit, sed continuo in bonis operibus proficit.
2.2.33
Exiit fama haec in universam terram illam. Quia coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum. Moraliter tres illi mortui a Domino suscitati tria resurrectionis animarum significant genera, sicut superius monstravimus.
2.2.34
Et transeunte inde Jesu, secuti sunt eum duo caeci usque, cum venisset domum, accesserunt ad eum caeci Domus Jesu coelestis est Jerusalem; duo caeci, duo populi sunt, observatione litterae et ritu gentili obcaecati, de futuris inscii. Domino ergo per hoc saeculum transeunte, et in domum suam cupiente reverti, secuti sunt eum duo caeci; quia praedicato per apostolos Evangelio, multi ex Judaeis et gentibus coeperunt sequi Redemptorem, postulantes sibi misereri, ut lumen fidei et bonorum consequerentur operum.
2.2.35
Et dixit eis Jesus: Creditis quia possum hoc facere vobis? Fidem eorum ipse noscens, interrogat ut fidem confessio promat, quia corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem.
2.2.36
Dicunt ei: Utique, Domine; tunc tetigit oculos eorum, dicens, etc. Hoc est, quia jam mentem vestram fides illuminat, ipsa vobis oculorum lucem restituat.
2.2.37
Et comminatus est eis Jesus, dicens: Videte ne quis sciat; illi autem exeuntes, et reliqua. Dominus hoc humilitatis causa praecepit, illi autem propter memoriam gratiae beneficium non possunt tacere.
2.2.38
Egressis autem illis, ecce obtulerunt ei hominem mutum, etc. Homo iste gentilem significat populum, qui confessionem verae fidei non habebat, et idololatriae deditus erat; sed per praedicatores ad Salvatorem ductus, sanatus est.
2.2.39
Et admiratae sunt turbae dicentes: Nunquam sic apparuit in Israel, et reliqua. In turba nationum confessio est. Pharisaei autem Judaeorum demonstrant infidelitatem. Haec de duobus caecis et muto daemonio solus Matthaeus ponit; illi autem caeci duo, de quibus et alii non sunt, narrant isti, sed tamen simile factum est; saepe enim similia et in eis aliquid contrarium, quod solvi non potest, invenimus: ut intelligamus non idem esse factum, sed aliud simile vel similiter factum.
2.2.40
Et circuibat Jesus civitates et castella, usque, curans omnem infirmitatem. Qui urbibus videlicet et castellis, id est, magnis et parvis Evangelium praedicavit, non considerans potentiam nobilium, sed salutem credentium.
2.2.41
Videns autem turbas, misertus est eis, quia erant vexati, etc. Intuitu clementiae suae aspexit Jesus genus humanum per varios errores a diabolo vexatum, et misertus est eis, constituens pastores, magistros videlicet, ad viam veritatis ducentes.
2.2.42
Tunc dicit discipulis suis: Messis quidem multa, et reliqua. Messis multa, omnis turba est credentium; operarii pauci, apostoli sunt et imitatores eorum, qui mittuntur ad messem.
2.3.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT X.
2.3.1
Et convocatis discipulis suis, dedit illis potestatem spirituum immundorum ut ejicerent eos, et reliqua. Recte in apostolatum divina gratia duodecim convocantur, ut salutem quam verbo praedicarent numero suo commendarent: ter quaterni ad praedicandum sunt missi, ut per universas quadrati orbis plagas baptizarent in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Hi enim sunt coelestis Jerusalem ab Oriente portae, tres ab Aquilone, Austro et Occasu; similiter quia ipsis praedicantibus cunctae per orbem nationes Ecclesiam sunt ingressuri: in quo etenim sacramento ternae tribus filiorum Israel ex omni parte tabernaculi castra metabantur.
2.3.2
Duodecim autem apostolorum nomina haec sunt. Catalogus autem in Evangelio ponitur, ut pseudo- apostoli excludantur.
2.3.3
Primus Simon, qui dicitur Petrus, et Andraeas frater ejus. Petrus dicitur ad distinctionem alterius Simonis. Idem ergo est Latine Petrus quod Syriace Cephas, et in utraque lingua nomen a petra est derivatum: de qua petra Paulus ait: Petra autem erat Christus. Andreas Graecum est, et ἀπὸ τοῦ ἀνδρὸς, hoc est, a viro virilis appellatur. Simon, ponens memorem, vel audiens tristitiam, interpretatur. Illi tempori congruit quo mortis Domini vel suae negationis moerorem deposuit; sed confestim suae mortis tristitiam audivit, dicente Domino: Cum autem senueris, extendes manus tuas, etc.. Jacobus Zebedaei, et Joannes frater ejus, qui ob eximium virtutis cultum tonitrui, hoc est Bonarges, sive, ut emendatius scribitur, Boneregesch, sunt a Domino vocati atque cognominati, ut in Evangelio Marci scriptum est. Nec frustra, quorum unus e coelestibus intonans, vocem illam theologicam, quam nemo prius edicere noverat, emisit: In principio erat Verbum, etc.. Sed et ambo seorsum a Domino in montem duci, et aliquando sonum de nube terrificum percipere meruerunt.
2.3.4
Philippus et Bartholomaeus. Philippus os lampadis interpretatur, et recte: quia a Domino vocatus, mox invento Nathanaeli lumen, quod agnoverat, praedicavit, dicens: Quem scripsit Moyses in lege, etc. Bartholomaeus Syrum est, et interpretatur filius suspendentis aquas, hoc est filius Dei, qui mentes praedicatorum suorum ad coelestia contemplanda suspendit, ut terrenorum corda dictorum suorum guttis inebrient.
2.3.5
Thomas et Matthaeus publicanus. Thomas abyssus vel geminus, inde et Graece Didymus appellatur; quia quo caeteris diutius dubitavit, eo dominicae resurrectionis veritatem altius didicit. Matthaeus donatus dicitur, videlicet quia magno munere Domini de publicano in apostoli et evangelistae delegatus est officium.
2.3.6
Jacobus Alphaei et Thaddaeus. Jacobus Alphaei ipse est qui nominatur frater Domini, quia Maria uxor Alphaei soror fuit matris Domini, quam Mariam Cleophae Joannes evangelista cognominat; vel ideo quia Alphaeus Cleophas sit dictus, seu ipsa Maria defuncto Alphaeo, post natum Jacobum, Cleophae nupsit, cui Simeonem genuisse filium, eumque consobrinum Domini esse ecclesiastica tradit historia: merito Alphaei filius scribitur Jacob, id est, docti, cujus vita tantae erat austeritatis, ut verus sit supplantator carnalis desiderii; vinum et siceram non bibit, carnem nullam comedit, nunquam attonsus est, neque usus balneis. Thaddaeus, quem Lucas Judam Jacobi vocat, et alibi Lebbaeus dicitur, quod inquam circulus, id est, cordis cultor; credendumque est eum trinomium fuisse: erat enim Jacobi fratris Domini, ut ipse in Epistola sua scribit, unde et frater Domini vocabatur.
2.3.7
Simon Chananaeus, et Judas Iscariotes, qui tradidit eum. Et hos cum additamento posuit ad distinctionem Simonis Petri, et Judae Jacobi. Simon autem Chananaeus a Cana vico Galilaeae cognomen accipit, quod zelotes, id est, aemulator dicitur. Judas autem Scarioth, aut a vico in quo ortus est, aut ex tribu Isachar praesagium suae damnationis vocabulum sumpsit Isachar, quod dicitur merces, pretium proditionis, insinuat. Scarioth memoria mortis dicitur; unde arguitur non repente persuasus, sed diutius meditando dominicae traditionis patrasse flagitium.
