Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Benedictus Nursiaec.480–547
Regula cum commentariis
Comm 10.140
Choose a text More by Benedictus Nursiae
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
21434 Recuco
10.1
COMMENTARIUS.
10.1
Antequam singula capitis hujus instrumenta expendamus, nonnulla de his generatim praemittenda videntur. Et primo quidem illud notatu dignum occurrit, quod istud de bonorum operum instrumentis caput sit veluti breviarium compendiumque ipsius Regulae, totiusque perfectionis, cujus nihil illi defecturum arbitror, quem hoc caput constiterit observasse: unde tot constat instrumentis quot Regula capitibus; ut qui illud opere impleverint, omnia simul implesse videantur.
10.2
Deinde observandum est tanto apud veteres caput istud fuisse in pretio, ut illud de verbo ad verbum suae ad Virgines Regulae cap. 3 inseruerit S. Donatus Bisuntinus episcopus: quod et praestitit Magister 105 Regulae etiam capite 3, sub hoc titulo: Quae est ars sancta quam docere debet abbas discipulos in monasterio, verbis tamen subinde mutatis et instrumentis nonnullis omissis. Similiter et Grimlaicus in Solitariorum Regula capite 25 cum hac praefatione:« Cum ergo omnium sanctarum Scripturarum paginae instrumentis bonorum operum sint refertae, et per earumdem sanctarum Scripturarum campos inveniri possint arma quibus vitia comprimantur et virtutes nutriantur; necesse tamen est huic Regulae sententiam cujusdam Patris inserere de instrumentis bonorum operum; in qua sub magna brevitate quid solitariis agendum, quidve vitandum sit continetur. Oportet enim eos imprimis Deum diligere, etc.» Haec eadem instrumenta a S. P. Benedicto emendicata, ejus tamen nomine suppresso, et cum praefatione praedicta verbo tenus refert Theodulfus Aurelianensis episcopus in suo Capitulari cap. 21. Referuntur etiam in antiquo ordine Romano ex canone Theodori Anglorum episcopi in ordinatione abbatissae, uti observat Menardus noster.
10.3
Tertio. Petrus Boherius, Menardus, et post utrosque Haeftenus, existimarunt haec omnia bonorum operum instrumenta ex epistola prima S. Clementis in suam Regulam translata fuisse a S. Benedicto. Idem credidit olim etiam Amalarius in supplemento ad libros IV de Divinis officiis t. II Analect., p. 142. Verum non S. Benedictus a S. Clemente, sed Clementis subornator Isidorus Mercator ex Regula S. Benedicti totum hoc caput accepit, uti probat noster Mabillonius in observationibus ad praefatum Amalarii supplementum.
10.4
Quarto. Occasione tituli hujus capitis isthaec occurrit difficultas: Cum ea quae hic continentur sint ipsa bona opera, quomodo instrumenta bonorum operum dicuntur? nihil enim est sui ipsius instrumentum. Ad hanc difficultatem multae possunt adhiberi solutiones. Primo enim, ut observat Menardus, hic per hujusmodi bona opera intelligere possumus certam methodum perfectionis acquirendae, seu, ut loquitur S. Benedictus, artem spiritualem ad quam illa omnia, quae hic commemorantur, viam muniunt: ac proinde recte illius instrumenta dici possunt. 2º Virtutes et bona opera possunt etiam appellari instrumenta bonorum operum, quia sese mutuo indigent, se invicem adjuvant. Ita« per amorem Dei amor gignitur proximi, et per amorem proximi amor Dei nutritur,» ut loquitur S. Gregorius Lib. VII Moral., cap. 10. Ita oratio jejunium, et jejunium orationem adjuvat; et sic unum alterius est instrumentum; licetque respectu sui dici nequeat instrumentum bonorum operum, potest tamen respectu aliorum. 3º Quaecunque hoc continentur in capite, considerari possunt aut ut praecepta, vel ut consilia: habita autem ratione definitionis instrumenti, quae est: id quo utitur principalis causa, haec omnia consilia vel praecepta possunt dici moralia instrumenta, quibus lectis vel auditis utitur Deus, vel ipse S. Benedictus, ut nos ad bona opera exercenda moveat; et hac forte acceptione regulas et collationes Patrum appellarit instrumenta virtutum, Regulae cap. ultimo. 4º Si ipsam 106 instrumenti etymologiam expendamus, instrumentum dicitur ab eo quod instruit; et sic haec omnia dici possunt instrumenta bonorum operum, ut pote quae nos bona opera edocent.
10.5
Quinto. Denique observat Hildemarus capitis hujus titulum duobus modis posse concipi. 1º Simpliciter dictum, quasi diceret S. Benedictus: Hoc in capite disseremus quae sint instrumenta bonorum operum. 2º Interrogative, Quae sint instrumenta bonorum operum? ad quam interrogationem respondetur: Imprimis, etc.
10.6
Imprimis Dominum Deum diligere ex toto corde, tota anima, tota virtute.] Primum inquit instrumentum diligere Deum, hoc est enim primum et maximum in lege mandatum: primum dignitate, primum utilitate, primum necessitate. Dignitate, quia, ut dicit apud Cassianum Collat. 11, c. 12 abbas Chaeremon,« nihil pretiosius, nihil perfectius, nihil sublimius, nihil charitate perennius;» et Sanctus Caesarius Serm. 107 in Append. Serm. S. Aug.:« Charitas oleo comparatur; nam quomodo oleum omnibus humoribus superius esse cognoscimus, ita charitas omnibus virtutibus sublimior comparatur.» Utilitate, quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum; bonum utique, Deum possidendum; ut enim ait S. Augustinus Lib. I de Doct. Chr., cap. 29,« Deus vult se diligi, non ut sibi aliquid, sed ut eis qui diligunt aeternum pretium conferatur, hoc est ipse quem diligunt.» Unde et S. Ambrosius Lib. I in Hexam., c. 12:« Charitas est, inquit, quae nos superioribus nectit coeloque inserit.» Tandem necessitate, et quidem aeternae salutis, quae sine Dei dilectione haudquaquam obtineri potest, Apostolo ad Corinthios scribente: Etsi habuero prophetiam, et noverim omnia mysteria, et omnem scientiam; etsi habuero omnem fidem, ita ut montes transferam: charitatem autem non habuero, nihil sum: etsi distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas; etsi tradidero corpus meum, ita ut ardeam: charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest I Cor. XIII.
10.7
Ab hac vero dilectionis lege nullus eximitur, nullus aliquo potest excusari praetextu:« Potest mihi aliquis dicere: Non possum jejunare, inquit S. Caesarius Serm. 225 in Append. Serm. S. Aug., non possum vigilare; nunquid potest dicere: Non possum amare? Potest dicere: Non possum res meas totas pauperibus dare, et in monasterio Deo servire; nunquid potest dicere: Non possum diligere?» Et certe, ut optime observat S. Thomas 1- 2, q. 109, a. 3,« diligere Deum super omnia est quiddam connaturale homini, et cuilibet creaturae, non solum rationali, sed etiam irrationali, et etiam inanimatae secundum modum amoris, qui unicuique creaturae competere potest.» Unde etiam apposite S. Basilius Regul. fus. cap. 2:« Dilectio Dei, inquit, doceri non potest; neque enim luce gaudere, et vitam affectare ab alio quopiam didicimus; neque diligere parentes aut nutritores alius nos docuit: ad hunc itaque modum, vel certe multo magis divinum hoc desiderium non potest aliunde per externam doctrinam disci; sed constitutioni hominis seminaria quaedam indita est ratio, quae in seipsa haberet causas et affectus familiariter diligendi.»
10.8
107 Quia tamen nihil fit aut fieri debet a rationali creatura sine causa, quibus ad amorem divinum rationibus moveri possimus, breviter explicandum est.
10.9
Primam rationem paucis exponit S. Bernardus cum dicit De Dilig. Deo, c. 1: Causa diligendi Deum Deus est, hoc est summa bonitas, summus amor, summe amabilis, quem diligere omni creaturae connaturale est.
10.10
Secunda est propter summum ejus erga nos amorem; nam, ut dicit Gilbertus de Hoillandia Serm. 19, in Cant., improbus sui provocator est amor: nullo pretio, nulla mercede compensari potest, uno rependitur amore; nec aliud a nobis exigit Deus, qui nos ad hoc unum dilexit, ut eum diligamus;« nam cum amat Deus, non aliud vult quam amari, inquit S. Bernardus Serm. 83, in Cant., quippe non ad aliud amat quam ut ametur; sciens ipso a amore beatos qui se amaverint.» Cum ergo prior ipse dilexerit nos,« dignus plane est qui redametur, praesertim si advertatur, quis, quos, quantumque amaverit,» ut loquitur iterum idem S. doctor de Dilig. Deo, cap. 1.
10.11
Tertia diligendi Dei causa procedit ex summis ejus in nos beneficiis, quibus suum S. Bernardus amorem ita excitabat Ibid. c. 5:« Quid ergo ego, qui Deum meum teneo vitae meae non solum gratuitum largitorem, largissimum administratorem, pium consolatorem, sollicitum gubernatorem; sed insuper etiam copiosissimum redemptorem, aeternum conservatorem, ditatorem, glorificatorem?»
10.12
Quarta inter alias magnis nos urget stimulis gratia redemptionis, pretioso Christi sanguine comparata.« Sed est quod me plus movet, inquit idem S. Bernardus Serm. 20, in Cant., plus urget, plus accendit, super omnia, inquam, reddit amabilem te mihi, Jesu bone, calix quem bibisti, opus redemptionis nostrae; hoc omnino amorem nostrum facile vindicat totum sibi; hoc, inquam, est quod nostram devotionem et blandius allicit, et justius exigit, et arctius stringit, etc.»
10.13
Quinta causa est, quia qui Deum diligit unus cum eo efficitur. Praeclare iterum S. Bernardus Serm. 59, in Cant.,« Neminem suspicit amor, sed ne despicit quidem: omnes ex aequo intuetur qui perfecte se amant, et in seipso celsos humilesque contemperat, nec modo pares, sed unum eos facit: tu Deum forsitan ab hac amoris regula excipi putas? Sed qui adhaeret Deo, unus spiritus est. Quid miraris? ipse factus est tanquam unus ex nobis.»
10.14
Sexta causa est, quia proprium monachorum opus est Deum diligere: unde Gilbertus de Hoillandia suos alloquens ait Serm. 19, in Cant.:« Aliorum alia sunt officia, vestrum speciale munus est amor.»
10.15
His atque aliis hujusmodi stimulis, qui passim occurrunt apud auctores, excitandus est in nobis amor Dei, quibus qui non excitatur, hunc non obdormire, sed prorsus mortuum esse merito dixeris; nam« dignus plane est morte qui tibi, Domine Jesu, recusat vivere, et mortuus est: et qui tibi non sapit, desipit; et qui curat esse, nisi propter te, pro nihilo est, et nihil est,» inquit S. Bernardus.
10.16
Porro licet modus diligendi Deum sit diligere sine modo, ut loquitur 108 idem S. doctor De Dilig. Deo, cap. 1, aliquem tamen nobis hic praefixisse videtur S. Benedictus, cum dixit Deum diligendum esse ex toto corde, tota anima, tota virtute; quem modum ita exponit S. Augustinus Lib. I de Doct. Christ., c. 22:« Haec est regula dilectionis divinitus constituta: Diliges proximum tuum sicut teipsum; Deum vero ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente; ut omnes cogitationes tuas, et omnem vitam, et omnem intellectum in illum conferas, a quo habes ea ipsa quae confers. Cum ait: Toto corde, tota anima, tota mente, nullam vitae nostrae partem reliquit quae vacare debeat, et quasi locum dare, ut alia re velit frui; sed quidquid aliud diligendum venerit in animum, illuc rapiatur, quo totus dilectionis impetus currit.» Aliter S. Bernardus hunc locum explicat Serm. 20, in Cant.:« Mihi, inquit, videtur, si alius competentior sensus in hac trina distinctione non occurrit, amor quidem cordis ad zelum quemdam pertinere affectionis; animae vero amor ad industriam seu judicium rationis; virtutis autem dilectio ad animi posse referri constantiam vel vigorem. Dilige ergo Dominum Deum tuum toto et pleno cordis affectu; dilige tota rationis vigilantia et circumspectione; dilige ex tota virtute, ut nec mori pro ejus amore pertimescas, etc.» Et infra:« Ergo nec abduci blanditiis, nec seduci fallaciis, nec injuriis frangi, toto corde, tota anima, tota virtute diligere est.» Neque certe minus amandus Deus; nam, ut dicit Gilbertus de Hoillandia Serm. 19, in Cant.,« Si infra vires tuas amor se cohibet et contrahit, iniquus est; et si juxta vires, exiguus.» Quid ergo? Iterum cum eodem Gilberto dicat unusquisque nostrum Ibid.:« Diligam te, bone Jesu; diligam te, virtus mea, quem non possum gratis diligere, nec possum tamen satis diligere; dirigantur in te ex integro studia mea, nec alieno deducantur et distrahantur affectu. At quam exigua sunt etiam cum integra sunt in te studia nostra? quomodo ergo diminuam, quod cum integrum est, tam exile est? totus in te, Deus bone, desiderio ferar.»
