Super epistolas Catholicas
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/beda672-735" aria-label="More works by Beda">
—
⋯
Original / primary: 8492 Suepca
3.1.1
IN PRIMAM EPISTOLAM PETRI. CAPUT PRIMUM.
3.1.1
Petrus, apostolus Jesu Christi, etc. Advenae Latine, Graece dicuntur proselyti. Quo nomine appellabant Judaei eos qui, de gentibus nati, in Deum credere et, circumcisione accepta, Judaico more, juxta Dei legem vitam ducere maluerunt. De quorum numero fuere quidam eorum qui in die sancto Pentecostes, quo apostoli Spiritum sanctum in ignis visione perceperunt, ad praedicationem eorum Christo crediderunt, dicente Scriptura quod Judaei quoque et proselyti adessent. Electos ergo advenas dicit, qui de gentilitate ad agnitionem ac susceptionem divinae legis, ac perceptis sacramentis legalibus, ad acceptionem gratiae fidei pervenire meruerunt. Unde sanctus presbyter Hieronymus de his loquens ait:« Quia Petrus post episcopatum Antiochensis Ecclesiae, et praedicationem dispersionis eorum qui de circumcisione crediderunt in Ponto, Galatia, Cappadocia, Asia et Bithynia, secundo Claudii anno, ad expugnandum Simonem magum Romam pergit.» Sed et nos si veraciter cum propheta, Deo dicere possumus: Quoniam incolae nos sumus apud te in terra, et peregrini sicut omnes patres nostri, ad nos quoque Epistolas beati Petri scriptas credere et ut nobis missas legere debemus. Denique in ipsis Epistolis, quasi alibi patriam habentes, nos admonet, dicens: Charissimi, obsecro vos tanquam advenas et peregrinos abstinere a carnalibus desideriis. Quod vero adjungitur, dispersionis, significat quia dispersi sint a Jerosolymis in persecutione quae facta fuerat sub Stephano, vel certe aliis multifariis persecutionibus sint pro fide vel a Judaeis vel a gentibus afflicti, a propriis saepe sedibus pulsi, ut in Actibus apostolorum legimus. Sed et Paulus ad Galatas: Tanta, inquit, passi estis sine causa, si tamen sine causa.
3.1.2
Dispersionis Ponti, Galatiae, etc. Omnes hae provinciae sunt Graecorum in Asia. Sed et alia Bithynia est in Europa, de qua illi qui in Asia sunt Bithyni originem ducere perhibentur. Illa autem quae in Asia est Bithynia, vocatur et major Phrygia, quae Hiera flumine est a Galatia disterminata.
3.1.3
Secundum praescientiam Dei Patris, etc. Adhaerent hi versiculi ad hoc quod praedixerat, Electis advenis. Electi namque erant secundum praescientiam Dei Patris. Unde et apostolus ait: Quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui. Et alibi: Sicut elegit nos in ipso ante nundi constitutionem. Electi autem erant ad hoc, ut per donationem Spiritus sancti sanctificarentur, emundati ab omnibus peccatis, ut obedire inciperent Domino Jesu Christo, qui per inobedientiam protoplasti perierant, ut aspersi sanguine ejus potestatem Satanae vitarent, sicut Israel per agni sanguinem Aegyptorum dominatum declinavit. Aspersionem autem dicit more Scripturae veteris, ubi quae sanctificanda erant, sanguine hostiarum solebant aspergi. Caeterum ipse Dominus dicit manifeste de eo: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis.
3.1.4
Gratia et pax multiplicetur. Ut quod bene coepistis, perfecte compleatis. Bene primo gratiam, postea nominat pacem, quia sine gratia Christi ad pacem reconciliationis pervenire non possumus, imo nihil pacificum, nisi per gratiam ejus habere valemus
3.1.5
Benedictus Deus, et Pater Domini nostri Jesu Christi. Ita Deo Patri laudes benedictionis refert, ut Dominum Salvatorem nostrum, et Deum demonstret esse et hominem. Cum enim dicit, Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, Deum quidem Domini Jesu Christi appellat, quia ipsum Dominum Christum, hominem factum fuisse meminit; Patrem autem Domini nostri nominat, quia eumdem Dominum nostrum Dei Filium semper exstitisse non dubitat.
3.1.6
Qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos, etc. Jure benedicitur a nobis Deus, qui, cum nostris meritis generati fuissemus ad mortem, sua nos misericordia regeneravit ad vitam. Et hoc per resurrectionem Filii sui, cum in tantum nostram dilexerit vitam, ut illum pro hac mori disponeret, atque eadem morte per resurrectionem destructa, spem nobis exemplumque resurgendi monstraret. Mortuus namque est, ne nos mori timeremus. Resurrexit ex mortuis, ut et nos per eum resurrecturos esse speraremus.
3.1.7
In haereditatem incorruptibilem, etc. Incorruptibilem, inquit, propter vitam coelestem, quae nec senio, nec morbo, nec morte, nec aliqua moestitia tangitur. Incontaminatam, quia nullus in eam potest immundus intrare. Immarcescibilem, quia nec ipsis beatorum hominum mentibus ex longo usu coelestis illa conversatio valet aliquando vilescere, quomodo praesentis saeculi luxus et deliciae solent nonnunquam diutina consuetudine et usu in fastidium verti.
3.1.8
Conservatam in coelis in vobis. Conservatam in vobis dicit, pro eo ut diceret, conservatam vobis, id est ad hoc conservatam nunc, ut vobis tempore praestituto reddatur in coelis. Vel certe conservatam in coelis in vobis, quia qui dedit credentibus potestatem filios Dei fieri, ipse dedit ejusdem potestatem haereditatem in coelis accipere, perseverando usque in finem ut salvi sint. Et ideo conservatam dicit in illis haereditatem, quorum meritis, juvante Domino, perveniendum novit ad illam, quia qui non servaverint disciplinam Patris, haereditatem ab eo non merentur accipere.
3.1.9
Qui in virtute Dei custodimini per fidem, etc. Et Dominus ait in Evangelio: In domo Patris mei mansiones multae sunt. Et iterum: Non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo. Paratae ergo sunt sedes in regno Dei, paratae mansiones in domo Patris, parata salus in coelis, tantum faciat se dignum qui accipere desiderat. Sed quia nemo suo tantum conamine dignus fieri, suisque viribus ad aeternam potest venire salutem, recte praemittitur: Qui in virtute Dei custodimini per fidem. Neque enim quisquam suae libertatis potentia custodiri valet in bonis, sed illius per omnia quaerendum est auxilium, ut perficiamur, a quo initium bonae actionis accepimus.
3.1.10
In quo exsultabitis, etc. Quod dicit In quo, significat in eo quod tempore novissimo salus parata revelabitur, ac dignis dabitur. De quo et Dominus ait: Iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.
3.1.11
Modicum nunc, si oportet, contristari. Oportet, inquit, contristari, quia non nisi per tristitiam saeculi labentis et afflictiones potest ad gaudia aeterna perveniri. Modicum autem dicit, quia ubi merces aeterna retribuetur, breve videbitur ac leve totum fuisse quod in saeculi tribulationibus grave videbatur et acerbum.
3.1.12
Ut probatio fidei vestrae multo pretiosior sit auro, etc. Et Sapientiae liber passiones sanctorum auro quod per ignem examinatur comparat, dicens de Domino: Tanquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit illos. Quia nimirum quos in camino tribulationis fideles probaverit, hos in gaudio retributionis quasi placabilem sibi hostiam assumet. Et bene patientia sanctorum auro assimilatur, quia sicut in metallis pretiosius auro aliquid non est, ita haec apud Deum omni est laude dignissima. Hinc etenim scriptum est: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus. Sicut enim aurum in fornace clausum ignibus examinatur, prolatum vero foras cujus sit fulgoris apparebit, ita fidelium constantia inter infidelium quidem pressuras contemptibilis videtur ac stulta; sed ubi tempus retributionis, finito certamine tribulationum, adfuerit, tunc quantae fuerit gloriae quantum flammis passionum profecerit, eorum virtus ostenditur. Unde apte subjungitur:
3.1.13
Invenitur in laudem et gloriam, etc. Invenitur autem in laudem probatio fidei, cum laudans eam Judex dicet: Esurivi, et dedistis mihi manducare, etc.. Invenitur in gloriam, cum praemittit eamdem glorificans: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. Invenitur in honorem, cum, cadentibus impiis in supplicium aeternum, justi ibunt in vitam aeternam. De quo ipse ait: Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus.
3.1.14
Quem cum non videritis, diligitis, etc. Et Paulus ait: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se.
3.1.15
De qua salute exquisierunt atque scrutati sunt prophetae, etc. Exquisierunt et scrutati sunt in occulto a Domino, vel ab angelis, de futura Evangelii gratia, quando vel quo ordine salus aeterna mundo adveniret, quod in eorum libris invenitur. Unde et unus ex eis pro magno scientiae salutaris amore vir desideriorum appellari ab angelo meruit. Prophetabant autem loquendo palam hominibus, et exponendo quae in occulto internae contemplationis ipsi cognoverant.
3.1.16
Scrutantes in quod vel in quale tempus significaret in eis Spiritus Christi, etc. Has glorias significavit evangelista, cum ait: Spiritus enim nondum erat datus, quia Jesus nondum fuerat glorificatus. Duae autem sunt Domini glorificationes, secundum suscepti hominis formam: una, qua resurrexit a mortuis; et alia, qua ascendit in coelum ante oculos discipulorum suorum. Restat tertia, et ipsa in conspectu hominum, cum venerit in majestate sua et Patris et sanctorum angelorum ut reddat unicuique secundum opera sua.
3.1.17
Quibus revelatum est quia non sibimetipsis, etc. Inter multa arcana quae revelata sunt prophetis, cum diligenter de futura salute scrutarentur et exquirerent, etiam hoc illis revelatum est, quia non in diebus eorum eadem salus, sed in vestris potius, qui in fine saeculorum nascimini, esset adventura temporibus. Haec ideo dicit, ut admoneat eos curam gerere salutis oblatae, quam tantisper amabant prophetae et justi priores, desiderantes illo tempore vivere in mundo, quo ablatis e mundo statim liceret coelestia regna conscendere.
