In Evangelium S. Matthaei
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda">
—
⋯
Original / primary: 8472 Inevsma
4.1
LIBER QUARTUS.
4.1
Confusis, ut dignum erat, ac repudiatis tentatoribus ad suos Jesus sermonem convertit, ut illorum confusio istis fieret disciplina. Infructuosus namque est sermo, si in quo ut alter confunditur, sic non alter erudiatur.
4.1.1
LIBER QUARTUS. CAPUT XXIII.
4.1.1
Tunc Jesus locutus est ad turbas, usque Dicunt enim et non faciunt, etc. Per cathedram legis ostendit, et propter sacerdotium nominisque dignitatem exhortatur populos ut subjiciantur eis, non opera, sed doctrinam considerantes. Horum in Ecclesia nunc exempla imitantur, qui subjectos docent, quod ipsi implere dissimulant, vel peccantibus pondus poenitentiae aggravantes, ut aut necesse est poenitentiam rejiciat, aut suscipiens, dum ferre non valet, scandalizatus amplius peccet, quasi non melius sit propter misericordiam dare rationem, quam propter crudelitatem. De talibus recte subjunxit, quod sarcinas ipsas uno suo digito non tangerent, hoc est, ne in minimis quidem ea perficerent, quae contra morem patrum sine fide et gratia Jesu Christi et servare et servanda tradere praesumebant.
4.1.2
Dilatant enim phylacteria sua, etc. Pictaciola Decalogi phylacteria vocabant, quae in fronte quasi ob custodiam et munimentum sui portabant, non intelligentes quod haec in corde assidua meditatione portanda sint, non in corpore Domini mandata. Erat etiam fimbria parva et brevis, in quatuor pallii summitatibus propter differentiam vestium eorum posita, sic ut in carne circumcisio ex praecepto legis. Quam mulier in pallio Domini, quae sanguine fluebat tetigit, sed non est compuncta superstitiosis sentibus Pharisaeorum.
4.1.3
Vos autem nolite vocari rabbi, etc. Hic multi de vocatione Patrum et magistrorum movent quaestiones, sed facile solvuntur, quod quomodo unus per naturam Deus, et unus filius, non praejudicat caeteris, ne per adoptionem dii vocentur et alii; ita et unus pater et magister non praejudicat aliis, ut abusive appellentur patres et magistri.
4.1.4
Qui major est vestrum, erit minister vester. Ac si dicat: Quicunque vult fratrem praevenire regnando, prius illum necesse est praeveniat obsequendo. Unde Apostolus ait: Honore invicem praevenientes, vincat eum officiis, ut possit vincere sanctitate.
4.1.5
Qui autem exaltaverit se, humiliabitur, etc. Omnis qui se incaute de meritis extollit, saltem in futuro si perseverat, humiliabitur a Domino; et qui provide se de benefactis humiliat, exaltabitur ab eo.
4.1.6
Vae vobis scribae, usque Nec introeuntes sinitis introire. Ac si dicat: Vae vobis qui scitis adventum meum corporeum a prophetis praedicatum, et nec ipsi creditis, nec alios doctrinae simulatione sinitis advertere. Moraliter vero hac sententia arguit omnem magistrum, qui malis operibus ante discipulos suos introitum regni coelestis claudit.
4.1.7
Vae vobis, scribae et Pharisaei, etc. Diversa eos lucra tam de discipulis quos de advenis miscebant populo Dei quam per imaginem sanctitatis captantes ostendit. Et erat semel filius gehennae, videns magistrorum vitia, et intelligens destruere eos operibus, quod verbis docebant, et ad vomitum revertens gentilitatis suae, et quasi praevaricator majoris poenae dignus exstiterat.
4.1.8
Vae vobis duces caeci, etc. Avaritiae et impietatis arguit strophae inventores et praeceptores, quod in templo aut in altari jurantem nemo perjurii reum tenebat; eum autem qui in auro, quo ipsi delectabantur, aut in dono, quo pascebantur jurabat, quasi perjurii reum, id statim in quo juraverat exsolvere cogebant. Et ideo haec sanctiora dicebantur, ut promptiores homines ad dona offerenda efficerent, quam ad preces in templo fundendas. Spiritaliter autem templum et altare ipsum Christum, aurum et donum laudes et sacrificia precum significant, quae in eo per eum offerimus; non enim ipse per haec, sed ista per illum sanctificantur.
4.1.9
Vae vobis, scribae et Pharisaei hypocritae, qui decimatis mentham, etc. Arguit eos avaritiae, quod propter alimonia sacerdotum et Levitarum, quorum pars erat Dominus, studiose etiam vilium olerum decimas exigant; et judicium in disceptatione negotiorum misericordiamque in pauperes, pupillos et viduas, et fidem in Deum, quae magna sunt, praetermittant.
4.1.10
Duces caeci excolantes culicem, et reliqua. Sicut tunc, sic et nunc, contra praeceptum Dei, quae digna sunt, sicut est judicium, et quae superius posuit, devoramus atque negligimus, et opinionem religionis in parvis, quae lucrum habent, diligentiam demonstramus. Possunt autem haec per allegoriam ad Judaeos referri, qui dimiserunt Barabbam, qui non solverat Sabbatum, quod magna diligentia observabant: occiderunt autem Dominum, spiritaliter Sabbatum insinuantem, per judicium et misericordiam et fidem, quae illi maxime contemnebant. Nam et culicis nomine non absurde seditiosus et homicida figuratur, quia hoc animal et strependo inquietat, et sanguine delectatur, et cameli nomine, propter humilitatem se ad subvehenda onera magnitudine, congruenter intelligitur Dominus.
4.1.11
Qui mundatis quod deforis est calicis, et reliqua. Simulationis arguuntur et mendacii, quod foris in habitu ostenderent sanctitatem, intrinsecus autem essent vitiorum sordibus pleni.
4.1.12
Munda prius quod intus est calicis, et reliqua. Hoc est: Munda prius cor et conscientiam a concupiscentia et pravis desideriis, a fraude et dolo, et sic foris per opera ostendes veraciter sanctitatem. Hoc contra illos valet qui corporalia peccata, fornicationem, furtum, et caetera talia, quasi gravissima detestantur; spiritalia vero quae non minus damnat Apostolus, hoc est, amaritudinem, iram, indignationem, clamorem, superbiam, et caetera, ut levia contemnunt.
4.1.13
Vae vobis, scribae et Pharisaei hypocritae, etc. Sicut sepulcra foris calce, marmore et auro ornata sunt, intus autem ossibus plena mortuorum, sic perversi magistri quia alia docent, et alia faciunt, munditiam vestium et verborum humilitatem demonstrant, intus autem pleni sunt omni spurcitia et iniquitate.
4.1.14
Qui aedificatis sepulcra Prophetarum, etc. Simulabant quidem se, ob favorem vulgi captandum, patrum suorum horrere perfidiam, memorias prophetarum, qui ab eis occisi sunt, magnifice ornando, sed ipso opere testificantur quantum paternae nequitiae consentiant, Dominum qui ab eisdem prophetis est praenuntiatus injuriis agendo occidentes.
4.1.15
Et vos implete mensuram patrum vestrorum. Hoc est: Quod illis defuit, vos implete: illi interfecerunt servos, vos Dominum crucifigite. Non hoc jubendo dixit, sed quod facturi essent ostendendo.
4.1.16
Serpentes et progenies viperarum. Id est: Sicut de viperis viperae nascuntur, sic vos de homicidis homicidae nati estis.
4.1.17
Quomodo fugietis a judicio gehennae. Nunquid sepulcra sanctorum aedificantes, an potius a malitia corda vestra mundantes.
4.1.18
Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, usque De civitate in civitatem. Id est: Ipse Filius Dei misit apostolos, qui prophetas ante mittebat. Simulque observa, juxta Apostolum scribentem ad Corinthios, varia dona esse discipulorum Christi: alios prophetas, qui ventura praedicant; alios sapientes, qui noverunt quando debeant proferre sermonem; alios scribas in lege doctissimos, ex quibus Stephanus, Petrus, Paulus occisi sunt, et persecutione multi a Judaea expulsi ad gentium populum transmigrarunt.
4.1.19
Ut veniat super vos omnis sanguis justus, et reliqua. Quomodo a Judaeis exquiritur sanguis, quem non ipsi fuderunt, nisi quia moris est Scripturarum, duas saepe generationes hominum, bonorum scilicet, malorumque computare?
4.1.20
A sanguine Abel justi, et reliqua. Cur Abel, qui primus fuit, et Zachariam, qui nequaquam ultimus, ponere voluit, nisi forte, quia per Abel pastorem, qui in campo, et Zachariam sacerdotem, qui in atrio templi necatus est, utriusque gradus martyres esse debere ex laicis et ex altaris officio mancipatis sub eorum voluit intimare vocabulo? De isto vero Zacharia multorum fuit contentio quis fuerit; sed nos illum putamus qui a Joas rege Judae inter templum et altare fuit occisus. Sed quaeritur, cur hic Barachiae dicatur filius, cum in historia Regum Joiadae filius asseritur? Barachia scilicet in lingua nostra benedictus Domini dicitur, et sacerdotis Joiadae justitia Hebraeo nomine demonstratur, et in Evangelio quandoque Nazaraei utuntur. Pro filio Barachiae filium Joiadae Hieronymus scriptum se invenire testatur.
4.1.21
Quoties volui congregare filios tuos, et reliqua. Animantis ponit similitudinem, quae tam magnum in filios habet affectum, ut eorum infirmitate affecta, et ipsa infirmetur. Et quod in caeteris difficilius invenies, alis suis filios protegens, contra milvum pugnat; sic etiam mater nostra sapientia Dei, quae per carnis susceptionem infirmata est, protegit infirmitatem nostram, et resistit diabolo, ne nos rapiat; et quod illa contra milvum conatur affectu, haec adversus diabolum perficit potestate.
4.1.22
Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Praedixit enim quod, haerede occiso, Romani venire debuerunt; et quasi nidum vacuum diripientes, tulerunt eorum locum, gentem et regnum.
4.1.23
Dico enim vobis: Non me videbitis, et reliqua. Hoc profecto mystice de illo ejus adventu intelligere cogimur, quo in clarite venturus est. Aliter, habent Judaei datum sibi tempus poenitentiae, confiteantur benedictum, qui venit in nomine Domini, et Christi ora conspicient.
4.2.1
LIBER QUARTUS. CAPUT XXIV.
4.2.1
Et egressus Jesus de templo, usque qui non destruatur. Juxta historiam, manifestus est sensus; mystice vero Dominus providens infirmitati nostrae omnia illa subverti fecit, quatenus umbra et typo cessante verorum, ipsa jam veritas per orbem declarata palmam teneret.
4.2.2
Sedente autem eo super montem Oliveti, usque Et consummationis saeculi. Mystice designans quod quietus manens in sanctis superborum detestatur amentiam, qui fructiferam sanctae Ecclesiae celsitudinem semper inhabitare delectatur.
4.2.3
Jesus autem respondens dixit eis: Videte ne quis vos seducat, et reliqua. Multi quod hic Salvator praedixit, qui falso sibi nomen Christi vindicabant, exstiterunt: ex quibus fuit Simon magus in Samaria, qui etiam magnam se Dei dicebat esse virtutem. Haec quoque inter caetera suis voluminibus scripta dimittens:« Ego sum speciosus, ego paracletus, ego omnipotens, ego omnia Dei.»
4.2.4
Audituri enim estis praelia et opiniones praeliorum, et reliqua. Admonentur ne statim abundante perturbatione praeliorum desolationem provinciae ultimumque urbis ac templi excidium instare putarent, sed quod potius in quadragesimum differenda sint annum.
4.2.5
Consurgens enim gens in gentem, et reliqua. Haec juxta litteram excidium urbis praecessisse manifestum est. Potest vero mystice regnum super regnum, et pestilentia eorum quorum sermo serpit ut cancer, et fames audiendi verbi Dei, et commotio universae terrae, et a vera fide separatio in haereticis magistris intelligi, qui, contra se invicem dimicantes, Ecclesiae victoriam faciunt.
4.2.6
Tradent vos in tribulationem, et reliqua. Notandum autem quod haec Domini locutio partim ad captivitatem Judaicam, quae a Romanis facta est, partim ad diem judicii pertinet; et per apostolos omnium credentium persona designatur, quod juxta finem mundi hi qui apostolicam fidem sequuntur in tribulationibus probandi sunt.
4.2.7
Et tunc scandalizabuntur multi, et reliqua. Quod principio factum legimus praedicationis Evangelicae, et per partes agitur; maxime autem erit Antichristo in fine saeculi adveniente, quando nimietate tormentorum et portentis signorum, multi scandalizabuntur.