10.17
Deinde proximum tanquam seipsum.] Ut hoc instrumentum breviter expediam, tria mihi inquirenda propono: 1º quis noster proximus dicendus sit; 2º quis noster in eum affectus esse debeat; 3º quae instrumenti hujus necessitas vel utilitas.
10.18
Primum explicat S. Augustinus Serm. 108, in Append. Serm. S. August. seu quivis alius his verbis:« Si forte quilibet quaerat quis sit proximus, sciat omnem Christianum recte proximum dici, quia omnes in baptismo filii Dei sanctificamur, ut filii simus spiritaliter in charitate perfecta.» Angusta proximi notio, quam alibi paulo fusius S. doctor extendit:« Proximus inquit, est omnis homo; proximus tuus est qui tecum natus est ex Adam et Eva: omnes proximi sumus ratione nativitatis, et alter alteri frater, illa spe coelestis haereditatis proximum tuum debes putare omnem hominem etiam antequam sit Christianus.» Neque his quoque dilectionis limitibus contentus, proximo notionem ad ipsos etiam angelos extendit in libris de Doctrina Christiana Lib. I, c. 30, ubi postquam statuit eum dici proximum cui praebendum est, aut a quo nobis praebendum est officium misericordiae, ita infert:« Manifestum 109 est hoc praecepto, quo jubemur proximum diligere, etiam S. angelos contineri, a quibus tantae misericordiae officia impenduntur.»
10.19
Jam vero qualis debeat esse nostra in proximum dilectio docet idem S. Augustinus his verbis De Mor. Eccl. cathol. c. 28:« Qui ergo diligit proximum, agit quantum potest ut sanus corpore sanusque animo sit; sed cura corporis ad sanitatem animi referenda est.» Et alibi De Doctr. Christ., c. 22;« Quisquis ergo recte proximum diligit, hoc cum eo agere debet, ut et ipse toto corde, tota anima, tota mente diligat Deum.» Verum cum tanta sit humanae infirmitatis necessitas, ut qui omnes homines diligere tenemur, omnibus tamen subvenire non possimus, quid in tanta necessitate positi potissimum agere debeamus, ita describit S. doctor Ibid., c. 28:« Omnes homines aeque diligendi sunt; sed cum omnibus prodesse non possis, his potissimum consulendum est qui pro locorum et temporum, vel quarumlibet rerum opportunitatibus constrictius tibi quasi quadam sorte junguntur. Sicut enim si tibi abundaret aliquid quod dari oporteret ei qui non habet, nec duobus dari potuisset, si tibi occurrerent duo, quorum neuter alium vel indigentia, vel erga te aliqua necessitate superaret, nihil justius faceres quam ut sorte eligeres cui dandum esset quod dari utrique non posset: sic in hominibus quibus omnibus consulere nequeas, pro sorte habendum est, prout quosque tibi colligatius temporaliter adhaerere potuerit.»
10.20
Necessitas hujus instrumenti repetitur ex necessitate amoris Dei, ejusque legis servandae: neque enim Deum diligere, ejusque legem custodire poterimus aliquando, nisi invicem dilexerimus. Hinc S. Bernardus Serm. 33, de Divers.:« Haec est professio fidei Christianae, ut qui vivit, jam non sibi vivat, sed ei qui pro omnibus mortuus est; nec mihi dicat quis: Ei vivam, sed non tibi; quandoquidem non solum pro omnibus vixit, sed et pro omnibus mortuus est. Quomodo enim ei vivit qui negligit sic ab eo dilectos? quomodo ei vivit qui legem ejus non implet, qui mandatum ejus non servat? Quaeris legem, quaeris mandatum? Hoc est, inquit, praeceptum meum, ut diligatis invicem sicut dilexi vos; et Apostolus: Alter alterius onera portate, et sic adimplebatis legem Christi. Noli ergo, putare gratuitum bonum, quod exhibes proximo, ut liceat et dissimulare, si velis: debitor es, sacramenti cautione, et propria professione teneris.» Adde quod dilectio proximi dici potest insigne discipulatus Christi, sicuti ipse ait: In hoc cognoscent omnes quod discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem. Ex quo S. Basilius ita argumentatur Reg. fus., c. 3:« Demonstrationis loco, quo ipsius agnoscamur discipuli, non miracula exigit, et virtutem portenta faciendi( quanquam horum etiam in Spiritu sancto largitus est operationem), sed quid? In hoc, inquit, cognoscent omnes, quod discipuli mei sitis, si charitatem habueritis inter vos mutuam.»
10.21
Deinde non occidere.] Apposite ad haec verba Menardus: Mirabitur, inquit, quispiam, cur monachis, quorum professio est perfectionis studium, tam dira crimina prohibeantur. Sed quamvis rara 110 haec sint in monasteriis, non tamen est abs re illa prohibuisse, ut suae recordentur fragilitatis monachi, nec se ob statum religiosum jam perfectionem attigisse existiment, seque ultra peccati metas pervenisse. Et sane SS. abbates Ermenoldus, Bercharius, Gerardus a parricidis monachis, culeo et simia dignis, impie trucidati sunt; quin et S. P. Benedicto a perfidis filiis vinum veneno mixtum propinatum fuisse testatur S. Gregorius. Unde non sine ratione inter canones sub Edgaro rege datos de modo imponendi poenitentiam apud Spelmannum, iste legitur Num. 28:« Si quis missalis sacerdos, vel monachus hominem occiderit, ordinis amittat dignitatem, et jejunet decem annos, scilicet quinque annos pane et aqua, et per alterum quinquennium tres dies in qualibet septimana; in reliquis autem cibo fruatur, et donec vixerit crimen lugeat diligenter Tom. I Conc. Angl., p. 465.»
10.22
Verum non unum est ferri homicidium, aut solus homicida censendus est, qui occidit corpora, sed multo magis qui animas. Qui etiam odit fratrem suum homicida est, inquit Joannes; et Sapientia: Os quod mentitur occidit animam. Sed et ille qui detrahit fratri suo jure homicida censendus est: unde Grimlaicus in Regula solitariorum, quasi explicans istud instrumentum, ait Cap. 25:« Deinde non occidere, id est non detrahere; quia, ut ait Apostolus, qui detrahit fratri suo homicida est.» Et S. Bernardus Serm. 17, de Divers.:« Fugit vita quos odit, et quos vita fugit mori necesse est. An non et ipse moritur qui venenum bibit, quod ei malesuada lingua detractoris propinat? siquidem ei furtim dilectionis vita subtrahitur.» Denique et ille homicida est qui alios sive verbo, sive exemplo ad peccatum impellit: nam« qui in conspectu populi male vivit, quantum in illo est eum a quo attenditur occidit,» ut loquitur S. Augustinus Lib. de Past. c. 4.
10.23
Non adulterari.] Adulterii nomine omne fornicationis genus prohibet, non solum carnalis, sed etiam spiritualis; cujus quinque species apud Cassianum Collat. 14, cap. 11 enumerat abbas Nesteros, scilicet: 1. Idololatriam, de qua apud Jeremiam arguitur Jerusalem, quod fornicata sit in omni colle sublimi, et sub omni ligno frondoso. 2. Omnem gentilium superstitionem in auguriis et observationibus dierum et temporum. 3. Superstitiones Judaicas in caeremoniis legalibus. 4. Haeresim. 5.« Quae in cogitationum pervagatione consistit: quia omnis cogitatio non solum turpis, sed etiam otiosa, et a Deo quantulumcunque discedens, a perfecto viro immundissima fornicatio deputatur.» De qua S. Augustinus Deum alloquens Lib. II Confes., c. 6:« Fornicatur anima cum avertitur abs te, et quaerit abs te quae pura et liquida non invenit, nisi cum redit ad te;» et alibi Cont. Adim., c. 7:« Est autem animae fornicatio aversio a fecunditate sapientiae, et ad conceptum temporalium illecebrarum corruptio numque conversio.» Sextam speciem addit S. Ferreolus Reg. c. 25, quam in verbo turpi reponit.« Interrogo vos, inquit, fratres, quid ille minus adulterio facit, cujus communicat lingua peccato? quid luxuria minus exercuit, qui os castum sermonis corruptione violavit? Et ut hanc spurcitiam cunctis etiam cavere metus damnationis imponat, statuimus 111 hujus culpae reum communionem dominicam, vel osculum fratrum sex anni mensibus non habere.»
10.24
Si haec ille pro verbo turpi, quid decernit pro lapsu carnali? Nimirum ut flagello subdatur, Regulae cap. ultimo. Aliam poenam instituit Regula Cujusdam ad Monachos Cap. 18:« Si quis, ait, ex fratribus lugubriori lapsu, id est fornicationis ceciderit, ejiciendus est de congregatione fratrum, et usque ad diem mortis, sive in alia regione poeniteat.» Et concilium Agathense citatum in excerptis Egberti Eboracensis episcopi cap. 68 Apud Spelm. tom. I Conc. Angl.,« Si quis monachus adulterium aut furtum fecerit, quod potius sacrilegium dici potest, id censuimus ordinando, ut virgis caesus tanti criminis reus nunquam officium clericatus excipiat; si vero jam clericus in id facinus fuerit deprehensus, nominis ipsius dignitate privetur.» Et synodus Germanica in Liptinensi confirmata cap. 6:« Quisquis servorum Dei vel ancillarum Christi in crimen fornicationis lapsus fuerit, in carcere poenitentiam faciat in pane et aqua: et si ordinatus presbyter fuerit, duos annos in carcere permaneat antea flagellatus: si autem clericus vel monachus in hoc peccatum inciderit, post tertiam verberationem in carcerem missus, unum annum poenitentiam ibi agat. Similiter et nonnae velatae eadem poenitentia teneantur, et radantur omnes capilli capitis ejus.» Denique canones sub Edgaro rege Angliae dati de modo imponendi poenitentiam n. 30 Apud Spelman. tom. I Conc. Angl. ad ann. 967:« Si missalis sacerdos, sive monachus lascivum coitum concupiscat, vel conjugium violaverit, jejunet decem annos, et semper defleat;» et n. 31:« Si missalis sacerdos, sive monachus, vel diaconus legitimam uxorem habuit, priusquam ordinem induerat, et relicta ea sacros ordines ingrediatur, postea tamen libidine pruriens eam denuo clam susceperit, jejunet eorum quilibet ta quam pro homicidio, et lugeat insuper vehementius;» et n. 32:« Si missalis sacerdos, vel monachus, vel diaconus, vel laicus, vel clericus cum moniali fornicaverit, jejunet quilibet, prout ordini suo convenit, tanquam pro homicidio; et quoad vixerit a carne abstineat; monialis autem decem annos, sicuti et sacerdos missalis, et semper factum lugeat» De monialibus haec singulariter statuit S. Gregorius papa ad Januarium episcopum scribens Lib. III Reg., cap. 9:« Si qua autem earum vel per anteriorem licentiam, vel per impunitatis pravam consuetudinem, ad lapsum adulterii deducta est, aut in stupri perducta fuerit voraginem, hanc post competentis severitatem vindictae, in aliud districtius virginum monasterium in poenitentiam redigi volumus; ut illic orationibus atque jejuniis vacet, et sibi poenitendo proficiat, et metuendum caeteris arctioris disciplinae praestet exemplum.» Denique hic praeterire non possum factum Gaufridi abbatis Vindocinensis, cujus cum quidam monachus Cellae S. Clementis de Credonio lapsus carne fuisset, ad dictae Cellae priorem ita rescripsit Lib. IV, ep. 4:« Praesentibus litteris tibi praecipimus ut camerulam illam in qua sordidator ille et sordidus pravam exercuit actionem, omnino et festinanter destruas, et extraneum a claustro, et a curte B. Clementis facias eum.» Caeterum haec 112 mirari non debemus, cum adulterium sive apud gentiles, sive apud Judaeos, sive etiam apud Christianos capite damnatum fuisse observet Gazaeus ad Cassiani collat. 13, cap. 5.