3.1.18
Per eos qui evangelizaverunt in vos, etc. Supra dixerat prophetas Spiritu Christi praenuntiasse passiones ejus et posteriores glorias, et nunc eadem dicit apostolos eis nuntiare Spiritu sancto misso de coelo. Unde patet quia idem Spiritus Christi erat in prophetis prius, qui postmodum in apostolis; ideoque eamdem fidem passionis Christi et posteriores glorias, utrique populis praedicabant, illic adhuc venturam, isti jam venisse; ac per hoc unam esse Ecclesiam, cujus pars carnalem Domini adventumpraecesserit, pars sit altera secuta.
3.1.19
In quem desiderant angeli prospicere. Constat profecto quia tanta ejus qui passus est pro nobis hominis Jesu Christi posterior gloria successit, ut etiam angelicae in coelo virtutes, cum sint aeterna felicitate perfectae, non solum immortalem Deitatis magnificentiam, sed et assumptae humanitatis ejus claritatem semper aspicere gaudebant. Verum diligentius intuendum quomodo dicat quod in eum desiderent angeli prospicere, cum desiderium dici non soleat ejus rei quam habemus, sed quam volumus habere, nam nemo desiderat quod habet. Quomodo ergo in Christum prospicere desiderant, cujus faciem cernere nunquam cessant, nisi contemplatio divinae praesentiae ita supernae patriae cives beatificat, ut ineffabili nobis ordine et semper ejus visa gloria satientur, et semper ejus dulcedinem quasi novam insatiabiliter esuriant? Nam, sicut beatus papa Gregorius, delicias cordis et corporis mirifice distinguens, ait corporales deliciae, cum non habentur, grave in se desiderium accendunt, cum vero habitae eduntur, comedentem protinus in fastidium per satietatem vertunt. At contra spirituales deliciae, cum non habentur, in fastidio sunt; cum vero habentur, in desiderio sunt; tantoque a comedente amplius esuriuntur, quanto et ab esuriente amplius comeduntur. In illis appetitus saturitatem, saturitas fastidium generat; in istis autem appetitus saturitatem, saturitas appetitum parit. Augent enim spirituales deliciae desiderium in mente dum satiant, quia quanto magis earum sapor percipitur, eo amplius cognoscitur quod amplius ametur. Potest autem quod ait: In quem desiderant angeli prospicere, etiam de Spiritu sancto recte intelligi, de quo promiserat: Qui evangelizaverunt in vos Spiritu sancto misso de coelo. Namque hoc beatus Petrus ad gratiam referre divinae pietatis voluit, quod eum qui tantae majestatis est et gloriae, ut semper ejus visio sicut et ipsius Patris et Filii( quia nimirum una eademque est) desideretur ab angelis in coelis, causa salutis humanae ad terras Spiritum miserit, atque illustrandis fidelium mentibus infuderit.
3.1.20
Propter quod succincti lumbos mentis vestrae, etc. Quia vobis, inquit, hoc promissum est, ut revelationem Jesu Christi videatis post hanc vitam, quam nunc angeli vident, quanto major est gratia vobis promissa, tanto amplius digni esse curate ut eam percipere valeatis. Succingit lumbos mentis, qui hanc et a cogitatione restringit. Et recte dicit: Sperate in eam quae offertur vobis gratiam in revelatione Jesu Christi, quia qui succinctis lumbis mentis, id est, mente et corpore castus, Domini adventum exspectat, merito, quando revelatur, sperat. Nam qui Domino se placere non novit, merito spe bonorum, carnes ne citius adveniat, metuit.
3.1.21
Quasi filii obedientiae, etc. Recte filios obedientiae vult illos existere, quos in praefatione in obedientiae et aspersionem sanguinis Jesu Christi dixerat electos.
3.1.22
Sed secundum eum qui vocavit vos sanctum, etc. Huic simile est illud in Evangelio: Estote igitur vos perfecti, sicut et Pater vester coelestis perfectus est.
3.1.23
Et si Patrem invocatis eum. Dicendo in oratione: Pater noster, qui es in coelis.
3.1.24
Qui sine acceptione personarum judicat, etc. Non ut pater carnalis qui filiis peccantibus indulgentius parcere quam famulis consuevit. Pater autem Deus tantae justitiae et pietatis est, ut et servos humiles atque obedientes, imo et hostes sibi manum dantes mutet in adoptionem filiorum, et rursum eos qui filiorum nomine videntur honorabiliores, pro culpa inobedientiae prorsus haereditatis perpetuae reddat exsortes.
3.1.25
In timore incolatus vestri tempore conversamini. Ne videlicet per desidiam et negligentiam tanto Patre existatis indigni, et dum tempore praesentis incolatus securi sitis, ad promissam patriae beatitudinem pervenire non possitis.
3.1.26
Scientes quod non corruptibilibus, auro vel argento, etc. Quanto majus est pretium quo redempti estis a corruptione vitae carnalis, tanto amplius timere debetis, ne forte ad corruptelam vitiorum revertendo animum vestri Redemptoris offendatis.
3.1.27
Renati non ex semine corruptibili, etc. Tale est in Evangelio Joannis: His qui credunt in nomine ejus, qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. Sicut ergo incorruptibile est pretium dominicae passionis quo redempti sumus, ita etiam incorruptibile est sacramentum fontis sacri quo renascimur. Quae ita sibi invicem connectuntur, ut unum nobis sine altero salutem conferre nequeat. Quia nimirum Dominus ita nos tempore Incarnationis suae suo sacro sanguine simul omnes redemit, ut nos quoque nostro tempore viritim per regenerationem baptismi, ad consortium ejusdem regenerationis pervenire debeamus. De qua regeneratione bene dicitur quia non ex semine corruptibili, sed per verbum Dei vivi et permanentis in aeternum agatur, ut hinc colligatur quia sicut ex semine corruptibili caro quae corrumpitur nascitur, sic per aquam verbo Dei consecratam vita nobis quae fidem nesciat tribuitur. Quod et apte prophetico astruit testimonio, subjiciens:
3.1.28
Quia omnis caro ut fenum, etc. Sicut ergo corruptibilis corruptibilem caro generat carnem, ita verbum Domini, quod manet in aeternum, aeternam his quos ex aqua recreat in carne simul et anima vitam dat. Hujus testimonii sanctus Cyprianus, in libro de Habitu Virginum, ita meminit:« Clamat inquit, Isaiae Deus: Omnis caro fenum, et omnis claritas ejus ut flos feni. Aruit fenum, et flos decidit, sermo autem Domini manet in aeternum.» Neminem Christianum decet, et maxime virginem non decet, claritatem ullam computare carnis et honorem, sed solum appetere sermonem Dei, bona in aeternum mansura complecti. Aut si in carne sit gloriandum, tunc plane quando in nominis confessione cruciatur, quando fortior femina viris torquentibus invenitur: quando ignes, aut cruces, aut ferrum, aut bestias patitur, ut coronetur. Illa sunt carnis pretiosa monilia, illa corporis ornamenta meliora. Non autem turbet lectorem quod in hac prophetae sententia, ille claritatem, nostra Translatio gloriam posuit, namque ex uno Graeco, quod est δόξα, utrumque solet Latine transferri.
3.2.1
IN PRIMAM EPISTOLAM PETRI. CAPUT II.
3.2.1
Deponentes igitur omnem malitiam et omnem dolum, etc. Quia renati estis, inquit, nuper, et filii Dei per baptismum facti, tales modo estote per studium bonae conversationis, quales recenter editi infantes per naturam innoxiae aetatis, ignari videlicet malitiae et doli, simulare, invidere, detrahere, aliisque hujusmodi vitiis mancipari omnimodis ignorantes. Qui sicut lac maternum naturaliter desiderant, ut ad salutem crescere atque ad panem comedendum pervenire valeant, ita et vos simplicia fidei rudimenta, primo de Ecclesiae matris uberibus quaerite, hoc est de utriusque Testamenti doctoribus, qui divina eloquia vel scripsere, vel etiam viva vobis voce praedicant, ut bene discendo perveniatis ad refectionem Panis vivi qui de coelo descendit, hoc est per sacramenta dominicae incarnationis, quibus renati estis et quibus nutriti, perveniatis ad contemplationem divinae majestatis.
3.2.2
Rationabile et sine dolo lac concupiscite, etc. Praecepto concupiscendi lac verbi tangit eos qui ad audiendas lectiones sacras inviti et fastidiosi adveniunt, ignari illius sitis et esuriei de qua Dominus ait: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam. Ideoque tardius ad perfectum salutis crementum pervenientes, quo possint solido verbi cibo refici, id est, arcana cognoscere divina, vel majora facere bona.
3.2.3
Si tamen gustatis, quoniam dulcis est Dominus. Hoc( inquit) pacto dimissa atque emendata cordis vestri malitia et spurcitia, vitalem Christi alimoniam concupiscite, si divinae dulcedinis quanta sit multitudo sapitis. Nam qui nihil de superna suavitate animo gustat, non est mirum si hunc terrestribus illecebris sordidare non evitat. Bene autem Psalmista gustare admonet quam dulcis sit Dominus, quia sunt nonnulli qui de Deo sentiunt, non quod dulce interius sapiat, sed quod excussum exterius sonet. Qui etsi secreta quaedam intelligendo percipiunt, eorum dulcedinem experiri non possunt. Et si noverunt quomodo sunt, ignorant, ut dixi, quomodo sapiunt. Et quoniam in ipso psalmo de quo hunc versiculum assumpsit, praemissum est: Accedite ad illum et illuminamini, recte beatus Petrus subdidit, dicens:
3.2.4
Ad quem accedentes lapidem vivum, etc. Et hoc de lapide testimonium sumit ex psalmo, ubi scriptum est: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. Quod ne quis Judaico sensu putaret de materiali lapide a propheta cantatum, qui in aedificatione terrenae cujuslibet domus contra hominum dispositionem divino judicio imponeretur, consulte addidit vivum: Ad quem accedentes, inquiens, lapidem vivum, ut de Christo dictum significet. Qui recte lapis appellatus est, qui in carne veniens, ad aedificationem sanctae Ecclesiae, quo hanc confirmaret, sese inserere dignatus est. Vivus autem qui dicere potuit: Ego sum via, veritas et vita. Qui ab hominibus reprobatus est, cum dicerent: Non habemus regem nisi Caesarem. A Deo autem electus, cum ait ipse: Ego autem constitutus sum rex ab eo, et caetera. Et honorificatus, quando post mortem crucis Deus illum exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, et caetera.