4.2.8
Et multi pseudoprophetae surgent, et reliqua. Qui ergo in obsidione urbis et obsidentes alieni a Christo durabant, melius de haereticis accipiendum putamus, qui, contra Ecclesiam venientes, christos se esse mentiuntur, quorum primus Simon magus fuit, extremus autem ille major caeteris est Antichristus.
4.2.9
Et praedicabitur hoc Evangelium regni, usque Et tunc veniet consummatio. Perspicue significat non ante advenisse mundi finem, quam Evangelium in toto orbe praedicetur: opportunitatem vero tunc illius temporis esse, cum praedicatum fuerit Evangelium omnibus gentibus, ad adjutorium, scilicet, et salutem credentibus, in testimonium vero et damnationem, illud non credentibus.
4.2.10
Cum ergo videritis abominationem desolationis, etc. Haec de adventu Antichristi intelligi possunt, sicut manifestissime apostolus Paulus praedicabat. Potest et simpliciter aut de Christo accipi, aut de imagine Caesaris, quam Pilatus posuit in templo; aut de Adriani equestri statua, quae in ipso sanctorum loco usque in praesentem diem stetit. Abominatio quoque secundum veritatem Scripturarum idolum nuncupatur.
4.2.11
Tunc qui in Judaea sunt fugient ad montes, usque Non revertatur tollere tunicam suam. Haec juxta historiam facta esse constat, juxta vero sensus spiritales, cum viderimus abominationem desolationis stare ubi non decet, hoc est, haereses et flagitia regnare inter eos qui coelestibus mysteriis videbantur esse consecrati, et operantes iniquitatem, pacem fidelium perturbare, tunc qui in Judaea, hoc est, in confessione verae fidei persistimus, virtutum culmen ascendere debemus. Tunc qui super tectum est, hoc est, carnalia animo excedens spiritaliter vivit, ne descendat ad infimos actus pristinae conversationis, neque ea quae reliquerat mundi carnisve desideria repetat. Domus namque nostra vel mundus hic, vel ipsa in qua degimus nostra intelligenda est caro. Et qui in agro, hoc est, Ecclesia, non respiciat rem saecularem, et labentis vitae retinacula, quibus renuntiavit.
4.2.12
Vae praegnantibus, etc. Hoc quoque secundum historiam dici potest, quod in persecutione Antichristi seu Romanae captivitatis praegnantes et nutrientes uteri, filiorum sarcina praegravati, expeditam fugam habere non quiverint. Spiritaliter anima quae desideriis carnalibus in illa ultima persecutione occupata invenitur aeternum vae subire oppressa cogitur.
4.2.13
Orate autem ut non fiat fuga vestra hieme, vel sabbato. In hyeme duritia frigoris prohibet ad solitudinem pergere, et in montibus desertisque latitare. In Sabbato transgressio legis est, si fugere voluerint, aut mors imminens, si remanserint. Si autem de consummatione intelligitur, hoc praecipit, ut non refrigescat fides nostra, et in Christum charitas, neque otiosi in opere Dei virtutum Sabbato torpeamus.
4.2.14
Et nisi breviati fuissent dies illi, et reliqua. Haec enim tribulatio, quanto caeteris pondere gravior, tanto est temporis brevitate futura moderatior. Tribus namque annis et dimidio Ecclesiam impugnatura esse creditur, quantum de prophetia Danielis et Apocalypsi sancti Joannis cognosci potest.
4.2.15
Si dixerint vobis: Ecce in deserto est, et reliqua. Si quis promiserit vobis quod in deserto gentilium et philosophorum dogmate Christus moratur, aut haereticorum penetralibus, qui Dei pollicentur arcana se nosse, nolite fidem accommodare, ne locum decipiendi inveniant.
4.2.16
Sicut enim fulgur ab Oriente exivit, et reliqua. Quod ergo dixit ab Oriente in Occidentem perventurum adventum suum, contra illos valet, qui per terrarum particulas nominantur, et dicunt apud se esse Christum. Quod autem ait, sicut fulgur, contra eos valet qui occulte congregant tanquam in penetralibus, et paucos, tanquam in deserto. Ad manifestationem quoque claritatemque pertinet Ecclesiae fulguris nomen, significans etiam noctem, vel nubila saeculi hujus; tunc enim fulguris candor apparet.
4.2.17
Ubicunque fuerit corpus, illic congregabuntur aquilae. Id est, in coelum, quo hinc secum levavit corpus in homine suscepto: quod, secundum Apostolum, Rapiemur in nubibus obviam Christo in aera, et sic semper cum Deo erimus. Innuit etiam studium sanctorum, quod aquila caeteras aves volatu transgrediens in ipsum solis radium oculos gaudet infigere, nec non et illud, quod lapidem venenis resistentem suis nidis solet afferre, illum qui excisus de monte sine manibus diaboli regnum stravit.
4.2.18
Statim autem post tribulationem dierum illorum, usque Et stellae cadent de coelo. Sidera in die judicii videbuntur obscurari, non de minutione suae lucis accedente, sed superveniente verae lucis claritate. Quod vero dicit: Et stellae coeli erunt decidentes, hoc est, suo lumine carentes.
4.2.19
Et virtutes coelorum commovebuntur. Hoc est, angelicae trement potestates. Mystice vero Ecclesia est sol, et luna, et stellae, cui dictum est: Speciosa ut luna, electa ut sol, quia tunc non apparebit impiis persecutoribus ultra modum saevientibus.
4.2.20
Tunc stellae cadent de coelis, et virtutes coelorum commovebuntur. Quoniam multi qui gratia fulgere videbantur, persequentibus impiis, et cadent quidem fideles, et firmissimi turbabuntur.
4.2.21
Et tunc apparebit signum Filii hominis in coelo. Signum hic aut crucis intelligamus, ut videant Judaei in quem compunxerunt, aut vexillum victoriae triumphantis.
4.2.22
Et tunc plangent se omnes tribus terrae. Illae, scilicet, quae, in terris genitae, honorem suum non intellexerunt, sed comparatae sunt jumentis insipientibus, et similes facti sunt illis.
4.2.23
Et mittet angelos suos cum tuba, et reliqua. De hac tuba loquitur Apostolus, quae sublimia divinae laudis resonet sacramenta
4.2.24
Et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, et reliqua. Id est, a quatuor mundi climatibus, et non solum hoc, sed a summo terrae usque ad summum coeli, id est, ab extremis terrae finibus per directum usque ad ultimos fines ejus, ubi longe a spectantibus circulus coeli terrae videtur insidere.
4.2.25
Ab arbore autem fici discite parabolam, usque Scitote, quod prope est in januis. Ac si dicat: Aestatis adventum et Favonii ac veris introitum; ita cum omnia haec quae scripta sunt videritis, nolite putare jam adesse consummationem mundi, sed quasi prooemia et praecursores quosdam venire, ut ostendant quod prope sit, et in januis. Mystice: Cum videris Synagogam fructum justitiae, quem veniens ad se Dominus non venit, proferentem, diem extremi discriminis et aestatem verae pacis ac lucis esse in proximo non ambiges.
4.2.26
Coelum et terra transibunt, et reliqua. Coelum enim et terra per commutationem innovationis transibunt, sed verbum Domini sine effectu completionis nullo modo praeteribit. Unde et propheta ex persona Domini ait: Verbum meum quod egreditur de ore meo, non revertetur ad me vacuum.
4.2.27
De die autem illa et hora, nemo scit, etc. Ergo post resurrectionem interrogantibus de die judicii apostolis, manifestius respondit: Non est vestrum nosse tempora, et reliqua. Unde patet, quod ipse scit; sed nescire dicitur, qui nescientes facit, id est, non eis prodit quod inutiliter scirent, ut, incerti de adventu judicis, sic quotidie vivant, quasi die alia judicandi sint.
4.2.28
Sicut enim in diebus Noe, et reliqua. Subitum adventus sui diem, plurimis affirmat exemplis, cum eumdem diebus Noe vel Loth aequiparat, quando mortalibus repentinus supervenit interitus.
4.2.29
Sicut enim fuerunt in diebus illis, usque Nubentes, et nuptum tradentes. Non hic, juxta Marcionis et Manichaei dogma, conjugia vel alimenta damnantur, sed potius licitorum arguitur usus immoderatus. Cum superius bella, fames, et caetera commemorantur futura, nunc ea quae pacis indicia sunt: aestimandum est, juxta Apostolum, quod post pugnas et dissensiones brevis secutura pax, ut fides credentium comprobetur, ut ex transactis malis sperent judicem esse venturum.
4.2.30
Usque in eum diem quo introivit arcam Noe. Mystice autem arcam perfecte ingreditur, cum Dominus Ecclesiam in die judicii praesentia suae visionis aeternus habitator illustrat. Et qui sanctis hic certantibus luxuriantes insultant, illic coronatis, aeterna damnatione plectentur.
4.2.31
Tunc duo erunt in agro, et reliqua. Significat autem eos qui operantur in Ecclesiae ministerio, tanquam in agro Dei; assumetur autem ille qui non adulterans verbum Dei, sed sicut ex Deo coram Deo locutus in Christo fuerit; qui vero Christum annuntiaverit non caste, sed occasione, relinquetur ab eo.
4.2.32
Duae molentes in mola, et reliqua. Molentes appellat eos qui, in plebibus constituti, reguntur a doctoribus ob temporalium negotiorum orbem atque circuitum; et feminarum nomine significat, quia consiliis eis regi expedit peritorum. Assumetur ea pars quae connubia propter amorem tantum generis exercuerit, terrenamque substantiam ob acquirenda coelestia dispensaverit; altera relinquetur.
4.2.33
Duo in lecto, et reliqua. Illi, videlicet, qui otium et quietem monasterialis vitae eligunt, quorum duo de duobus generibus affectionum esse perhibentur. Qui enim propter Dominum continentiae studuerit, ut, sine sollicitudine vivens, cogitet quae Dei sunt, assumetur a Deo; qui qua alia ratione relinquetur, ut cujuslibet peccatricis animae lapsum sub Judae specie Jeremias describens ait: Viderunt ea hostes, et deriserunt Sabbata ejus. Haec tria genera hominum, tres viri sunt, quos Ezechiel propheta liberatos vidit, Noe, Daniel et Job. Nam Noe arcam in undis erexit, atque ideo figuram rectorum tenuit. Daniel vitam continentium significavit, quod et in aula regia abstinentiae deditus fuit. Job in conjugio positus, et curam domus propriae exercens, placuit, per quem digne bonorum conjugum ordo figuratur.
4.2.34
Vigilate ergo, usque Quia nescitis qua hora Filius hominis venturus est. Nesciente enim patrefamilias, fur domum perfodit, dum a sui custodia spiritu torpente, improvisa mors carnis habitaculum irrumpens rapit dominum domus ad supplicium nescientem.
4.2.35
Qui putas fidelis est servus, et reliqua. Difficultatem, non impossibilitatem perficiendae virtutis ostendit. Dominus Christus super familiam, id est, Ecclesiam, quam suo sanguine de manu inimici redemit, constituit apostolos, et sequaces eorum. De quibus unus eorum aiebat: Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores ministeriorum Dei. Fidelis enim debet esse servus in devote tribuendo domini sui pecuniam, et non abscondendo; prudens vero in discernendo diligenter capacitatem singulorum famulorum.
4.2.36
Ut det illis cibum in tempore, et reliqua. Id est, ut spe praemiorum ministrent conservis in tempore suo cibaria doctrinarum. Lucas dicit: Tritici mensuram, ostendens quod pro qualitate audientium formari debet sermo doctorum, ut ad sua singulis congruat, et tamen a communis aedificationis arce nunquam recedat.
4.2.37
Beatus ille servus, usque Super omnia bona sua constituet eum. Id est, omnia coelestis regni gaudia non utique ut horum soli dominium teneant, sed ut eorum abundantius caeteris sanctis aeterna possessione fruantur, ut Apostolus: Qui praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur, etc..
4.2.38
Si autem dixerit malus servus ille, usque Manducet autem et bibat cum ebriis. Sicut in uno fideli dispensatore totus bonorum rectorum, quomodo vel vivat vel remuneretur ordo docetur; sic et in hoc nequissimo servo cunctorum praesulum malorum damnandum pariter opus et damnatio narratur aeterna: qui, neglecto Domini amore, non modo ipsi luxuriae vacant, sed et subditos injuriis stimulant. Quamvis typice possit intelligi percutere conservos, corda infirmorum, nec adhuc fide, spe et charitate solidatorum, ostenso pravae operationis aut locutionis exemplo, vitiare.