10.25
Non facere furtum.] Quia fures regnum Dei non possidebunt, ut ait Apostolus: unde et tam gravibus semper poenis furtum damnaverunt antiqui monachorum Patres. Poenae breves apud S. Basilium ita decernunt Num. 9:« Si quis tulerit aliquid a fratre, et occultaverit, careat benedictione.» Regula S. Pachomii Art. 121:« Si quis tulerit rem non suam, ponetur super humeros ejus, et aget poenitentiam publice in collecta, stabitque in vescendi loco; si autem in furto deprehensus fuerit, triginta novem verberabunt eum, et foris dabunt ei edere panem et aquam tantum, et opertum cilicio et cinere per singula orationum tempora cogent eum agere poenitentiam.» Cujus priorem periodum exscribit Regula Orientalis. Similiter in furto deprehensos subdit flagello Regula tertia SS. Patrum Cap. 13.:« Si quis vero monachus furtum fecerit, quod potius sacrilegium dici potest, id censuimus ordinandum, ut jejunior virgis caesus tanti criminis reus nunquam officium clericatus excipiat; si vero jam clericus ad id facinus fuerit deprehensus, nominis ipsius dignitate privetur: cui sufficere potest pro actus sui levitate, impleta poenitentiae satisfactione, communio.» Quae pene totidem verbis ex concilio Agath. citantur in excerptis Egberti Eboracensis episc. cap. 68, apud Spelmannum. Regula S. Caesarii ad Virgines Cap. 24:« Si forte, ut se habet humana fragilitas, in tantum nefas aliquae de sororibus ausae fuerint diabolo instigante prorumpere, ut furtum faciant, aut in se invicem manus mittant, justum est ut legitimam disciplinam accipiant, a quibus regulae instituta violantur; necesse est enim ut in eis impleatur illud quod de indisciplinatis filiis per Salomonem praedixit Spiritus sanctus: Qui diligit filium assiduat illi flagellum; et iterum: Tu virga cum caedis, animam ejus de inferno liberabis. Disciplinam ipsam in praesentia congregationis excipiant, secundum illud Apostoli: Peccantes coram omnibus corripe.» Hoc S. Caesarii decretum explicare videtur Regula S. Ferreoli hoc statuto Cap. 39:« Furti conscium, si adhuc vocare monachum possumus, quasi adulterum secundum flagello subdi, et magna censeri afflictione jubemus, dantes illi unam cum fornicatione sententiam; quia et ipse luxuriatus est cum furaretur.» Denique alii SS. Patres fures ex congregatione prorsus expellendos esse censuerunt, ut videre est in lib. V de Vitis Patrum, libello 10, num. 18, et in Vita S. Pachomii, n. 58, apud Bollandum 14 Maii. His omnibus adde monachorum S. Andreae Viennensis Constitutionem anno 1000 editam, qua decernunt,« ut qui coenobita deinceps sacrilegium facere ausus fuerit, subripiendo de refectorio scyphum, aut cultellum, aut mantile, aut quodlibet utensile refectorii, ultimus maneat ubique velut fur, et sacrilegus, donec sacrilegium emendetur, et insuper talis satisfactio fiat, ut caeteri metum habeant. Similiter quicunque de dormitorio aut laenam, aut sagum, aut capitale, vel quamlibet supellectilem 113 sine licentia regulari subripuerit, in omni loco careat consortio fratrum velut fur et sacrilegus, donec sacrilegium restauretur; et praecipue talis fiat satisfactio, ut caeteri metum habeant. Si vero haec constitutio profanata fuerit, adhibeatur episcopus, et conventus virorum boni testimonii, et audacia stultorum confringatur, et domus Dei ad obsequium sacrae regulae reformetur.»
10.26
Cum autem furtum sit contrectatio rei alienae invito domino, non solum furtum committit qui pecunias aut res temporales subripit,« sed etiam, ut ait Bernardus Cassinensis, qui vel se, qui Deo dedicatus est, ab ejus servitio subtrahit, vel etiam alium verbo vel exemplo retrahit, et ad diaboli servitium trahit, alienam rem invito domino contrectando, sine dubio furtum facit.» Similiter, ut loquitur Boherius in primo comm.,« in monasteriis furtum dispensator committit, si sibi appropriet quod debet fratribus ministrare; vel etiam si reservat monasterio superflua pauperibus ea subtrahendo.» Denique, ut dicit Hildemarus,« furtum facti qui rem sibi ab abbate delegatam, id est deputatam, vel datam, aliis sine licentia tribuit.»
10.27
Non concupiscere.] Concupiscentia aliquando in bonam, aliquando in malam partem sumitur; in bonam partem, ut cum David canit: Concupivit anima desiderare justificationes tuas; in malam, ut cum dicitur: Concupiscentia cum conceperit, parit peccatum. Atque postremo hoc sensu hic a S. Benedicto prohibetur; quo nomine tamen non primos concupiscentiae motus, qui in nobis etiam cum gratia ad agonem relicti sunt, sed tantum consensum ad illos intelligere debemus.
10.28
Non falsum testimonium dicere.] Istud instrumentum violat non solum qui contra veritatem aliquid profert, sed etiam qui, cum falsum aliquid audierit in alterius praejudicium, tacet. Item qui aliter ea quae audit, aut videt, interpretatur quam sunt. Iterum qui vitam sanctam profitetur in publico, et iniqua agit in occulto. Denique qui ea quae verbis promisit, operibus implere negligit.
10.29
Tribus autem personis obnoxium faciunt falsidicum testem: Deo, cujus praesentiam contemnit: judici, quem mentiendo fallit; innocenti, quem falso testimonio laedit.« Propter hoc, inquit Richardus de S. Angelo, triplex poenitentia ei debetur: pro primo contemptu poenitentia septem annorum ut VI, quaest. 1, Quicunque; pro secunda elusione verberibus castigabitur V, q. 5, Illi qui; pro tertia laesione secundum modum laesionis debet puniri. Argument. III, quaest. 9, Decernimus.» Quae tamen de falso testimonio coram judice publice prolato intelligenda censeo.
10.30
Honorare omnes homines.] Juxta illud Petri apostoli: Omnes honorate. Sed cum honor sit proprie virtutis praemium, quo pacto omnes jubemur honorare homines, cum tot mali, totque improbi ubique terrarum existant? Hanc difficultatem solvit Hildemarus, S. Benedicti verba sumendo in suppositione accommoda, ut scilicet omnes 114 homines honoremus, qui honorandi sunt. Praeterea observare licet cum S. Thoma 2- 2, q. 63, a. 3, homines honorari posse ex quadruplici motivo: 1º propter propriam virtutem; 2º propter virtutem alterius, scilicet Dei, seu communitatis; 3º propter signum virtutis, ut est senectus; 4º propter participationem divinae bonitatis; et sic omnes homines honorare debemus, quia nullus est in quo non insit aliqua divinae bonitatis participatio, saltem secundum aliquid. Jam vero si quis quaerat quid sit honor, aut in quo consistat, respondet S. Thomas 1- 2, q. 2, a. 2 esse signum et testimonium quoddam illius excellentiae quae est in honorato.
10.31
Pro eo autem quod S. P. Benedictus habet honorare omnes homines, Magister legit honorare patrem et matrem; quod S. Pater qui alia hic recensuit Decalogi praecepta, consulto tacuit, quasi doceret ita monachos parentibus suis obmortuos esse debere, ut ne de iis quidem cogitarent. Sciebat nimirum inordinatum parentum amorem monachis omnibus esse lapidem offendiculi, eos in quos ceciderit haud dubium contriturum; quemque propterea a suis coenobiis arcere omni opera studuerunt, quotquot pene fuerunt vitae monasticae institutores; ut nunquam, aut vix unquam parentes visere permittant, uti testantur praeclarae eorum hac de re leges, quas hic referre otiosum non judicamus. Ita S. Antonius In Reg. c. 7:« Neque reverteris, inquit, invisere consanguineos tuos carnales, nec faciem tuam illis videndam praebeas, nec adeas ad illos.» Regula tertia SS. Patrum Cap. 12:« Pro custodienda fama specialiter statuimus ut nullus monachus in infirmitate positus, relicto monasterio, parentum studio commendetur; quia magis eum saecularium spectaculorum visu aut auditu pollui censemus, quam ab aegritudine posse purgari.» Eodem modo abbas Poemen in Apophthegmatis Patrum Tom. I Monum. Eccl. Graec., pag. 637:« Ne propter necessitates abieris ad domum paternam.» Et Evagrius in Monachicis, n. 5:« Ne corripiaris curis parentalibus, aut cognatorum amicitiis; quinimo et assiduos cum eis congressus vita, ne forte a cellae quiete te auferant, et ad sua traducant negotia.» Sed omnium maxime S. Basilius pluribus in locis, praesertim vero in Constitutionibus monasticis Cap. 21, ubi inter alia haec habet:« A cognatis sane, amicis ac parentibus tantum affectu separatum esse convenit, quantum mortuis videmus cum vivis nihil esse commercii;» et alibi Reg. fus. c. 32:« Quibus semel in consortio fratrum locus datus est, a praeposito permitti non debet, ut ad alia mentis intentum avertant, aut sub praetextu visendi cognatos a fratribus secedant, et sine testium conscientia vitam agant, vel curam cognatorum secundum carnem suscipiant;» et ad interrogationem Reg. Brev. interr. 188:« Quomodo venientes ad nos domesticos aut parentes aspiciamus?» respondet:« Quemadmodum Dominus ostendit ac docuit, cum nuntiaretur illi ac diceretur: Ecce mater tua et fratres tui stant foris volentes te videre; quibus quasi vehementer increpans respondit dicens: Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei?» et ad interrogationem sequentem:« S. parentes rogaverint, ut domum ad ipsos adeamus, nunquid ipsis auscultandum?» respondet:« Si hoc ad aedificationem 115 fidei petant; si quis talis sit qui possit cum illis ad hunc modum abire, cum approbatione mittatur. Si vero propter humanum aliquod officium praestandum audiat Dominum dicentem ad eum qui dixerat: Permitte mihi ire et renuntiare iis quae domi sunt: Nemo mittens manum ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei. Quod si de eo qui renuntiare tantum voluerat, tale judicium est, quid de hujus judicio dicendum est?» Multo severior plane S. Stephani ordinis Grandimontensis censura In Regul. c. 34:« Si forte, inquit, pater vester, vel quislibet amicus vester saecularis prope cellam vestram graviter aegrotans, et peccata sua confiteri, et res suas disponere in praesentia vestra desiderans, mandet vobis ut eum visitetis, ejus praesentiam nullatenus adeatis, si tamen clericos necessitati suae sufficientes cum eo adesse contingat. Quod si illuc ire praesumentes in itinere moriamini, nequaquam Deo de vobis rationem reddemus.» His omnibus addo Carthusiensium monachorum statuta:« Monachi causa devotionis, pietatis, recreationis, visitationis parentum, aut quavis alia causa terminos suos nullatenus exeant;» et alibi:« Omnes personae ordinis vitent et fugiant parentum visitationes, et carnales affectiones; alioquin pro modo culpae puniantur;» et iterum alibi:« Curas propinquorum suorum quorumlibet fratribus nostris( conversis) interdicimus omnino, et ne ipsos sine licentia procuratoris aut prioris mercenarios conducant.»