3.2.5
Et ipsi tanquam lapides vivi, etc. Superaedificari illos dicit, quia sine Domino nostro Jesu Christo, lapide scilicet vivo, nulla spiritualis aedificatio stare potest. Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter ipsum, cujus participatione fideles lapides vivi efficiuntur, qui per infidelitatem lapides mortui fuerant, duri scilicet et insensibiles, quibus merito dicitur: Auferam a vobis cor lapideum, et dabo vobis cor carneum. Sed tanquam lapides vivi ad spirituale aedificium aptantur, qui, por discretionem eruditi doctoris amputatis actibus et cogitationibus superfluis, velut ictu quadrantur securis. Et sicut ordines lapidum in pariete portantur alii ab aliis, ita portantur fideles quique a praecedentibus in Ecclesia justis, portant et ipsi sequentes justos per doctrinam et tolerantiam usque ad ultimum justum. Qui cum a prioribus portetur, quem portare debeat ipse sequentem non habebit. Qui autem omne aedificium portat, et ipse a nemine portatur, Dominus est Christus, unde et lapis pretiosus a propheta vocatur in fundamento fundatus. Item vivos lapides appellat electos, ut conatum insinuet bonae intentionis sive actionis eorum, quo praeveniente se ac comitante Dei gratia semper exerceri debeant. Mortui namque, id est, materiales lapides, cum praeparantur aut ponuntur in aedificio, nil ipsi laborem operantis juvare, nil etiam per se nisi cadere possunt, sed quocunqne et ubicunque a structore positi fuerint, ita ibidem insensibiliter perdurant, aut elapsi decidunt. Non autem nos beatus Petrus talium lapidum duritiam atque insensibilitatem vult imitari, sed tanquam lapides vivos fundamento Christi superaedificari, ut videlicet juvante nos gratia, sobrie et juste et pie vivendo cooperemur, juxta exemplum ejus qui dicebat: Et gratia ejus in me vacua non fuit, sed plus omnibus illis laboravi. Vivus namque lapis in aedificatione sanctae Ecclesiae exstitit qui ne gratiam Dei frustra videretur accepisse, sedulus laborare contendit. Et ne aliquid ejusdem pilaboris sibimet tribuisse videretur, vigilanter adjunxit: Non autem ego, sed gratia Dei mecum. Tanquam ergo lapis vivus aedificatur a Christo in domo ejus, quicunque, donante ac juvante ipso, bonis indefessus insistere curat operibus. At qui per gratiam regenerationis sanctae Ecclesiae incorporatus nihil amplius pro sua salute operari studuerit, hic quasi lapis mortuus coelesti prorsus est aedificatione indignus, ideoque abjiciendus divino examine, atque alius qui dignus est loco ejus substituendus, juxta praeceptum Levitici, in quo leprosi domorum lapides a sacerdote inspici, et, si purificari nequiverint, jam inter immundos computari, ac de ordine mundorum lapidum praecipiuntur erui. Superaedificamini, inquit, domos spirituales. Ita illas domos spirituales dicit fieri debere, cum sit una domus Christi ex electis omnibus angelis et hominibus condita, quomodo cum sit una Ecclesia Catholica toto orbe diffusa, saepe pluraliter appellantur ecclesiae propter multifaria scilicet fidelium conventicula, variis tribubus, linguis et populis discreta. Unde dicit ipse: Ego Jesus misi angelum meum testificari vobis in ecclesiis. Nec praetereundum quod quidam codices habent in numero singulari, Superaedificamini, domus spiritualis; alii: Sursum aedificamini in domum spiritualem. In quo nimirum unitas ipsa totius sanctae Ecclesiae apertius commendatur. Cum autem dixisset: Superaedificamini domos spirituales, sive domus spiritualis, addidit:
3.2.6
Sacerdotium sanctum. Quo manifestissime nos hortatur ut sacerdotium sanctum ipsi existentes superaedificemur super fundamentum Christi. Omnem ergo Ecclesiam sacerdotium sanctum appellat, quod sola domus Aaron in lege nomen et officium habuit. Quia nimirum omnes summi sacerdotis membra sumus, cuncti oleo laetitiae signamur, universis autem congruit quod subdidit:
3.2.7
Offerre spirituales hostias, acceptabiles Deo per Jesum Christum. Spirituales autem hostias opera nostra, eleemosynas et preces dicit, ad distinctionem carnalium in lege victimarum. Quod autem in conclusione dicit, per Jesum Christum, ad cuncta quae praemiserat pertinet, quia per ipsius gratiam et superaedificamur in illo per architectos sapientes, hoc est ministros Novi Testamenti, et domus spirituales efficimur per Spiritum ejus, contra pluvias, ventos, fulmina tentationum muniti. Et sacerdotio sancto participare, et boni aliquid acceptabile Deo gerere, non nisi per ipsum valemus. Sicut enim palmites non possunt ferre fructum a semetipsis, nisi permanserint in vite; sic nec vos( inquit) nisi in me manseritis.
3.2.8
Propter quod continet Scriptura: Ecce pono in Sion lapidem, etc. Hoc testimonium de Isaia ponit, ad confirmandum hoc quod praemiserat: Ad quem accedentes lapidem vivum, astruens et affirmans Dominum Salvatorem propter firmitatem suam lapidem a prophetis vocari. Et quod addidit:
3.2.9
Et omnis qui credit in illum non confundetur. Propter hoc ponit quod dixerat: Et vos, tanquam lapides vivi superaedificamini. Pulchre autem convenit huic prophetiae et apostoli sermo quo dicitur: accedentes ad lapidem vivum vel credentes in eo, non confundemini; illiusque psalmi versiculo, in quo cum dictum esset: Accedite ad eum et illuminamini, continuo subjunctum est, Et vultus vestri non erubescent. Cui simile est quod Joannes ait: Et nunc, filioli, manete in eo, ut cum apparuerit, habeamus fiduciam, et non confundamur ab eo in adventu ejus.
3.2.10
Vobis igitur honor credentibus. Ille nimirum honor, ut non confundamini ab eo in adventu ejus, sed, sicut ipse ait: Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus.
3.2.11
Non credentibus autem, lapis quem reprobaverunt aedificantes. Ut sicut illum reprobaverunt cum aedificarent actus suos, nolentes eum ponere in fundamento cordis sui, ita et ipsi reprobentur ab eo in adventu ejus, nolente illo tunc eos qui se reprobaverunt in aedificationem accipere domus suae, quae est in coelis. Et haec distinctio honoris credentium, non credentium autem reprobatio hucusque pertingit. Hinc item de credentibus infert:
3.2.12
Hic factus est in caput anguli. Quia videlicet sicut lapis angularis duos parietes conjungit, ita Dominus Judaeorum plebem et gentium in una sibi fidei societate copulavit. Ac mox de infidelibus addit:
3.2.13
Et lapis offensionis, et petra scandali. Hinc et Paulus: Nos, inquit, praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam.
3.2.14
His qui offendunt verbo, etc, Offendunt verbo eo ipso quod verbum Dei audire eos contigit. Offendunt animo, dum nolunt credere quod audiunt. Quorum stultitiam exaggerando subjecit: Nec credunt in quod et positi sunt. Quia in hoc positi, id est, in hoc per naturam facti sunt homines, ut credant Deo, et ejus voluntati obtemperent. Salomone attestante cum ait: Deum time, et mandata ejus serva, hoc est omnis homo. Id est, in hoc naturaliter factus est omnis homo, ut Deum timeat, ejusque mandatis obsecundet. Quidam Codices habent: In quo et positi sunt, quod intelligitur juxta hoc quod Paulus de Deo loquens ait: In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus.
3.2.15
Vos autem genus electum, regale sacerdotium, etc. Hoc laudis testimonium quondam antiquo Dei populo per Moysen datum est, quod nunc recte gentibus dat apostolus Petrus, quia videlicet in Christum crediderunt, qui velut lapis angularis in eam quam in se Israel habuerat salutem gentes adunavit. Quas genus electum vocat propter fidem, ut distinguat ab eis qui lapidem vivum reprobando facti sunt ipsi reprobi. Regale autem sacerdotium, quia illius corpori sunt uniti, qui rex summus et sacerdos est verus, regnum suis tribuens ut rex, et ut pontifex eorum peccata sui sanguinis hostia mundans. Regale sacerdotium eos nominat, ut et regnum sperare perpetuum, et hostias immaculatae conversationis Deo semper offerre, meminerint. Gens quoque sancta et populus acquisitionis vocantur, juxta id quod apostolus Paulus prophetae sententiam exponens dicit: Justus autem meus ex fide vivit; quod si subtraxerit se, non placebit animae meae; nos autem, inquit, non sumus subtractionis in perditionem, sed fidei in acquisitionem animae. Et in Actibus apostolorum, Vos Spiritus sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Domini, quam acquisivit sanguine suo. Populus ergo acquisitionis facti sumus in sanguine nostri Redemptoris, quod erat quondam populus Israel redemptus sanguine agni de Aegypto. Unde et in sequenti quoque versiculo mystice veteris recordatus historiae, et hanc etiam novo Dei populo spiritualiter docet implendam, dicens:
3.2.16
Ut virtutes annuntietis ejus, etc. Sicut enim hi qui de Aegyptia servitute liberati sunt per Moysen carmen triumphale post transitum maris Rubri et demersum Pharaonis exercitum Domino decantarunt, ita et nos oportet post acceptam in baptismo remissionem peccatorum dignas beneficiis coelestibus rependere gratias. Namque Aegyptii, qui populum Dei affligebant, qui etiam tenebrae vel tribulationes interpretantur, apte per sequentia nos peccata, sed in baptismate deleta, significant. Liberatio quoque filiorum Israel, et ad promissam olim patriam perductio, congruit mysterio nostrae redemptionis, per quam ad lucem supernae mansionis, illustrante nos ac ducente, Christi gratia, tendimus: cujus lucem gratiae etiam illa nubis et ignis columna monstravit; quae eos et in toto itinere illo a tenebris defendit noctium, et ad promissas patriae sedes inenarrabili calle perduxit.
