Rule of Benedict
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/benedict-of-nursia" aria-label="More works by Benedict of Nursia">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
19.0
XIX: De disciplina psallendi
19.1
Ubique credimus divinam esse praesentiam et oculos Domini in omni loco speculari bonos et malos,
19.2
maxime tamen hoc sine aliqua dubitatione credamus cum ad opus divinum assistimus.
19.3
Ideo semper memores simus quod ait propheta: Servite Domino in timore,
19.4
et iterum: Psallite sapienter
19.5
et: In conspectu angelorum psallam tibi.
19.6
Ergo consideremus qualiter oporteat in conspectu divinitatis et angelorum eius esse,
19.7
et sic stemus ad psallendum ut mens nostra concordet voci nostrae.