2.3.8
Hos duodecim misit Jesus, praecipiens et dicens eis. Non solum hos duodecim apostolos appellasse discipulos debemus, sed omnes magisterio ejus credentes, ex quibus hos duodecim elegit, quos et apostolos nominavit, sicut Lucas commemorat. Hos duodecim Dominus Jesus misit ad praedicandum, quia multis figurarum indiciis antea erant praenotati ad dispensandum divina mysteria. Hi sunt duodecim veri filii Jacob, hi duodecim fontes in Helim, hi duodecim exploratores a Mose missi, hi duodecim lapides de Jordane elevati, hi duodecim leunculi in throno Salomonis, et alia his similia.
2.3.9
In viam gentium ne abieritis, usque, Ite ad oves quae perierunt domus Israel. Non est istud ei loco contrarium quo dicitur: Euntes docete omnes gentes, et reliqua: sed Judaeis primum oportebat praedicari, ne se quasi juste excusarent dicentes ideo se Dominum rejecisse qui ad alienigenos miserit apostolos. Tropologice autem nobis praecipitur, ne in errore haereticorum ambulemus, sed qui gravi delicto a domicilio Ecclesiae recessimus, illuc iterum per poenitentiam redeamus.
2.3.10
Euntes praedicate dicentes: Appropinquavit enim regnum coelorum. Non aliqua elementorum motione, sed per fidem collocatam in nobis; unde dicitur: Regnum Dei inter vos est.
2.3.11
Infirmos curate, usque, Gratis accepistis, gratis date. Hanc eis dedit potestatem, regnum Dei pollicentibus, ut magnitudinem promissorum magnitudo probaret signorum: haec quotidie sancta facit Ecclesia, cum infirmos in bono opere curat exhortatione, mortuos in infidelitate vel peccatis per poenitentiam revocat, leprosos variis errorum maculis corrigendo sanat, daemones per exorcismi gratiam ab hominibus expellit.
2.3.12
Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris: non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam; dignus est operarius cibo suo. Potest etenim intelligi in auro saecularis sapientiae sensus; in argento, rhetoricae artis facundia; pecunia vero zonis inclusa sapientia est occultata; unde dicitur: Sapientia abscondita, et thesaurus occultatus, quae utilitas in utrisque? In duabus tunicis duplicem animam, in pera saeculi onera, in virga praesidium carnis intelligamus; et quid per calceamenta nisi mortuorum operum signantur exempla?
2.3.13
In quamcunque civitatem aut castellum intraveritis, interrogate quis in ea dignus est, et ibi manete, donec exeatis. Hoc ergo per famam populi legendum est, ne praedicationis dignitas suscipientis infamia deturbetur.
2.3.14
Et ibi manete, donec exeatis. Dat constantiae generale mandatum, ut hospitalis necessitudinis jura custodiant.
2.3.15
Intrantes autem in domum, salutate eam dicentes, usque, Pax vestra ad vos revertatur. Quod enim Graece χαῖρε, et Latine ave, hoc Hebraeo sermone appellatur Salom; quod autem praecipit, tale est: Si autem orta fuerit contradictio, vos tamen mercedem habebitis de oblata pace; illi bellum, quod habere voluerunt, possidebunt.
2.3.16
Etquicunque non recipit vos, neque audierit sermones vestros, exeuntes de domo vel civitate, excutite pulverem de pedibus vestris. Excutitur enim pulvis in testimonium sui laboris, et illorum damnationis, ut inexcusabiles sint, quod ad eos usque pervenerit evangelica praedicatio.
2.3.17
Amen dico vobis, tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorrhaeorum in die judicii, quam illi civitati. Quia ipsi unam legem tantum, hoc est naturae, spernentes; Judaei vero simul et naturae et litterae, insuper prophetarum et apostolorum dicta contempserunt: nam Loth aspectu et auditu justus, aliquid eos docuisse legitur, sed nulla signa ibi fecisse perhibetur; atque ideo cui multum datum est, multum quaeritur ab eo.
2.3.18
Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Quod dicit, Ecce ego, auctoritas et fortitudo est Deitatis: et quia oves meae estis, mitto vos; et volo ut mansuetudinem et humilitatem habeatis, ne propter seditionem luporum, id est persecutorum, patientiam et constantiam vestram perdatis.
2.3.19
Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae. Devitent insidias per simplicitatem, non faciant. Prudentia serpentis est quod unam aurem petrae opponit, alteram cauda occludit, ne audiat incantantes, qui in capitibus venena ad medicamenta quaerunt: ita vir apostolicus omnem vitam suam circa principalem partem animae ponit, ut illaesa maneat Christo adjuvante, qui est petra; et imbuente subtili sanctarum Scripturarum documento, quod cauda significat, nimium satagit ne audiat incantantes, hoc est, vigorem mentis emollientes. Item serpens per angustum foramen petrarum ingrediens, squamis se exuit veteribus: sic debet Christianus per stricturam poenitentiae deponere veterem hominem cum actibus suis, ut induat novum, qui secundum Deum creatus est.
2.3.20
Cavete ab hominibus. Homines enim iidem sunt qui et lupi, qui sunt peccatores et fragiles, sed tanen feroces.
2.3.21
Tradent enim vos in conciliis, usque, in testimonium illis et gentibus. Lucas dicit: Continget autem vobis in testimonium: significat persecutione nominis Christi non solum Judaeis et gentibus eorum malitiae, sed ipsis apostolis fieri testimonium innocentiae.
2.3.22
Cum autem tradent vos, nolite cogitare, usque, sed spiritus Patris qui loquitur in vobis. Ac si aperte membris suis infirmantibus dicat: Nolite terreri, vos ad certamen acceditis, sed ego praelior; vos verba editis, sed ego sum qui loquor.
2.3.23
Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium, usque, eritis odio omnibus propter nomen meum. Nullus inter eos fidus affectus est quorum diversa est fides; praedixit ergo eis futuram perturbationem, ut quasi ante cognitam levius portarent.
2.3.24
Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Patientia quae custos est virtutum, docet quia non coepisse virtutis est, vel facere, sed perfecisse.
2.3.25
Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Non timendo passionem, sed declinando, ut tribulationis occasio seminarium fieret Evangelii.
2.3.26
Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israel, donec veniat Filius hominis. Id est, non ad fidem perducetis, antequam resurrectio erit perpetrata, et in toto orbe praedicandi Evangelium concessa potestas. Spiritaliter autem de civitate in civitatem fugimus, cum de uno Scripturarum testimonio currimus ad alia volumina, ut ante veniat praesidium Salvatoris, quam victoria concedatur adversariis.
2.3.27
Non est discipulus super magistrum, usque, Et servus sicut Dominus ejus. Ac si diceret: Si ego Dominus et magister patior, necesse est ut vos, discipuli et puri homines, hanc perfectionis regulam sequamini.
2.3.28
Si patrem familias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus. Se patrem familias appellat, domesticos dicit discipulos, quibus coeleste regnum promisit, quos Judaei eodem instinctu malitiae calumniantur.
2.3.29
Ne ergo timueritis eos. Quia vana res cito est decidua.
2.3.30
Nihil enim opertum quod non reveletur, neque occultum quod non scietur. Et est sensus: Nolite timere rabiem blasphemantium, quia veniet dies judicii, in qua et virtus nostra et eorum demonstrabitur nequitia.
2.3.31
Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine; et quod in aure audistis, praedicate super tecta. Quod didicistis mystice et absconse, loquimini publice; et quod erudivi in parvo Judaeae loco, audacter dicite in toto mundo. Palaestino more culminibus sublimata super tecta praedicare docet, quae ipsi non nostro more, sed plano schemate faciunt aequalia.