4.2.39
Veniet Dominus servi illius in die qua non sperat, et reliqua. Hoc ipsum docet, ut sciant quando non putatur dominus, tunc eum esse venturum, et dividet eum, id est, a consortio sanctorum separet, et partem ejus ponat cum hypocritis: cum his, videlicet, qui erant in agro, et qui molebant, et nihilominus derelicti sunt. Quod dicit illic esse fletum et stridorem dentium, duplicem poenam gehennae exprimit, id est, ignis et frigoris. Unde et in Job scriptum est: Ad calorem nimium transit ab aquis nivium.
4.3.1
LIBER QUARTUS. CAPUT XXV.
4.3.1
Tunc inquit, simile erit regnum coelorum decem virginibus, usque Et quinque prudentes. Regnum coelorum, Ecclesiam nominavit. Geminatus quinarius numerus denarium perficit; et quia ex utroque sexu fidelium multitudo colligitur, sancta Ecclesia decem virginibus similis denuntiatur, in qua quia mali cum bonis, et reprobi cum electis admixti sunt: recte similis virginibus prudentibus et fatuis esse perhibetur. Quod vero dixit, sponso et sponsae obviam venire virgines, sic intelligendum puto ut ex ipsis virginibus constet ea quae dicitur sponsa, tanquam si omnibus Christianis in Ecclesiam concurrentibus, filii ad matrem concurrere dicantur, cum ipsis filiis congregatis constet ea quae dicitur mater. Videntur itaque mihi quinque virgines significare quinquepartitam continentiam in illecebris: continendus enim animi appetitus a voluptate oculorum, aurium, olfaciendi, gustandi, tangendi.
4.3.2
Sed quinque fatuae acceptis lampadibus, et reliqua. In oleo laetitia mentis exprimitur; qui autem non propterea gaudet quod Deo intrinsecus placet, non habet oleum secum. Prudentes autem acceperunt oleum secum in vasis suis, cum lampadibus, id est, laetitiam bonorum operum in corde atque conscientia posuerunt. Ut Apostolus dicit: Probet se ipsum homo, et tunc in semetipso gloriam habebit, et non in altero.
4.3.3
Moram autem faciente sponso, etc. Dormire enim, mori est; ante somnum vero dormitare, est ante mortem per pondus aegritudinis ad somnum mortis pervenire.
4.3.4
Media autem nocte clamor factus est, etc. Subito enim quasi intempesta nocte dies judicii subrepit, eo quod minime valeat praevideri quando veniat, et securis omnibus, angelorum clamor et tuba praecedentium fortitudinum Christi resonabit adventum.
4.3.5
Tunc surrexerunt omnes virgines illae, etc. Id est, electi simul ac reprobi a somno mortis excitati, sua secum opera numerant, pro quibus recipiant.
4.3.6
Fatuae autem sapientibus dixerunt, et reliqua. Testimonium operum suorum tunc frustra foris quaerunt, quorum nunc retributionem ob amorem vacuae laudis perdunt.
4.3.7
Ne forte non sufficiat nobis et vobis, etc. Hoc non de avaritia, sed de timore respondent. Sibimetipsi testimonium uniuscujusque vix sufficit, quanto minus sibi et proximo.
4.3.8
Ite potius ad vendentes, etc. Non consilium dedisse se putandae sunt, sed crimen earum ex obliquo commemorasse, ac si dicant: Videamus nunc quid vos adjuvant, qui vobis laudes vendere consueverunt, et vos in errorem inducere, ut non coram Deo, sed ab hominibus gloriam quaereretis.
4.3.9
Dum autem irent emere, venit sponsus, et reliqua. Id est, inclinantibus se illis in ea quae foris sunt, venit ille qui judicat. Et quae paratae erant, id est, quibus bonum coram Deo testimonium conscientia perhibebat, Intraverunt cum eo ad nuptias, id est, ubi munda anima, puro et perfecto Dei verbo fecunda copulatur. Et clausa est janua, id est, aditus ad regnum coelorum; non enim post judicium patet precum aut meritorum locus.
4.3.10
Novissime veniunt et reliquae virgines, usque, nescio vos. Ecce aperire clamant, et repulsionis suae dolore compulsae, appellationem dominantis ingeminant; preces offerunt, et nesciuntur, quia tunc velut incognitos Deus deserit quos modo suos per vitae meritum non agnoscit.
4.3.11
Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam. Generalis ad discipulos exhortatio subinfertur, quia semper debemus extremum diem metuere, quem nunquam possumus praevidere.
4.3.12
Sicut enim peregre proficiscens, et reliqua. Carnis enim proprius locus est terra, quae quasi ad peregrina ducitur, dum per Redemptorem nostrum in coelo collocatur: qui tamen proficiscens fidelibus suis spiritalia dona concessit.
4.3.13
Et uni dedit quinque talenta, et reliqua. Quinque igitur talentis donum quinque sensuum exprimitur; duobus vero intellectus et operatio designantur: unius autem talenti nomine intellectus tantummodo designatur.
4.3.14
Unicuique secundum propriam virtutem, et reliqua. Non pro largitate ergo et parcitate tribuens, sed pro accipientium viribus. Denique et ille qui de quinque talentis decem fecerat, et qui de duobus quatuor, simile recipit gaudium, quia retributor ille non considerat lucri magnitudinem, sed studii voluntatem. Bene autem alia quinque vel alia duo in lucrum venisse referuntur, quia dum utrique sexui impenditur praedicatio, quasi accepta talenta geminantur.
4.3.15
Qui autem unum acceperat, et reliqua. Talentum ergo in terra abscondere, est acceptum ingenium terrenis actibus implicare: lucrum spiritale non quaerere, cor a terrenis cogitationibus nunquam levare.
4.3.16
Post multum vero temporis, et reliqua. Grande vero tempus est inter ascensionem Salvatoris, et secundum ejus adventum. Consideret quisque quid acceperit, et quod lucrum de acceptis reportet; quia is qui nunc pie tribuit, districte in judicio merita exquiret.
4.3.17
Et accedens qui quinque talenta, usque intra in gaudium Domini tui. Per euge quoque verbum gaudium suum Dominus insinuat, qui bene laborantem servum ad gaudium invitat aeternum. Euge quoque interjectio est laetantis, et bene gaudens Dominus servum bonum ac fidelem in gaudium suum intrare jubet, quia ipse est solus ad quem Propheta ait: Laetificabis nos in gaudio cum vultu tuo, et reliqua. Et ad bona multa invitat, quia ad comparationem futurorum, quae permanent, praesentia, quae transeunt, quasi pauca esse videntur.
4.3.18
Accedens autem et qui unum talentum acceperat, usque ecce habes quod tuum est. Vere quod scriptum est, ad excusandas excusationes in peccatis, huic sermo contigit, ut ad pigritiam et negligentiam superbiae quoque crimen accederet: et quem simpliciter orare debuerat, e contrario calumniatur, et dicit se prudenti fecisse consilio, ne dum lucra pecuniae quaereret, etiam de sorte periclitaretur, id est, frustra de aliis rationem reddere cogar: sufficit unicuique ut pro se rationem reddat.
4.3.19
Serve male et piger, usque quod meum est, cum usura. Malus appellatur, quia calumniam Domino facit; piger, quia talentum noluit duplicare, ut in altero superbiae, in altero negligentiae damnetur. Si, inquit, durum et crudelem esse me noveras, et aliena sectari, ubique metere ubi non seruerim; aliter, metere est ubi non seminavi, etiam eos impietatis reos ostendere, in quibus verbum legis vel Evangelii non ministratum est. Quare non tibi istiusmodi cogitatio incussit amorem? ut scires me mea diligentius quaesiturum, et dares pecuniam nummulariis, seu trapezitis, id est, praedicationem Evangelii caeteris doctoribus, quod fecerunt et apostoli, ordinantes per singulas provincias presbyteros et episcopos: vel cunctis credentibus, ut quidquid sermone dicerent opere explerent.
4.3.20
Tollite itaque ab eo talentum, et reliqua. Quod quotidie in sancta Ecclesia cernimus: quia plerique, dum bene ministrant, exteriora quae accipiunt, per adjunctam gratiam ad intellectum quoque mysticum perducuntur.
4.3.21
Omni enim habenti dabitur, et abundabit, et reliqua. Qui fidem et voluntatem habet bonam in Domino, etiam si quid minus in opere ut homo habuerit, dabitur a bono judice: qui autem non habuerit fidem, etiam caeteras virtutes quas videbatur naturaliter possidere, perdit. Haec multis modis de charitate et de ingenio et de scientia possunt interpretari.
4.3.22
Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et reliqua. Idem quoque Filius Dei, qui et Filius hominis tunc veniet in majestate sua, ut judicet, qui nunc est. Ac si dicat: Quod in proximo est, venit in humilitate sua ut judicaretur, tunc sedebit Dominus super sedem majestatis suae; id est, regnat super sanctam et gloriosam Ecclesiam suam, de qua scriptum est: Sedes tua Deus in saeculum saeculi.
4.3.23
Et congregabuntur ante eum omnes gentes, et reliqua. Duo sunt itaque ordines hominum in judicio collectorum, qui tamen in quatuor dividentur. Perfectorum ordines duo sunt: unus, qui cum Domino judicabit, et non judicantur, de quibus Dominus ait: Sedebitis et vos super sedes duodecim; alius, quibus dicetur: Esurivi, et dedistis mihi manducare; hi judicabuntur, et regnabunt. Item reproborum ordines duo sunt: unus eorum qui extra Ecclesiam inveniendi sunt, hi non judicabuntur et peribunt; de quibus Psalmista ait: Non resurgunt impii in judicio. Aliter quoque reproborum est eorum, qui judicabuntur et peribunt; quibus dicitur: Esurivi, et non dedistis mihi manducare, etc.
4.3.24
Et statuet oves quidem a dextris suis, et reliqua. Dextram atque sinistram juxta illud intellige, quod alibi legis: Cor sapientis in dextera ejus, et cor stulti in sinistra illius.
4.3.25
Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt, usque et venistis ad me. Haec secundum historiam resonant de perceptione regni, et munificentia benevolentiae, qua indigentibus corporaliter consulitur. Juxta altiorem vero intellectum, perfectionem ostendunt charitatis, qua esuriens et sitiens justitiam pane verbi et potus sapientiae divinae reficitur: et qua errans a via veritatis, per poenitentiam in hospitium matris Ecclesiae perducitur; et qua infirmus in fide assumitur, et qua in carcere angustiarum, tribulationum et tristitiae positus, consolationis ope subvehitur.
4.3.26
Domine, quando te vidimus esurientem? et reliqua. Sive per gloriam Christi mirantes dicunt, sive quod parvum eis tunc videtur omne bonum quod fecerunt pro magnitudine terroris et abundantia retributionis.
4.3.27
Quandiu fecistis uni de his fratribus meis, et reliqua. Hoc de pauperibus spiritu dixisse videtur, ad quos manum tendens dixerat: Fratres mei et mater mea hi sunt qui faciunt voluntatem Patris mei, qui in coelis est.
4.3.28
Et ibunt hi in supplicium aeternum. Frustra Origenes post multa annorum curricula impiis, nec non et diabolo de inferno spondet liberationem, cum Dominus supplicium aeternum esse praedicavit.
4.4.1
LIBER QUARTUS. CAPUT XXVI.
4.4.1
Et factum est cum consummasset Jesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis: Scitis quod post biduum Pascha fiet.
4.4.2
Post omnes itaque sermones, quos ab initio Evangelii sui usque ad tempus passionis in auditu discipulorum aut turbarum faciendo et praedicando compleverat: ex illo ergo die quo venit in Bethaniam, atque illud de unguento factum est, usque ad diem, quo ista omnia gesta atque dicta sunt. Intelligimus etiam, Evangelistis non commemorantibus, consumptum fuisse quadriduum, ut occurreret dies quem ante biduum Paschae Matthaeus et Marcus diffinierunt. Mystice vero post duos dies clarissimi luminis Veteris ac Novi Testamenti, verum pro mundo Pascha celebratur. Pascha vero, quod Hebraice dicitur Pasche, a transitu nominatur, eo quod exterminator videns sanguinem in foribus Israelitarum pertransierit; sive ideo solemnitatis hujus diem mystice per legem transitum esse vocatum, quod Agnus Dei in eo de hoc mundo, sive ipse transiturus, sive nos salubri transitu, quasi de Aegyptiaca esset servitute ducturus.
