Quaestiones in Acta Apostolorum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda">
—
⋯
Original / primary: 8473 Quinaca
2.1
QUAESTIO II.
2.1
INTERROGATIO. Spiritus sanctus quomodo ante Ascensionem a Salvatore secundum evangelistam Joannem apostolis insufflatur, cum secundum Actus apostolorum post decimum ascensionis diem in apostolos missus sit?
2.2
RESPONSIO. Multae sancti Spiritus gratiarum donationes sunt, secundum illud quod Apostolus dicit: Alii quidem datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alii gratia sanitatum in uno Spiritu. etc.. Igitur ante Ascensionem gratiam sancti Spiritus acceperunt, qua possent peccata dimittere et baptizare, et credentibus spiritum adoptionis infundere, secundum quod et tunc, cum eis a Salvatore Spiritus insufflaretur, dictum fuerat: Quorum remiseritis peccata, remittentur eis; et quorum retinueritis, retenta erunt. At vero post Ascensionem multo majorem sancti Spiritus gratiam perceperunt in operatione virtutum, et gratia sanitatum, et diversarum perceptione linguarum, juxta illud quod eisdem eodem die promissum fuerat, ut baptizarentur Spiritu sancto, et induerentur virtute, qua Evangelium Christi universis possint gentibus praedicare. In hac ergo perceptione sancti Spiritus secundum Dominicae gratiae distributionem apostolorum demonstratur profectus, non compugnantium diversitas Scripturarum; et aliter, quare bis datus sit Spiritus sanctus, egregie quidam doctor exposuit, dicens:« De eo, quem primum hic Salvator per seipsum dedit, et de coelis postea misit, ut significaretur dilectio proximi, et dilectio Dei, quae in cordibus sanctorum per Spiritum sanctum diffunditur, qui datus est eis ad evangelizandum Dei verbum.» Per quod apostoli sese in orbis partes intulerunt, quantum narrat historia, Bartholomaeus in Indos, Thomas tetendit in Parthos; Matthaeus Aethiopes, Andreas Scythas praedicatione mollivit: Joannes Asiam divino sermone correxit, Petrus Cappadociam atque Galatiam, Bithyniam pariter et Pontum, provinciasque confines, dum Judaeis praedicat, circuit, postremo Romam illustraturus accessit. Paulus a Jerusalem usque Illyricum cum Evangelio replevisset tam innumeras ac dispares nationes praeceptis tanquam armis victor edomuit.