10.32
Ex his omnibus liquet quantum monachos a parentum conspectu abhorrere voluerint SS. Patres. Rationem affert S. Basilius his verbis Reg. fus., c. 32:« Nam praeterquam quod illis nihil utilitatis afferemus, nostram etiam vitam tumultuatione et disturbatione complebimus, et peccatorum occasiones inveniemus.» Quod clarius et fusius alibi S. doctor explicat hoc modo:« Qui vero saecularium amicitiam diligenter complectitur, perpetuoque cum illis conversari desiderat, affectus etiam illorum per continuum convictum animae suae familiares faciet, iterumque mundano sensu animum replens, a bona auspicatione excidet, et spiritali sensu relicto, prioris vitae vomitum animo remandet, atque ab inimico per carnalem cognationem spiritalem conversationem interturbante vulnerabitur... Diabolus enim conspicatus nos omnem exuisse hujus saeculi curam, et ad coelum constanter properare, in eo sedulus est, ut indita nobis de cognatis nostris cogitatione hoc efficiat, ut curam illorum suscipiamus, mentemque circa saecularia sollicitam habeamus, ut pote quae sit illorum substantia, et an sit sufficiens vel minus, quidve lucri illis ex contractibus accedat, et quousque opulentiam suam auxerint, aut quid damni per vitae hujus calamitates acceperint, et quantum de substantia facultatum decesserit; efficitque hoc pacto, ut successibus illorum congratulemur, et si quid infortunii sit, doleamus: ad haec, ut inimico quoque animo erga inimicos illorum simus, cum jubeamur nullum habere inimicum; congaudeamusque amicis plerumque illis, qui nulla digni sunt spiritali familiaritate, et laetemur propter injusta et iniqua illorum lucra... Accidit autem saepenumero, 116 ut propter cogitationes curandis cognatis addictas ausit religiosus et sacrilegium committere, ut cognatorum egestati medeatur; nam quae in sustentationem sanctorum, qui Deo se consecrarunt, reponuntur, sacra et vere anathemata aestimantur, et profano usui eximuntur: qui ergo aliquid ex illis suffuratur, ex eorum numero est qui sacrilegia committere non verentur.» Hactenus S. Basilius, cujus textum, licet prolixum, relatu tamen dignissimum judicavimus, ut inde pateret quam aliena sit a vitae monasticae proposito incauta parentum conversatio. Hoc periculum agnoverat Paschasius Radbertus, cum laudans S. Adalandum In Vita S. Adal. n. 13. Saec. IV Bened., part. I, quod parentes patriamque fugisset, subdit:« Audiant hujusmodi virum nostri concives monachi, qui lenti requiescunt umbrarum delibuti fuligine; audiant qui post se saecularium greges trahunt: audiant, inquam, quod non satis tutum sit suorum se deliniri parentum affectibus. Christus ergo matrem nescit et ignorat fratres, ut veram nobis mentis ostendat fraternitatem: Si quis, inquit, fecerit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse meus frater, soror, et mater est: deinde revocat discipulum ab officio funeris, ne patrem liceat sepelire debito carnis jure.» Noverat et Ludovicus Pius imperator, homo saecularis, cum in exhortatione ad Eigilem abbatem Fuldensem diceret In Vita Eigilis, n. 12. Saec. IV Bened., part. I:« Multi monachorum juxta cujusdam patris sententiam saecularibus actibus et forensibus negotiis involuti, dum propinquitati prodesse cupiunt, suas animas perdiderunt.» Haec verba, quae etiam citat S. Isidorus in Regula sua cap. 5, confusionis rubore suffundere debent monachos nonnullos quibus plus cordi sunt suorum res parentum quam parentibus ipsis; qui a saeculo separati cognatorum curis amplius implicari volunt quam in saeculo existentes aut fecissent aut facere potuissent; qui denique plus consanguineos diligunt quam diligantur ab ipsis. Longe alia erat praestantissimorum illorum monachorum intentio, qui omnem prorsus parentum memoriam ita deleverant animo, ut de his nequidem cogitarent. Talis erat eximius ille monachus cui, ut scribit Evagrius, cum denuntiata esset mors patris sui,« nuntianti dixit: Desine blasphemare, mens quippe Pater immortalis est;» quia Deus est. Talis et ille qui ad percipiendam morientis patris haereditatem invitatus, respondit: Ego ante eum mundo mortuus sum; mortuus viventis haeres esse non potest.» Talis Theodorus ille insignis S. Pachomii discipulus, cujus cum mater episcopi litteris fulta, videndi filii gratia ad monasterium venisset, matri conspectum constanter renuit. Talis denique Marcus Silvani abbatis discipulus, qui aliquando jussus ad matrem exire,« gestabat vestem e variis panni segmentis consutam, eratque fuligine coquinae tinctus. Igitur propter obedientiam exiens clausit oculos et dixit: Salvos vos volo; nec vidit quemquam, nec mater eum agnovit.» Vide Vitam S. Pachomii cap. 28; Rufinum lib. III de Vi is Patrum. n. 32 et 154; Cassiani collat. 5, cap. 3; Vitam S. Vulmari abbatis, n. 7; Saec. III Bened., ubi similia referuntur exempla.
10.33
117 Sed quia nonnulli specioso pietatis velamine prurientem visendorum consanguineorum cupidinem obtegunt, his non abs re erit funestissimum cujusdam monachi casum ob oculos ponere. Rem narrat S. Bernardus testis oculatus in haec verba Serm. 64, in Cant.:« Vidi ego hominem currentem bene; et ecce cogitatio( quidni vulpecula fuit?): Quantis, inquit, bonum quo solus fruor, si essem in patria, possem utique impertiri fratribus, et cognatis, notis et amicis! Amant me, et facile acquiescent suadenti. Utquid perditio haec? Vado illuc, et salvo multos ex illis, et me pariter; nec verendum in loci mutatione, etenim dum bene faciam, quid prodest ubi, nisi quod illic procul dubio satius, ubi fructuosius degam? Quid plura? It, et perit miser, non tam exsul ad patriam, quam canis reversus ad vomitum. Et se perdidit infelix, et suorum acquisivit neminem.» Videsis S. Hieronymum de Vita Malchi monachi.
10.34
Jam vero si quis objiciat Apostolum dicentem: Si quis suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior, respondet S. Basilius Const. Monast., c. 21:« Apostolus locutus est ad saeculares, ad eos qui divitias externas et crassas habent, possuntque cognatorum egestatem solari.... Haec ad viventes pertinent, non ad mortuos; sunt enim mortui liberi ab universo debito isto. Tu vero mortuus es, et crucifixus toti mundo; renuntians enim divitiis terrenis, paupertatem amplexus es, teque ipsum offerens Deo, illius factus es peculium. Ut mortuus igitur, liber es ab omni collatione in cognatos; ut pauper, nihil habes quod suppedites: et ipsum quoque corpus, quod ex omnibus lucrifecisti, nec ipsum est in tua potestate situm, et tanquam Deo oblatum ad humanos usus transferri fas non est.»
10.35
Quid ergo parentibus dabimus? Respondet idem S. Basilius Ibidem:« Precabimur cognatis optima, justitiam, pietatem, atque eadem quae nos pretiosa judicavimus; nam ista nos decet illis precari, et illis utile est, ut per nos haec acquirant.» Denique ut tandem instrumentum istud absolvam, addit Petrus Blesensis Epist. 20:« Licet debeam parentibus affectionem naturalem, illud tamen non debeo, ut pro eis me perdam, aut pro eis ab honestatis proposito me reflectam. Vaccae siquidem quae in Bethsames deferebant arcam Domini, licet eas traheret naturalis quaedam affectio vitulorum, ad eos tamen colla sua minime reflectebant.» Vide S. Hieron., epist. 1 ad Heliodorum.
10.36
Et quod sibi quis fieri non vult, alii non faciat.] Et vicissim, quod sibi vult fieri, alteri faciat; utrumque enim hoc instrumento continetur, quod ideo affirmativum dici potest, et negativum, uti ait Bernardus Cassinensis Lib. III de Vit. Pat., n. 153, solumque illud observanti sufficere potest ad salutem, quemadmodum docet apud Ruffinum quidam Pater; ut pote quod omnia dilectionis praecepta complectatur, ut fuse docet S. Gregorius papa in lib. X Mor., cap. 4, hic ab Hildemaro citatus. Porro tanti fuit non solum apud Christianos, sed etiam apud paganos istud effatum, ut in aedibus suis et in publicis operibus illud insculpi 118 juberent; id quod de Alexandro Severo refert Lampridius in ejus Vita.
10.37
Abnegare semetipsum sibi, ut sequatur Christum.] Quid sit abnegare semetipsum discimus ex S. Basilio Regul. fus., cap. 6:« Abnegatio nostri, inquit, est omnimoda praeteritorum oblivio, et a nostris desideriis secessus:» quod his verbis exprimit Grimiaicus in Regula Solitariorum cap. 2:« Ad perfectionem non sufficit cuiquam sua derelinquere, nisi etiam semetipsum abneget. Sed quid est semetipsum abnegare, nisi voluntatibus propriis renuntiare? Seipsum abnegare est, ut qui superbus erat sit humilis, qui iracundus studeat esse mansuetus, qui luxuriosus sit castus, qui antea ebriosus sit sobrius, qui invidus et malevolus sit benignus et benevolus; nam si ita quisque renuntiat omnibus quae possidet, ut suis non renuntiet moribus, non est pro certo Christi discipulus; qui enim suis abrenuntiat, sua abnegat; qui vero pravis moribus abrenuntiat, semetipsum abnegat.» Vel etiam abnegare semetipsum est, non solum illicita relinquere, pravos mores exuere; sed etiam a licitis abstinere, corpus castigare, crucem ferre; quo sensu intelligendus est Petrus Damiani, cum relatis Evangelii verbis: Si quis vult venire post me abneget semetipsum, etc., dicit Serm. 47:« Audi consilium, non praeceptum; si enim praeceptum esset, quicunque effectui non manciparent, cruciatus possent exspectare perpetuos: sed cum dicit: Si quis vult, in nostra posuit voluntate, utrum ex aequo cum eo currere festinemus. Grandis profecto labor, sed praemium incomparabile;» nam semper est praeceptum pravos exuere mores, illicita fugere, vitia relinquere, nec unquam licebit contrarium agere.
10.38
Verum non tantum B. Benedictus dixit: abnegare semetipsum, sed addit sibi: quod Menardus explicat« apud se, in sua conscientia, non coram hominibus.» Additque:« Et haec phrasis est S. Benedicto familiaris, ut cap. 7 Regulae: dicens sibi cum propheta; et cap. 52, ut frater, qui forte sibi peculiariter vult orare, etc.» Vel etiam illud sibi sic potest intelligi, quia aliis abnegare semetipsum nunquam licet, sibi vero, quantum discretionis leges patiuntur, semper decet: totum se Deo, totum proximo se dare debet: at vero sibi semetipsum negare potest et debet, si perfecte vivere desiderat. Vel denique sibi, id est pro se, ad propriam utilitatem; quia quidquid praemii aut mercedis ex hac sequitur abnegatione, sibi, non aliis cedit.
10.39
Subdit S. Benedictus: Ut sequatur Christum, id est ut eum imitetur. Hic venit in mentem quod ait S. Bernardus Serm. 62 de Divers.:« Quidam sunt qui non sequuntur Christum, sed fugiunt; alii non sequuntur, sed praeeunt; nonnulli sequuntur, sed non assequuntur, alii vero sequuntur, et assequuntur. Non sequuntur, sed fugiunt, qui nondum peccare desistunt... Non sequuntur, sed praeeunt, qui magistrorum sententiis suas praeferunt... Sequuntur et non assequuntur, qui segniter ac remisse agunt, et usque ad finem non perseverantes de medio itinere revertantur... Sequuntur et consequuntur; qui viam humilitatis ejus devoto mentis 119 affectu perseveranter imitantur: hujusmodi vere sequuntur Dominum. Qui mihi ministrat me sequatur, id est me imitetur: quo fructu? ut ubi sum ego, inquit, ibi sit et minister meus: fructus itaque hujus imitationis mansio est aeternae beatitudinis.»
10.40
Corpus castigare. Delicias non amplecti.] Summam hoc duplici instrumento S. Pater mortificationis perfectionem complectitur, quae tota sita est in sustinentia laborum et abstinentia deliciarum, de quibus S. Augustinus Serm. 38 de Script.:« Duo sunt, inquit, quae in hac vita veluti laboriosa praecipiuntur a Domino: continere et sustinere; jubemur enim continere ab his quae in mundo dicuntur bona, et sustinere ea quae in hoc mundo abundant mala. Illa continentia, ista sustinentia vocantur duae virtutes quae mundant animam et capaces faciunt Divinitatis.»
10.41
Primo, itaque jubemur corpus castigare, ad instar Apostoli, qui, uti ipse dicebat, corpus castigabat et in servitutem redigebat; cujus exemplum perfecte imitabatur B. Raingardis, mater B. Petri Venerabilis, de qua haec ipse refert Lib. II, ep. 17:« Vigiliis et jejuniis immanem corpori persecutionem indixit, et in tantum his et aliis laboribus vires et carnes exhausit, ut carnibus exinanita, cute ossibus inhaerente, mihi post aliquos annos Marciniacum advenienti, ut filio mater alludens, secreto diceret: Gratias Deo, quia superflua mundi amisi; veteres carnes, quibus saeculo servieram, perdidi; jam novas induam, quibus nova Deo obsequia impendam.»
10.42
Notant autem hic commentatores recte praecipi a S. P. Benedicto corpus castigare, non occidere; quia cum discretione est affligendum, ut possit reliquis vitae monasticae exercitiis sufficere. Sed ista discretio non ex carnis prudentia, sed ex superioris charitate procedere debet; alioquin unicuique liceat illud usurpare quod, Palladio quaerenti cur ita corpus maceratione attereret, respondit senex Dorotheus Thebanus:« Illud me occidit, ego quoque ipsum occidam Pallad. in Laus., c, 2.»