4.4.3
Et filius, inquit, hominis tradetur ut crucifigatur. Erubescant qui putant Salvatorem mortem timuisse passionis: praescivit, et tamen non declinavit insidias, nec terretur nec fugit, in tantum etiam caeteris ire nolentibus, pergat intrepidus; quando Thomas dixit: Eamus, et nos moriamur cum eo.
4.4.4
Tunc congregati sunt principes sacerdotum, et reliqua. Congregantur ineuntes consilium, quomodo Dominum occidant, non timentes seditionem, ut sermo simplex demonstrat, sed caventes ne auxilio populi de suis manibus tolleretur.
4.4.5
Cum autem esset Jesus in Bethania, et reliqua. Recapitulando Matthaeus et Marcus ad illum diem redeunt in Bethaniam, qui erat ante sex dies Paschae, et narrant quod Joannes de coena et unguento refert, unde venturus erat Jesus Hierosolymam, et sic redeunt unde fuerant digressi ad sermonem Domini, quem habuit ante biduum Paschae. Et factum Judae conjungatur ad consilium sacerdotum, quod habuerunt, tractantes de nece Domini. Moratur in Bethania Dominus, id est, in domo obedientiae, quae quondam fuit Simonis, jam ante leprosi, sed curati a Domino, nomine pristino permanente, ut virtus curantis appareat. Quidam Simonem leprosum volunt intelligere partem populi quae crediderit Domino, et ab eo curata sit. Simon quoque obediens dicitur.
4.4.6
Accessit ad eum mulier, et reliqua. Mulier ista Maria Magdalena fuit, quae alias adhuc peccatrix pedes rigavit, nunc vero justificata, caput illius oleo sancto perfudit. Alabastrum est genus candidissimi marmoris, variis coloribus intertincti, in quo unguenta optime incorrupta servare perhibent: et nascitur circa Thebas Aegyptias et Damascum Syriae caeteris candidius, probatissimum vero in India. Porro unguentum illud Mariae juxta alios Evangelistas ex nardo principali arbore in unguentis esse perhibetur, et pisticum, id est fidele, eo quod solent aliqui medicorum similibus herbis unguenta adulterare; πίστις enim Graece fides dicitur, unde pisticum derivatur; et a Marco spicatum asseritur, id est, non solum a radice nardi, sed etiam quo pretiosius esset, spicarum quoque et foliorum adjectione odoris ac virtutis illius erat accumulata gratia. Mystice haec devotio Mariae fidem sanctae designat Ecclesiae, quae caput Salvatoris unguento sancto perfundit, cum potentiam divinae virtutis ejus digna reverentia confitetur et praedicat. Cum vero assumptae humanitatis ejus mysteria indigna suscipit reverentia; in pedes utique Domini unguenti nardi pisticum, id est, fidele ac verum profunditur.
4.4.7
Videntes autem discipuli, indignati sunt, dicentes, Ut quid perditio haec? Potuit enim istud venundari multo, et dari pauperibus. Matthaeus et Marcus haec synechdochice, a toto videlicet partem ponunt. Joannes, distinctius loquens, Judam haec locutum esse testatur, cujus ex hac occasione furandi consuetudinem voluit intimare: caeteri vero quae locuti sunt, ob curam pauperum proferebant.
4.4.8
Sciens autem Jesus, et reliqua. Se non semper corporali praesentia cum apostolis esse mansurum dicebat, quos divinitatis suae potentia nunquam omittebat, sicut alibi testatur: Ecce ego vobiscum sum, et reliqua.
4.4.9
Mittens enim haec unguentum hoc, et reliqua. Quod vos putatis perditionem esse unguenti, officium est sepulturae.
4.4.10
Amen dico vobis, ubicunque praedicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, etc. Non tam in toto ista quae sepelierit Salvatorem, quod unxerit caput ejus, et attende notitiam futurorum, quod passurus post biduum et moriturus, sciat Evangelium suum toto orbe celebrandum.
4.4.11
Tunc abiit unus de duodecim, qui dicebatur Judas Iscariotes, ad principes sacerdotum, etc. Haec sententia ad illam jungenda est ubi superius consilium sacerdotum de interfectione Christi retulit, in eo quod dicit: Abiit unus de duodecim, etc., ostendit eum non invitatum, non ulla necessitate constrictum, sed sponte propria sceleratae mentis inisse consilium.
4.4.12
Et exinde quaerebat opportunitatem, et reliqua. Multi hodie scelus Judae nefarium exhorrent, nec tamen cavent cum pro mulieribus falsum contra quemlibet dicunt testimonium: profecto qui veritatem pro pecunia negant, Dominum pecunia vendunt; ipse enim dixit: Ego sum veritas: cum societatem fraternitatis aliqua discordiae peste commaculant, Deum produnt, quod Deus charitas est.
4.4.13
Prima autem die azymorum, et reliqua. Primum diem azymorum quartum decimum, quo agnum occidere solebant appellant: quia Pascha proprie debuit nominari, in quo a Judaeis tentus ac ligatus ipsius immolationis sacravit exordium, licet sequenti die sit crucifixus.
4.4.14
Ite in civitatem ad quemdam, et reliqua. Consulte autem, sive aquae bajuli, quos alii Evangelistae inserunt, seu Domini domus, sunt praetermissa vocabula, ut omnibus verum Pascha celebrare volentibus, hoc est Christi sacramentis imbui, eumque sive mentis hospitio suscipere quaerentibus, danda facultas designetur.
4.4.15
Et fecerunt discipuli, et reliqua. In alio Evangelio scriptum est, Invenerunt coenaculum magnum stratum, et reliqua. Coenaculum magnum, lex spiritalis de angustiis litterae egrediens, in sublimi loco recipit Salvatorem. Aquae bajulus praeco est gratiae, quem qui fuerit in domum secutus Ecclesiae, hic per spiritum illustrantem superficiem litterae transcendendo, in alto mentis solario Christo refectionem praeparat, quia cuncta vel Paschae sacramenta, vel caetera legis decreta ejus esse sacramenta cognoscit.
4.4.16
Vespere autem facto, et reliqua. Vespe a ergo tunc facta fuit quando lux mundi, id est Sol verus, ad occasum mortis properavit, et tunc cum discipulis Dominus discubuit, qui eis quietem aeternam praeparavit.
4.4.17
Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est. Praedicit de proditore, et tamen non designat specialiter, ne manifeste coargutus impudentior fieret: mittit crimen in numero, ut agat conscius poenitentiam: et timentes fragilitatem suam, plus credunt magistro quam sibi.
4.4.18
Nunquid ego sum, Domine? Tristes de peccato interrogant, cujus conscientian non habebant.
4.4.19
Qui intingit mecum manum in paropside, et reliqua. Judas caeteris contristatis et retrahentibus manum, et interdicentibus cibos ori suo, temeritate et impudentia, qua proditurus erat, etiam manum cum magistro mittit in paropsidem, ut audacia bonam conscientiam mentiretur. Est autem paropsis, ut quidam dicunt, quadrangulum vas escarium, ob hoc ita dictum quod paribus absidibus sit, hoc est, aequis lateribus, pro quo Marcus catinum, vas fictile aptum ad immittendum liquorem, posuit: et potuit fieri ut in ipsa mensa vas fictile quadrangulum contineret liquamen, in quod cum magistro discipulus manum mittere posset: ut impleretur prophetia, Homo pacis meae, etc.
4.4.20
Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo: Vae autem homini illi per quem Filius hominis tradetur. Poena praedicitur, ut quem pudor non vicerat, corrigant denuntiata supplicia. Moraliter vero, vae hodie homini illi qui, insidiis in mente positis, ad mensam malignus accedit, et sacrosanctis mysteriorum Christi oblationibus participare non metuit, tradens Filium hominis non Judaeis peccatoribus, sed tamen peccatoribus membris videlicet suis.
4.4.21
Bonum erat ei si natus non fuisset homo ille. Non ideo putandus est ante fuisse quam nasceretur, quia nulli possit esse bene, nisi ei qui fuerit, sed simpliciter dictum est, multo melius esse non subsistere, quam male subsistere.
4.4.22
Respondens autem Judas qui tradidit eum, dixit: Nunquid ego sum, Rabbi? Ait illi. Interrogat, ne tacendo se prodere videretur: et non Dominum, sicut caeteri, sed magistrum vocat, quasi excusationem habeat, si, Domino denegato, saltem magistrum prodiderit.
4.4.23
Tu dixisti. Ac si dicat: Quia non dixi.
4.4.24
Coenantibus autem eis, accepit Jesus panem, usque hoc est corpus meum. Finitis Paschae veteris solemniis, quae in commemoratione antiqui de Aegypto liberationis populi Dei agebatur, transiit ad novum, quod in suae redemptionis memoriam Ecclesiam frequentare volebat, ut videlicet pro carne agni ac sanguine sui corporis et sanguinis sacramentum substitueret. Benedixit panem et fregit, quia hominem assumptum ita morti subdere dignatus est, ut ei divinae immortalitatis veraciter inesse potentiam demonstraret, ideoque velocius eum a morte resuscitandum doceret.
4.4.25
Et accipiens calicem, gratias egit, et dedit illis, dicens: Bibite ex hoc omnes. Gratias agit, ut ostendat quid unusquisque in flagello culpae propriae facere debeat, si ipse aequanimiter flagella culpae portat alienae, et quid in correptione faciat subditus, gratias Patri agit aequalis.
4.4.26
Hic est enim sanguis meus Novi Testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Quia ergo panis carnem confirmat, vinum vero sanguinem operatur in carne: hic ad corpus Christi mystice, illud refertur ad sanguinem verum, quia et nos in Christo, et in nobis Christum manere oportet. Vinum dominici calicis aqua miscetur; attestante enim Joanne, aquae populi sunt.
4.4.27
Dico autem vobis, non bibam amodo de hoc genimine vitis, et reliqua. Id est, non ultra carnalibus Synagogae, quae vitis sive vinea Christi appellatur, caeremoniis delectabor, in quibus etiam ista Paschalis agni sacra locum tenuere praecipuum; aderit enim tempus meae resurrectionis, aderit dies ille cum ipso in regno Dei positus, id est, gloria vitae immortalis sublimatus, de salute ejusdem populi fonte gratiae spiritalis regenerati, novo vobiscum gaudio perfundar. Aliter, vetus vinum corpus quod de propagine Adam susceperat, et novum vinum immortalitatem renovatorum corporum intelligere debemus. Cum vero dicit: Vobiscum novum bibam, etiam ipsis resurrectionem ad induendam mortalitatem promittit.
4.4.28
Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti. Pulchre discipulos sacramentis sui corporis ac sanguinis imbutos, hymno etiam piae intercessionis Patri commendatos, in montem ducit. Olivarum, ut typice designet nos per actionem sacramentorum suorum, perque opem suae intercessionis ad altiora virtutum dona et charismata Spiritus sancti, quibus in corde perungamur, conscendere debere.
4.4.29
Tunc dicit illis Jesus: Omnes vos scandalum patiemini in me, in ista nocte. Praedicit quod passuri sint, ut cum passi fuerint non desperent salutem, sed agentes poenitentiam liberentur. Et signanter addidit: In ista nocte scandalizabimini, quia qui scandalum patiuntur, in nocte et in tenebris sustinent. Nos vero dicamus: Nox praecessit, dies autem appropinquavit.
4.4.30
Scriptum est enim: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. Hoc aliis verbis in Zacharia propheta scriptum est. Percutitur autem pastor bonus, ut ponat animam pro ovibus suis, et de multis gregibus erronum fiat unus grex et unus pastor.
4.4.31
Respondens autem Petrus ait illi: Et si omnes scandalizati fuerint in te, et reliqua. Non est temeritas, nec mendacium: fides est apostoli Petri, et ardens affectus erga Dominum Salvatorem. In tantum enim et affectu et charitate efferebatur, ut imbecillitate carnis suae, et fidem verborum Dei non contueretur, quasi vero dicta ejus efficienda non essent.
4.4.32
Ait illi Jesus: Amen dico tibi, quia in hac nocte antequam gallus cantet, ter me negabis. Marcus vero dixit: Priusquam gallus bis vocem dederit, ter me negaturus es; et apparet quod trina illa negatio, ante primum coepta, ante secundum vero galli cantum sit peracta. Nec interest quantis morarum intervallis enuntiata sit trina voce, quam cor ejus totam ante primum galli cantum tanta formidine possideret, ut posset Dominum non solum semel, sed iterum et tertio interrogatus, negare.
4.4.33
Ait illi Petrus: Etiamsi oportuerit me mori tecum, et reliqua. Valida est ut mors dilectio. Per amorem mentis non timuerunt damnum mortis, sed vana fuit praesumptio humana sine protectione divina, juxta illud Psalmographi: Nisi Dominus custodierit civitatem, etc..