2.3.32
Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius eum timete qui potest et animam et corpus perdere in gehennam. Nomen gehennae a Salvatore primum ponitur: nam idolum Baal juxta Jerusalem ad radices montis Moria, ubi Syloa fluit, non semel esse legimus: haec vallis irrigua et nemorosa habebat lucum idolo consecratum, ubi populus filios suos daemoni accendebat: et appellatur lucus ille Gehennon, id est, vallis filiorum Ennon. Ipsum locum comminatur se Dominus cadaveribus mortuorum impleturum, ut non vocetur Topheth et Baal, sed polyandrium, id est, tumulus mortuorum, et sic hujus loci vocabulo duplex poena ignis et frigoris denotatur.
2.3.33
Nonne duo passeres asse veneunt, et unus ex illis non cadit super terram sine patre vestro. Hic est sensus: Si parva et vilia animalia absque Deo auctore non decidunt, et in omnibus est providentia; vos qui aeterni estis, timere non debetis, ut absque Dei providentia vivatis. Quaerat aliquis quomodo dicat Apostolus: Nunquid de bobus cura est Deo? cum utique bos pretiosior existat. Sed aliud est cura, aliud providentia.
2.3.34
Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt. Denique hic numerus non in actu est comparationis, sed in facultate cognitionis.
2.3.35
Nolite ergo timere: multis passeribus meliores estis vos. Meliores dicit, quia rationales, et ad imaginem Dei creati.
2.3.36
Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, usque, negabo et ego eum coram Patre meo, qui est in coelis. Confitebitur a Filio apud Patrem qui per Filium accessum habet ad Patrem: bonus videlicet Christianus Dominum confitetur ea fide quae per dilectionem operatur; et Dominus illum confitetur coram Patre suo, et in aeterna scilicet beatitudine remunerando. Et Christum coram hominibus negare est ejus praeceptis non velle acquiescere: quem Dominus coram Patre suo denegat, quia sua visione indignum esse judicat.
2.3.37
Nolite arbitrari quod venerim pacem mittere in terram: non veni pacem mittere, sed gladium. Quia unaquaeque domus et infideles et credentes habuit, ideo gladio praedicationis missum est bellum bonum, ut pax separaretur mala: his videlicet contra fidem, illis pro fide dimicantibus.
2.3.38
Veni hominem separare adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam; et inimici hominis, domestici ejus. Lucas dicit: Erunt enim quinque in domo una divisi: tres in duos, et duo in tres dividentur, et tamen concordant: quia quae mater est filii, ipsa et socrus est uxoris ejus, ideoque illa ipsa et in filiam suam et in nurum dicitur esse divisa. Allegorice tria ad eos pertinent, qui fidem summae Trinitatis servant: duo his congruunt, quia fidei unitate dissentiunt. Pater diabolus est, cujus eramus filii non creatione, sed imitatione. Mater et socrus Synagoga est, quae in filiam et nurum est divisa: quia carnalis Synagoga Ecclesiam Christi persequi non cessat.
2.3.39
Qui amat patrem aut matrem, usque, non est me dignus. Post Deum ama patrem, ama matrem; si autem utrumque servari non potest, odium in suos, pietas in Dominum impendenda.
2.3.40
Et qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus. Accipere enim crucem, et post Dominum ire, est abstinentiam carnis vel compassionem proximi aeternae beatitudinis studio exhibere.
2.3.41
Qui invenit animam suam, perdet illam, et reliqua. Animam dicit praesentem vitam, quam qui negaverit in persecutione, praeparat perditioni aeternae; qui tota die pro Christo mortificandam tradiderit, illic vivificabit.
2.3.42
Qui recipit vos, me recipit; et qui me recipit, recipit eum qui me misit. Docet in se etiam mediatoris officium, quod Deus per illum transfusus in nobis sit; quia non aliud apostolos quam Deum recepisse constat, quia et in illis Christus, et in Christo Deus habitat.
2.3.43
Qui recipit prophetam, usque, mercedem justi accipiet. Non dicit personas esse suscipiendas, sed nomina: quia licet indignus sit qui susceptus fuerit, ante Deum tamen mercedem suam non perdunt suscipientes.
2.3.44
Et quicunque potum dederit uni ex minimis istis, calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli, amen dico vobis, non perdet mercedem suam. Levissimo praecepto delevit vitium inhospitalitatis, potum suadens dare frigidae aquae, ne et in calida lignorum paupertas quaeratur, et est sensus: Frustra causaris inopiam, cum aliud habet conscientia, et non potes fallere cohortem; sed scio quod quantumcunque seminaveris, tantum et messurus es.
2.4.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XI.
2.4.1
Et factum est, cum consummasset Jesus praecipiens duodecim discipulis suis, transiit inde, ut doceret in civitatibus eorum. Nunc implet bonus magister factis quod ante promisit verbis; transiit ergo et praedicavit in civitatibus Judaeorum, ut eis occasionem credulitatis tribueret; et si oblatum munus supernae gratiae spernerent, inexcusabiles forent.
2.4.2
Joannes autem cum audisset in vinculis opera Christi, usque, an alium exspectamus. Non quasi ignorans interrogat, cum ipse ignorantibus Agnum Dei digito demonstraret; sed interficiendus ab Herode discipulos mittit ad Salvatorem, ut per occasionem videntes signa, crederent in eum; et hujus sententiae sensus talis potest esse: Manda, inquit, mihi: ad inferna descensurus sum: utrum te et inferis debeam nuntiare, qui nuntiavi superis, an non conveniat Filio Dei ut gustet mortem, et alium ob haec sacramenta missurus es.
2.4.3
Et respondens Jesus ait illis: Euntes renuntiate Joanni quae audistis et vidistis. Caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur, et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me. Ite, inquit, et dicite Joanni signa quae cernitis, caecos videntes, et caetera: et quod his non minus est, pauperes evangelizantes. Haec magistri rigorem, haec praeceptoris comprobant veritatem, quando omnis inter nobiles et ignobiles, apud eum qui salvare potest, aequalis est. Quod autem ait: Beatus qui non fuerit scandalizatus in me, interim nuntios percutit, sicut in sequentibus demonstrabitur.
2.4.4
Abeuntibus autem illis, coepit Jesus dicere ad turbas de Joanne, usque, ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. Quia turba Joannem non discipulis, sed sibi de Christo dubitanti interrogare putavit: Quid existis, inquit, in desertum videre? arundinem? nunquid ob hoc[ Add. ut] hominem videretis calamo similem? qui omni vento circumfertur, et de eo dubitaret quem antea praedicaverat? an qui contra me invidiae stimulis cogitur, ut praedicatione sua lucrum quaereret terrenum, cum deliciis pascitur? sed locustis vescitur et camelorum induitur pilis; istiusmodi cibus et vestis hospitio recipiuntur carceris, nam tale habitaculum habet praedicatio veritatis: qui autem falso praedicant, adulatores sunt, et deliciis affluunt, et in domibus regum mollibus vestiuntur.
2.4.5
Sed quid existis videre? prophetam? etiam dico vobis, plusquam prophetam. In eo Joannes caeteris prophetis major est, quod quem illi praedicaverunt venturum, hic digito praesentem demonstravit.
2.4.6
Amen dico vobis, non surrexit major inter natos mulierum Joanne Baptista. Hominibus ergo praefertur qui de mulieribus sunt nati et de concubitu viri, non ei qui Spiritu sancto et Virgine natus est, non cunctis hominibus, patriarchis et prophetis Joannem praetulit, sed Joanni caeteros exaequavit, ut aequalitatem cum caeteris habeat sanctis.
2.4.7
Qui autem minor est in regno coelorum major est illo. Multi hoc de Salvatore volunt intelligi, quod qui minor est tempore, major est dignitate; nos autem simpliciter intelligamus quod omnis sanctus qui est cum Deo, jam major est illo qui adhuc consistit in praelio.