10.43
Deinde delicias non amplecti; nam« alioquin diverso itinere ambulat Christianus miles, si gaudia et delectationes quaerit, cui dux suus vias amaritudinis ostendit,» inquit S. Odo Lib. I Collat., n. 34. Neque desunt variae rationes quibus servus Dei ab amplectendis deliciis avertatur, cui vel illud Grimlaici sufficere debet In Reg. Solit., c. 4:« Iis qui militant Deo fugiendae sunt deliciae; quas qui habere volunt, sine dolore non quaerunt, sine difficultate non inveniunt, sine cura non servant, sine anxia delectatione non possident, sine gravi dolore non perdunt.»
10.44
Delicias autem corporales, inquiebat abbas Joannes Rufin. lib. II de Vit. Pat., c. 1, non solum illas putetis, quibus homines saeculi fruuntur, sed abstinenti deliciae credendae sunt, omne quidquid cum cupiditate sumpserit, etiamsi illud vile sit, et quod in usu abstinentibus esse solet: aqua denique ipsa, vel panis, si cum cupiditate sumantur, id est non ut necessitati corporis, sed ut animi desiderio satisfaciat, hoc etiam abstinenti deliciarum vitio ducitur.
10.45
120 Verum, ut optime notat Hildemarus, S. Benedictus hic non omnino vetat delicias, sed tantum ne eas amplectamur; quia nonnunquam necessitatis aut honestatis causa iis utendum est, ut cum quis in hospitio cum potenti aliquo reficit: at eas amplecti, id est diligere nunquam licet. Iis uti debemus, sed non frui; et quidem uti tanquam non utentes, ut perfectos illos imitemur de quibus S. Odo abbas Cluniacensis Lib. I Coll., n. 39:« Sic utuntur temporali subsidio, sicut viator utitur aut umbra, aut lecto: pausat corpore, sed mente ad aliud tendens recedere festinat. Sic et hi gressum cordis in transitoriis figere refugiunt, ne delectatione itineris sequestrentur a statione aeternae mansionis; in propriis autem gaudere desiderant, et idcirco in loco peregrinationis felices esse recusant.»
10.46
Jejunium amare.] Non dixit simpliciter jejunare; quia multi sunt qui charitatis causa, verbi gratia, propter hospitem, aut infirmitatis gratia, nec possunt, nec debent jejunare; et iterum alii sunt qui sine fructu, quia inviti, et cum murmure jejunant: sed quod perfectum est, jejunium amare, et quidem non solum carnis, sed quod majus est, cordis.« Oportet enim, ut ait Cassianus, exteriore homine jejunante, interiorem quoque similiter a cibis noxiis temperare.» Sed quia tunc vere jejunamus cum ea quae subtrahimus corpori, pauperum cedimus refectioni, apte omnino S. Benedictus addit:
10.47
Pauperes recreare.] Juxta illud Scripturae: Pauperi porrige manum tuam, ut perficiatur propitiatio et benedictio tua Eccli. VII. Quam profusi fuerint in recreandis pauperibus veteres monachi, nec lingua dicere, nec intellectus capere potest. Praesertim vero non sine aliquo animi stupore legere valemus quod de egregiis illis sub Serapione abbate militantibus Christo refert Rufinus Lib. II de Vit. Pat., c. 18. Idem scribit Pallad. in Laus., c. 76:« Hoc autem, inquit, moris erat non solum ipsis, sed et omnibus pene Aegyptiis monachis, ut messis tempore elocent ad metendum operam suam, atque ex ea mercede octog nos unusquisque modios frumenti plus minus conquireret, et horum partem plurimam pauperum usibus offerant; unde non solum regionis ipsius indigentes alantur, sed et Alexandriam naves frumento onustae dirigantur, vel in carcere conclusis, vel reliquis peregrinis, atque egentibus prorogandae. Neque enim intra Aegyptum sufficiunt pauperes, qui possint misericordiae eorum fructus et largitates absumere.» An vero ad hos, aut universum ad omnes monachos respexerit S. Isidorus, cum agens de monachis dixit Lib. II de Divin. Officiis, c. 15:« Quidquid necessario victui superest ex operibus manuum et epularum restrictione, tanta cura egentibus distribuitur, ut nihil remaneat quod abundaverit.»
10.48
Quanta autem sollicitudine pauperum curam haberi voluerit S. Benedictus, patet non solum ex hoc capite et multis aliis sanctae Regulae locis, ut cum cap. 31 Cellerarium jubet omni sollicitudine pauperum curam gerere; cap. 53, pauperum et peregrinorum susceptioni sollicitam curam adhiberi; cap. 55, vetera vestimenta reponi in vestiario propter pauperes; cap. 58, professionem emissurum res quas habet 121 distribuere pauperibus vel monachis; sed etiam ex ejus Vita c. 28.
10.49
S. Patris in pauperes misericordiam pie aemulati sunt posteri ejus filii, ut passim testantur eorum hac de re statuta, ex quibus celebre est inter alia istud concilii Aquisgranensis Can. 49:« Ut de omnibus in eleemosynam datis tam ecclesiae quam fratribus, decimae pauperibus dentur.» Cujus canonis sensum aperit Hildemarus in Regulae caput 53 haec scribens:« Verum quia de hospitibus diximus, dicendum est nunc unde hospites pauperes, aut unde divites pasci debemus: omnia enim, id est quidquid venerit in monasterium, id est aurum, argentum, aes, ferrum, arbores, vinum, poma, animalia, et reliqua, sive de omnibus quae in monasterio laborantur, decimae de his omnibus ad hospitale pauperum dari debent solummodo, id est ut non alii, hoc est servi, vel nobiles, sed solummodo pauperes pascantur.» Quod confirmat Petrus Damiani his verbis:« Ut copiosiora in pauperum alimenta proficiant, dantur in monasteriis et eremis decimae quorumcunque proventuum, et non modo pecorum, sed et ornicum pariter, et ovorum.» Et mss. S. Benigni Divionensis Consuetudines de officio eleemosynarii Cap. 45:« Habet enim decimam totius annonae, quae defertur in granario, tam de prope quam de longinquo; et etiam de illa quae relinquitur decanis, vel propter sementem, vel propter illa quibus indigent: decimatur enim quando tota est insimul, tam de illa quae defertur, quam de illa quae remanet. Eodem modo habet decimam totius vini, quo dictum est de annona.» Denique vetus codex ms. de Observantia Regulae juxta formam Cluniacensium, part. III, cap. 24, ab Haefteno citatus:« Habet autem eleemosynarius, praeter ea quae propria sunt eleemosynariae, decimum panem de omnibus qui coquuntur in furno monasterii; decimam amam vini provenientis in vineis ecclesiae; et similiter de agnis aliisque pecoribus; nec non et de caseis, qui fiunt per curtes, decimam ipse levat.» Verum primam hujusce piae consuetudinis originem non concilio Aquisgranensi debemus, quam potius confirmasse credendum est, non instituisse; nam longo ante tempore S. Filibertus abbas Gemmeticensis Saec. II Bened., pag. 822 monasterii sui« studebat omnes species decimare..... ipsam igitur decimam in captivorum redemptionem et pauperum alimoniam deputabat; in tantum ut monachos suos propter hoc cum onustis navibus partibus transmarinis transmitteret, et greges captivorum per eum redempti laudarent potentiam Christi,» ut loquitur anonymus in ejus Vita, n. 21. Neque hic stetit effusa nostrorum in pauperes et egenos pia misericordia; quos longe alias easque largiores in gratiam pauperum eleemosynas in dies distribuisse facile cognoscet qui vel antiqua S. Adalardi abbatis Corbeiensis statuta, et collectas ab Udalrico Cluniacensis monasterii consuetudines, aliasque permultas levi saltem oculo contueri voluerit. Scribit etiam Antonius Yepezius in aliquibus ordinis nostri monasteriis Hispaniae, non solum decimam bonorum partem in usus pauperum cedere, sed etiam quintam; laudatque inter alia Gallaeciae et Asturiae monasteria, 122 quae in fame et lue grassante sunt vera et certa egenorum horrea. Certe in praecitatis S. Adalardi statutis, praeter multa alia, haec lego Lib. I, c. 6:« Insuper disposuimus dare ipsi supra memorato hospitalario de omni argento quidquid ad portam venerit quintam partem per manus portarii senioris.» Ampliora etiam misericordiae viscera erga pauperes ostendit S. Isidorus, cum tertiam bonorum monasterii partem ad usus egenorum assignat Reg. c. 18:« Omne, inquit, quod in monasterium in nummo ingredietur, sub testimonio seniorum accipiendum. Eadem pecunia in tribus partibus dividenda est; quarum una erit pro infirmis et senibus, et pro aliquo coemendo in diebus sanctis cultius ad victum fraternum; alia pro egenis, tertia pro vestimentis fratrum et puerorum, vel quibusque ad necessitatem monasterii coemendis.» Insuper capite sequenti et decimo, quidquid residuum mensae fuerit, pauperum usibus reservandum praescribit Obtinuit et haec in omnibus fere ordinis nostri monasteriis consuetudo. Certe nostri Divionenses S. Benigni ex mss. Consuetudine, c. 45, et Cluniacenses ex Udalrico lib. II, c. 23, quidquid panis et vini mensae redundabat, et de aliis cibis medietatem pauperibus dispensabant. Pietatem suam in omnibus omnino alimentis extendit postea Petrus Venerabilis, edito hoc statuto:« Quidquid de mensa quotidiana a fratribus superest, eleemosyna communis accipiat.» Stat. 33. Idem statutum anno 1200, sub Hugone V abbate renovatum est, et anno 1444 in capitulo provinciali Anglorum monachorum Northamptoniae celebrato sancitum. Idem etiam sub gravissimis poenis reperimus in concilio Oxoniensi anno 1222, apud Spelmannum Tom. II Conc. Angl. p. 189 his verbis:« Omnia victualia religiosis apponenda sine subtractione aliqua eis apponantur, tam in conventu quam alibi, ubi reficiuntur; et de omnibus appositis totum residuum sine diminutione ita cedat in eleemosynam, per eleemosynarium egentibus fideliter erogandum; ita quod nec abbas, nec prior, nec eleemosynarius possit contra hoc dispensare: et quicunque statutum istud, vel illud de indumentis admittere vel observare noluerit, si sacerdos fuerit, a celebratione divinorum; si minoris ordinis vel monialis, a communione Dominici corporis usque ad plenam satisfactionem suspendatur.» Et Benedictus papa XII in sua Constitutione, cap. 18:« Quidquid de administratis( cibis) supererit, eleemosynae applicetur per illum qui ad hoc fuerit deputatus; nec aliquis alius per se, vel per alium de refectorio seu infirmitorio, vel alio loco in quo monachi comedent, aliquid extrahere, vel alibi deferre, seu alteri usui applicare praesumat: quod si fecerit, pro qualibet vice per duos dies panis et aquae solummodo poenitentiae subdatur.»
10.50
At quid de amplissimis nostrorum Cluniacensium eleemosynis referam, qui vel uno die septemdecim egenorum millibus stipem erogasse memorantur? Quid de aliis Germaniae monasteriis? Sed satius est alienam hac in causa linguam audire, quam domesticam:« Sunt in sola Germania, inquit Dominicus Gravina ordinis S. Dominici, coenobia monachorum, quae octo et decem millia aureorum in pauperes 123 erogant; xenodochia passim occurrunt, quorum infirmi eorum expensis passim recreantur. Ter generales eleemosynae sexcentis et amplius distribuuntur; uberiores vero anniversariorum tempore juxta fundatorum intentionem profunduntur; certis quoque anni temporibus quinque vel sex millia hominum, saepe quatuor millia etiam foventur. Quis secretas recenseat iis secreto datas, qui mendicare erubescunt, virginibus praesertim nobilibus, viduis afflictis, pauperrimis sed nobilibus viris? In iis quoque charitatis affectus propensior, quorum fortunae vel dejectione, vel flammis, aliisve innumeris calamitatibus absumptae.» Haec ille in laudem nostrorum. Non vacat hic omnes omnium coenobiorum, multo minus singularium abbatum erga pauperes eleemosynas recensere; at certe nonnulla quorumdam facta praetermittere non possum, quorum exemplum posteris ad aedificationem inservire potest, et utinam ad imitationem!