4.4.34
Tunc venit Jesus cum illis in villam quae dicitur Gethsemani. Huic sententiae non est contrarium quod Jesum Lucas in montem Olivarum, Joannes in hortum egressum perhibent. Monstratur enim usque hodie locus Gethsemani ad radices montis Oliveti, ubi intelligimus illum fuisse hortum de quo Joannes narravit. Neque ecclesia desuper aedificata constat. Cum in monte orat Dominus, quasi tacite nos admonet, pro coelestibus tantum bonis supplicare debere; at cum in valle orat, et hoc in valle pinguium, sive pinguedinis, quod Gethsemani sonat, ipsius aeque insinuat nobis humilitatem, semper in orationibus et internae pinguedinem dilectionis esse servandam. Aliter, appropinquans morti Dominus, oravit in valle pinguedinis, aperte insinuans quia per vallem hamilitatis et pinguedinem charitatis pro nobis mortem subiit.
4.4.35
Et dixit Jesus discipulis suis: Sedete hic, et reliqua. In domo qua Pascha manducabant, jussit paulisper exspectare discipulos redeuntem, ostendens quod ejus solius oratio nostrum omnium est redemptio.
4.4.36
Et assumpto Petro et duobus filiis Zebedaei, contristari coepit, et moestus esse. Tristari coepit, ut veritatem assumpti probaret hominis, vereque contristatus sit: sed ne passio in animo illius dominaretur, per passionem coepit contristari. Aliud est enim contristari, et aliud incipere contristari: contristabatur non timore patiendi, sed propter infelicissimum Judam et scandalum omnium apostolorum, et rejectionem populi Judaeorum, et eversionem miserae Jerusalem.
4.4.37
Tunc ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem. Non propter mortem tristis est Dominus, quia conditio corporalis affectus, non formido mortis offendit. Nam qui corpus suscepit, omnia debuit subire quae corporis sunt: ut esuriret, sitiret, angeretur, contristaretur; divinitas per hos mutari affectus nescit.
4.4.38
Sustinete hic, et vigilate mecum. Non a somno prohibet, cujus tempus non erat imminente discrimine, sed a somno infidelitatis suae, et torpore mentis. Sciebat enim, ingravante diabolo, fidem eorum consopiendam: parem secum vigilantiam imperat, quibus eadem passio immineret.
4.4.39
Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans et dicens: Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste. Ruit in faciem, ut humilitatem mentis habitu carnis ostendat; et postulat, ut, si possibile sit, transeat ab eo calix, non timore patiendi, sed misericordia prioris populi, ne ab illis bibat calicem propinatum. Unde signanter non dixit, Transeat a me calix: sed, calix iste, hoc est, populi Judaeorum, qui excusationem ignorantiae habere non potest, si me occiderit, habens legem et prophetas, qui de me quotidie vaticinantur.
4.4.40
Verumtamen, non sicut ego volo, sed sicut tu. Non, inquit, fiat hoc quod humano affectu loquor, sed propterea quod ad terras tua voluntate descendi.
4.4.41
Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes; et dicit Petro: Sic non potuistis una hora vigilare mecum? Petrum singillatim infra caeteros increpat, quia prae caeteris nunquam se scandalizaturum fuerat gloriatus, quod nunc tristitiae magnitudine somnum non potuisset extergere.
4.4.42
Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Hoc est: Ne tentatio vos ultima superet orate, et intra suos casus teneat.
4.4.43
Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. Duas in se ostendit voluntates, humanam videlicet, quae est carnis, et divinam, quae est deitatis: formidare quippe in passione, humanae est fragilitatis; suscipere autem dispensationem passionis, divinae est voluntatis et virtutis. Aliter, ad eos hic sermo conversus est, qui se spoponderant nunquam negaturos; illorum enim spiritus promptus, sed caro erat infirma, quia nondum induerant virtutem ex alto.
4.4.44
Iterum secundo abiit, usque, fiat voluntas tua. Secundo orat, ut si Ninive salvari aliter non potest, nisi aruerit cucurbita, fiat voluntas Patris, quae non est contraria Filii voluntati, dicente ipso per prophetam: Ut facerem voluntatem tuam, Deus meus voluit.
4.4.45
Et venit iterum, et invenit eos dormientes; erant enim oculi eorum gravati. Solus orat Dominus pro omnibus, sicut et solus patitur pro universis: languescebant autem et opprimebantur oculi apostolorum negatione vicina.
4.4.46
Et relictis illis, iterum abiit: et oravit tertio, eumdem sermonem dicens. Sicut tentatio cupiditatis trina, ita tentatio mortis trina est, cupiditati, quae est in curiositate opponitur timor mortis: sicut enim in illa cognoscendarum rerum est aviditas, ita in ista metus amittendae talis notitiae. Cupiditati vero honorum vel laudis opponitur timor ignominiae et contumeliarum; cupiditati autem voluptatis opponitur timor doloris. Non absurde ergo intelligitur, propter trinam tentationem passionis ter Dominum orasse, ut transiret calix, sed ita, ut potius impleretur voluntas Patris.
4.4.47
Tunc venit ad discipulos suos, usque, Ecce appropinquabit, qui me tradet. Intelligitur post illud quod eis dictum est, Dormite et requiescite, adsiluisse Dominum aliquantum, ut hoc fieret quod praemiserat, et tunc intulisse, Ecce appropinquabit hora. Ideo post illa verba secundum Marcum positum est, Sufficit, id est, quod requievistis. Jam autem quod ad eos revertens, dormientesque reperiens, primum objurgat, secundo silet, tertio quiescere jubet, ratio ista est quod primum post resurrectionem dispersos, et diffidentes, et trepidos reprehendit. Secundo, misso Spiritu paracleto gravatos ad continuandam Evangelii libertatem oculos visitavit. Tertio vero, id est, claritatis suae reditu, securitati eos et quieti restituet.
4.4.48
Adhuc ipso loquente, ecce Judas, usque missi a principibus sacerdotum et senioribus populi. Concordat factum Judae cum mutatione mentis ejus qui, relictis armis vitalibus, pergit contra magistrum cum fustibus, ad auctorem vitae accessit cum meditatione mortis.
4.4.49
Qui autem tradidit eum dedit eis signum, dicens, et reliqua. Putabat miser signa quae Salvatorem viderat facientem, non majestate divina, sed magicis artibus facta; et qui eum forte audierat in monte transfiguratum, timebat ne simili transformatione laberetur de manibus ministrorum: dat ergo signum, ut sciant ipsum esse quem osculo demonstraret
4.4.50
Ave, rabbi, et osculatus est eum. Suscipit autem Dominus osculum traditoris, non quod simulare nos doceat, sed ne proditionem fugere videatur, simul et illud Davidicum complens: Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus.
4.4.51
Amice, ad quid venisti? Verbum amice κατ' ἀντίφρασιν est intelligendum, vel certe juxta illud quod supra legimus, Amice, quomodo huc intrasti?
4.4.52
Et ecce unus ex his qui erant cum Jesu extendens manum, et reliqua. Hoc utique Petrus, eodem mentis ardore quo caetera fecit; sciebat enim quomodo Phinees puniendo sacrilegos, mercedem justitiae et sacerdotii perennis acceperat. Juxta allegoriam vero saevus servus est populus Judaeorum principibus sacerdotum in debito mancipatus obsequio, quia in Domini passione dexteram auriculam, id est, spiritalem legis intelligentiam perdidit; sinistra tamen, hoc est, utilitate litterae contentus, quae videlicet auris Petri gladio decidit: non quod ille sensum intelligendi audientibus tollat, sed divino ablatum judicio negligentibus pandat. Verum eadem dextera auris, secundum Lucam, in his qui ex eodem populo credere maluerunt, divinae dignatione pietatis pristino est restituta officio. Aliter, auris pro Domino amputata, et a Domino curata, significat auditum ablata vetustate renovatum, ut sit in novitate spiritus, et non in vetustate litterae; quod cui praestitum fuerit a Christo praestabitur et regnare cum Christo, quod sonat nomen servi Malchus, qui rex sive regnaturus interpretatur.
4.4.53
Tunc ait illi Jesus: Converte gladium tuum, et reliqua. Id est, cesset vindicta, remissio largiatur.
4.4.54
Omnes enim qui acceperint gladium, et reliqua. Id est, ipso peccato animae moriuntur, qui semetipsos in praesenti, vice talionis ulcisci desiderant.
4.4.55
An putas quod non possum rogare Patrem meum? et reliqua. Ac si dicat: Non indigeo duodecim apostolorum auxilio, etiamsi omnes me defenderent, qui possum habere duodecim legiones Angelici exercitus. Aliter autem hic numerus omne genus hominum significat cum Romano imperio; hi sunt angeli Dei qui Dei exercuerunt judicium, quando post suam resurrectionem, anno quadragesimo secundo missi a Domino sceleratam urbem perdiderunt.
4.4.56
In illa hora dixit Jesus turbis, et reliqua. Stultum est, inquit, cum gladiis ultro se offerentem quaerere, et in nocte quasi latitantem per proditorem investigare, cum quotidie in templo doceat; sed ideo in tenebris adversum me congregamini, quia potestas vestra in tenebris est.
4.4.57
Hoc autem totum factum est, etc. Scripturae ergo prophetarum sunt, Foderunt manus meas, etc..
4.4.58
Tunc, relicto eo discipuli, fugerunt. Mystice sicut Petrus, qui culpam negationis in lacrymis abluit, et confessione dominici amoris funditus exstirpavit, recuperationem eorum ostendit qui in martyrio labuntur. Ita caeteri discipuli, qui articulum comprehensionis fugiendo praevenerant, docent eos qui se minus idoneos ad toleranda supplicia sentiunt, quibus tutius est multo praesidia latebrarum petere, quam se discrimini certaminum exponere.
4.4.59
Petrus autem sequebatur a longe, et reliqua. Mirandus est, et tamen venerandus, qui Dominum non reliquit, etiam cum timeret. Quod enim timet, naturae est; quod sequitur, devotionis; quod negat, obreptionis; quod poenitet, fidei. Mystice, quod ad passionem eumdem Dominum a longe sequitur Petrus, significabat Ecclesiam secuturam quidem, hoc est imitaturam Domini passiones; sed longe differenter, Ecclesia enim pro se patitur, at ille pro Ecclesia.
4.4.60
Et ingressus intro, et reliqua. Quomodo Petrus ingredi posset Joannes manifestat: vel amore magistri, vel humana curiositate, scire cupiens quid judicaret de Domino pontifex, utrum eum neci addiceret, an flagellis caesum dimitteret.
4.4.61
Princeps autem sacerdotum, usque cum multi, etc. Bene autem convenit nomen pontificis actionis suae strenuitati: interpretatur enim Caiphas investigator, vel sagax, sive vomens ore; sagax enim fuit ad explendam doli sui nequitiam, sed impudens ad proferendum mendacium; et impleta est Scriptura: Scrutati sunt iniquitatem, defecerunt scrutantes scrutinio: sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum.
4.4.62
Novissime autem venerunt duo falsi testes, et reliqua. Falsi testes eum calumniantur, sive quod non eodem sensu intellexerunt quo dicta sunt, et paucis additis vel mutatis quasi justam calumniam faciunt, commutant et aiunt: Ego dissolvam templum hoc manufactum; et Salvator: Vos, inquit, solvite, non ego, quia illicitum est ut ipsi nobis inferamus mortem. Deinde vertunt: Et post triduum aliud non manufactum aedificabo, ut proprie de templo Judaico dixisse videatur. Dominus autem, ut ostenderet animal vivum et spirans templum, dixerat: Et ego in triduo suscitabo illud: aliud est aedificare, aliud suscitare.
4.4.63
Et surgens princeps sacerdotum, et reliqua. Ira praeceps et impatiens non inveniens calumniae locum, excutit de solio pontificem, ut insaniam mentis motu corporis demonstraret.
4.4.64
Et princeps sacerdotum ait illi: Adjuro te per Deum vivam, etc. In adjurando arguitur condemnare tacentem, quia confitenti credere noluit.
4.4.65
Dicit illi Jesus: Tu dixisti. Simili sententia adversus Pilatum usus est, ut propria sententia condemnentur. Marcus posuit, Ego sum, ut ostenderet tantum valere quod ei dicit Jesus, Tu dixisti, quantum si diceret, Ego sum.
4.4.66
Verumtamen dico vobis, usque Venientem in nubibus coeli. Id est, in perpetua felicitate regnaturum probaveritis eum, et venturum cum majestate, ut judicet in aequitate, quem modo in infirmitate positum, injuste judicatis.