2.4.8
A diebus autem Joannis Baptistae, usque, Nunc regnum coelorum vim patitur, et violenti diripiunt illud. Regnum coelorum quid est, nisi locus justorum: cum vero quis per superbiam tumidus, vel carnis facinore pollutus, ad poenitentiam, quam Joannes praedicavit, redit, et vitam aeternam percipit, quasi in locum peccator intrat alienum. Grandis namque violentia est, nos in terra generatos, posse regnum coelorum possidere per virtutem, quod non possumus per naturam.
2.4.9
Omnes namque prophetae et lex usque ad Joannem prophetaverunt. Non quippe post Joannem excludit prophetas, sed ipsius Domini tempus ostenditur; quia quem illi dixerunt venturum, Joannes ostenderit venisse.
2.4.10
Et si vultis recipere, ipse est Elias qui venturus est. Qui habet aures audiendi, audiat. Qui habet aures dicendo, mysticum demonstrat esse quod dicit; una namque in amborum vita austeritatis et rigoris erat mensura: ambo in eremo, ambo contra iniquum regem et reginam decertabant. Joannes praeco Redemptoris, Elias, secundum Malachiam, erit judicis.
2.4.11
Cui similem aestimabo generationem istam? similis est pueris sedentibus in foro, qui clamantes coaequalibus dicunt: Cecinimus vobis, et non saltastis; lamentavimus vobis, et non planxistis. Forum dominicum Synagoga est, vel ipsa Jerusalem, ubi olim sedens gens Judaeorum prophetas accipiebat; cui quotidie patria voce admonitus recte exprobratur, quod nec psalmis allecti primo Davidicis, nec threnis postea correcti propheticis, voluerint annuere.
2.4.12
Venit enim Joannes neque manducans, neque bibens, et dicunt, Daemonium habet: venit Filius hominis, manducans et bibens, et caetera. Sicut inquit tunc, ita et nunc utramque salutis viam respuistis: quia cum Joanne lamentante, et poenitentiam praedicante, humiliari noluerunt: et cum Christo, qui cum caeteris utendo cibo et potu laetitiam regni praefigurabat, gaudere renuerunt.
2.4.13
Et justificata est sapientia a filiis suis. Ostendit filios sapientiae intelligere, nec in abstinendo, nec in manducando esse justitiam, sed in aequanimitate tolerandi inopiam: et temperantia non se corrumpendi per abundantiam, quia regnum Dei non est esca, etc.
2.4.14
Tunc coepit exprobrare civitatibus in quibus factae sunt plurimae virtutes ejus, quia non egissent poenitentiam. Ideo exprobrat civitatibus his, quia post factas virtutes et signa quamplurima, non egerunt poenitentiam.
2.4.15
Vae tibi, Corozaim, vae tibi, Betzaida. Corozaim, quae interpretatur mysterium meum, et Betsaida, quae domus fructuum, vel domus venatorum dicitur, civitates sunt Galilaeae et Tiberiadis, sitae juxta lacum Genesareth, qui Jordane interfluente efficitur, et ab evangelista mare Galilaeae et Tiberiadis dicitur. Plangit ergo Dominus civitates quae quondam mysterium Dei tenuerunt, et virtutum fructum gignere debuerunt, in quas et spiritales venatores missi sunt, quod post tanta miracula deteriores gentilibus exstiterunt, et ingrati gratiam Dei spernere non timuerunt.
2.4.16
Quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere poenitentiam egissent. In cilicio asperitas peccati significatur, quam sinistra pars in die judicii est intuenda; in cinere mortis significatio est, per quam tota generis humani massa in pulverem est redigenda. Cur nolentibus praedicatum sit, et non his qui olim credere voluerunt, ipsius est scire cujus universae viae misericordia et veritas. Notandum autem quod Tyrus metropolis est Phoeniciae in tribu Nephthalim, quondam in saecula alto mari posita, sed nunc terrae contigua, et interpretatur angustia; et Sidon, quae urbs est Phoeniciae, olim terminus Chananaeorum, ad Aquilonem respiciens, et postea regionis Judae; cecidit autem in sortem tribus Aser; sed non eam possedit, quia hostes nequaquam expellere praevaluit. Sidon venatio: significantque hae duas gentes quas venator diabolus in angustia peccati comprehendit, sed Salvator Jesus per Evangelium liberavit.
2.4.17
Et tu, Capharnaum, nunquid usque ad coelum exaltaberis, an usque ad infernum descendes? In altero exemplari reperimus: Et tu, Capharnaum, quae usque ad coelum exaltata es, usque ad infernum descendisti. Et est duplex intelligentia; vel ideo ad inferna descendes, quia contra praedicationem meam superbissime restitisti; vel quia exaltata es usque ad coelum meo hospitio et meis signis, majoribus plecteris suppliciis, quod his quoque credere noluisti. In Capharnaum autem, quae interpretatur villa pulcherrima, condemnatur Jerusalem incredula, cui dicitur per Ezechielem: Justificata est Sodoma soror tua, etc. Unde consequenter subditur.
2.4.18
Quia si in Sodomis factae fuissent virtutes, forte mansissent usque in hunc diem. Majoris injustitiae reprehenditur Jerusalem, cum Sodoma exemplo Loth non fuerit correcta, et Jerusalem Filii Dei verbis et miraculis semper exstiterit ingrata, et omnes sanctos persecuta est, nec non ipsum Salvatorem.
2.4.19
Verumtamen dico vobis quod terrae Sodomorum remissius erit in die judicii quam tibi. Remissior ergo erit eorum poena, quorum minor est culpa.
2.4.20
In illo tempore respondens Jesus, dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli ac terrae. Confessio non semper poenitentiam, sed gratiarum actionem significat. Confundantur enim qui Salvatorem non natum, sed creatum calumniantur, quia Patrem sibi invocat Deum, coeli et terrae Dominum.
2.4.21
Quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Gratias agit et exsultat in Patre, quod apostolis adventus sui aperuerit sacramenta, quae ignoraverunt Scribae et Pharisaei, qui sibi sapientes videbantur.
2.4.22
Ita tamen, quando sic fuit placitum ante te. His Domini verbis exempla humilitatis accipimus, non temere discutere super consilia de aliorum vocatione, aliorumve repulsione praesumamus. Cum enim intulisset utrumque, non mox rationem reddidit, sed sic placitum dixit, hoc videlicet ostendens, quod injustum esse non potest quod placuit justo.
2.4.23
Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et tradentem Patrem, et accipientem Filium mystice intelligere licet; alioquin cum coeperit habere qui accipit incipiet non habere cum dederit; cum omnia legis, omnipotentem Patrem agnoscis, cum tradita legis, Filium confiteris, cui per naturam unius substantiae jure sunt omnia propria, non per gratiam dono collata. Tradita dicit non visibilia elementa, quae ipse condidit; sed ante rebelles, nunc per Filium ad Patrem accessum habentes: tradita autem non alia sunt, quam quae in Filio soli nota sunt Patri, nota vero Filio soli esse quae Patris sunt.
2.4.24
Et nemo novit Filium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Ut et Patrem intelligamus, et ipsum Filium per Filium revelari, quod ipse est mentis nostrae lumen: verbo enim suo se Pater declarat. Erubescat Eunomius, tantam sibi notitiam Patris et Filii, quantam habent in se aequalitate naturae.
2.4.25
Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Ad Evangelii gratiam invitat Salvator, gravi peccatorum pondere oppressos: vel gravissimo legis jugo subjectos, unde et sequitur.
2.4.26
Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et reliqua.
2.4.27
Jugum enim Christi Evangelium est, quod Judaeos et gentes in unitate fidei conjungit.
2.5.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XII.