10.51
Hos inter excellit imprimis S. Ansbertus abbas Fontanellensis, qui, ut scribit Aigradus in ejus Vita, n. 21 Sec. II Bened., pag. 1054,« in praefato venerabili Fontanellensi monasterio, inter felicia bonitatis suae gesta, etiam xenodochium imbecillium ac decrepitorum pauperum, ad instar duodeni apostolici numeri constituit, deputatis eisdem rebus quae sufficienter praeberent alimoniam: alias quoque duas constituit in eodem monasterio pauperum Christi debilium mansiones, quos in octogenario ex multis sacrato numero singillatim octonos habitare fecit, quibus sine indigentia quotidianum largiri victum perenniter censuit. Horum vacatio nulla erat alia nisi horis constitutis diurnis nocturnisve in domo Dei residere, orationi ac vacationi divinae devote insistere, et tempore S. sacrificii pro salute et salvatione populi Christiani Ecclesiaque catholica ubique diffusa victimam salutarem offerre.» Huic accensendus videtur S. Petrus abbas Cavensis, qui teste Venusino in ejus Vita, n. 7 Boll. 4 Mart.. egenos« catervatim pascere ac vestire consueverat, ac vestiendos, ac alendos tanto studio quaerere, ut etiam pro inveniendis civitates exploraret.» Nec minoris censendum est pretii quod de suis Centulensibus scribit Hariulfus in Chron. lib. II, cap. 2:« Morum quidem divitiis plenam, sed rebus saeculi non valde locupletem vitam ducebant: non quod eis praediorum, ac redituum, seu villarum a S. Richario collata deesset copia; sed quod omnes redhibitionum impensas in pauperum magis quam in suas utilitates conferebant.» At omni prorsus laude dignum existimamus Guillelmi abbatis S. Benigni Divionensis factum, quo tumbam S. martyris undique auro atque argento vestitam, ob recreationem pauperum famis tempore dissipaverit, capsam auream, mirifice gemmis ornatam, cum tribus tabulis et duobus thuribulis argenteis, crucibusque, atque omne ornamentum in auro et argento vendidit. Simile aliquid narrat Matthaeus Parisius de Leofrico, decimo abbate S. Albani in Anglia.« Iste, inquit, invalescente fame miserabili in omnibus partibus Angliae, thesaurum ad fabricam ecclesiae diu ante reservatum, cum columnis tabularibus in terra, ut dictum est, 124 inventis, cum materie etiam, et vasis aureis et argenteis, tam suae mensae quam ecclesiae deputatis, in pauperum expendit sustentationem.... Dicebat enim fideles Christi, maxime pauperes Dei esse ecclesiam, et templum, et ipsum specialiter aedificandum, et conservandum.» Consimili etiam pietate Gaufridus, abbas decimus sextus ejusdem monasterii,« feretrum B. martyris Albani, quod ipse operuerat auro, et argento, et gemmis pretiosis, discooperuit, ut eisdem spoliis pretiosis miserias pauperum alleviaret Ibidem.» His addo S. Odilonis abbatis Cluniacensis exemplum, qui, referente Jotsaldo monacho in ejus Vita cap. 7 Bolland. 1 Janu.,« in usus pauperum confregit plurima vasa ecclesiastica et ornamenta insignia; inter quae etiam imperialem Henrici imperatoris coronam; indignum judicans talia denegare pauperibus Christi, pro quibus effusus est sanguis Christi.» Eadem erat mens et animi propensio in pauperes S. Hugonis abbatis item Cluniacensis, cum diceret, aurum et argentum« melius impensa quam servata rutilare; et juxta Ambrosii testimonium, tunc vere calicem ecclesiae, cum calix a fame vel ab hoste redimit, quos sanguis calicis a morte liberavit.» Vide acta S. Eusebiae n. 12, saec. II Bened., p. 988; et Vitam S. Athelvoldi cap. 29, saec. V, ubi similia facta referuntur. Superest ut hanc de charitate nostrorum in egenos materiam concludat singularis Divionensium S. Benigni consuetudo, quae Cluniacensibus etiam communis exstitit, ostenditque non solum diffusam in pauperes eorum curam, sed sollicitam etiam mulierum praecautionem:« Hoc quoque pertinet ad eleemosynarium, inquiunt mss. Consuetudines S. Benigni cap. 45, ut semet in hebdomada totam villam perlustret, assumptis secum famulis suis, visitans illos qui pauperes alicubi jacent aegroti; et si masculus est, ipse visitaturus intrat; si femina, stat ad ostium, et famulum suum mittit ad eam; et dato eisdem quod melius potest, consolatur ipsos; et si quidlibet desiderat praeter quod dedit eis, si commodum ullo modo est, ei inquirit, et postea mittit per famulos suos. Est autem consuetudo, quatenus mulieres quae in domibus sunt, ubi infirmi jacent, mox ut viderint eum venientem, exeant omnes; nunquam enim quandiu quaelibet mulier intra domum fuerit, ingredietur.» Denique nullis potest exprimi verbis quanta majorum nostrorum charitas effulserit in sublevandis egenis, recipiendis peregrinis, redimendis captivis, consolandis aegrotis, quandiu liberam bonorum suorum dispensationem habuerunt, hoc est adusque saecularium abbatum tempora, qui sibi haec omnia usurparunt. Ex quibus patet quam exitialis bono publico sit hujusmodi saecularium abbatum institutio, qui in privatum commodum convertunt, quod infinitae miserorum multitudini esset profuturum.
10.52
Porro quod S. P. Benedictus hic jubet pauperes recreare, ad eos potissimum spectat quibus haec provincia demandata est; caeteri enim qui nec proprii corporis habent potestatem, nihil nisi precibus valent. In distribuendis autem eleemosynis, probarem maxime quod praescribit S. Caesarius in Regula ad sanctimoniales Cap. 39:« Hoc etiam moneo, inquit, 125 propter nimiam inquietudinem, ad januam monasterii quotidianae vel assiduae eleemosynae non fiant; sed quod Deus dedit ut possit usibus monasterii remanere, abbatissa per provisorem ordinet pauperibus dispensari.» Idem statuisse videtur S. Aurelianus in Regulae cap. 44.
10.53
Caeterum, ut observat Smaragdus, est et aliud duale eleemosynae genus, quo debent maxime monachi pauperes recreare; quorum unum infirmis et tribulatis, aliud vero stultis et nescientibus est adhibendum: qui enim infirmo per compassionem communicat, et tribulato consolationis consilium subministrat, sine dubio pauperes recreat. Similiter et qui doctrinam stultis, et scientiae verbum ministrat ignaris, eleemosynarii dignus est laudari praeconiis. Aliter Richardus de S. Angelo:« Pauperes recreare, inquit, hoc est unum genus eleemosynarum; secundum est dimittere a quo laesus fueris: tertium est delinquentes corrigere, et errantes ad viam reducere veritatis.» Quod idem exstat in Regula Solitariorum cap. 55.
10.54
Nudum vestire.] Instrumentum istud, sicut et prius, non est omnium, sed abbatis tantummodo et eorum quibus id muneris ab eo commissum est; quamvis in coenobiis in quibus certis statis temporibus nova fratribus vestimenta distribuuntur, veteribus in pauperes erogandis, qui sua vestimenta postea pauperibus danda sollicite conservat, is quantum in se est, nudum vestire censendus est.
10.55
Verum, ut optime observat Smaragdus, non una est corporis nuditas, est et alia multo periculosior et pejor, animae scilicet, cujus vestimenta sunt virtutes, de quibus Isaias: Induit me vestimento salutis: et sic nudum spiritualiter vestit, qui vitiosum virtutibus nudum, ut exuat vitia et induat virtutes, charitative admonet, inquit Bernardus Cassinensis.
10.56
Infirmum visitare.] Hoc instrumentum de infirmis intra monasterium existentibus maxime est intelligendum; nam, ut observat Hildemarus, officina ubi haec omnia operanda sunt claustra sunt monasterii, et stabilitas in congregatione, neque ad omnes pertinet, sed ad Infirmarium, cui infirmorum cura specialiter commissa est; ad Cellerarium, cui ex Regulae cap. 31, haec charitatis officia incumbunt; et ad abbatem, qui ex eadem regula curam maximam habere debet, ne a servitoribus negligantur infirmi: caeteri vero cum omnes diurnas horas alicui exercitio assignatas habeant, absque Superioris licentia visitare non debent infirmos. Atque haec est antiqua veterum monachorum praxis, quam exprimit Regula S. Pachomii his verbis Art. 24:« Aegrotantem absque concessu majoris nullus audeat visitare.» Abbas tamen, ut ait Hildemarus, cum frater aliquis valde infirmus annuntiatur, dicat in capitulo:» Qui vult infirmum visitare, vadat hodie, et visitet;» forte loquens juxta sui temporis morem.
10.57
Visitantem vero istud imprimis observare debet, quod tradit S. Ephraem:« Si aegrotum visitas, vide ne inimicus inter vos otiosiloquium suggerat, aut detractiones, ne tuae mercedis jacturam patiaris; 126 cum moris sit diabolo uni nocere per auditum, alteri vero per linguam; sed ex sacris Scripturis consolari oportet potius laborantem, et passione Salvatoris nostri Jesu Christi.» Et haec erat pia Farfensium nostrorum praxis, quam ex mss. eorum consuetudinibus in specimen aliorum hic describere non erit fortassis otiosum:« Si aliquis frater de claustro voluerit infirmum aliquem visitare, requirat a priore licentiam, sine qua nullus debet intrare; cumque licentiam habuerit, incipiat psalmum, Domine, ne in furore, ipsumque dicat in itinere. Post psalmum dicat: Pater noster: Salvum fac servum tuum: Mitte ei, Domine. Oratio, Omnipotens sempiterne Deus salus aeternae. Cum pervenerit ad infirmum, dicit: Benedicite. Deinde interroget eum de infirmitate sua, qualiter laboret, et qualem patientiam habeat, et bonam exercitationem adhibeat; de corporalibus vero nihil interroget. Si autem frater infirmus de aliqua necessitate complanxerit, ad priorem veniens dicat: Per vestram licentiam ad infirmum illum veni; sed de talibus rebus querimoniam audivi. Ad priorem autem pertinet de talibus, si visum fuerit, providentiam habere.»
10.58
Porro docet Smaragdus quatuor potissimum de causis infirmos visitari debere:« Visitare, inquit, debemus infirmos, quia in ipsis Dominum visitamus; ipse enim inter caetera nobis dicturus est misericordiae opera: Infirmus fui et visitastis me. Visitemus et causa compunctionis infirmos, ut cum Paulo: Quis infirmatur, et ego non infirmor? dicere possimus. Visitemus et causa vicissitudinis, ut cum fuerimus infirmi, visitemur a sanis. Visitemus et causa dilectionis, quia scriptum est: Non te pigeat visitare infirmos.»
10.59
Denique quomodo qui corporaliter non potest, spiritaliter infirmos visitare queat, explicat his verbis Grimlaicus Regul. Solit. cap. 25:« Infirmum, vel in carcere positum ille procul dubio visitat, qui in lecto vel in tenebris vitiorum videt aliquem jacere, et morbo suae iniquitatis laborare, eumque suae exemplo operationis, atque antidoto salubris exhortationis roborat, quam in bona actione titubare ac debilitari cernebat.»
10.60
Mortuum sepelire.] Hoc instrumento non ea tantum charitatis officia, quae ad defuncti fratris sepulturam singulariter spectant, praecipiuntur; sed etiam ea quae praecedere, aut subsequi solent orationum piorumque operum suffragia: unde Grimlaicus in Regula Solitariorum hoc instrumentum explicans dicit Cap. 25:« Mortuum ille sepelit, qui pro eo devote seduleque preces ad Dominum fundit» Deinde ostendens quo pacto etiam spiritaliter mortuos sepelire possimus, addit:« Non solum mortuum sepelit, sed et eum, ut ita dicam, a morte quodammodo suscitat, quando videt aliquem funibus peccatorum suorum obstrictum, et in tenebris suae iniquitatis quodammodo sepultum, cumque ad confessionem ac poenitentiae lamenta per sacrae admonitionis studium provocat, atque, ut ad viam salutis redeat, salubriter instigat.» Mortuum etiam spiritaliter sepelit monachus, cum foras non vagans, intra cellae limites ipse se recondit: ex eorum enim numero 127 censeri potest quibus Apostolus ait: Mortui estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Et cellam esse sepulcrum docet Petrus Venerabilis, ad Gilbertum monachum scribens in haec verba Lib. I, ep. 20:« Tu autem, ut vere te mundo ostendas mortuum, ipsum adhuc vivens intrasti sepulcrum.» Et hoc maxime attendere debent omnes monachi; qui si cellae angustiis nimis arctati foras prorumpere praesumunt, mortuum sepulcro extrahunt, nec minus intolerabilem omnibus, quam putridum cadaver extra sepulcrum, inspirant odorem.
10.61
In tribulatione subvenire.] Tribulatio suscitatur aliquando exterius ab homine, aliquando a daemone, aliquando a proprio corpore, ut dicit Smaragdus: ex quacunque autem oriatur causa, tribulato celerrime subveniendum est.