4.4.67
Tunc princeps sacerdotum, etc. Consuetudinis Judaicae est, cum aliquid blasphemiae et quasi contra Deum audierint, scindere vestimenta sua: quod Paulum et Barnabam fecisse legimus. Mystice vero, in passione Domini scidit ipse pontifex vestimenta sua, ut ostendat Judaeos pro sceleribus ipsorum pontificium sacerdotale gloriam perdidisse, et vacuam sedem habere pontifices: quod vero tunica Domini nec ab ipsis qui eum crucifixerunt, nec a militibus scindi potuerit, significat quod soliditas sanctae et universalis Ecclesiae, quae vestis sui Redemptoris solet appellari, nunquam valeat ullo pacto perturbationis disrumpi.
4.4.68
Alii autem palmas in faciem ejus dederunt, et reliqua. Qui tunc a Judaeis caesus est, nunc etiam falsorum Christianorum blasphemiis caeditur, colaphis vero caeditur ab his qui ei honores suos praeferunt. Spuunt in faciem ejus illi qui ejus praesentiae gratiam respuunt. Palmas in faciem ei dant, qui perfidia caecati eum non venisse affirmant, tanquam praesentiam ejus exterminantes et repellentes. Error haereticorum de Christo tribus generibus terminatur: aut enim de divinitate, aut de humanitate, aut de utroque falluntur.
4.4.69
Petrus vero sedebat foris in atrio. Non appropinquabat Jesu ministris, ne aliqua suspicio nasceretur.
4.4.70
Et accessit una ancilla ad eum, dicens: Et tu cum Jesu Galilaeo eras. Prima utique mulier prodit eum, ut etiam iste sexus peccasse in necem Domini videretur, et per passionem Domini redimeretur; unde resurrectionis accipit prima mysterium, ut veterem praevaricationis aboleret errorem.
4.4.71
Exeunte autem illo januam. Exiit ergo post primam negationem ante atrium, et mox gallus cantavit, quod Marcus commemorat: quo reverso iterum in atrium, fit quod sequitur.
4.4.72
Vidit eum alia ancilla, etc. A duobus hic compellatus est, ancilla scilicet, quam commemorant Matthaeus et Marcus; et ab alio, quem commemorat Lucas. Post primam igitur negationem rediens in atrium, stabat, juxta Joannem, ad focum, et animadvertit eum ancilla, cum resurgeret ut exiret, et dixit his qui ad ignem aderant intus in atrio, Et hic erat cum Jesu Nazareno: ille autem qui foras exierat, hoc audito rediens, jurat illis contranitentibus quod non novisset hominem.
4.4.73
Et post pusillum accesserunt qui stabant, etc. Matthaeus et Marcus plurali numero enuntiant eos qui cum Petro aiebant. Lucas vero et Joannes singulari. Intelligendum est quod aut pluralem numerum illi pro singulari usitata locutione posuerunt, aut quod unus maxime tanquam sciens, et qui eum viderat, affirmabat: caeteri autem, secuti ejus fidem, Petrum simul arguebant.
4.4.74
Nam et loquela tua manifestum te facit. Non quod alia lingua Galilaei loquerentur, sed quod unaquaeque provincia et regio suas habendo proprietates, vernaculum loquendi sonum vitare non possit.
4.4.75
Et continuo gallus cantavit. Quod enim Petrus ante primum galli cantum negavit illos significat qui Christum ante resurrectionem Deum esse non putaverunt, ejus morte turbati. Quod vero bis ante secundum galli cantum negavit, illos significasse credendus est qui nunc in illo, vel secundum hominem, vel secundum Deum, errant in utraque substantia, et ideo veritatem negant. Primus enim galli cantus capitis est resurrectio, hoc est ipsius Domini. Secundus autem ipsius, sed in corpore universae Ecclesiae. Moraliter autem gallus aliquem doctorum significat, si per statum temporum vis intelligere meritum causarum.
4.4.76
Et recordatus est Petrus verbi Domini, etc. In alio evangelista legimus, Respexit Dominus Petrum. Mihi videtur illa resurrectio divinitus facta, ut ei veniret in mentem quoties jam negasset, et quid ei Dominus praedixisset. Atque ut misericorditer Domino respiciente, poeniteret eum, et salubriter fieret, sicut quotidie dicimus in aliquo periculo, vel labore positi, Domine, respice in me, etc.
4.4.77
Et egressus Petrus, flevit amare. Egreditur foras, ut ab impiorum concilio secretus, pavidae negationis sordes liberis fletibus abluat: sic quotidie convenit poenitentibus a pravorum consortio segregari.
4.5.1
LIBER QUARTUS. CAPUT XXVII.
4.5.1
Et vinctum adduxerunt eum, etc. Joannes declarat quod mox comprehensum nocte ligaverunt, et sic adduxerunt eum ad Annam primum, et sic ad Caipham, deinde ad Pilatum, nec non et ad Herodem, ut uterque Domino illuderet. Habebant enim hunc morem ut quem adjudicassent morti ligatum duci traderent.
4.5.2
Tunc videns Judas, qui eum tradidit. Quid ad nos, inquiunt, pertinet acceptum pretium? Tu illud probaveras, tu fac inde quod volueris. Nihil quidem nefando proditori profuit egisse poenitentiam, per quam scelus corrigere non potuit. Si quando sic frater peccat in fratrem, ut emendare valeat quod peccavit, potest ei dimitti. Si autem permanent opera, frustra voce assumitur poenitentia, hoc quod in psalmo de eodem infelicissimo Juda dicitur: Et oratio ejus fiat in peccatum, ut non solum emendare non quiverit proditionis nefas, sed ad prius scelus etiam proprii homicidii crimen addiderit.
4.5.3
Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli, etc. Ager, interpretante Domino, mundus vocatur; figulus vero noster Christus est, qui nos primitus de limo terrae creavit, iterumque per corpus terrenum recreavit. Cujus sanguinis pretium in peregrinorum datum est sepulturam; quia nos qui peregrini eramus a lege et prophetis, prava eorum studia suscipimus in salutem, et requiem in pretio sanguinis aeternam possidemus.
4.5.4
Tunc impletum est quod dictum est per Jeremiam, etc. Hoc testimonium in Jeremia non invenitur, in Zacharia vero invenitur quaedam similitudo; et quanquam sensus non multum discrepet, tamen ordo et verba diversa sunt. Est apud Jeremiam quod emerit agrum a filiis fratris sui, et dederit ei argentum; non quidem sub hoc nomine pretii, quod positum est apud Zachariam triginta argenteis, verumtamen agri emptio non est apud Zachariam: et indubitanter accipere debemus, quaecunque per eos Spiritus sanctus dixit, singula esse omnium, et omnia singulorum. Cum igitur et quae dicta sunt per Jeremiam, tam sint Zachariae quam Jeremiae, et quae dicta sunt per Zachariam, tam sint Jeremiae quam Zachariae, quid opus erat ut emendaret Matthaeus, cum aliud pro alio sibi nomen occurrens, a se scriptum relegisset, ac non potius sequens auctoritatem Spiritus sancti, a quo mentem suam regi plus nobis ille utique sentiebat?
4.5.5
Jesus autem stetit ante praesidem, etc. Hunc locum de accusationibus eorum manifestius Lucas explanat, et arguuntur Judaei impietatis, quod accusantes Salvatorem, ne falso quidem aliquid verisimile, quod ei objicere possint, inveniunt, et ideo, sicut Marcus dicit, convenientia eorum testimonia non erant.
4.5.6
Dicit ei Jesus: Tu dicis. Sic ipse sermonem suum temperat, ut et verum dicat, et sermo ejus calumniae non pateat.
4.5.7
Tunc illi dicit Pilatus, etc. Ethnicus quidem est qui condemnat Jesum, sed causam refert in populum Judaeorum. Vide in quantis te accusant: Jesus autem nihil respondere voluit, ne, crimen diluens, dimitteretur a praeside, et crucis utilitas differretur.
4.5.8
Per diem autem solemnem, etc. Hanc utique habebat consuetudinem, qui per talia alienae genti placere gaudebat.
4.5.9
Habebat autem tunc vinctum insignem, etc. Barabbam filium magistri eorum, Lucas propter seditionem factam in civitate, et homicidium, missum refert in carcerem. A quo quis vincitur, ejus filius appellatur.
4.5.10
Sedente autem illo pro tribunali, etc. In muliere autem species plebis gentilium est, quae jam fidelis eum cum quo conversabatur, incredulum populum ad Christi fidem advocat: quae quia ipsa multum sit passa, pro Christo in eamdem gloriam futura, illum cum quo conversabatur, insinuat. Hac enim vice, non ante, se intellexit diabolus per Christi mortem nudandum, et spolia humani generis sive in mundo, sive apud tartaros, amissurum: et ideo satagebat per mulierem, per quam spolia mortis invaserat, Christum eripere de manibus Judaeorum, ne per illius mortem ipse amitteret mortis imperium. Porro tribunal sedes est judicum; solium, regum; cathedra, doctorum.
4.5.11
At illi dixerunt: Barabbam. Haeret usque hodie Judaeis sua petitio, qui pro Salvatore, interfectorem; pro datore vitae, elegerunt ademptorem, ut hactenus eam quam vendidere sive animae, seu corporis, libertatem recipere non meruerint.
4.5.12
Dicunt omnes: Crucifigatur. Quanta perfidorum crudelitas, quae innocentem occidere, pessimo ut sibi videbatur mortis genere, desiderat! sed a Domino electa erat: ipsam enim crucem habiturus erat signum, ipsam diabolo, superato, tanquam tropaeum in frontibus fidelium positurus.
4.5.13
Videns autem Pilatus, usque vos videritis. Pilatus accepit aquam, juxta illud propheticum: Lavabo inter innocentes manus meas, ut in lavacro manuum ejus gentilium opera purgarentur, et ab impietate Judaeorum qui clamaverunt, Crucifige eum, nos alienos faceret.
4.5.14
Innocens ego sum a sanguine justi hujus. Judex qui cogitur contra Dominum ferre sententiam, non damnat oblatum, sed arguit offerentes, justum esse pronuntians qui crucifigendus est. Vos, inquit, videritis; ego minister sum legum vestrarum, vos sanguinem funditis.
4.5.15
Tunc dimisit illis Barabbam. Non mirum, si pacem Judaei habere nequeunt, quibus est auctor seditionis dimissus, id est diabolus, qui jam olim patria lucis ob culpam superbiae pulsus, et in tenebrarum fuerat carcerem missus. Quia vero Barabbas, filius patris, vel filius magistri eorum interpretatur, potest Antichristi typum gerere, quem illi quibus dicitur, Vos ex patre diabolo estis, Dei Filio sunt praelaturi.
4.5.16
Jesum autem flagellatum, etc. Primitus ipse Pilatus flagellavit, post militibus tradidit illudendum, ut satiati poenis et opprobriis ejus Judaei, mortem illius sitire ultra desisterent. Mystice autem Pilatus, qui os malleatoris interpretatur, significat diabolum, qui secundum prophetam malleus universae terrae, per quem Dominus vascula sua in ministerii usum formanda percutit, cum electos suos variis tentationibus probare permittit.
4.5.17
Tunc milites praesidis, usque Ave, rex Judaeorum. Milites quodcunque fecerunt, tamen nobis qui credimus, sacramenta tribuebant. In chlamyde coccinea, quam Marcus purpuram nominat, eo quod quaedam purpura sit rubra et cocco simillima, peragentium cruenta sustentat, sive ejus carnem, quam passionibus objecit, insinuat. In corona spinea, maledictum solvit antiquum, sive susceptionem nostrorum peccatorum, pro qua mortalis fieri dignatus est, ostendit. In calamo venenata occidit animalia, sive calamum tenebat in manu, ut sacrilegium scriberet Judaeorum. Potest in utroque Domini habitu inimicorum quidem sententia probroso, sed ipsius Domini electione gloriosissimo, omnis electorum ejus multitudo, quae in martyres venerandos, et caeteram fidelium plebem distinguitur, apertissime designari. Alba etenim veste secundum Lucam induitur, cum munda justorum confessione circumdatur. Purpura sive cocco vestitur, cum triumpho victoriosorum martyrum gloriatur.
4.5.18
Et exspuentes in eum, et reliqua. Haec faciunt usque hodie pagani et haeretici, milites utique diaboli, quasi arundine caput Christi feriunt, qui divinitati illius contradicentes, errorem suum confirmare auctoritate sacrae Scripturae conantur. Per arundinem enim solet scriptura confici. Spuunt in faciem ejus qui ejus praesentiam gratiae verbis exsecrandis ex interna caecae mentis insania conceptis respuunt, et Jesum Christum in carne venisse denegant.