3.2.17
Qui aliquando non populus Dei, nunc autem populus Dei, etc. Indicat aperte per hos versiculos quia his qui de gentibus ad fidem venerant hanc scripsit Epistolam, qui quondam alienati a conversatione populi Dei, nunc per gratiam fidei populo sunt ejus adunati, et misericordiam quam sperare non noverant adepti. Assumit autem eos de propheta Osee, qui de vocatione gentium praecinens: Vocabo, inquit, non plebem meam plebem meam, et non misericordiam consecutam misericordiam consecutam. Et erit, in loco ubi dictum est eis: Non plebs mea vos, ibi vocabuntur filii Dei vivi.
3.2.18
Charissimi, obsecro vos tanquam advenas et peregrinos, etc. Hucusque beatus Petrus generaliter Ecclesiam instituit, explicans vel beneficia quibus nos divina pietas ad salutem vocare, vel dona quibus aliquando Judaeos, nunc autem nos honorare dignatus est. Hinc diversas fidelium personas solerter hortatur, ne se tanta sancti Spiritus gratia carnaliter vivendo reddant indignos. Ne qui regali ac sacerdotali vocabulo sunt insigniti, vitiorum malitia subacti, a condonatae vel promissae olim sibi nobilitatis gloria degenerent. Itaque primo liberos et servos, deinde mulieres et viros specialiter alloquitur, ac post interlocutionem generalis exhortationis seniores quoque et adolescentes qualiter sese agere debeant ostendit. Apte autem liberos docet a carnalibus abstinere desideriis, quia solet libertas vitae remissioris majora illecebrarum titillantium tolerare pericula, quae militant adversus animam. Quia dum concupiscentiis blandientibus caro enerviter subjugatur, jam vitiorum exercitus firmiter adversus animam armatur. Quos competenter advenas vocat et peregrinos, ut eo minus terrenis rebus animam supponant, quo se patriam in coelis habere meminerint. Namque hoc distare in hac vita inter electos et reprobos solet, quod electi peregrini nunc et exsules patriam exspectant in futuro, tantoque minus in praesenti gaudiis delectantur caducis, quanto futura sine fine gaudia se sperant accipere, et in aeternum regnare cum Christo. At vero reprobi hic habent patriam, cujus solum vitae desideriis norunt inhiare, ideoque post hanc vitam in exsilium relegabuntur perpetuum, ubi cunctis carentes voluptatibus sola in tormentis patiantur adversa.
3.2.19
Ut in eo quod detractant de vobis, etc. Plerumque contigit ut pagani qui fidem Christianorum vituperabant, quia deos suos dereliquissent, postmodum considerantes castam eorum conversationem et invictum in Christo animum, cessarent eis detrahere, magisque Deum glorificare ac laudare inciperent, qui bonitate ac justitia cultorum suorum bonus esse probaretur et justus. Glorificent( inquit) Deum in die visitationis, hoc est in tempore retributionis, quanta sit vobis gloria per Deum donanda, jam nunc agnoscant increduli, cum vos instanter inter obstantia pericula illum sequi perspexerint.
3.2.20
Subjecti igitur estote omni humanae creaturae propter Deum. Omni humanae creaturae dicit, omni dignitati hominum, omni personae, omni principatui, cui nos divina dispositio subdi voluerit. Hoc est enim quod ait: Propter Deum, quia non est potestas nisi a Deo. Et qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit. Quam creaturam subsequenter exponit, adjungens:
3.2.21
Sive regi quasi praecellenti, etc. Ideo regi tantum ac ducibus, non autem et dominis dicit, quia in hoc loco illos specialiter, ut praefati sumus, instruit qui sunt domini servorum. Subsequenter vero et servos quomodo dominis famulentur admonet. Docet ergo fideles famulos videlicet aeterni Regis, etiam mundi potestatibus subdi, ne vel in hoc fidei et religioni Christianae possit detrahi, quod per eam humanae conditionis jura turbentur. Nam et ita potest recte intelligi quod dictum est, Omni humanae creaturae, ut significetur et fidelibus et incredulis rerum dominis.
3.2.22
Ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum. Non quod omnes quidem reges aut duces vel malefactores punire vel laudare bonos noverint, sed quae esse debeat actio boni judicis simpliciter narrat, hoc est ut malefacientes coerceat, bene agentes remuneret. Qui etsi injuste agit si bonos damnat, nihilominus ad laudem eorum pertinent, quae facit, si patienter ejus improbitatem tolerent, et patienter ejus stultitiae resistant. Vis( inquit) non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa. Non dicit ab illa, sed ex illa, quia etsi potestas humana non laudat, imo si etiam persequitur, si occidit gladio ut Paulum, si crucifigit ut Petrum, habebis ex illa laudem, dum ex eo quod illa malefacit in te justum et innoxium, tuae virtutis patientia coronam laudis meretur. Nam et hoc intendisse beatum Petrum in hac sententia, verba sequentia docent, quibus dicitur:
3.2.23
Quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes, etc. Haec est ergo laus bonorum, ad quam duces a rege dicit missos, dum ignorantia ducum imprudentium, boni ad laudem suam perpetuam bene se agendo utuntur.
3.2.24
Quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiae libertatem. Quasi liberi bona faciunt, qui quo majore apud homines libertate utuntur, eo arctius, imo liberius divino famulatui subjungantur. Sed et illi quasi liberi benefaciunt, qui exemplo Joseph patriarchae, tametsi servitio deprimuntur hominum, servi esse vitiorum nulla arte compelluntur. At vero libertatem suam in velamen malitiae vertunt, qui quo minus humani famulatus jugo cohibentur, eo latius peccatorum dominio mancipantur, et cum vitiis impune serviunt, libertatem vocant, nomine hoc suam tegentes culpam. Potest autem juxta illud apostoli Pauli generaliter accipi: Vos in libertatem vocati estis, fratres, tantum ne libertatem in occasionem carnis detis. Liberi enim recte vocamur, qui per baptisma a peccatorum sumus nexibus absoluti; qui a daemoniaca servitute redempti, quia filii Dei effecti, non tanto dono libertatis potiorem peccandi facultatem vel licentiam accepimus; quinimo si peccamus, mox, libertate perdita, servi efficimur peccati. Et quisquis se ad hoc liberatum a Domino putat, ut licentius peccet, talis suam libertatem in velamen malitiae mutat. Vult autem nos beatus Petrus liberos esse a servitio culparum, ut servi Creatoris nostri boni et fideles permanere possimus; unde subsequenter adjungit:
3.2.25
Sed sicut servi Dei. Omnes honorate, etc. Monet ergo congruum cunctis impendere honorem, et, juxta imperium Domini, Caesari quae Caesaris sunt, et Deo reddere quae Dei sunt. Et bene inter alia fraternitatem diligere jubet liberos, ut eos quoque qui sibi temporali conditione subjecti sunt, fratres sibi esse in Christo factos recolant, una cum ipsis Patrem invocantes eum qui sine acceptione personarum judicat.
3.2.26
Servi, subditi estote in omni timore dominis vestris, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis, etc. Dyscolis, indisciplinatis dicit, nomine ducto a Graeco eloquio. Quia Graece schola vocatur locus in quo adolescentes litteralibus studiis operam dare, et audiendis magistris vacare solent; unde schola vacatio interpretatur. Denique in psalmo ubi canimus: Vacate, et videte quoniam ego sum Deus, pro eo quod nos dicimus vacate, in Graeco habetur σχολάζετε. Scholastici Graece sunt eruditi, dyscoli indocti et agrestes. Sed utrisque vult obedire subditos, explicans apertius quomodo nos supra omni humanae creaturae jusserit esse subjectos. Alia Translatio, pro dyscolis, difficiles habet. Et sanctus antistes Fulgentius in opusculis suis sic ponit:« Servientes cum timore non tantum bonis et modestis, sed etiam difficilioribus.»
3.2.27
Sed si benefacientes, patienter sustinetis, etc. Notandum attentius quam summe conditionem servorum glorificet, quos benefacientes et absque culpa, vapulantes a dominis crudelibus et improbis, imitatores esse dominicae passionis affirmat. Audis autem quia passus est pro nobis, et gaudes quia pro te mortuus est, attende quod sequitur:
3.2.28
Relinquens vobis exemplum ut sequamini vestigia ejus. Exemplum tribulationum non deliciarum, contumeliarum, flagellorum, dolorum, opprobriorum, spinarum, crucis, vulnerum, mortis. In psalmo scriptum est: Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras. Propter quae verba labiorum Dei, nisi quibus promittit vitam aeternam?
3.2.29
Qui peccata nostra ipse pertulit, etc. Cum supra ad servos specialiter fecerit sermonem, nunc generaliter admonet ut etiam dominis in memoriam revocent quid pro illis Deus et Dominus sustinuerit. Imo totam Ecclesiam instruit quid pro ejus liberatione suus auctor pertulerit. Non enim ait peccata vestra, sed etiam se addito: Qui peccata, inquit, nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum.
3.2.30
Eratis enim sicut oves errantes. Quomodo et oves dicit et errantes, cum hi qui in errore vitam ducunt, haedorum potius quam ovium nomine censeantur, nisi quia novit Dominus qui sunt ejus, qui et multos diu male conversantes sustinet, quos tamen in ovium suarum numero salvandos esse praevidet?
