Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/benedictus-iii" aria-label="More works by Benedictus III">
—
⋯
Original / primary: 9040 Episto182
2.1
EPISTOLA II. AD EPISCOPOS IN REGNO CAROLI CONSTITUTOS. Adversus Hubertum clericum, ut infra dies triginta Romam veniat, de criminibus quorum insimulabatur responsurus.
2.1
BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, reverentissimis et sanctissimis archiepiscopis cunctisque episcopis in Caroli gloriosi regis regno morantibus.
2.2
Bonorum semper innovamur auditu, et actibus hilarescimus Deum diligentium, animo superna pollentium, quos beatitudo sublimat divinoque connectit consortio, et poli perducit ad climata: atrocitatibus autem, actibusque malorum lamentamur, quorum sceleribus circumdatur, et plena malis eorum operatio manet: quorum in cunctis cursus est detestabilis, perseverantia saeva, infelixque opinio. Quibus Hubertum clericum, quondam Busonis filium, relatione similem esse cognovimus; qui tantis squaloribus irretitus, mentem ad superna non sublevans, aevi perennis particeps esse nolit. Multorum vero ingemiscentium clamoribus hominum, horrificisque assertionibus, plura infelicis suae audaciae mala, dirasque perpetrationes nostri praesulatus didicerunt legati. Qualiter olim sacrorum fuit conjunctus numero clericorum, adeo ut in divinis celebrandis mysteriis more subdiaconorum sacras lectiones conscendens ambonem populo nuntiaret. Nunc autem, quod lacrymantes referimus, iniquorum sceleratissimorumque hominum conversationibus sociatus, infaustaeque vitae unitus, et multis piaculis criminibusque plenus, ad periclitationem suae, quod non debuerat, animae iniquo certamine tendit, et cruenta tyrannide perseverat. Et hoc multis narrantibus audierunt, quod cum scenicis mulieribus quotidie degere non dubitet, quae animas perdunt, et corpora sauciant, ad imaque deducunt. Et quia aggregatione multorum hominum sibi noxiorum conjuncta, multa in plebem Domini, pretiosa quam passione e faucibus nequissimi eripuit leonis atque redemit, homicidia et innumera adulteria, turpesque fornicationes ac depraedationes illicitas et insustentabiles perpetrare non cesset. Non solum haec, sed et plurimis etiam affirmantibus didicerunt, quod monasterium sancti gloriosique Mauritii martyris, apostolicis privilegiis munitum, tanta ferocitate pervasit, ut nullus jam priscae religionis in eo ordo servetur. Nam illa quae Deo ibidem famulantibus ex ope ipsius ministrabantur, nunc meretricibus, canibus, atque avibus, nequissimis necnon hominibus sua largiuntur praeceptione. Idque monasterium ab Ecclesia findens, Aimoinus, cui praesidere videbatur antistes, sacrorum canonum Patrumque violans sanctiones, indecenter possidere non dubitet. Et quia monasterium in commemoratione beati Petri apostoli Luxovii constitutum, cujus claustri aditus mulieribus nunquam patuit, hostili modo ingressus, cum illicitis mulieribus per aliquot dies commorari non trepidarit. Quamdam etiam mulierem, quae causa pudicitiae a proprio se viro dissociavit, Deoque se vovit, atque dicare promisit, et postmodum diaboli jaculo terebrata atque percussa, a monasterio fugiens, cuidam adultero juncta suae se defensioni submisit, postremo vero archiepiscoporum, episcoporumque quaesita coetui minime est praesentata, qui una cum defensoribus suis eam ab ecclesiastica communione expulerunt; hactenus usque, divinum non timens judicium, sua defensione retinere non cesset. Pacemque, quam inter Ludovicum munivimus Caesarem semper Augustum, suosque gloriosos germanos, sua miserrima cupiditate, ad multorum Christianorum necem atque periculum scindere, ut audivimus, non dubitavit. Haec et multa horum similia de eo audientes, profulsis lacrymis condolemus, ne suae fragilitatis in his eum finis contingat, Erebique voragini addicatur. Propterea volumus, et apostolica suae praecipimus auctoritate industriae, ut omni postposita excusatione, ablatoque ingenio post triginta dierum curricula, quam haec illi fuerit praesentata epistola, iter inchoare non pigeat, Romamque celeri studio properare festinet: ut praesentialiter videre valeamus, atque cognoscere, si taliter circa eum haec quae dicuntur existant, ut spiritali abluere censura curemus, sauciataque membra coelestis reformare medicinae collyrio valeamus. Cupimus enim illum tantis erutum esse delictis, et supernae patriae sacris monitis perficere civem. Si autem venire neglexerit, ad nostramque apostolicam sedem secundum praeceptionem pergere noluerit, scire vos volumus, quia mox illum ab ecclesiastica communione expellimus, ita ut nec vobiscum, nec cum ullis Christianae cultoribus fidei consortium habeat, et a Dominico corpore sanguineque eum facimus alienum. Optamus beatitudinem vestram in Christo bene valere.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).