Quaestiones in libros Regum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda">
—
⋯
Original / primary: 8467 Quinlir
1.1
EPISTOLA AD NOTHELMUM PRESBYTERUM DE XXX QUAESTIONIBUS
1.1
Dilectissimo fratri Nothelmo Beda, salutem!
1.2
Quae de libro Regum dilucidanda, frater dilectissime, misisti, statim prout potui, Domino juvante, explicare curavi, ea duntaxat distinctione, ut XXX ex his propositiones, quae graviores forte videbantur, brevibus distinctas capitulis, quo facilius possent inveniri, hoc volumine comprehenderem. Caetera vero quae commixtim annotasti nomina vel verba, quae facilius ac brevius solvi poterant, in aliis schedulis seorsum collecta, simul tuae fraternitati transmiseram. Quamvis ipse noveram, plurima in eodem libro multo obscuriora, quam ea esse quae a me quaerenda judicasti. Sed et hoc non ignorabam, saepius fieri solere, ut is qui obscuriora forte nonnulla jam bene intellexerat, quia videlicet haec in tractatibus magnorum auctorum sufficienter explanata repererat, ipse adhuc in quibusdam facilioribus sensu incertus perseveret, ac dubius; quae illi fortasse qui profundiora tractabant, quaesitu digna non ducebant. Fit etiam, ut non omnia quae a patribus scripta sunt, ab omnibus possint haberi, et ignorentur quaestiones Scripturarum a legentibus; non quia a doctoribus expositae non sint, sed quia ipsae earum quaestiones vel non habeantur, vel habitae non intelligantur a quaerentibus; sicut in plurimis eorum, quorum a me responsa et petisti et accepisti, constat esse factitatum. In quibus videlicet responsis, quia tuis petitionibus vestigia patrum sequens, satisfacere studui, precor ut vicem debitam nostrae devotioni reddens, pro sospitate nostri et cordis et corporis, una cum fratribus qui illis in locis vobiscum Domino deserviunt, intercedere memineris. Sed et si quid de his quae scripsi aptius forte alicubi, quod facillime contingere poterit, expositum inveneris, nobis quoque ocius hoc destinare non graveris. Bene vale, semper dilectissime in Christo frater.