4.5.19
Et postquam illuserunt ei, et reliqua. Quando flagellatur Jesus, et conspuitur et irridetur, non habet propria vestimenta, sed ea quae propter peccata nostra sumpserat; cum autem crucifigeretur, et illusionis atque irrisionis pompa praeterierit, tunc pristinas vestes recipit, et proprium assumit ornatum.
4.5.20
Exeuntes autem, invenerunt hominem Cyrenaeum, etc. Primitus secundum Joannem portabat ipse, post imposita est Simoni, qui obediens interpretatur, venienti de civitate Libyae Cyrenae, quae haeres interpretatur; quia nimirum Christus pro nobis passus, praebens exemplum fidelibus, ut sequantur vestigia ejus. Et Simon, de pago egrediens, crucem portat post Jesum, cum populus nationum, paganis ritibus derelictis, vestigia dominicae passionis obedienter amplectitur.
4.5.21
Et venerunt in locum qui dicitur Golgotha, etc. Golgotha namque Syrum nomen est, et interpretatur Calvariae. Est autem ipse locus in Helia tunc extra urbem ad septentrionalem plagam montis Sion, et Calvariae non ob calvitium primi hominis, quem ibi quidam errantes sepultum frustra suspicantur, sed ob decollationem reorum atque damnatorum dicitur; et propterea ibi crucifixus est Dominus, ut ubi prius area damnatorum, erigerentur vexilla martyrii. Moralem quoque crucis figuram describit Apostolus, ubi ait: In charitate radicati et fundati, ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, etc..
4.5.22
Et dederunt ei vinum bibere, etc. Amara vitis vinum fecit amarum, quod propinant Domino Jesu, ut impleatur quod scriptum est: Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto. Quod autem dicitur: Cum gustasset, noluit bibere, hoc indicat quod gustaverit quidem pro nobis mortis amaritudinem, sed tertia die resurrexerit. Marcus vero quod gustasset tacuit; quod noluit, aperuit dicendo, Non accepit: quod Marcus ait, myrrhatum vinum. Fel posuit pro amaritudine, et myrrhatum vinum amarissimum est, quanquam fieri possit ut et felle et myrrha vinum amarissimum redderent.
4.5.23
Postquam autem crucifixerunt eum, etc. Joannes autem distinctius explicat quemadmodum hoc gestum sit. Quadripartita autem vestis Domini quadripartitam ejus figuravit Ecclesiam, toto scilicet quatuor terrarum partibus orbe diffusam, et omnibus eisdem partibus concorditer distributam. Tunica vero illa sortita omnium partium significat unitatem, quae quia charitatis vinculo continetur, quae supereminentiorem habet viam, et super omnia praecepta est, merito vestis, qua significatur, desuper contexta perhibetur. Quid in sorte, quae non personae, vel meritis, sed occulto Dei judicio conceditur, nisi gratia Dei commendata est, quae in unitate ad omnes pervenit.
4.5.24
Et sedentes servabant eum. Diligentia militum et sacerdotum nobis proficit, ut major et apertior virtus resurgentis appareat.
4.5.25
Et imposuerunt super caput ejus, etc. Pulchre titulus, qui Christum regem testetur, non infra, sed supra crucem ponitur: quia licet in cruce pro nobis hominis infirmitate dolebat, super crucem tamen regis majestate fulgebat. Qui apte etiam, quia rex simul et sacerdos est, cum eximiam Patris suae carnis hostiam in altare crucis offerret, regis quoque, quia praeditus erat titulo, dignitatem praetendit. Ut cunctis legere, hoc est audire et credere, volentibus innotescat, qui suum per crucem non perdiderit, sed confirmarit potius, et corroborarit imperium. Quantum vero ad litteram, hae tres linguae ibi prae caeteris eminebant: Hebraea, propter Judaeos in lege gloriantes; Graeca, propter gentium sapientes; Latina, propter Romanos, jam pene omnibus gentibus imperantes. Velint nolint ergo Judaei, omne mundi regnum, omnis mundana sapientia, omnia divinae legis sacramenta testantur quia Jesus Judaeorum est, hoc est, imperator, credentium et confitentium Deus.
4.5.26
Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones, etc. Latrones qui cum Domino sunt hinc inde crucifixi, significant eos qui sub fide et confessione Christi, vel agonem martyrii, vel quaelibet continentiae arctioris instituta subeunt. Sed quicunque haec pro aeterna solum coelestique gloria gerunt, hi profecto dextri latronis merito ac fide designantur. At qui sive humanae laudis intuitu, seu qualibet minus digna intentione mundo abrenuntiant, non immerito blasphematoris mentem imitantur et actus.
4.5.27
Similiter et principes sacerdotum, etc. Itaque eos haec confitentes, propria condemnat sententia. Qui enim alios salvos fecit, utique seipsum, si vellet, salvare poterat.
4.5.28
Si rex Israel es, etc. Fraudulenta promissio. Surrexit ergo, etiamsi de cruce descenderit, similiter non creditis.
4.5.29
Id ipsum et latrones, et reliqua. Hoc quia secundum Lucam unus fecit, alter vero digna invectione redarguit, et Dominum fideli supplicatione precatur, potuit usitato locutionis modo per pluralem numerum significari. Usque hodie haec geri in Ecclesia videmus, cum mundanis tacti afflictionibus veri simul ac falsi fuerint Christiani. Illi quidem qui ficta mente dominicae passionis sacramenta gestant, ad praesentis vitae gaudia cupiunt liberari a Domino. At qui simplici intentione cum Apostolo gloriantur in cruce Domini nostri, ita potius a praesentibus aerumnis optant erui, ut spiritum suum in manus sui commendent auctoris. Potest in duobus latronibus uterque populus designari, quia uterque blasphemavit, quando in mortem Domini pariter consenserunt. Sed alter, magnitudine signorum exterritus, egit poenitentiam, et usque hodie Judaeos increpat blasphemantes.
4.5.30
A sexta autem hora tenebrae factae sunt, etc. Quod vero Marcus recapitulando horam scilicet exprimit, qua maxime Judaei clamaverunt ut Dominus crucifigeretur. Quod ergo maxime videri fecisse nolebant, hoc eos hora tertia fecisse ostendit: verissime indicans magis fuisse Domini necatricem linguam Judaeorum quam militum manus, qui eum hora sexta crucifixerunt. Rationis igitur, imo divinae pietatis ordo poscebat, ut eodem temporis articulo quo olim Adae praevaricanti occluserat januam paradisi, non latroni Dominus poenitenti januam paradisi reseraret, et qua hora primus Adam peccando mortem huic mundo invexit, eadem secundus Adam mortem moriendo destrueret.
4.5.31
Et circa horam nonam, etc. Quorum suscepit naturam, eorum deplorat miseriam. Ipsa enim natura, quam ille susceperat, propter peccatum derelicta fuerat a Patre, non filius, qui unum cum Patre est. Ostenditque quantum flere debeant qui peccant, quando sic flevit qui nunquam peccavit; et ostendit quam patientes et sperantes inter flagella debeant esse qui peccatores sunt, quando ille ad immortalitatem non nisi per mortem transit.
4.5.32
Quidam autem illic stantes, etc. Quos puto milites Romanos fuisse, non intelligentes sermonis Hebraei proprietatem. Sin autem Judaeos, qui hoc dixerint, intelligere volueris, et hoc more solito faciunt ut Dominum imbecillitate infament, qui alienum auxilium deprecetur.
4.5.33
Qui continuo currens unus ex eis, etc. Postquam omnia perfecerunt, dabant quod essent. Judaei quoque ipsi erant acetum, degenerantes a vino prophetarum et patriarcharum, tanquam de pleno vase, de iniquitate mundi hujus impleti, cor habentes velut spongiam cavernosis quodammodo atque tortuosis latibulis fraudulentum. Hyssopum, cui circumposuerunt spongiam, quoniam herba est humilis est pectus purgat, ipsius Christi humilitatem congruenter accipimus, quam circumdederunt, et se circumvenisse putaverunt; unde est illud in Psalmo: Asperges me hyssopo, et mundabor. Per arundinem vero, cui imposita est spongia, Scriptura significatur, quae implebatur hoc facto.
4.5.34
Jesus autem iterum, clamans voce magna, emisit spiritum. Postquam accepto aceto, dixit: Consummatum est; hanc[ hoc] magna voce protulit. In hoc quid dixerit, Lucas aperte designat: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Quod autem dixerit, emisit spiritum, ostendit divinae potestatis esse emittere spiritum, ut ipse quoque dixerat: nemo potest tollere animam, etc.
4.5.35
Et ecce velum templi scissum est, etc. Josephus quoque refert virtutes angelicas, praesides quondam templi, tunc pariter conclamasse, Transeamus ab his sedibus. Mystice scinditur velum templi, ut arca testamenti, et omnia legis sacramenta, quae tegebantur, appareant, atque ad populum transeant nationum.
4.5.36
Et terra mota est, etc. Non dubium est quid significet juxta litteram magnitudo signorum: ut crucifixum scilicet Dominum suum et coelum et terra omnia demonstrarent. Sed mihi videtur terraemotus et reliqua typum ferre gentium, quod pristinis errorum vitiis, et cordis emollita duritia, qui prius similes erant tumulis mortuorum, postea agnoverint Creatorem.
4.5.37
Et multa corpora sanctorum qui dormierant, surrexerunt, etc. Sanctorum corpora surrexerunt, ut Dominum ostenderent resurgentem; et tantum cum monumenta aperta sunt, non ante surrexerunt quam Dominus, ut esset primogenitus ex mortuis. Sanctam autem civitatem, in qua visi sunt resurgentes, aut Hierosolymam coelestem intelligamus, aut hanc terrenam, quae ante sancta fuerat appellata, propter templum, et sancta sanctorum, ad distinctionem aliarum urbium, in quibus idola colebantur.
4.5.38
Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Jesum. Non solus centurio glorificavit Deum, sed et milites. Quanta ergo caecitas Judaeorum, qui tot per Dominum virtutibus factis, tantis in morte ejus apparentibus signis credere respuerunt! Unde merito per centurionem fides Ecclesiae designatur, quae, velo mysteriorum coelestium per mortem Domini reserato, continuo Jesum, et vere justum hominem, et vere Dei Filium Synagoga tacente confirmat. Nam et ipsa summa centenaria, quae in flexu digitorum a sinistra manu transit in dexteram, Ecclesiae sacramento et fidei apertissime congruit: cui pro lege, Evangelium creditum; pro terrae divitiis, regnum est coeleste promissum.
4.5.39
Erant autem mulieres ibi multae a longe, quae secutae, etc. Ministrabant autem Domino de substantia sua, ut meteret eorum carnalia, cujus illae metebant spiritalia: non quod indigeret cibis Dominus creaturarum, sed ut typum ostenderet magistrorum, quod victu atque vestitu ex discipulis deberent esse contenti.
4.5.40
Cum autem sero factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathia, etc. Dives refertur non de jactantia scriptoris, qui virum nobilem atque ditissimum referat Jesu fuisse discipulum, sed ut ostendat causam quare a Pilato corpus Jesu potuerit impetrare. Arimathia autem ipsa Ramathaim, est civitas Helcanae et Samuelis, in regione Thamnitica juxta Diospolim.
4.5.41
Et accepto corpore Joseph, involvit illud in sindone munda. Ex simplici sepultura Domini ambitio divitum condemnatur, qui ne in tumulis quidem possunt carere divitiis. Possumus autem juxta intelligentiam spiritalem hoc sentire quod corpus Domini non auro, et gemmis et serico, sed linteamine puro obvolvendum sit; quanquam et hoc significet quod ille in sindone munda involvat Jesum, qui pura eum mente susceperit.
4.5.42
Et posuit illud in monumento novo, etc. In novo ponitur monumento, ne post resurrectionem caeteris corporibus remanentibus surrexisse aliud fingeretur. Potest et novum sepulcrum Mariae virginis uterum demonstrare; saxumque ostio appositum, et saxum magnum illud ostendere, quo non absque auxilio plurimorum potuisset sepulcrum reserari. De monumento Domini ferunt qui nostrae aetatis tempore de Jerosolymis venere, quod domus fuerit rotunda, de subjacente rupe excisa, tantae altitudinis, ut intro consistens homo vix manu extenta culmen possit attingere; quae habet introitum ab oriente, cui lapis ille magnus advolutus atque impositus est, in cujus monumenti parte aquilonali sepulcrum ipsum, hoc est locus dominici corporis, de eadem petra factus est, septem habens pedes longitudinis, trium vero palmarum mensura caetero pavimento altius eminens: qui videlicet locus non desuper, sed a latere meridiano per totum patulus est, unde corpus inferebatur, color autem ejusdem monumenti ac loculi rubicundo et albo dicitur esse permistus.
