Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Rule of Benedict
Benedict of NursiaRule Benedic 42 · vulgataMore by Benedict of Nursia
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/benedict-of-nursia" aria-label="More works by Benedict of Nursia"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
42.0
XLII: Ut post Completorium nemo loquatur
42.1
Omni tempore silentium debent studere monachi, maxime tamen nocturnis horis.
42.2
Et ideo omni tempore, sive ieiunii sive prandii:
42.3
si tempus fuerit prandii, mox surrexerint a cena, sedeant omnes in unum et legat unus Collationes vel Vitas Patrum aut certe aliud quod aedificet audientes,
42.4
non autem Heptateuchum aut Regum, quia infirmis intellectibus non erit utile illa hora hanc scripturam audire, aliis vero horis legantur.
42.5
Si autem ieiunii dies fuerit, dicta vespera parvo intervallo mox accedant ad lectionem Collationum, ut diximus.
42.6
Et lectis quattuor aut quinque foliis vel quantum hora permittit,
42.7
omnibus in unum occurrentibus per hanc moram lectionis, si qui forte in assignato sibi commisso fuit occupatus,
42.8
omnes ergo in unum positi compleant et, exeuntes a completoriis, nulla sit licentia denuo cuiquam loqui aliquid.
42.9
Quod si inventus fuerit quisquam praevaricare hanc taciturnitatis regulam, gravi vindictae subiaceat–
42.10
excepto si necessitas hospitum supervenerit aut forte abbas alicui aliquid iusserit,
42.11
quod tamen et ipsud cum summa gravitate et moderatione honestissima fiat.

Intertext edge

Open linked passage

Note