2.5.1
Abiit Jesus per sata sabbato. Iste gressus incarnationem ejus significat inter homines conversantis. Sata significant populos; et bene sabbato, quia tunc erat vacandum a vitiis, et in ejus contemplatione per fidem immorandum.
2.5.2
Discipuli autem ejus esurientes, coeperunt vellere spicas et manducare. Secundum alium evangelistam, Fricabant manibus, et manducabant; esuriebant enim salutem generis humani, et coeperunt doctrinis homines a vitiis exemplis bonorum operum segregare, et in viscera Ecclesiae convertere.
2.5.3
Videntes autem Pharisaei dixerunt ei: Ecce, discipuli tui faciunt quod non licet eis facere sabbatis. Semper enim Judaei et doctrinae apostolorum et gentium invidebant saluti, quasi transgressorem legis Christum reprehendebant.
2.5.4
At ille dixit eis: Non legistis quid fecerit David quando esuriit, et qui cum eo erant. Christus de transgressione legis illum reprehendentibus testimonium de Scripturis et eximia prophetia opposuit, ac si dixisset: Si typicus David propter necessitatem legis praecepta fregisse legitur, quanto magis verum David suorum necessitati consulere licebit.
2.5.5
Aut non legistis in lege, usque, quia templo major est hic. Adverbium loci est, et est sensus: Si propter necessitatem victimarum sabbatum absque culpa violatur a sacerdotibus, quanto magis in mea praesentia necessitatem patientes, mei discipuli sine culpa sabbata non custodiunt, quia sacerdotes et sabbata in mea teneo potestate.
2.5.6
Si autem sciretis quid est, misericordiam volo usque Innocentes. Si intelligere voluissetis quod misericordiam Deus generi humano per apostolos magis impendere eligit, quam a vobis legalia victima carnaliter observari, nullo modo eos in minimis detrahere oblectasset.
2.5.7
Dominus est Filius hominis etiam sabbati. Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum. Quia Filius hominis is est, et Filius Dei; et non solum sacerdotibus, sed etiam sabbatis dominatur.
2.5.8
Et ecce homo manum habens aridam. Hic homo gentilis est populus, qui secundum Lucam dexteram habebat aridam, et sinistram sanam: quia dexteram pauperi non porrigebat, et in terrenis laborans, in divinis vacabat.
2.5.9
Et interrogabant eum, dicentes: Si licet sabbatis curare? ut accusarent eum. De transgressione legis accusare cogitabant, si sabbatis curare licitum esse dixisset; si vero negaret, inclementem dicere voluerunt, quia opus misericordiae prohiberet.
2.5.10
Ipse autem dixit illis: Quis erit ex vobis homo qui habeat ovem unam, et si ceciderit haec sabbatis in foveam, nonne tenebit, etc. Dignam utrique avaritiae et cupiditatis eorum paradigma opposuit, quod nequaquam in terrena substantia observabant otium sabbati, faucibus avaritiae succensi, licet eum opus misericordiae hominibus impendere derogarent.
2.5.11
Tunc ait homini: Extende manum tuam, et extendit. Per praedicatores gentes fidem operibus implere monebat.
2.5.12
Et restituta sanitati sicut altera. Quemadmodum antea tantum corporis curam gessit, ita postmodum animae in eleemosynis largiendo curam agere festinavit.
2.5.13
Exeuntes autem Pharisaei, usque, quomodo eum perderent. Bene exire dicuntur, qui se a fide Christi segregabant, et eorum societate alienabant, quibus Psalmista ait: Accedite ad eum, etc., quia Christum quasi transgressorem legis interficere cogitabant, qui manum jusserat extendere, ac si ipsi saltem in cibi assumptione non extenderent manus.
2.5.14
Jesus autem sciens, usque, et curavit eos omnes. Quia Deus erat, secretam cordis eorum nequitiam sciens, et devitans infidelium turbas, fidelium sibi elegit consortium; quas non tantum a corporis, sed etiam a cordis infirmitate curavit.
2.5.15
Et praecepit eis ne manifestum eum facerent, ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem, etc. Non propter timorem passionis praecepit ne se manifestarent, sed ut occasionem perdendi seipsos non haberent.
2.5.16
Ecce puer meus quem elegi. Puer et electus secundum humanitatem Deus est, et eligens divinitatem.
2.5.17
In quo bene complacuit animae meae. Bene complacuit, quia dolus inventus non est in ore ejus, non quod Deus animam habeat, ita ut aliter sit Deus, aliter anima ejus; sed propter infirmitatem humanam dictum est, ut possis intelligere et sperare in auxilium divinae clementiae; nam visibilibus est ad invisibilia perducenda ut Psalmista ait: Sub umbra alarum tuarum protege me.
2.5.18
Ponam spiritum meum super eum. Secundum quod homo est, pono; secundum quod est Deus, semper habuit.
2.5.19
Et judicium gentibus nuntiavit. Licet omnibus imminere futurum judicium nuntiet, tamen gentibus nuntiasse, qua se specialiter quid ministerium nuntiationis corde credulo percipere decreverunt.
2.5.20
Neque audiet aliquis in platea vocem ejus. Id est, non quia latam viam ambulant, sed quia angustam portam intrare student, auribus cordis ejus vocem audire contendunt.
2.5.21
Arundinem quassatam non confringet. Israeliticum populum, licet unum sit regnum, arundinem quassatam nominat, quia firmamentum fidei, vinculumque charitatis invicem observare neglexit, quod confringere noluit, quia locum ejus perditionis in nece ejus praebere distulit; aliter arundinem quassa tam confringet, quia modo in Ecclesia quilibet peccator solatium sive in doctrina, sive exemplis, sive in quocunque sui indiguerit, negat.
2.5.22
Et linum fumigans non exstinguet. Gentilem videlicet populum non per amarissimum erroris fumum emittat, at nunc in Ecclesia linum fumigantem exstinguet, quia in aliquo paupere et despecto aliquid boni conspicit esse quod sibi prodesse potuisset: sed hoc ideo sprevit, quia eum aut peccatorem putat, aut pauperem cernit.
2.5.23
Donec ejiciat ad victoriam judicium. Et in nomine ejus gentes sperabunt. Ad victoriam judicium ejiciebat damnationis suae, quando morte superata surrexit, et adhuc ejiciet in die tremendi examinis, quando omnes adversarios suos in aeternam damnationem trudet.
2.5.24
Tunc oblatus est ei daemonium habens, caecus et mutus; et curavit eum. Homo iste gentilem populum significat, quia oblatus per praedicatores ad fidem Christi; caecus, quia viam veritatis ignorabat; mutus, quia os ad laudem Conditoris non aperuit; daemoniacus fuit quia per idololatriam daemonibus serviebat. Hujusmodi ignorantiae deditos adhuc quotidie Ecclesia piis precibus, doctrinis et exemplis, offerre Domino non cessat.
2.5.25
Et stupebant omnes turbae, usque, Filius David. Viso signo stupebant, quia eum simplicem hominem ex semine David natum esse credebant, et David filium nominabant, quem misericordem esse cernebant, quia David misericors pie parcere deprehenso persecutore noverat.
2.5.26
Pharisaei autem audientes, dixerunt: Hic non ejicit daemones nisi in Beelzebub principe daemoniorum. Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis. Quod negare non potuerunt male interpretati sunt, quia opus Spiritus sancti immundo spiritui deputabant. Baal ipse est Beel, zebub dicitur musca; et propter muscas quae ibi putredinem et sanguinem observabant victimarum, Beelzebut nominatus est, quod vir est muscarum, sive habens muscas.