3.2.31
Sed conversi estis nunc ad pastorem et visitatorem animarum vestrarum. Tangit evangelicam parabolam, ubi pius Pastor, relictis nonaginta novem ovibus in deserto, venit visitare unam quae erraverat. Nam quod ibi dictum est, quia hanc inventam imposuerit in humeros suos gaudens, hoc istic beatus Petrus praemisit, dicens: Quia peccata nostra ipse portavit in corpore suo super lignum. Quia nimirum ita nos redimere voluit, ut lignum in quo peccata nostra tolleret pendens in humeris haberet. Ad pastorem ergo, inquit, et visitatorem animarum vestrarum. Pastorem, videlicet, quia pascua nobis vitae donat aeternae, pascua in praesenti temporalium praestat gratiarum. Visitatorem vero animarum vestrarum, quia visitavit nos Oriens ex alto, ut illuminaret his qui in tenebris et in umbra mortis sedent. Visitat quotidie ipsam in nobis quam donavit lucem, ne deficiat servando, imo ut crescat juvando. Quidam Codices ipsum Graecum habent: Ad pastorem et episcopum animarum vestrarum. Episcopus autem Latine superintendens dicitur. Quia nimirum oculi Domini super justos, et aures ejus ad preces eorum. ut ex omnibus tribulationibus eorum liberet eos..
3.3.1
IN PRIMAM EPISTOLAM PETRI. CAPUT III.
3.3.1
Similiter et mulieres subditae sint suis viris, etc. Notandum quod beatus Petrus ea conditione desiderat mulieres bonas et honestas viris incredulis subdi, ut non solum nihil mali ad imperium eorum faciant, verum etiam in tam casta conversatione persistant insuperabiles, ut ipsis etiam viris exemplo possint esse castitatis et fidei.
3.3.2
Quarum sit non extrinsecus capillatura, etc. Quia, sicut Cyprianus ait,« sericum et purpuram indutae Christum induere non possunt. Auro et margaritis et monilibus adornatae ornamenta cordis ac pectoris perdiderunt. Quod si Petrus mulieres quoque admonet coercendas, et ad ecclesiasticam disciplinam religiosa observatione moderandas, quae excusare cultus suos soleant per maritos, quanto id magis observare virginem fas est, cui nulla ornatus competat venia, nec derivari in alterum possit mendacium culpae, sed sola ipsa in crimine remaneat?»
3.3.3
Sed qui absconditus est cordis homo in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus, etc. Castitatem praedicat, et ornatum interioris hominis in incorruptione quieti et modesti spiritus, quodammodo dicens: Quoniam exterior vester homo corruptus est, et beatitudinem integritatis, quae proprie virginum est, habere destitistis, imitamini incorruptionem spiritus per severam abstinentiam, et quod corpore non potestis, mente praestate. Has enim Christus divitias, et vos[ F. hos] vestrae conjunctionis quaerit ornatus. Mirum et apud Pythagoram naturalis scientiae lege dictante hanc sententiam inveniri, vera ornamenta matronarum pudicitiam, non vestes, esse.
3.3.4
Viri, similiter cohabitantes secundum scientiam, etc. Similiter dicit, viros ad imitationem provocans, quia jam supra uxoribus praeceperat, dicens: Considerent viri in timore Dei castam vestram conversationem. Secundum scientiam autem, ut noverint quid desideret Deus, et tribuant honorem vasculo muliebri. Si abstineamus nos a coitu, honorem tribuimus. Si non abstineamus, perspicuum est honori contrarium esse concubitum.
3.3.5
Ut ne impediantur orationes vestrae. Et Paulus ait: Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus ut vacetis orationi. Impediri ergo orationes officio conjugali commemorat, quia quotiescunque uxori debitum reddo, orare non possum. Quod si juxta alium apostoli sermonem sine intermissione orandum est, nunquam ergo mihi conjugio serviendum est, ne ab oratione cui semper insistere jubeor, ulla hora praepediar.
3.3.6
In fide autem omnes unanimes, compatientes. Quia superius diversas personas, conditiones, et sexus congrua sibi discretione docebat, jam nunc omnes communiter admonet in fidei dominicae causa, unum cor et unam habere animam.
3.3.7
Quia in hoc vocati estis, ut benedictionem haereditate possideatis. Dicente, videlicet, Judice: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum. Potest benedictio haereditatis et illa intelligi, qua Ecclesia in futura vita perpetuo benedicitur. Unde et nunc spe futurorum gratulabunda dicit: Exaltabo te, Deus, meus rex, et benedicam nomini tuo in saeculum et in saeculum saeculi. Quod ergo quisque in futuro invenire desiderat, hoc in praesenti meditari et agere satagat, et Conditorem videlicet et proximum sincera voce benedicere, et seipsum etiam divina pariter ac fraterna benedictione dignum reddere.
3.3.8
Quia oculi Domini super justos, etc. Quia beatus Petrus malum nos pro malo reddere vetuerat, imo maledicentibus benedicere jusserat, recte prophetico testimonio astruit superna inspectione et bonos semper videri et malos, quatenus meminerimus et nostram patientiam qua toleramus malos, et nostram benevolentiam qua persequentibus bona optamus, aeterno praemio remunerandam, et persecutores nostros, si poenitere noluerint, digno plectendos esse supplicio: si vero poenituerint, nos quoque pro ipsorum salute, quam deprecabamur a Domino coronam justae congratulationis accepturos.
3.3.9
Et quis est qui vobis noceat, etc. De his dicit quae nobis ab adversariis per verba contumeliosa, per damna rerum temporalium, per tormenta corporis accidunt. Haec enim et hujusmodi omnia cum fidelibus irrogantur, his duntaxat qui boni aemulatores sunt, et hoc secundum scientiam, nequaquam eis nocere possunt, sed palmam magis patientiae aequanimiter tolerantibus afferunt, et contra illis qui irrogant poenam accumulando aeternam plurimum nocent. Si quis autem hujusmodi adversis victus deficit, non huic ille qui malum intulit, sed ipse sibi qui hoc patienter ferre recusavit nocuit. Neque enim domus quam vir sapiens aedificavit, ideo non cecidit quia violentias tempestatum non pertulit, sed quia fundata erat super petram. Nec rursum ea quam stultus stulte fabricavit, ideo cecidit quia pulsata tempestatibus fuit, sed quia super arenam posita erat. Utramque etenim aequaliter adversitas feriens tentavit, sed uni firmitas fundamenti coronam perseverantiae tribuit, alteram fragilis structurae stultitia stravit. Non enim perfectum boni aemulatorem casus aliquis, vel a diabolo, vel ab homine improbo, vel generali rerum labentium turbine illatus, laedere potest. Caeterum plurimos constat boni aemulatores laesos esse ab aliis, dum in veritatis quam diligunt scientiam male instituuntur. Quantos enim catholice in Deum credere, et recte in Ecclesia vivere cupientes, Arii vesania, quantos Sabellii, aliorumve haereticorum nequitia nescientes seduxit? Lege librum Joannis Chrysostomi, quem scripsit de eo: Neminem posse laedi ab alio nisi a semetipso.
3.3.10
Sed et si quid patiamini propter justitiam, beati eritis. Non solum( inquit) nihil vobis nocet, qui bonum facientibus mala irrogat, sed et cum vos propter bona quae exsecratur hostis insequitur, causam vobis majoris beatitudinis praestat cum patientiae vestrae vires exercet, juxta illud evangelicum: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam.
3.3.11
Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris. Quid est Dominum sanctificare in cordibus nostris, nisi sanctitatem ejus quam incomprehensibilis gloriae sit, intimo cordis affectu intueri? Quantam in se sperantibus fortitudinem vincendi dare valet, cujus inaestimabilis sanctitas fulget?
3.3.12
Parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem, etc. Duobus modis de spe et fide nostra rationem poscentibus reddere debemus, ut et justas spei ac fidei nostrae causas omnibus intimemus sive fideliter sive infideliter quaerentibus, et ipsam fidei ac spei nostrae professionem illibatam semper teneamus, etiam inter pressuras adversantium, ostendentes per patientiam quam rationabiliter eam servandam didicerimus, pro cujus amore nec adversa pati nec mortem subire formidemus.
3.3.13
Cum modestia et timore conscientiam habentes bonam. In ipsa doctrinae scientia qualitatem docendi monet observare, ut videlicet humilitas, quae magistra est omnium materque virtutum, et loquendo dicatur, et videndo monstretur.
3.3.14
Ut in eo quod detrahunt de vobis tanquam de malefactoribus, etc. Ut qui fidem ac spem coelestium quae videre nequeunt in vobis irrident, videant opera vestra bona, et per haec confundantur quae aperte esse bona negare non valent. Vel certe ita sentiendum: Curate, benefacientes, ut qui vestrae bonae conversationi detrahunt, adveniente tempore retributionis futurae, confundantur, videntes vos cum Christo coronari, sese autem cum diabolo damnari.
3.3.15
Melius est enim benefacientes, si velit voluntas Dei, pati, quam malefacientes. Haec sententia illorum stultitiam eleganter arguit, qui cum pro culpis arguuntur a fratribus, vel etiam poenis coercentur, patienter omnino tolerant; at cum absque culpa, vel verborum contumelias, vel damna rerum, vel adversa quaeque patiuntur a proximis, mox ad iracundiam prorumpunt, et qui hactenus videbantur innoxii, per impatientiam se et murmurationem noxios reddunt. Ut autem flagellorum distantia in disparibus meritis longe dispar appareat, videamus una eademque caecitatis molestia Tobiam, Saulum, Elymam fuisse percussos. Sed Tobiam ob hoc, ut virtus patientiae ejus latius in exemplum cunctis claresceret; Saulum ob hoc, ut de Saulo persecutore in Paulum mutaretur apostolum; Elymam vero, ut, dignas suae perfidiae poenas luens, ab eorum quoque qui credituri erant dementatione cessaret. Et mihi si detur optio, malim cum tanto Patre sive divinis seu humanis subjacere justis verberibus, quam ob injustitiam verberum vi ad justitiae studia trahi. Rursumque malim a culpis flagello retrahi, quam pro insanabili pondere peccatorum aeternae ultioni subjici.
3.3.16
Quia et Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, etc. Qui ergo justus patitur, Christum imitatur; qui in flagellis corrigitur, latronem, qui in cruce Christum cognovit, et a cruce paradisum cum Christo intravit; qui nec inter flagella desistit a culpis, sinistrum imitatur latronem, qui propter peccata ascendit in crucem, et post crucem ruit in Tartarum. Ideo autem Christum semel esse mortuum commemorat, ut nobis quoque in memoriam revocet, quia temporaneis nostris passionibus merces redditur aeterna.
