Quaestiones in Acta Apostolorum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda">
—
⋯
Original / primary: 8473 Quinaca
1.1
QUAESTIO PRIMA.
1.1
INTERROGATIO. Quid indicat illud quod legimus: Tunc reversi sunt Jerosolymam a monte qui vocatur Oliveti, qui est juxta Jerusalem, Sabbati habens iter, id est, mille passus?
1.2
RESPONSIO. Sabbato enim usque ad montem Oliveti ire Judaeis licitum erat, vel certe sicubi fuissent, tanto spatio deambulandi licentiam praesumebant.