2.5.27
Omne regnum divisum contra se, desolabitur; et omnis civitas vel domus divisa contra se, non stabit. Et si Satanas Satanam ejicit, adversus se divisus est, quomodo ergo stabit regnum ejus? Et est sensus: Si ego, juxta vestram sententiam, in principe daemoniorum daemones expello, saltem inde potestatis meum regnum stabile fixumque perpendere, quia me simul cum Patre tantam habere super illum cernitis potestatem.
2.5.28
Ideo ipsi judices vestri erunt. Si ego in Beelzebut ejicio, in quo ejiciunt exorcistae vestri, sive apostoli, qui talem potestatem non tenent[ Forte potestatem tenent] super diabolum; sed quia illi Deo et non diabolo deputant opus suum, vos damnabiles ostendunt, quia opus Spiritus sancti immundo spiritui ascribitis.
2.5.29
Si autem ego in Spiritu Dei, usque, in vos regnum Dei. Si ego per Spiritum sanctum daemones ejicio, aditum credentibus regni coelestis patefactum scitote, vel etiam Ecclesiam, vel sacram Scripturam, regnum Dei nominavit, sicut alibi dicit: Regnum Dei inter vos est; et iterum: Auferetur a vobis regnum Dei et reliqua.
2.5.30
Aut quomodo potest quisquam, usque, tunc domum illius diripiat. Domus significat mundum; fortis, diabolum; vasa, corda sunt pravorum hominum: haec vasa diripiebat Christus, vincto diabolo, quando destructa morte surrexit, et nobis spem resurgendi et ad coeleste regnum perveniendi donavit.
2.5.31
Qui non est mecum, contra me est. Diabolus non cum Christo, sed contra Christum; quia Christus humilis est ac benignus, ille superbus et invidus, nostram felicitatem a Christo oblatam auferre cupit.
2.5.32
Et qui non congregat mecum, spargit. Christus congregat, praedicans virtutes quibus ascendendo ad intuitum divinae potentiae pertingant, diabolus vero ad vitia trahendo spargit.
2.5.33
Omne peccatum, usque, spiritus blasphemiae non remittetur. Omnia peccata per poenitentiam dixit posse dimitti, spiritum autem blasphemiae dimitti posse negavit, quia sibimetipsis conscii erant sceleris sui, opusque sancti Spiritus aliorum saluti invidentes, daemoniorum principis esse dixerunt.
2.5.34
Et quicunque dixerit verbum contra filium hominis, usque, neque in hoc saeculo, neque in futuro. Qui propter visam carnis infirmitatem in divinitatem meam credere renuerit, per poenitentiam remissionem potest accipere; qui vero per desperationem Spiritum sanctum dicit non posse in baptismo peccata dimittere, seu sacramentum dominici corporis et sanguinis acceptum, nullam posse remissionis utilitatem, plus caeteris cibis afferre, nec hic nec in futuro saeculo percipiet remissionem: et quia desperanti hic et in futuro negat veniam, procul dubio aliquorum remissionem in futuro indicat peccatorum, sicut sunt otiosa verba, et superfluae cogitationes, si bene agere studet, et prave gesta ante diem mortis emendare desiderat.
2.5.35
Aut facite, usque, ex fructu arbor agnoscitur. Arbor bona Christus est, fructificans salutem; arbor mala, diabolus perditionem proferens consentientibus sibi: sive Judaei mala arbor merito dicuntur, qui fructum bonae operationis arbori malae, id est, diabolo deputabant; unde digna reprehensione eos increpat dicens:
2.5.36
Ex abundantia cordis os loquitur. Id est, ex nequitia cordis vestri verba proferuntur blasphemiae.
2.5.37
Dico autem vobis, usque, reddent de eo rationem in die judicii. Ac si dixisset: Si superfluae est locutionis ratio reddenda, quanto magis criminosae blasphemiae vestrae aeternam damnationem generabunt.
2.5.38
Ex verbis tuis, usque, condemnaberis. Id est, de bona locutione coronaberis, de mala autem damnandus eris.
2.5.39
Tunc responderunt ei, usque, Signum videre. Lucas dicit quod a coelo signum videre desiderarent; denique tale signum voluerunt habere divinitatis ejus, quale factum est sub Elia propheta, quando ignis de coelo veniens duos consumpsit pentecontarchos.
2.5.40
Qui respondens, usque, Signum nisi Jonae prophetae. Generationem malam dicit, propter transgressionem mandatorum Dei; adulteram, quia derelicto Deo vero diversarum gentium idolis serviebat. Cui, inquit, signum de coelo divinitatis meae nolo ostendere, sed de terra passionis meae exemplum ostendam.
2.5.41
Sicut enim fuit Jonas, et reliqua. Si enim parasceve cum praeterita nocte numerabis, et sabbatum cum sua nocte, et noctem Dominicam cum subsequente die, tres dies invenies. Porro cor terrae sepulcrum nominavit. Jonas quia columba, sive dolens interpretatur, significat Christum, super quem Spiritus sanctus in specie columbae descendit: quia dolores nostros portavit in corpore suo super lignum. Ninive interpretatur speciosa; significat Ecclesiam decore virtutum ornatam. Quod vero Christus duas noctes et unum integrum diem in sepulcro jacuerat, significat quod simplici morte sui corporis duplam mortem corporis et animae destruxit.
2.5.42
Viri Ninivitae, usque, plusquam Jona hic. Non sententia potestatis, sed vitae correctionis. Ninivitae gentem Judaeorum damnabilem esse ostendunt, quia Jonas parvo tempore tantum verbis praedicabat, Christus vero multo tempore et verbis docebat, et signa divinae potentiae ostendebat.
2.5.43
Regina Austri, usque, plusquam Jona hic. Haec enim gentem Judaeorum dignam damnatione esse ostendit, quia ipsa venit a finibus terrae discere sapientiam a Salomone. Judaei vero sapientiam discere a Christo renuerunt, qui est Dei virtus, et Dei sapientia, in medio eorum commorante. Regina Austri, et viri Ninivitae universitatem sanctorum significant; quia sancti per poenitentiam emendare student delicta sua, aut praecavent ne per sapientiam peccent.
2.5.44
Cum autem immundus spiritus exierit ab homine. In tempore datae legis a Judaeis spiritus immundus exiebat, et modo in baptismo ab unoquoque fidelium exire compellitur.
2.5.45
Ambulat per loca arida, quaerens requiem et non invenit. Loca arida corda sunt credentium, non habentes humorem luxuriae; in quibus circumiens, consensum pravae suggestionis suae non inveniet.
2.5.46
Tunc dicit: Revertar in domum meam unde exivi. Et veniens, invenit eam vacantem, scopis mundatam et ornatam. Vacantem domum, id est, torpentem ab operibus bonis inveniet, et simulatione virtutum per hypocrisin ornatam.
2.5.47
Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi. Sumens itaque septem principalia vitia, unde totius nequitiae germen pullulat; ipse vero est octavus.
2.5.48
Et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus; sic erit et generationi huic pessimae. Pejus enim fuit Israelitico populo post depravatam legem, quam in Aegypto ante legem, et unicuique hominum melius est viam veritatis non agnoscere, quam de agnita retro redire.
2.5.49
Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater ejus et fratres stabant foris, quaerentes loqui ei. Dixit autem ei quidam: Ecce mater tua et fratres tui foris stant, quaerentes te. Non simpliciter ut aestimatur, sed cum dolo matrem et fratres foris stare perhibebat cupiens explorare utrum praeponeret maternum affectum praedicationis officio.
2.5.50
At ille respondens, usque, meus frater, soror et mater. Non quasi nesciens interrogat aut matrem, et mater temere filios despiciens, quia in lege jubebat patrem et matrem honorare; sed ostendere volens majorem esse spiritalem propinquitatem quam carnalem; sicut alibi dixit discipulis suis: Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus. Mystice vero mater Synagoga, et Judaei foris stare dicuntur, quia credenti gentilitate intrare in fidem Christi nequibant. Sed interrogat aliquis quomodo populus gentilis voluntatem Patris facientis mater Christi fieri possit: sed quia credendo fratres et sorores efficiuntur, procul dubio mater fit praedicando, quando alios Deo doctrinis ad fidem generat.