3.3.17
Ut nos offerret Deo mortificatos quidem carne, etc. De hac mortificatione carnis et vivificatione spiritus, quam habent hi qui pro Domino per patientiam laborant, dicit et apostolus Paulus: Etsi exterior homo noster corrumpitur, sed tamen is qui intus est renovatur de die in diem. Offert ergo nos Deo Patri Christus, cum per mortificationem carnis pro illo immolari gaudemus, id est, vitam nostram laudabilem in conspectu Patris ostendit. Vel certe offert nos Deo, cum absolutos carne in aeternum nos regnum introducit. Sane hoc quod dicitur: Vivificatos autem Spiritu: sanctus Athanasius Alexandriae pontifex, non ad hominis spiritum, qui mortificata carne melius vivificatur, dicente propheta de Domino: Ut vivificet spiritum humilium, et vivificet cor contritorum, sed ad gratiam potius refert Spiritus sancti, qui mortificantibus carnem suam vitam tribuit aeternam. Utitur enim et hoc testimonio contra Arianos, qui aequalitati sanctae Trinitatis contradicunt, astruens quia individua divinae operationis unitate qua vivificat Pater, vivificet Filius, vivificet Spiritus sanctus. Pater videlicet et Filius, quia scriptum est: Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Spiritus vero sanctus, ut hoc testimonio declaratur, quo dicitur de Filio, ut nos offerret Deo, mortificatos quidem carne, vivificatos autem Spiritu; ideoque quorum una operatio est, horum dispar esse substantia vel essentia non possit.
3.3.18
In quo et iis qui in carne conclusi erant, etc. Qui nostris temporibus in carne veniens iter vitae mundo praedicavit, ipse etiam ante diluvium eis qui tunc increduli erant et carnaliter vivebant, Spiritu veniens praedicavit. Ipse enim per Spiritum sanctum erat in Noe caeterisque qui tunc fuere sanctis, et per eorum bonam conversationem pravis illius aevi hominibus, ut ad meliora converterentur praedicavit. Conclusos namque in carne dicit carnalibus desideriis vehementer aggravatos. Unde de illis Scriptura ait: Quia omnis caro corruperat viam suam. Quod autem dicit, in quo, significat in eo quod praemiserat, ut nos offerret Deo. Quia et tunc si qui ad praedicationem Domini, quam per vitam fidelium praetendebat, credere voluissent, et ipsos offerre Deo Patri gaudebat. Si qui autem detrahebant de bonis tanquam de malefactoribus, hi veniente diluvio confundebantur. Nam et de utroque potest intelligi quod ait, in quo, id est, et in eis qui in carne conclusi erant, Spiritu veniens praedicavit, ut per eamdem suam praedicationem, et credentibus corona laudis, et iis qui in incredulitate perstitissent, confusio nasceretur. Quidam Codices habent: In quo et is qui in carcere erant, Spiritu veniens praedicavit. Quod ad eamdem pravorum atque incredulorum intentionem respicit, qui quoniam tenebris obscuratum habent sensum, merito etiam in hac vita in carcere conclusi esse dicuntur. In quo videlicet carcere, interioribus adhuc tenebris, hoc est, caecitate mentis et operibus injustis gravantur, donec, carne soluti, in tenebras exteriores et in carcerem projiciantur aeternae damnationis; de quo Dominus in Evangelio: Et judex( inquit) tradat te ministro, et in carcerem mittaris. Quamvis etiam sancti in hac vita se in carcere positos, cum gaudium supernae patriae sitiunt, merito proclament, juxta illud Psalmistae: Educ de carcere animam meam ad confitendum nomini tuo. Distat namque multum inter utrumque carcerem, siquidem reprobi in carcere sunt peccatorum et ignorantiae, justi vero in carcere licet tribulationum positi, luce semper justitiae dilatato in Deum corde perfruuntur; quos designaverunt apostoli Paulus et Silas, cum media nocte in intimo carceris horrore, vincti licet et flagellati, hymnum Deo laudis laetissima voce canebant. Quidam hunc locum ita interpretatus est, quod consolationem illam de qua dicit apostolis Dominus: Multi prophetae et justi cupierunt videre quae vos videtis, et non viderunt, et audire quae auditis, et non audierunt; de qua et Psalmista: Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes: Quando consolaberis me? sancti quiescentes in inferno desideraverunt, quod haec, descendente Domino in inferna, etiam his qui in carcere erant et increduli quondam fuerant in diebus Noe, consolatio vel exhortatio praedicata fuerit. Et haec ille dixerit, sed catholica fides habet, quia descendens ad inferna Dominus non incredulos inde, sed fideles solummodo suos educens, ad coelestia secum regna perduxerit, neque exutis corpore animabus, et inferorum carcere scelerum inclusis, sed in hac vita vel per seipsum vel per suorum exempla sive verba fidelium, quotidie vitam vitae demonstret. De quibus bene dicitur:
3.3.19
Qui increduli fuerant aliquando, etc. Nam et ipsa Dei patientia praedicatio erat ejus, cum Noe, centum annis arcae operibus insistens, quid mundo futurum esset quotidiana operis exsecutione monstrabat. Unde Paulus ait: An ignoras quoniam patientia Dei ad poenitentiam te adducit? etc. Alia Translatio hunc locum ita habet: Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos adducat ad Deum, mortificatus corpore, sed vivus factus in spiritu. In quo spiritu et eis qui in carcere erant praedicavit, qui quondam non crediderant in diebus illis, cum exspectarent Dei patientiam in diebus Noe, etc.
3.3.20
In qua pauci, id est, octo animae salvae factae sunt, etc. Formam baptismi assimilatam dicit arcae et aquis diluvii. Et recte omnino, quia et ipsa fabricatio arcae de lignis laevigatis constructionem significat Ecclesiae, quae fit de collectione animarum fidelium per architectos verbi. Et quod pereunte orbe toto, pauci, id est, octo animae, salvae factae sunt per aquam, significat quod ad comparationem pereuntium gentilium, Judaeorum, haereticorum et falsorum fidelium, multo brevior est numerus electorum. Unde de angusta porta et arcta via, quae ducit ad vitam, dicitur: Et pauci sunt qui inveniunt eam. Et iterum: Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum. De quo pusillo grege et hic apte subjungitur:
3.3.21
Non carnis depositio sordium, etc. Ubi enim est conscientia bona, nisi ubi est et fides non ficta? Docet namque apostolus Paulus quia finis praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. Quod ergo aqua diluvii non salvavit extra arcam positos, sed occidit, sine dubio praefigurabat omnem haereticum, licet habentem baptismatis sacramentum, non aliis, sed ipsis aquis ad inferna mergendum, quibus arca sublevatur ad coelum. Ipse quoque octonarius numerus animarum quae salvae factae sunt per aquam significat quia sancta Ecclesia in sacramentum dominicae resurrectionis baptismi lavacrum percepit, ut sicut ipse resurrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos, expurgati a peccatis per aquam regenerationis, in novitate vitae ambulemus. Octava namque die, hoc est post septimam Sabbati, Dominus, a mortuis resurgens, et exemplum nobis futurae resurrectionis, et mysterium novae conversationis, qua in terris positi coelestem vitam ageremus, ostendit. Quod etiam ipse Petrus exponendo subjungit, dicens:
3.3.22
Per resurrectionem Jesu Christi, etc. Sicut enim ipse resurgens a mortuis ascendit in coelum, et sedet a dextris Dei, sic etiam et nobis per baptisma viam salutis ac regni coelestis introitum patere signavit. Bene autem ait: Deglutiens mortem; quod enim deglutimus, agimus ut virtute nostri corporis assumptum nunquam pareat. Et deglutivit mortem Dominus, quam resurgens a mortuis ita funditus consumpsit, ut nihil contra se ultra per attactum alicujus corruptionis valeret, ac, manente specie veri corporis, abesset prorsus labes omnis priscae fragilitatis. Quod ipsum et nobis in fine promittitur futurum, dicente Apostolo, cum de nostra resurrectione loqueretur: Tunc fiet sermo qui scriptus est: Absorpta est mors in victoria. Bene absorpta, quia cum et nos vitae aeternae participes fuerimus effecti, ita nimirum virtus corporis immortalis omne praeteritae corruptionis vitium tollet, quomodo solet flamma ignis immissam sibi aquae guttam ardoris sui consumere virtute.
3.3.23
Profectus( inquit) in coelum, etc. Nulli dubium est quin Filio Dei semper fuerint angeli et omnes patriae coelestis virtutes ac potestates subjectae, quem cum Patre et Spiritu sancto unum sine initio Deum laudant, tremunt, adorant. Sed necessario admonendum beatus Petrus aestimavit quod assumpta humanitas in tantam sit gloriam resurgendo sublimata, ut incomparabili culmine omni angelicae dignitatis potentiae praeferetur. Juxta quod et Psalmista, cum diceret de ipso Patri: Minuisti eum paulo minus ab angelis; continuo subjecit: Gloria et honore coronasti cum, et constituisti eum super opera manuum tuarum; omnia subjecisti sub pedibus ejus.
3.4.1
IN PRIMAM EPISTOLAM PETRI. CAPUT IV.
3.4.1
Christo igitur passo in carne, etc. Postquam exemplum resurrectionis dominicae et ablutionis nostrae quae fit in baptismo, de arcae ac diluvii sacramento astruxerat, revertitur ad hoc quod dicere coeperat, ut, imitantes opus Redemptoris nostri, inter bona quae facimus, patienter malorum nequitiam toleremus. Notandum autem, quod distincte loquens ait: Christo igitur passo in carne. Quia sicut beatus Ambrosius ait:« caro ejus est passa, Divinitas autem mortis libera, passioni corpus naturae humanae lege concessit.» An vero mori Divinitas potest, cum anima non possit? Nolite, inquit, timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere. Si ergo anima occidi non potest, quomodo Divinitas potest?
