Rule of Benedict
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/benedict-of-nursia" aria-label="More works by Benedict of Nursia">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
70.0
LXX: Ut non praesumat quisquam aliquem passim caedere aut excommunicare
70.1
Vitetur in monasterio omnis praesumptionis occasio;
70.2
atque constituimus ut nulli liceat quemquam fratrum suorum excommunicare aut caedere, nisi cui potestas ab abbate data fuerit.
70.3
Peccantes autem coram omnibus arguantur ut ceteri metum habeant.
70.4
Infantum vero usque quindecim annorum aetates disciplinae diligentia ab omnibus et custodia sit;
70.5
sed et hoc cum omni mensura et ratione.
70.6
Nam in fortiori aetate qui praesumit aliquatenus sine praecepto abbatis vel in ipsis infantibus sine discretione exarserit, disciplinae regulari subiaceat,
70.7
quia scriptum est: Quod tibi non vis fieri, alio ne feceris.