2.6.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XIII.
2.6.1
In illo tempore exiens Jesus de domo. De Israelitico videlicet populo, in quo ex virgine carnem sumpsit.
2.6.2
Sedebat secus mare. Id est, per apostolos diversis nationibus praedicabatur in mundo.
2.6.3
Et congregatae sunt ad eum turbae multae. Per praedicatores turbae credentium ad Christum collectae sunt.
2.6.4
Ita ut naviculam ascenaeret, usque, In parabolis dicens. Navicula significat Ecclesiam, quae fluctibus persecutionum circumdata est in mundo. Qui vero in littore stant, et nec fluctibus maris tanguntur, nec in navem possunt ascendere, et non carent verbo Dei, significat eos qui noviter ad fidem venientes, errore sunt infidelitatis exuti, et adhuc per lavacrum baptismatis Ecclesiam non intraverunt. Sive turba, quae in littore stabat, significat eos qui hic in soliditate fidei perseverant, et nec errore infidelitatis tanguntur, nec adhuc januam paradisi intrare sinuntur.
2.6.5
Ecce exiit qui seminat seminare semen suum. Christus exiit de sinu Patris in mundum, semen doctrinae suae spargere per se, et per praedicatores suos, ut fructus bonae operationis in cordibus fidelium cresceret.
2.6.6
Quaedam ceciderunt secus viam, et volucres comederunt ea. Secus viam semen cadit verbi Dei, quando cor auditoris pravis cogitationibus auditam praedicationem conculcat, et immundi spiritus ea de memoria tollunt.
2.6.7
Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi habebant terram multam: et continuo exorta sunt, etc. Petrosa significant duritiam cordis, ubi non est altitudo terrae, id est, studium disciplinae, sole orto persecutionis, sive occultae tentationis arescit verbum Dei in corde susceptum cum gaudio, quia caret radice charitatis.
2.6.8
Alia ceciderunt inter spinas, et creverunt spinae, et suffocaverunt ea. Spinae significant divitias, quae cor pungunt doloribus, ne a quaerentibus inveniantur; et cum inventae fuerint, ne reserventur; et intentionem possidentis vulneratam ad aeternam damnationem trahunt.
2.6.9
Alia vero ceciderunt in terram bonam, usque, aliud tricesimum. Bona terra significat corda perfecta, in quibus verbum Dei in alio generat fidem Trinitatis, quam significat tricenarius numerus; in alio loco perfectionem bonorum operum, quod sexagenarius; in alio perseverantiam, quae ad aeternam ducit remunerationem, quod in centenario numero figuratur. Alii in tricenario conjugatos, in sexagenario viduatos, in centenario virgines voluerunt intelligere.
2.6.10
Qui habet aures audiendi, audiat. Qui habet voluntatem, auribus cordis intelligat.
2.6.11
Et accedentes discipuli, dixerunt ei: Quare in parabolis loqueris eis? et reliqua. His non est datum, ut Marcus ait; illis autem, quia fortissimi, omnia in parabolis fiunt. Qui enim intrare student in sanctuarium Dei, intelligent novissima mysteriorum regni Dei. Et recte in parabolis audiunt, quia clausis sensibus cordis veritatem cognoscere nolunt.
2.6.12
Qui autem habet, dabitur ei, et abundabit; qui autem non habet, etiam quod habet, aufertur ab eo. Qui amorem habet verbi, dabitur ei et sensus intelligendi quod amat; quia vero non habet amorem audiendi, simul naturali ingenio, vel litterali exercitio aliquid habere videatur, etiam hoc non amittat, ut nulla verae sapientiae dulcedine gaudeat. Et licet specialiter de apostolis dictum esse videatur, quibus datum est charitatem fideique potitis nosse mysterium regni Dei; et Judaeis quia in parabolis videntes non videbant, et audientes non intelligebant quod legis litteram essent amissuri; potest tamen et generaliter accipi, quia saepe ingeniosus doctor se privat sapientia negligendo, quam simplex et studiosus elaborando degustat: et idcirco nonnunquam studiosus tarditatem intelligentiae permittit, ut eo majora retributionis praemia inveniat, quo magis elaborat studio inventionis.
2.6.13
Ideo in parabolis loquor eis, quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt.
2.6.14
Nunc aperit apostolis quod ideo turbis in parabolis loquebatur, quia superba intentione se videntes et audientes aestimabant: et ob hoc se coelesti magisterio subdere nolebant, ut simplicibus et humilibus mysteria coelestia cognoscentibus, ipsi remanerent vacui intelligentiae spiritalis. Non absurde ad hoc dicimus Judaeos fuisse excaecatos, ne dicta in parabolis a Domino intelligerent, ut fide ejus irritata, eum crucifigerent, a quo post resurrectionem, ejus miraculis quae fiebant in nomine territi, tanto amplius de reatu mortis Domini humiliati, eum vehementius diligerent, quanto sibi tantum scelus dimissum esse gauderent: quod tanta erat superbia, ut tali esset humiliatione dejicienda.
2.6.15
Ut adimpleretur in eis prophetia Isaiae prophetae dicentis: Auditu audietis, et non intelligetis, et videntes videbitis, et non videbitis. Haec de turbis, quae habent visum et auditum corporis extrinsecus, et semetipsos privaverunt visu et auditu corporis et cordis intrinsecus.
2.6.16
Incrassatum est enim cor populi hujus. Incrassatum dicit cor Judaeorum malitiae crassitudine, et abundantia peccati.
2.6.17
Auribus graviter audierunt. Quia verbum Domini ingrate susceperunt, et oculos suos clauserunt, et post salutem non meruerunt: quia non natura, sed voluntate caeci sunt.
2.6.18
Vestri autem beati oculi, quia vident, et aures vestrae, quia audiunt. Amen quippe dico vobis, quia multi prophetae et justi cupierunt videre quae videtis, et non viderunt, et audire quae auditis, et non audierunt. Abraham, Isaias et Micha prophetae viderunt, sed a longe aspicientes, et speculum in aenigmate salutantes: apostoli vero Dominum in praesentiarum habentes, non opus habebant per angelos aut per varias doceri visionum species. Quos vero Matthaeus prophetas et justos appellat, hos Lucas prophetas et reges nominavit. Quia nimirum ipsi sunt reges magni, qui tentationum suarum motibus non consentiendo succumbere, sed regendo noverunt praeesse.
2.6.19
Aliam parabolam proposuit illis, dicens: Simile est regnum coelorum homini qui seminavit bonum semen in agro suo. Bene similis dicitur, qui ei per omnia aptus esse robatur. Bonum itaque semen in agro corporis sui seminat, quia semen bonae voluntatis ad operum perfectionem perducere studet.
2.6.20
Cum autem dormirent homines, venit inimicus ejus, et superseminavit zizania in medio tritici, et abiit. Haec quidem sententia cautos nos esse admonet, ne dum torpemus inertia, diabolus foeditatem vitiorum super semen bonae voluntatis spargat.
2.6.21
Cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania. Accedentes autem servi patrisfamilias, dixerunt ei: Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? etc. Hic nobis patientiae exemplum praebetur, ut sicut paterfamilias in dolo inimici patiens fuit, sic in aliqua nos laesione non statim ad vindictam, sed magis ad tolerantiam recurramus.
2.6.22
Servi autem dixerunt ei, usque, eradicatis simul cum eis et triticum. Hic denique discretionis et tolerandi malos habemus exemplum, ne si magis ulciscendo talionem malis reddamus, bonis praebeamus scandalum imitationis.