3.4.2
Quia qui passus est in carne desiit a peccatis, etc. Quisquis sanctorum corpus suum ad martyrium persecutorum violentiae subdidit, nulli dubium quin usque ad vitae suae terminum, quantum humanae naturae possibile est, sese a peccatis abstinuerit. Quid enim de peccati perpetratione, quid de carnalibus desideriis cogitare, quid nisi voluntatem Dei potuit animo versare, qui vel ligno affixus, vel lapidum ictibus circumdatus, vel bestiarum morsibus subactus, vel ignium flammis superpositus, vel scorpionum flagris perfossus, vel alio quolibet poenarum genere affectus, hoc tantummodo desiderare cogebatur, ut finito certamine coronam vitae perciperet? Talium ergo mentem nos beatus Petrus cupit semper imitari, cum, proposito dominicae passionis exemplo, nos eadem cogitatione contra nequitiam pravorum contraque vitiorum oblectamenta praecipit armari, volens intelligi quod etiam nos in pace Ecclesiae quiescentes, si habitum patientis induimus, facile, adjuvante Domino, lapsus vitamus peccatorum omnium cunctaque desideria divinae voluntatis subjugamus imperiis. Denique et Psalmista Dominum precatur dicens: Infige timore tuo carnes meas, a judiciis enim tuis timui. Et Apostolus: Qui ergo Christi sunt( inquit) carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Qui ergo timore judiciorum coelestium carnales in mente concupiscentias exstinguit, jam talis crucifixo ac patienti pro Christo similis, quasi mortuus existens peccatis, Dei tantum servitio vivit.
3.4.3
In quo admirantur, non concurrentibus vobis, etc. Quia carnem( inquit) vestram crucifixistis cum vitiis et concupiscentiis, evenit profecto ut etsi propter suam perfidiam vos blasphement, ut pote segregatos ab eorum consortio, in vestra tamen conversatione semper opera justitiae et pietatis videant, quae merito admirentur, et pro quibus fidem jure laudent ac venerentur Christianam.
3.4.4
Qui reddent rationem ei qui paratus est judicare vivos ac mortuos. Ideo( inquit) minus curate, minus dolete, si benefacientes blasphemamini a reprobis, quia etsi vos tacueritis, non tamen tacebit, neque compescetur Deus judex utique justus, qui et illis blasphemiae suae, et patientiae vestrae vobis praemia digna restituet.
3.4.5
Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est, etc. Tanta Deo cura, tantus amor, tantum est desiderium nos mortificari carne, vivificari autem spiritu, ut his quoque qui majoribus criminibus involuti sunt, et inter mortuos jure nominandi, luxuriis videlicet, desideriis, vinolentiis, comessationibus, potationibus, et illicitis idolorum cultibus, verbum fidei evangelizare praeceperit, quatenus et ilii judicatis, id est, spretis et abjectis carnalibus desideriis spiritualiter vivant, unaque cum eis quos innocenter viventes Evangelii gratia invenit, vitam exspectent aeternam.
3.4.6
Omnium autem finis appropinquabit. Ne sibi quisque blandiretur de longinquitate futuri judicii, in quo vivos et mortuos dixerat esse judicandos, consulte admonet, quia etsi incertus est extremi discriminis adventus, certum tamen constat omnibus quod in hac mortali vita diu subsistere nequeunt.
3.4.7
Estote itaque prudentes, etc. Et Dominus in Evangelio, nos incerti finis intuitu semper orare et vigilare praecepit. Ait namque, loquens de die judicii: Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere omnia quae ventura sunt, et stare ante Filium hominis. Bene autem in orationibus vigilare jubemur, ut cum stamus ad orationem, cogitatio omnis carnalis et saecularis abscedat, nec tunc quidquam animus praeter id solum cogitet quod precatur. Subripit enim frequenter hostis, et subtiliter fallens preces nostras adeo avocat, ut aliud habeamus in corde et aliud proferamus in voce, cum intentione sincera Deum debeat non sonus vocis, sed animae sensus orare.
3.4.8
Ante omnia autem mutuam in vobismetipsis charitatem continuam habentes. Bene addidit continuam, quia semper diligere valemus, semper autem vigilare in orationibus fragilitate carnis obstante nequimus; semper his quae subjungit virtutibus insistere minime valeamus, id est, hospitalitati, doctrinae, administrationi gratiarum, vel communium, vel specialium in proximos, caeterisque hujusmodi. Quia haec nimirum et per officium corporis, et per tempora opportuna fieri necesse est. Ipsa autem charitas cujus instinctu haec foris aguntur, quia interiori homini praesidet, semper ibidem haberi potest, quamvis in publico non semper ostendi possit
3.4.9
Quia charitas cooperit multitudinem peccatorum. In eo maxime, cum veraciter Deo dicitur: Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et quidem cuncta opera bona quae facimus culpas quas fecimus diluere et cooperire certum est, sed hoc ideo specialiter de charitate dicitur per quam proximis nostris ea quae nobis debent donamus, quia justissimum est apud Deum ut juxta mensuram pietatis qua mensi fuerimus remetiatur nobis. Sicut e contra terribiliter duricordes vir sapiens arguit, dicens: Homo homini servat iram, et a Deo quaerit medelam? Nec dubitandum quod in eo quoque qui per charitatem quidquid valet erga correptionem proximi, admonendo, increpando, castigando operatur, charitas ipsa cooperiat multitudinem peccatorum, Jacobo attestante, qui ait: Quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae salvabit animam ejus a morte, et operit multitudinem peccatorum.
3.4.10
Si quis loquitur quasi sermones Dei. Timens videlicet, ne praeter voluntatem Dei, vel praeter quod in Scripturis sanctis evidenter praecipitur, vel dicat aliquid vel imperet, et inveniatur tanquam falsus testis Dei, aut sacrilegus, vel introducens aliquid alienum a doctrina Domini, vel certe subrelinquens et praeteriens aliquid eorum quae Deo placita sunt, cum ipse manifestissime praedicatoribus veritatis de his quos ad vitam inbuerint praecipiat, dicens: Docentes eos servare omnia quaecunque mandavi vobis. Et ea enim quae ipse mandavit, nos alia, et haec non ex parte, sed omnia suis auditoribus observanda tradere jubet.
3.4.11
Si quis ministrat, etc. Tanto humilius impendat quisque proximo omne bonum quod potest, quanto certissime novit quod a semetipso non potest habere quod impendat.
3.4.12
Ut in omnibus honorificetur Deus per Jesum Christum, etc. Juxta ipsius Jesu Christi praeceptum quo ait: Videant vestra bona opera, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est. Honorificatur ergo Deus in actibus nostris, cum omne quidquid bene ac secundum voluntatem ejus facimus, non hoc nostris meritis, sed ejus gratiae tribuimus, econtra autem mala quae gerimus nostrae solum malitiae vel ignorantiae deputamus.
3.4.13
Charissimi, nolite mirari in fervore, etc. Quidam Codices habent: Nolite peregrinari in fervore. Utriusque autem verbi sensus in promptu est, quia neque mirari fidelis quisque debet quare in hac vita fervorem patiatur tribulationum, qui certa ratione ideo nunc tribulationibus tentatur, ut, cum probatus fuerit, ad futurae vitae coronam percipiendam dignus habeatur; neque se aliquis ideo peregrinum et extraneum a Christi membris existimare debet, quia praesentis saeculi feriatur adversis, cum et Domini exitus mortis, et in ejus Ecclesia nunquam, a protomartyre Abel usque ad ultimum electum qui in fine saeculi nasciturus est, infidelium persecutio cessaverit. Unde bene cum dixisset, Nolite mirari in fervore, addidit:
3.4.14
Quasi novi aliquid vobis contingat. Quia valde est antiquum et frequens, electos Dei vitae praesentis adversa pro aeterna salute tolerare.
3.4.15
Nemo autem vestrum patiatur tanquam homicida, etc. Tanquam maledicus enim patitur qui passionis suae tempore in sui injuriam persecutoris effrenatur.
3.4.16
Quoniam tempus est ut incipiat judicium a domo Dei. Duo sunt judicia Dei per Scripturas insinuata: unum occultum, alterum manifestum. Occuitum judicium est poena, qua nunc unusquisque hominum aut exercetur ad purgationem, aut admonetur ad conversionem, aut, si contempserit vocationem et disciplinam Dei, excaecatur ad damnationem. Judicium autem manifestum est, quo venturus est Dominus judicare vivos et mortuos. Nunc autem dicitur esse tempus in quo incipiat judicium de domo Domini, id est, de Ecclesia, quae per exercitium praesentium afflictionum ad futura gaudia praeparatur. Namque reprobi tanto securiores nunc et sine ullo vindictae verbere vitam transitoriam ducunt, quanto eis in futuro nihil nisi vindicta restat, juxta illud beati Job: Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt.
3.4.17
Si autem primum a nobis, quis finis illorum, etc.? Hinc colligitur districtus Judex quanta illic feriat districtione quos reprobat, si hic sic cruciat quos amat. Si enim flagellantur filii, quid debent sperare servi nequissimi?
3.4.18
Et si justus quidem vix salvabitur, etc. Nolunt credere Pelagiani quod in uno homine tota est generis humani massa vitiata, et tota damnata. A quo vitio unius hominis et damnatione sola sanat et liberat gratia Christi. Quare enim justus vix salvabitur? Nunquid liberare justum labor est Deo? Absit. Sed ut ostendatur quod merito fuerit damnata natura, non vult facile de tanto malo nec ipse Omnipotens liberare. Propter quod et peccata proclivia sunt, et laboriosa justitia, nisi amantibus. Sed charitas quae hos amantes facit, ex Deo est. Notandum autem quod hanc sententiam beatus Petrus de Proverbiis Salomonis juxta veterem duntaxat Editionem assumpsit, pro qua in nostra quae de Hebraicae veritatis fonte descendit, scriptum est: Si justus in terra recipit, quanto magis impius et peccator? Quod est aperte dicere: Si tanta est vitae mortalis fragilitas, ut ne justi quidem qui in coelo coronandi sunt, hanc sine tribulatione propter innumeram vitiatae naturae labem transeant, quanto magis hi qui coelestis sunt gratiae extorres certum suae perpetuae damnationis exitum exspectant?
3.5.1
IN PRIMAM EPISTOLAM PETRI. CAPUT V.
3.5.1
Seniores ergo qui in vobis sunt obsecro, etc. Ideo videlicet testis, quod praesens illo patiente astitit, et cuncta ut gerebantur aspexit. Vel certe quia et ipse propter nomen Christi, carcerem, vincula ac verbera passus est, ut in apostolorum Actibus legimus.
