In Evangelium S. Matthaei
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda">
—
⋯
Original / primary: 8472 Inevsma
5.1
ORATIO DOMINICA EXPLANATA.
5.1
Pater noster, qui es in coelis. Apud evangelistam Matthaeum, septem petitiones continere videtur oratio, quarum in tribus aeterna poscuntur, reliquis quatuor temporalia: quae tamen, propter aeterna consequenda, sunt necessaria. Nam quod dicimus:
5.2
Sanctificetur nomen tuum: Adveniat regnum tuum, et fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra. Quod non absurde quidam intellexerunt in spiritu et corpore, omnino sine fine retinenda esse, et hic inchoantur. Quantumcunque proficimus, augentur in nobis. Perfecta vero( quod in alia vita sperandum est) semper possidebuntur. Quod vero dicimus:
5.3
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie; et: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; et: Ne nos inducas in tentationem; et: Sed libera nos a malo. Quis non videat ad praesentis vitae indigentiam pertinere? In illa itaque vita aeterna, ubi nos semper speramus futuros, et nominis Dei sanctificatio, et regnum ejus, et voluntas ejus, in nostro spiritu et corpore perfecte atque inimortaliter permanebunt. Panis vero quotidianus ideo dictus est, quia hic est necessarius, quantus animae carnique tribuendus est, sive spiritaliter, sive corporaliter, sive utroque modo intelligatur. Hic est etiam remissio quam poscimus, ubi est commissio peccatorum. Hae tentationes, quae nos ad peccandum vel alliciunt vel impelluntur. Hic denique malum unde cupimus liberari, illic autem nihil istorum est. Evangelista vero Lucas in Oratione Dominica petitiones non septem, sed quinque amplexus, neque ab isto utique discrepavit. Sed quomodo ista septem sint intelligenda, sua ipsa brevitate commonuit. Nomen quippe Dei sanctificatur in spiritu; Dei autem regnum in carnis resurrectione venturum est. Ostendens ergo Lucas tertiam petitionem duarum superiorum esse quodam modo repetitionem, magis eam praetermittendo fecit intelligi. Deinde tres illas adjungit de pane quotidiano, de remissione peccatorum, de tentatione vitanda. At vero quod ille in ultimo posuit, Sed libera nos a malo, iste non posuit ut intelligeremus ad illud superius quod de tentatione dictum est pertinere; ideo quippe dicit: Sed libera, non ait, et libera; tanquam unam petitionem esse demonstrans. Noli hoc, sed hoc, ut sciat unusquisque in eo se liberari a malo quod non inferatur in tentationem.