2.6.23
Sinite utraque crescere, usque, triticum autem congregate in horreum meum. Hinc habere docemur longanimitatem patientiae, ut longanimitate justitiam meditemur, et in judicio patientiam non negligamus.
2.6.24
Aliam parabolam proposuit illis, dicens: Simile est regnum coelorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo. Quod minimum quidem est omnibus seminibus: cum autem creverit, majus est omnibus oleribus: et fit arbor, ita ut volucres coeli veniant, et habitent in ramis ejus. Granum sinapis praedicatio est Evangelii, et notitia Scripturarum, quae ducit ad vitam. Qui seminat, sensus noster et animus est, qui suscipiens granum praedicationis, et humore fidei fovens facit in agro pullulare pectoris sui. Quae minima est omnibus disciplinis, quia ad primam doctrinam fidem non habet, quando Deum qui est auctor vitae mortuum, et scandalum praedicat crucis. Haec philosophorum dogmatibus multo minor esse videtur comparata, sed quia eorum documenta in modum olerum emollita, cito crescunt et corruunt; haec minima cum in anima credentis, vel in toto mundo fuerit praedicata, non in olera, sed in arborem crescit, ita ut in ramis ejus, id est, dogmatum diversitatibus animae requiescant. Potest in grano sinapis dominicae incarnationis humilitas designari, quod acceptum homo Joseph sepelivit in horto, crevit vero in arborem, quia surgens ascendit in coelum. Ramos expandit, id est praedicatores, in quibus quique fideles ab hujus vitae fatigatione requiescerent, spargit.
2.6.25
Aliam parabolam locutus est eis: Simile est regnum coelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus, donec fermentatum est totum. Haec mulier est supradicta apostolica praedicatio, sive Ecclesia ex diversis gentibus congregata; haec tulit fermentum, id est notitiam Scripturarum, et abscondit in farina satis tribus: ut spiritus, et anima, et corpus, non discrepent inter se, sed consentientes in unum, quodcunque a patre postulaverint, impetrent. Sive mulier Ecclesia in propagines filiorum Noe, per fermentum fidei non ad triplicem, sed ad divinitatis unitatem perducit, et secundum Platonem tres passiones humanae animae per fermentum adunamus, quando ex rationabili quod in cerebro putavit, prudentiam possidemus; in irascibili contra vitia, quod in felle putabat, rigorem tenemus, in concupiscibili, quod in jecore aestimabat, desiderium virtutum sumimus. Satum genus est mensurae apud Palaestinos, habens unum et dimidium modium.
2.6.26
Haec omnia in parabolis locutus est Jesus ad turbas et sine parabola locutus est nihil. Nam infidelibus turbis hucusque in parabolis loquitur. Discipuli, id est credentes, domi interrogant, ut secreta mysteria sciant.
2.6.27
Aperiam in parabolis os meum, etc. Hoc testimonium de septuagesimo psalmo sumptum est, et ex persona Domini dicitur. Quia non est inventus neque in coelo neque in terra, neque subtus terram, qui dignus sit aperire librum, et solvere signacula ejus.
2.6.28
Tunc dimissis turbis venit in domum, et accesserunt ad eum discipuli ejus dicentes: Edissere nobis parabolam zizaniorum agri. Dimissis Judaeorum turbis, ingreditur ecclesiam gentium, et ibi discipulis fidelibus devote discentibus, divina exponit sacramenta. Quae ergo a Domino sunt exposita, his debemus fidem accommodare; quae autem tacita sunt, et nobis relicta, breviter perstringamus. Homines dormientes, magistri sunt Ecclesiae; servi, angeli sunt, qui quotidie vident faciem Patris. Sed magistris vigilandum est, ne inimicus, id est, diabolus, superseminet zizania, hoc est haereticorum dogmata. In eo quod dicit, Sinite utraque crescere, poenitentiae locus datur, ne cito amputemus fratrem. Huic sententiae contrarium videtur illud Apostoli: Cum hujusmodi, nec cibum sumite. Sed inter triticum et zizaniam, quandiu herba est, aut nulla aut difficilis est distantiat et hic monemur a Domino, ne ubi quid ambiguum est, cito sententiam proferamus, sed Deo judici terminum reservemus.
2.6.29
Simile est regnum coelorum thesauro abscondito in agro, usque, et emit agrum illum. Thesaurus absconditus est coeleste desiderium: ager, disciplina coelestis studii est, in quo abscondetur thesaurus a favore humano, ut ab immundis spiritibus servetur. Quem profecto agrum venditis omnibus comparat, qui cuncta sua terrena desideria per custodiam coelestis desiderii calcat. Sive thesaurus in agro duo sunt testamenta, in quibus multa sentiens latere, per contemptum temporalium rerum otium sibi comparat, ut sit dives in agnitione Dei; quod thesaurum tunc non invidia celat, sed abscondit ne perdat.
2.6.30
Iterum simile est regnum coelorum homini negotiatori, quaerenti bonas margaritas, etc. Inventa una margarita pretiosa, omnia quae habuit vendidit; quia in comparatione coelestis vitae omnia habita vilescunt. Si vero sanctos homines scrutare vis, unum Jesum Christum, qui absque culpa est, omnibus meliorem invenies. Si intellectum quaeris, illum solum caeteris praeeminere probaveris: In principio erat verbum, et mandatis omnibus sic charitas est excellentior, in qua omnia restaurantur, et in caeteris libris Evangelium fortius esse probatur.
2.6.31
Iterum simile est regnum coelorum sagenae missae in mare, usque, malos autem foras miserunt. Sagena significat Ecclesiam, quae omnes communiter ad veniam peccatorum invitat: quae ad littus, id est, ad finem saeculi trahitur per doctrinam praedicatorum, et in fine saeculi in coelestes mansiones recipiuntur, impii vero in exteriores tenebras mittuntur.
2.6.32
Ait illis Jesus: Ideo omnis scriba doctus, usque, Nova et vetera. Admonet apostolos, ut quidquid in Evangelio praedicarent, legis et prophetarum vocibus comprobarent; ac si aperte diceret: Ille in sancta Ecclesia doctus praedicator est, qui et nova scit proferre de suavitate regni, et vetusta dicere de terrore supplicii.
2.6.33
Et factum est, cum consummasset Jesus parabolas istas, usque, sapientia haec et virtutes. Differt inter Synagogam, quae congregatio, et Ecclesiam, quae vocatio interpretatur, quod pecora et inanimata quaeque congregari possunt, convocari autem nisi ratione utentia non possunt; ideoque rectius novae gratiae populum quasi rationabile ad unitatem fidei convocatam Ecclesiam nominare placuit ecclesiasticis viris, quam Synagogam, quasi irrationabilium congregationem.
2.6.34
Nonne hic est fabri filius, usque, et scandalizabantur in eo. Error Judaeorum salus est gentium. Nequaquam sine certi mysterii causa, Christus in carne apparens, fabri filius appellari voluit. Veraciter faber est pater ejus, qui omnia quae in coelo et in terra sunt fabricavit ex nihilo; et quia adhuc quotidie vasa irae in vasa misericordiae fabricat.
2.6.35
Jesus dixit eis: Non est propheta sine honore, nisi in patria sua. Non solum ipse prophetarum caput, sed Elias, Jeremias et caeteri quique minores in propriis quam in exteris civitatibus habebantur; quia propemodum naturale est cives civibus invidere, sicut Judaei non praesentiam operum, sed fragilitatem considerabant naturae.
2.6.36
Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum. Nolebat enim illis miracula divinitatis suae aperire, ne quo magis cernerent clarescere divinitatis potentiam, eo magis despecta veritate damnabiles fierent.