3.5.2
Qui et ejus quae in futuro revelanda est gloriae communicator. Tunc nimirum cum in monte sancto gloriam vultus ejus coelestem cum Jacobo et Joanne conspexit, sive cum resurrectionis et ascensionis ejus potentiam cum caeteris qui affuere discipulis vidit.
3.5.3
Pascite qui in vobis est gregem Dei. Sicut Dominus beato Petro totius gregis ejus, hoc est Ecclesiae curam habere jussit, ita ipse Petrus sequentibus Ecclesiae pastoribus jure mandat ut eum quisque qui secum est, gregem Dei sollicita gubernatione tutetur.
3.5.4
Providentes non coacte, sed spontanee, etc. Coacte pascit gregem Dei et providet ille qui propter rerum temporalium penuriam non habens unde vivat, idcirco praedicat Evangelium, ut de Evangelio vivere possit. Spontanee vero et secundum Deum, qui nullius terrenae rei, sed tantum supernae mercedis intuitu verbum Dei praedicat. Quod utrumque distinguens ab invicem apostolus Paulus: Si enim volens( inquit) hoc ago, mercedem habeo; si autem invitus, dispensatio mihi credita est. Dispensatio quippe ei credita dicitur, qui rei externae curam ad tempus habere praecipitur. Verbi gratia, qui triticum domini sui conservis in tempore dispertiri jubetur, huic assimilatur qui non spontanee, sed invitus evangelizat.
3.5.5
Neque turpis tucri gratia, sed voluntarie. Turpis lucri gratia providet gregi Dei, qui propter quaestum et terrena commoda praedicat, cum religionis opera cuncta spontanee fieri debeant. Juxta illud exemplum constructionis tabernaculi, quod praesentem Ecclesiae constructionem praetendebat, ubi et omnis multitudo filiorum Israel obtulit mente promptissima atque devota primitias Domino ad faciendum opus tabernaculi, sponte propria cuncta tribuens, et ipsi artifices sponte sua obtulerunt se ad faciendum opus.
3.5.6
Neque ut dominantes in cleris, etc. Ut videlicet humilitatem, quam subditos et ad vos et ad invicem habere desideratis, ipsi prius et actu monstretis, et in animo servetis integro, juxta illud dominicum: Scitis quia hi qui videntur principari gentibus, dominantur eis, et principes eorum potestatem habent ipsorum. Non autem ita erit in vobis, sed quicunque voluerit fieri major, erit vester minister; et quicunque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus. Quod Paulus imperium diligenter observans ait: Non enim nosmetipsos praedicamus, sed Jesum Christum Dominum nostrum, nos autem servos vestros per Jesum.
3.5.7
Similiter, adolescentes, subditi estote senioribus. Postquam seniores quomodo praeessent docuit, oportebat ut etiam juniores ad obediendum paternae eorum provisioni instrueret. Non autem opus erat eis plura loqui, sed tantum subjectionis dare praeceptum. Quia nimirum senioribus praeceperat ut forma facti essent subditis, et sufficiebat juniores ad majorum bene agentium exempla respicere, et haec devote imitari. Sed ne haec audientes praelati putarent solummodo subditis suis, et non etiam sibi debitae humilitatis jura esse servanda, continuo generaliter admonendo subjecit:
3.5.8
Omnes autem invicem humilitatem insinuate. Omnes etenim dicit, et seniores et adolescentes, qui invicem jubentur humilitatis insinuare virtutem, et hi videlicet regendo, et illi obsequendo humiliter. Quod apud ipsum Petrum, et in ipso factum legimus, cum, intrante eo Caesaream, Cornelius occurrens pedibus se ejus humiliter stravit, et ille humilius levavit eum, dicens: Surge, et ego homo sum, sicut et tu. Et quidem Cornelius necdum renatus in Christo, necdum Ecclesiae erat membris incorporatus. Omnes ergo humilitatem habere ad alterutrum vel exemplo docet, vel etiam verbo insinuat, quia nimirum omnibus superbiae vitium quod angelos de coelo dejecit, noverat esse cavendum, omnes adjuncta Salomonis sententia terret salubriter ac refovet, dicens:
3.5.9
Quia Deus superbis resistit, etc. Et quae sit eadem gratia quam confert humilibus Deus, consequenter exponit, cum admonendo subjungit:
3.5.10
Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, etc. Hanc ergo gratiam humilibus tribuit, ut quo magis humiliati fuerint propter ipsum, tempore certaminis, eo gloriosius exaltentur ab ipso tempore retributionis. Potest autem humiliatio hoc in loco multifarie accipi, hoc est, et ea qua incipiens quisque viam virtutum pro abluendis quae commiserat peccatis salubriter atteritur, et illa quae spontanea mentis devotione a perfectioribus Deo vel proximis in pace exhibetur rerum circumstantium, necnon et ea qua, incursantibus persecutionum turbinibus, invictus per patientiae virtutem animus armatur. Omni autem generi Deo devotae humilitatis merces succedit illa, ut qui se tempore peregrinationis suae humiliant, tempore visitationis ejus exaltentur.
3.5.11
Sobrii estote et vigilate, etc. In hujus expositione sententiae, non nostra, verum beati Cypriani dicta ponamus.« Circumit( inquit) ille nos singulos, et tanquam hostis clausos obsidens muros explorat et tentat, an sit pars aliqua membrorum minus stabilis et minus fida, cujus aditu ad interiora penetretur. Offert oculis formas illices et faciles voluptates, ut visu destruat castitatem. Aures per canora musica tentat, ut soni dulcioris auditu solvat et molliat Christianum vigorem. Linguam convicio provocat, manum injuriis lacessentibus ad petulantiam caedis instigat; ut fraudatorem faciat, lucra opponit injusta; ut animam pecunia capiat, ingerit perniciosa compendia. Honores terrenos promittit, ut coelestes adimat. Obtendit falsa, ut vera subripiat. Et cum latenter non potest fallere, aperte minatur, terrorem turbidae persecutionis intentans, ad debellandos servos Dei inquietus semper et semper infestus. In pace subdolus, in persecutione violentus. Quamobrem contra omnes diaboli vel fallaces insidias vel apertas minas stare debet instructus animus et armatus, tam paratus semper ad repugnandum, quam est ad impugnandum semper paratus inimicus.»
3.5.12
Cui resistite fortes in fide, etc. Tanto( inquit) fortiores estote in fide, tanto majorem habetote induciam ad superandas diaboli versutias, quanto consta quia non vos soli tentamini, sed ipsa passio quae vos fatigat ei quoque quae per totum mundum est Ecclesiae Christi, vestrae videlicet fraternitati, communis est. Et quod a constitutione mundi semper passi sunt justi, pudeat vos solos prae omnibus sustinere non posse.
3.5.13
Per Sylvanum vobis fidelem fratrem, etc. Quod ait obsecrans potest ad superiora referri, quia videlicet breviter scripserit, non imperans, sed obsecrans eos fortes in fide persistere. Potest et ad sequentia recte copulari, ut intelligatur non solum contestari hanc esse veram eorum gratiam quam scribendo praedicat, quia nimirum non est in alio aliquo salus, in quo oporteat nos salvos fieri, sed etiam obsecrare eos, ut hanc esse veram suam gratiam faciant, qua imbuti sunt in Christo. Gratia enim Christi eorum fit gratia, qui hanc mundo corde suscipiunt. Nam qui gratiam Dei spernit, non ipsam gratiam minuit, sed hanc suam non esse, id est, sibi facit non prodesse.
3.5.14
Salutat vos Ecclesia quae est in Babylone collecta, etc. Babylonem typice Romam dicit, videlicet propter confusionem multiplicis idololatriae. In cujus medio sancta Ecclesia jam rudis et perparva fulgebat, juxta exemplum plebis Israeliticae, quae quondam, parva numero et captivata super flumina Babylonis sedens, absentiam sanctae terrae deflebat, nec canticum Domini in terra aliena cantare valebat. Et bene beatus Petrus dum suos auditores ad tolerantiam hortatur adversitatum praesentium, dicit et Ecclesiam quae secum est in Babylone constitutam, id est, in confusione tribulationum. Et tamen collectam eam esse confirmat, ut ostendat sanctam Dei civitatem in hac vita a permistione et pressura civitatis diaboli, quam Babylonia signat, immunem esse non posse. Marcum autem filium suum evangelistam dicit, qui ejus in baptismate dicitur filius effectus. Unde patet quod priusquam Marcum Alexandriam de Roma ad evangelizandum mitteret, Epistolam hanc scripsit. Tempore autem Claudii principis et Petrus et Marcus Romam venerunt, et ipse Marcus, descripto Romae Evangelio suo, Alexandriam missus est. Unde colligitur quia Epistolam hanc Petrus dum quaeritur ubi vel quando scripserit, locus erat Roma, tempus Claudii Caesaris.
3.5.15
Salutate invicem in osculo sancto. Osculo sancto, osculo vero, osculo pacifico, osculo columbino, non subdolo, non polluto, quali usus est Joab ad occidendum Amasam, quali Judas ad tradendum Salvatorem, quali utuntur hi qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem sunt in cordibus eorum. Illi ergo osculo sancto salutant invicem, qui non diligunt verbo neque lingua, sed opere et veritate.
3.5.16
Gratia vobis omnibus qui estis in Christo Jesu. A gratia coepit Epistolam, in gratia consummavit, mediam gratia respersit, ut errorem Pelagianum omni locutionis suae parte damnaret, Ecclesiam vero Christi non nisi per gratiam ejus salvari posse doceret. Et consulte cum diceret: Gratia vobis, addidit: Omnibus qui estis in Christo Jesu, ut ea quae paucis Ecclesiis, id est, Ponti, Galatiae, Cappadociae, Asiae, et Bithyniae scripsit, cunctis per orbem Christi Ecclesiis se scribere designet. Sicut et Joannes in Apocalypsi, cum septem Asiae Ecclesias singulatim prout competebat admoneret, adjunxit per singula, ita concludens: Qui habet aures audiendi, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis, aperte insinuans quia cuncta quae unicuilibet Ecclesiae scripsit omnibus qui auditum salubrem haberent et universis fidelium scriberet Ecclesiis.