10.62
Dolentem consolari.] Alii dolent et affliguntur pro peccatis praeteritis; alii pro vitandis futuris; alii ut afflictione liberati laudes decantent Redemptoris; alii et in hoc et in futuro saeculo dolent, ut fuse ac docte demonstrat S. Odo abbas Cluniac. in lib. I Collat., cap. 5. Quibus autem verbis afflictum adoriri atque consolari valeamus, ex eodem libro capite 4 colligere possumus, ubi etiam docet Deum nos juste, misericorditer et utiliter affligere.
10.63
A saeculi actibus se facere alienum.] Nam, ut dicebat S. Pachomius In ejus Vita cap. 46,« nimis anima illa probatur infelix, et omni lacrymarum fonte plangenda quae saeculo renuntians, iterum saeculi actibus implicatur, et inutilibus dudum curis exuta, rursum redit ad durae servitutis obsequia.» Hinc S. Augustinus Lib. I de Doctr. Christ. cap. 20,« cujus animus, inquit, non moritur huic saeculo, neque incipit configurari veritati, in graviorem mortem morte corporis trahitur, neque ad communionem coelestis beatitudinis, sed ad luenda supplicia reviviscet.» Et Petrus Blesensis Epist. 137:« Conversationem eorum damnabilem reputa, qui pro claustro saeculum deserunt, et in claustro mores saeculi deferunt.» Et alibi Serm. 42:« Certe Achan filius Charmi, quia tulit de anathemate Jerico, lapidatus est; cujus expressam similitudinem gerunt hi qui saecularia abdicantes, etsi non opere, tamen affectu et desiderio saecularibus se immergunt.» Et paulo post:« Quantumcunque efficiaris religiosus, in claustro totum perdis, si aliquid retinuisti de saeculo.» Hinc etiam S. Bernardus ad monachos S. Bertini scribens ait:« Bene fecistis alienando vos magis ac magis ab actibus saeculi hujus, quae est munda et immaculata religio: modicum quippe fermentum, fratres, totamm assam corrumpit, et muscae morientes exterminant oleum suavitatis. Quid prodest tanti corporatis pariter, et spiritalis loboris, atque exercitii fructum vilissima aliqua consolatione, imo desolatione minus acceptabilem fieri, aut certe periclitari? etc.» Et sane, ut optime dicebat S. Joannes Climacus Grad. 3,« fieri non potest ut altero oculorum coelum, altero terram respipiciamus.»
10.64
Hujus autem instrumenti ratio est: 1º Quia qui saecularium actus exercet, ad eorum pravos mores, habitus, et vitia facile devolvitur. 128 2º Quia major ipsis saecularibus eosdem actus perpetrandi praebetur occasio, ne dicam audacia, dum ea vident a monachis incunctanter fieri, quae prius nec contingere audebant. 3º Quia saeculares actus in habitu religioso viventibus in saeculo viris probis virtutis fastidium generant, atque a recto proposito retrahunt. Qua de re vide Petri Damiani lib. VI, epist. 32. 4º Quia implicitus actibus saeculi monachus contemptui se praebet mundo; nam, ut dicit S. Ambrosius Epist. 6,« quomodo potest observari a populo qui nihil habet discretum a populo, dispar a multitudine? Quid enim in te miretur, si sua in te recognoscit? si nihil in te aspiciat quod ultra se inveniat? si quae in se erubescit, in te quem reverendum arbitratur offendat?» 5º Quia, ut dicit S. Joannes Climacus Grad. 3,« per fugam patriae nos coelestium rerum studio vendidimus.» Non ergo decet actibus coelestibus venditos actibus saeculi mancipari. Vide Cassianum lib. IV de Institutis Renunt. cap. 34 et sequentibus, et Vitam S. Theresiae cap. 37.
10.65
Nihil amori Christi praeponere.] Istud instrumentum necessariam habet cum primo connexionem; qui enim Deum ex omni corde, omni anima, omni virtute dilexerit, hic nihil amori Christi praeponere poterit.
10.66
Iram non perficere.] Quod ait iram non perficere, ostendit varios esse gradus irae, quos recensent Cassianus collatione 5, cap. 11, et Joannes Climacus gradu 8. Plura etiam de ira disputat idem Cassianus in libro VIII de Spiritu irae, quem vide, si lubet. Quomodo etiam fieri possit, ut non irascatur monachus, docet S. Basilius in brevibus Regulis interrogatione 2. Plura de ira dicere supersedemus, cum raro videas monachos in schola humilitatis huic vitio subjacere.« Si autem quis iracundus frequenter irascitur sine causa, inquit S. Pachomius, et propter rem inanem et vacuam, per sex vices commonebitur, et in septima facient eum surgere de ordine sessionis suae, et inter ultimos collocabitur, docebuntque eum, ut ab hac mentis perturbatione mundetur: cumque tres testes dignos testimonio adduxerit, qui pro eo polliceantur nequaquam simile quid esse facturum, recipiet sessionem suam; alioquin si permanserit in vitio, moretur inter ultimos, perdito priore loco.
10.67
Iracundiae tempus non reservare.] Iracundia ab ira discernitur sicut habitus ab actu; neque enim qui semel irascitur, eo ipso potest dici iracundus, licet sit vere iratus. Iracundus autem dicitur, qui semper irascitur, et ad levem responsionis auram velut folium a vento commovetur. Porro iracundiae tempus ille reservat, qui certum aliquod temporis spatium statuit animo, quo possit ulcisci, injuriae illatae memoriam mente retinens.
10.68
Dolum in corde non tenere.] Quia, ut dicit S. Augustinus De Morib. Eccl. cath. cap. 16, ubi dolus, charitas nulla est. Quid autem sit dolus supra explicuimus in prologo.
10.69
Pacem falsam non dare.] Sed veram; quia falsa pax non est 129 pax; et si veri pacifici filii Dei vocabuntur, falsi pacifici filii diaboli merito appellandi sunt.
10.70
Charitatem non derelinquere.] Quid sit charitas, docet S. Augustinus cum dicit Lib. III de Doctr. Christ. cap. 10:« Charitatem voco motum a imi ad fruendum Deo propter ipsum, et se atque proximo propter Deum.» Porro qui charitatem derelinquit, Deum ipsum amittit, quia Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo.
10.71
Non jurare, ne forte perjuret.] Hunc Regulae locum allegavit olim Halynardus ex monacho et abbate S. Benigni Divionensis episcopus Lugdunensis, ne Henrico imperatori fidei sibi debitae sacramentum praestaret, recusans potius episcopatum quam emittere juramentum. Quod autem hic vetat S. P. Benedictus, vetant et alii monachorum Patres. Ita S. Antonius:« Ne jurato, inquit, penitus vel veritatem vel dubium.» S. Caesarius:« Non jurent, quia Dominus dixit: Nolite jurare omnino, sed sit sermo vester, est est, non non.» S. Aurelianus:« Non juretis, quia Dominus dixit: Nolite jurare; et alia Scriptura: Vir multum jurans implebitur iniquitate, nec discedet de domo ejus plaga.» Juramentum etiam prohibent S. Ferreoleus in Regula c. 23; Regula Tartanensis, c. 19; Regula Cujusdam ad Monachos, c. 8; S. Caesarius iterum in Regula ad virgines, cap. 2; S. Leander in lib. de Institutione Virgin., cap. 19; Concilium Aquisgran., cap. 43. Sed et lib. II legis Longobardorum, titulo 47, prohibetur episcopis, presbyteris, clericis, monachis, et sanctimonialibus, jurare etiam in judicium citatis, ut observat noster Menardus in notis ad Conc. Reg., cap. 7,§ 13. Quinimo S. Fructuosus Regula Monast. comm. c. 3 non patitur laicos bonorum monasterii sui defensores et patronos in judicium vocatos jurare. Vide secundam Vitam S. Oswaldi, num. 56; saec. V Benedict., pag. 752.
10.72
Quare autem a monachis vitari juramentum voluerit S. P. Benedictus, ipse indicat dicens, ne forte perjuret: qua etiam ratione S. Augustinus, referente Possidio In Vit. S. Aug. cap. 25,« Ne quisquam facili juratione etiam ad perjurium decidisset, et in ecclesia populo praedicabat, et suos instituerat, ne quis juraret, nec ad modicum quidem. Quod si prolapsus fuisset, unam de statutis perdebat potionem; numerus erat enim suis secum commorantibus et convivantibus poculorum praefixus.» Unde et S. doctor objicienti quare Dominus, qui juravit, ipse juramentum nihilominus prohibuerit, ita respondet Serm. 307:« Non est peccatum verum jurare, sed quia grande peccatum falsum jurare, longe est a peccato falsum jurandi, qui omnino non jurat; propinquat falsae jurationi qui vel verum jurat. Dominus ergo, qui prohibuit jurare, supra ripam noluit te ambulare, ne pes tuus in angusto labatur, et cadas. Sed Dominus juravit, inquis. Securus jurat qui mentiri nescit: non te moveat quia Dominus juravit, quia forte non debet jurare nisi Dominus. Tu autem quando juras quid facis? Testem Deum adhibes; tu ipsum, ipse seipsum; sed homo, quia in multis falleris, plerumque adhibes testem Veritatem ad tuam falsitatem.» Quid ergo?« Juramentum aliud nullus 130 proferat nisi crede mihi, quod in Evangelio legimus Dominum mulieri Samaritanae affirmasse; aut certe, seu aliud, quod monachorum est consuetudo jurandi,» inquit Ordo conversationis Monast. Vide S. August. serm. 182 de Scripturis, et S. Thom. 2- 2, q. 89.
10.73
Veritatem ex corde et ore proferre.] Quod hic S. Pater dicit, non sic capiendum est, quasi veritatem aliquando tacere non liceret; illud enim nonnunquam non modo expedit, sed etiam necessarium ad bonum et utilitatem aliorum judicatur. Verum hoc praesertim instrumento mendacium interdicitur, quod nunquam fuit, nec erit aliquando licitum; quamvis contrarium censuerint Plato lib III de Repub., hac in re plane non divinus; Origenes lib. VI Stromatum, et apud Cassianum abbas Joseph collat. 17, cap. 17; quorum doctrinae refragantur S. Augustinus in lib. de Mendacio, et in lib. Contra Mendac.; S. Thomas, 2- 2, q. 110, a. 3, et multi alii. Et certe ita exosa fuit abbatis Josephi sententia, ut hanc ob rem aliosque errores Cassiani collationem 17 censura affecerit olim Facultas theologica Parisiensis, ut ex veteri ms. observat Adalardus Gazaeus in commentario ad praedictae collationis caput 22. Sed et gravissimi monasticarum legum conditores durissimis volunt poenis mendacium in monachis multari. Ita S. Pachomius Art. 119:« Qui, inquit, mentitur, et odio quemquam habere deprehensus fuerit.... aud et Pater monasterii, et vindicabit juxta mensuram opusque peccati.» S. Caesarius in Regula ad monachos Cap. 5:« Mentiri qui inventus fuerit, disciplinam legitimam accipiat.» S. Columbanus In Poen. n. 22:« Si aliquis contendens mendacium, et distinctionem confirmat, duos dies unum paximatium et aquam.» Et infra Num. 26:« Si quis dixerit mendacium nesciens, quinquaginta verbera; si sciens et audax, in pane et aqua; si denegatur mendacium ejus, et ille contendit, septem dies in pane et aqua.» S. Fructuosus In 1 Reg. cap. 16:« Mendacem, furem, percussorem quoque, et perjurum, quod Dei servum non decet, corripi primum a senioribus verbis oportet, ut recedat a vitio. Post haec, si nec sic se emendare distulerit, tertio coram fratribus convenietur, ut desistat tantisper errare. Si nec sic se emendaverit, flagelletur acerrime, et trium mensium spatio excommunicationis vindictam suscipiens, sub poenitentiae districtione solus recludatur in cella; de vespere in vesperi ex hordeacei panis sex unicis, et aquae mensura parvula sustentandus.» Denique Regula Cujusdam ad Monachos Cap. 8:« Mendacium et juramentum, sive verbum otiosum per omne corpus fraternitatis damnandum est. Si quis ex fratribus cum quo aliquid horum inventum fuerit, mittendus est in carcerem, et poeniteat usquequo a vitio corrigatur, quia os quod mentitur occidit animam.... Si quis ex fratribus post examinationem carceris carere haec vitia non poterit, ejiciendus est a fratribus, et damnandus est.»
10.74
Jam vero si quaeras quid sit mendacium, respondet S. Augustinus Lib. Cont. Mendac., c. 12,« esse falsam cum voluntate fallendi significationem.» Ex quo colliges non omnes qui veritatem non dicunt aut fallunt, mentiri, sed eos solos qui voluntatem habent fallendi.