4.5.43
Erat autem ibi Maria Magdalene, etc. Omnibus ad sua remeantibus solae mulieres quae arctius amabant, funus subsecutae, quomodo poneretur inspicere curabant, ut ei tempore congruo munus possent devotionis offerre. Sed et hactenus sanctae mulieres diei Parasceve praeparationis idem faciunt, cum animae humiles, et quo majoris sibi consciae fragilitatis, eo majori Salvatoris amore ferventes, passionis ejus vestigiis in hoc saeculo, quo requies est praeparanda futura, diligenter obsequuntur; et si forte valeant imitari, pia curiositate, quo ordine sit eadem passio completa, perpendunt.
4.5.44
Altera autem die, quae est post Parasceven. Quia ergo sexto die homo factus et tota est mundi creatura perfecta, septimo autem conditor ab opere suo requievit, unde et hanc sabbatum, hoc est requiem, voluit appellari, recte Salvator eadem sexto die crucifixus, humanae restaurationis implevit arcanum. Sabbato autem in sepulcro requiescens, resurrectionis, quae octava die erat ventura, exspectabat eventum, ubi nostrae simul devotionis ac beatae retributionis praelucet exemplum, quos in hac quidem sexta saeculi aetate pro Domino pati, et velut mundo necesse est crucifigi. In septima vero aetate, id est, cum lethi quis debitum solvit, corpora quidem in tumulis, animas autem secreta in pace cum Domino manere, et post bona oportet opera quiescere, donec octava tandem veniente aetate, et jam corpora ipsa resurrectione glorificata, cum animabus simul incorruptionem aeternae haereditatis accipiant.
4.5.45
Convenerunt principes sacerdotum, etc. Mystice in nomine seductoris et furto discipulorum, verum licet ignorantes vaticinantur. Seductor enim erat Christus, non ut illi arbitrantur, a veritate in errorem mittens, sed a falsitate in veritatem, quia sicut diabolus est mediator, ad mortem homines seducendo, ita et Christus mediator est ad vitam mundum Deo reconciliando. Discipuli quoque Salvatoris fures spiritaliter erant, quia contemptoribus et ingratis Scripturam Novi et Veteris Testamenti, per justum ablatam judicium, in usus Ecclesiae conferebant; et Salvatorem, qui eis promissus et missus fuerat, illis nocte dormitantibus, id est infidelitate torpentibus, distulerant, et gentibus credendum tradebant. Et erat illis pejor infidelitas resurrectionis quam crudelitas crucis.
4.5.46
Illi autem abeuntes, usque, signantes lapidem cum custodibus. Quantum in ipsis est, manum imponerent resurgenti, ut diligentia eorum nostrae fidei proficeret: quanto enim amplius reservaretur, tanto magis resurrectionis virtus ipsius ostenditur.
4.5.47
Vespere autem sabbati, usque videre sepulcrum. Vespere quidem sabbati venire coeperunt; sed lucescente mane in prima sabbati, ad sepulcrum pervenerunt, id est, vespere aromata paraverunt, sed parata mane ad sepulcrum detulerunt, quod Matthaeus quidem brevitatis causa obscurius posuit, sed evangelistae alii quo ordine sit factum evidentius ostendunt. Sepulto namque sexta feria Domino, reversae a monumento mulieres, paraverunt aromata et unguenta, quandiu operari licebat, et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum, sicut Lucas aperte designat. Cum autem transisset sabbatum, vesperaque adveniente tempus operandi rediisset, mox prompte ad devotionem emerunt quae minus paraverant aromata, sicut Marcus commemorat, ut venientes ungerent eum.
4.5.48
Et valde mane una sabbatorum, venerunt ad monumentum. Sed quaeritur quomodo dicat evangelista, Vespere autem sabbati, quae lucescit in prima sabbati, cum consuetus ordo temporum habeat vesperam magis tenebrescere in noctem quam in diem lucescere. Sed mystice loquens evangelista, quantum dignitatis haec sacratissima nox de gloria devictae mortis acceperit, insinuare studuit. Siquidem ab exordio mundi usque huc, ita temporum cursus distinguebatur, ut dies noctem praecederet, juxta ordinem primae conditionis. Hac autem nocte per mysterium resurrectionis Domini, temporum ordo mutatus est. Nam qui nocte surrexit a mortuis, die vero sequente ejusdem resurrectionis effectum discipulis ostendit, rectissime nox illa sequentis diei conjuncta est luci, ac sic temporum ordo statutus, ut dies noctem sequatur. Et quidem aptissime quondam diem sequebatur nox, quia homo a luce paradisi peccando lapsus, in hujus saeculi tenebras decidit. Aptissime nunc sequitur dies noctem, quando resurrectionis per fidem a peccati tenebris et umbra mortis, ad lucem vitae Christo largiente reducimur. Duae unius nominis ejusdemque amoris ac devotionis feminae, quae dominicum venerunt visere sepulcrum, duas fidelium plebes, Judaicum scilicet et gentilem designant, quae uno atque simili studio passionem resurrectionemque sui Redemptoris celebrare desiderant.
4.5.49
Et ecce terraemotus factus est magnus. Terraemotus significat corda carnalium per fidem passionis et resurrectionis concutienda ad poenitentiam, ac saluberrimo pavore permota ad vitam sublimanda perpetuam.
4.5.50
Angelus enim Domini, usque Et sedebat super eum. Advenit angelus, ut obsequium servitutis, quod Domino debuit, exsolveret. Revolvit lapidem, ut egressus Domini jam facti hominibus praestet indicium. Stans apparuit angelus, qui adventum Domini in mundo praedicabat, ut etiam stando signaret, quia is quem praedicabat ad debellandum mundi principem veniret; iste sedens, ut etiam sedendo figuraret eum superato mortis auctore, sedem regni jam conscendisse perpetui. Sedebat super lapidem quo ostium monumenti claudebatur, ut claustra infernorum sua illum virtute dejectis superasse doceret.
4.5.51
Erat autem aspectus ejus sicut fulgur, et vestimenta ejus sicut nix. Ut ipso quoque significaret habitu ac vultu quia is gloriam resurrectionis nuntiabat qui et terribilis ad damnandum reprobos, et benignus esset ac blandus ad consolandum electos.
4.5.52
Respondens autem angelus, dixit mulieribus: Nolite timere, vos. Ac si aperte dicat: Paveant illi qui non amant adventum supernorum civium, et carnalibus pressi desideriis, ad eorum se societatem desperant posse pertingere; non vos, quae vestros concives videtis.
4.5.53
Scio enim quod Jesum, qui crucifixus est, quaeritis, etc. Scio, inquit, quod funus Salvatoris, charitatis officio celebrare venistis, sed hic praesentem cernere non habetis, qui jam sua virtute surrexit, licet nunquam majestate sentiatis absentem; et si meis verbis non creditis, veritatem resurrectionis, vel vacuo probate sepulcro; subjunxit:
4.5.54
Et cito euntes, usque Ibi eum videbitis, ecce praedixit vobis. Felices feminae, quae angelico doctae eraculo, triumphum resurrectionis mundo annuntiare meruerunt, ac mortis imperium quam Eva serpentino seducta afflatu induxit, praedicare dirutum!
4.5.55
Praecedet vos in Galilaeam. Id est, in volutabrum gentium, ubi ante error erat, et lubricum vestigium stabili pede non ponebat. Interpretatur enim Galilaea, volubilis, sive rota, vel transmigratio facta: moraliter, in mortificatione carnis agnoscitur, in transmigratione mentis videtur.
4.5.56
Et exierunt cito de monumento cum timore magno, etc. Merito quem movet quomodo Marcus scribat, Et nemini quidquam dixerunt, cum Lucas, Matthaeo concordans, dicit: Et regressae a monumento, nuntiaverunt haec omnia, etc.; nisi intelligamus ipsorum angelorum, nemini ausus fuisse aliquid dicere, id est, respondere ad ea quae ab illis audierant: aut certe custodibus, quos jacentes viderunt.
4.5.57
Et ecce Jesus occurrit illis dicens: Avete. Primae resurgentis Domini salutationem audire merebantur, ut maledictum Evae mulieribus solveretur. Moraliter occurrit Jesus cum salutatione, omnibus virtutum iter inchoantibus praebendo auxilium, ut ad salutem perpetuam pervenire queant.
4.5.58
Illae autem accesserunt, etc. Istae accedunt et tenent pedes ejus, quia adoraverunt eum. Caeterum illa quae quaerebat viventem cum mortuis, et nesciebat adhuc Filium Dei resurrexisse, merito audit: Ne tangas me, nondum enim ascendi ad Patrem meum.
4.5.59
Tunc ait illis: Nolite timere. Et in Veteri et in Novo Instrumento hoc semper observandum est quod quando angustior aliqua apparuerit visio, primum timor pellatur, ut sic mente placita possint quae dicuntur audiri.
4.5.60
Ite, renuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam, ibi me videbunt. Haec promissio dominici aspectus, quia multis completa est, prophetice dictum accipiendum est. Galilaea namque interpretatur vel transmigratio, vel revelatio. Transmigraverat enim gratia Christi de populo Israel ad gentes, ut praedicantibus Evangelium apostolis viam in cordibus hominum praepararet.
4.5.61
Ibi me videbunt. Id est, ibi mea membra inveniunt, et vivum corpus agnoscunt in eis qui eos suscipiunt: secundum illud quod Galilaea interpretatur revelatio, non jam in forma servi intelligendum est, sed in illa in qua aequalis est Patri; illic erit revelatio tanquam vera Galilaea, cum similes ei erimus, ibi eum videbimus, sicuti est.
4.5.62
Quae cum abiissent, ecce quidam de custodibus, usque et securos vos faciemus. Omnes igitur qui stipe templi et his quae conferuntur ad usus Ecclesiae abutuntur malis rebus, quibus suam expleant voluptatem, similes sunt scribarum, sacerdotum redimentium mendacium, et sanguinem Salvatoris.
4.5.63
Undecim discipuli in Galilaeam abierunt, etc. Quid est ergo quod Jesus praecedit discipulos in Galilaeam, ut videatur ab eis? Sequuntur illi, ut videntes eum adorent, nisi quia surrexit Christus a mortuis primitiae dormientium; sequuntur autem hi qui sunt Christi, et ipsi in suo ordine ad vitam de morte transmigrant, ibique eum videntes adorant, quia in specie suae divinitatis contemplantes sine fine collaudant. Cui visioni congruit illud: Tunc enim revelata facie, sicut Apostolus testatur: gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur, quicunque modo revelamus ad eum viam nostram, ejusque vestigia sequimur fide non ficta.
4.5.64
Quidam autem dubitaverunt. Cognoscunt ergo Dominum, quem missis in terram vultibus adorant; sed inerat mentibus eorum non contemnenda dubietas, quia se non corpus in quo passus est resuscitatum, sed spiritum quem finita passione tradidit solum videre putabant.
4.5.65
Et accedens Jesus, locutus est eis, dicens: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra. Haec de assumpta loquitur humanitate, quam suscipiendo minoratus est paulo minus ab angelis, et in qua resurgendo a mortuis, gloria et honore est coronatus, et constitutus super opera manuum Patris, omniaque subjecta sub pedibus ejus: interque omnia, etiam mors ipsa ejus pedibus substracta est, quae ei ad tempus visa est praevalere.
4.5.66
Euntes ergo docete omnes gentes, etc. Prius ergo docere gentes, id est, scientia veritatis instituere, ac sic baptizare praecipit, quia sine fide impossibile est placere Deo; et: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei; ad extremum vero subjungit: Docentes eos servare omnia quaecunque mandavi vobis, quia sicut corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est.
4.5.67
Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Marcus ait: Et Dominus quidem postquam locutus est, assumptus est in coelum, et sedit a dextris Dei; quia enim ipse Deus et homo est, assumptus est in coelum, et sedit ab humanitate, quam de terra susceperat; manet cum sanctis in terra divinitate, qua terram pariter implet et coelum. Notandum interea quod praesens ubique divina majestas, aliter electis suis, aliter est reprobis: adest enim reprobis potentia naturae incomprehensibilis, qua omnia cognoscit novissima et antiqua, intelligit cogitationes a longe, et omnes vias singulorum praevidet. Adest electis gratia piae protectionis, qua illos specialiter per praesentiam dona vel flagella, quasi filios pater erudit, atque ad possessionem futurae haereditatis erudiendo provehit.