10.75
131 Malum pro malo non reddere.] Quia, ut citatus ab Hildemaro Origenes ait:« Pejor est ille qui vicem reddit, quam ille qui malum in primis facit.» Hoc instrumentum perfecte implevit S. Hugo abbas Cluniacensis, qui proprii fratris interfectori non modo pepercit, sed etiam ad mortem quaesitum in monasterio suscepit, et sanctae conversionis habitum induit.
10.76
Injuriam non facere, sed et factam patienter sufferre.] Injuria duplex est, alia quae ad probationem, alia quae ad contumeliam et famae detrimentum. Hanc vetat S. Benedictus ut malam; illam praecipit ut bonam, utilem, et necessariam, cum venientem ad conversionem injuriis affici, et ad probationem admissum probari in omni patientia mandat: quamvis non omnium sit illam inferre, sed abbatis, aut eorum cui hoc munus ab eo commissum est, qui et ipsi summa prudentia et discretione, habita ratione temporum, locorum et personarum, in irrogandis injuriis uti debent.
10.77
Utraque tamen undecunque tandem accedat, patienter toleranda est, ut hic et cap. 7 S. Benedictus praecipit, jubens ut monachus quibuslibet irrogatis injuriis tacita conscientia patientiam amplectatur; quemadmodum eximius ille monachus qui, ut refert Rufinus Lib. III de Vit. Pat., n. 80,« quanto plus eum aliquis injuriabatur aut deridebat, tanto plus ille gaudebat, dicens: Isti sunt qui nobis occasionem praebent ad profectum nostrum; qui autem beatificant nos, conturbant animas nostras. Scriptum est: quoniam hi qui beatificant vos, decipiunt vos.» Et S. Benedictus abbas Anianensis In ejus Vita, n. 31. Saec. IV. Bened., qui injuriam sibi facientibus munera destinabat. Sane apud Athenienses sapientiae studio non putabantur idonei qui injurias aequo animo ferre non possent: unde et ad portam civitatis sedebat senex sapientiae studiosus, qui omnes ingredientes experiendi causa conviciis affligebat: potiori ergo jure monachi verae, ut pote divinae, sapientiae devoti, injurias illatas patienter sustinere debent, si quod profitentur reipsa esse desiderant. Quapropter abbas Zacharias coram fratribus aliquid ad morum aedificationem dicturus, projectum in terram pallium conculcavit, dicens:« Nisi quis sic fuerit conculcatus, monachus esse non potest.» Vide Rufinum l. III de Vit. Pat., n. 77 et sequentibus.
10.78
Inimicos diligere.] Ad plenam hujus instrumenti explanationem, inquirendum 1º quis noster inimicus censendus sit; 2º quid a nobis exigat inimicorum dilectio; 3º quibus induci possimus rationibus ad eos diligendos; 4º aliquas adversus inimicorum dilectionem objectiones solvere oportebit.
10.79
Quis dicendus sit inimicus noster discimus ex S. Basilio Reg. brev. Int. 176:« Proprium, inquit, inimici est nocere, et insidiari: quisquis ergo quocunque modo cuiquam nocet, inimicus rite dicatur, proprie vero qui peccat; nam quantum in ipso est, variis ille modis nocet, et insidiatur tam conjuncto sibi, quam ei cui intercidit aliquid cum ipso commercii.»
10.80
Quid etiam inimico debeamus, docet idem Basilius eodem loco subjiciens: 132« Quoniam vero ex corpore et anima compositus est homo, secundum animam quidem diligamus tales, arguentes eos, et admonentes, et quovis modo ad conversionem inducentes: juxta corpus vero benefaciamus illis, si necessariorum penuria laboraverint.»
10.81
Praecipua autem et potissima ratio hujus instrumenti repetitur ex Christi praecepto, et praemio inimicorum dilectioni promisso. Ait enim: Diligite inimicos vestros, ut sitis filii Patris vestri, qui in coelis est; quod expendens S. Caesarius Serm. 225 in Append. Serm. S. August.:« Elige, inquit, modo quod tibi placuerit; si inimicos dilexeris, non solum amicus, sed etiam filius Dei esse mereberis.»
10.82
Altera ratio procedit ex minis adversus eos qui non diligunt inimicos. Si enim non dimiseritis hominibus, inquit iterum Christus, nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra.« Ad tam magnum tonitruum, qui non expergiscitur, non dormit, sed mortuus est,» ait S. Augustinus Enchir. c. 74.
10.83
Quod si quis objiciat praeceptum istud esse impossibile, respondet S. Basilius Reg. brev. Inter. 176:« Non hoc nobis praecepisset bonus ac justus Dominus, nisi simul et vires perficiendi dedisset; quod et in natura necessario reconditum esse patefecit: nam benefactores suos et bestiae naturaliter diligunt: quid autem habet amicus quo tantum afferat utilitatis, quantum afferunt inimici? Conciliant enim nobis felicitatem illam de qua Dominus dicit: Beati estis cum persecuti vos fuerint, et probris affecerint, dixerintque omne malum adversum vos mentientes propter me: gaudete et exsultate, quoniam merces vestra multa est in coelis.»
10.84
Quod si quis adjiciat animas interfectorum in Apocalypsi cap. VI ad Deum clamare vindictam effusi sanguinis sui, reponit S. Augustinus Serm. 221 in Append. Serm. S. Aug. seu quivis alius:« Sciendum est quia illi sancti jam in conspectu creatoris sui consistentes, vident voluntatem illius, et ideo ab ipso accipiunt, quod ipsum velle noverunt, et de ipso bibunt, quod de ipso sitiunt. Petunt autem vindictam duobus modis, et hoc causa charitatis, ut scilicet qui ad vitam aeternam praedestinati sunt, convertantur a malo ad bonum; qui vero praesciente Deo damnandi sunt, moriantur, et peccare desistant, et per hoc minorem poenam in inferno habeant.»
10.85
Maledicentes se non remaledicere, sed magis benedicere.] Juxta illud Petri apostoli: Non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto; sed econtrario benedicentes I Pet. III; quod et Paulus fecisse se testatur dicens: Maledicimur, et benedicimus. Et certe cum os monachi divinis sit laudibus et benedictionibus consecratum, nihil indignius quam ex eo maledictionis verbum audire: nam, ut recte ratiocinatur Magister In Reg. c. 11,« sicut non potest fons uno foramine aquam proferre simul amoram et dulcem, sic nec os. Cum de lingua nostra benedicimus Domino, quomodo possumus per eamdem linguam maledicere homines?» Deinde, ut ait S. Dorotheus Doctr. 17, n. 6:« Te credere oportet antidota quaedam esse, et pharmaca medicinalia contra animae tuae superbiam, quidquid ignominiae, infamiae, opprobrii, quidquid denique 133 contumeliae et injuriae tibi evenerit, et pro conviciantibus proque injuriam inferentibus Deum precare non aliter quam pro medicis, verissime persuasus eum qui contumeliam et ignominiam odio habet, odio quoque humilitatem habere.»
10.86
Persecutiones pro justitia sustinere.] Non dicit simpliciter persecutionem sustinere, nam multi malefici, ut homicidae et latrones, persecutionem patiuntur sine praemio; sed addit pro justitia, quod proprium est justorum, quibus propterea Christus in Evangelio regnum coelorum promittit. Sane si illius membra sumus qui injuste pro injustis et per injustos persecutionem passus est, eadem et nos libenter sustineamus, alioquin recusat esse in corpore, qui odium non vult sustinere cum capite, inquit S. Caesarius Serm. 224, in Append. Serm. S. Aug..
10.87
Non esse superbum.] Quia superbis Deus resistit, humilibus autem dat gratiam: unde etiam superbos montibus Gelboe, super quos nec ros nec pluvia cadit, et collibus, quos sponsus coelestis transilit, eleganter comparat S. Bernardus Serm. 54, in Cant.. Eosdem etiam per calamum foris quidem nitentem, sed intus vacuum designari asserit S. Odo abbas Cluniacensis Lib. II Collat., n. 14; et S. Joannes Climacus ait Grad. 23 monachum superbum alio daemone non indigere, ipse enim jam sibi daemon est, et hostis factus. Ex quo apparet quam probe Petrus Blesensis dixerit, quod« cum detestabilis sit ubique superbia, detestabilior est in professore humilitatis; quod enim est rubigo in ferro, quod in veste tinea, quod fel in lacte, quod venenum in melle, hoc est superbia in habitu monachali.»
10.88
Est autem superbia« perversae celsitudinis appetitus; perversa autem celsitudo est, deserto eo cui debet animus inhaerere, principio sibi quodammodo fieri, atque esse principium,» inquit S. Augustinus Lib. XIV de Civit. Dei, c. 13. Additque:« Hoc fit cum nimis sibi placet, cum ab illo bono immutabili deficit, quod ei magis placere debuit quam ipse sibi.»
10.89
Non vinolentum.] Vinolentus ex Bernardo Cassinensi est,« qui nimia aviditate, vel nimia frequentatione, vel nimia quantitate, non contentus temperantiae parcitate, vinum potat vinosus.» Vel, ut ait Smaragdus,« vinolentus dicitur qui et satis bibit, et difficile inebriatur:» quod omnino vetat S. P. Benedictus, quia, ut ait propheta, fornicatio, vinum, et ebrietas, auferunt cor; et Salomon in Proverbiis, luxuriosa res vinum; ut merito Apostolus dixerit: Nolite inebriari vino, nisi forte vino amoris divini; beatus enim quem introduxerit in cellam vinariam, et ordinaverit in eo charitatem. Porro ex 10 excerpto lib. II Poenitent. Egberti episcopi Eboracensis Apud Spelm. tom. I Conc. Angl.,« Si quis clericus aut monachus ebriosus fuerit, tribus mensibus in pane et aqua poenitent.»
10.90
Non multum edacem.] Hoc S. Benedictus instrumento prohibet non modo excessum in cibo, sed et omnem superfluam alimentorum sumptionem. Non enim dicit: Non nimis e lacem, sed non multum, necessaria naturae concedens, resecans superflua. Imo omnia damnat hic gulae vitia, quae quinque numero recenset S. Gregorius his verbis Lib. XXX Mor., c. 13:« Quinque modis nos gulae vitium tentat: aliquando namque indigentiae 134 tempora praevenit, aliquando vero tempus non praevenit, sed cibos lautiores quaerit; aliquando quaelibet sumenda sint, praeparari accuratius expetit; aliquando autem et qualitati ciborum, et tempori congruit, sed in ipsa quantitate sumendi mensuram moderatae refectionis excedit; aliquando in ipso aestu immensi desiderii deterius peccat.» Quibus omnibus occurrit S. Benedictus in Regula. Primo enim ne quis canonicam horam edendi praeveniat cap. 43 vetat. 2º Lautioribus cibis interdicit, dum abstineri a carnibus voluit ab omnibus, cap. 36 et 39. 3º Accurate praeparatos cibos cavet, cum ab omnibus, etiam coquorum subtilitates ignorantibus hebdomadatim exerceri coquinae officium sancivit cap. 35. 4º Excessum in quantitate damnat capite 39 et 40. 5º Denique nimium abscindit desiderium, cum rebus necessariis deficientibus, Deum benedicendum esse asserit, non murmurandum, cap. 40. Vide Guillelmi abbatis S. Theoderici librum de Vita Solit. ad fratres de Monte Dei, cap. 11, n. 32; Cassianum toto libro V Institutionum, et Joannem Climacum grad. 14.
10.91
Non somnolentum.] Somnolentos vocat plus aequo somno indulgentes; quae res non modo in monachis damnanda, sed in omni penitus homine reprobanda: quia, ut dicit S. Joannes Climacus Grad. 20,« multus somnus improbus est convictor, qui dimidium vitae tempus, vel eo amplius ignavis et inertibus subducit et furatur:» unde et S. Arsenius Rufin. lib. III de Vit. Pat., n. 211 somnum vocabat malum servum, contra quem maxime« in ipso religionis et tirocinii exordio pugnandum» esse docebat praefatus Joannes Climacus Grad. 19.
10.92
Porro somnolentia causas habet, alias physicas seu naturales, alias morales. Physicas recenset idem sanctus his verbis:« Una quidem est ratio somni, sed plurimas veluti cupiditas habet causas: ex natura, inquam, ex cibis, a daemonibus, aut fortasse etiam ex summa et nimia jejunii inedia, qua debilitatum corpus per somnum deinceps conatur se reficere, et recreare. Quemadmodum frequens et larga epotatio ex consuetudine nata est, ita multus et longus somnus.»
10.93
Morales describit S. Basilius Regul. brev. Interr. 32, cum ad interrogationem:« Quae causa est intempestivae et immodicae dormitionis, et qua ratione poterimus eam a nobis depellere?» respondet:« Sane hujusmodi dormitatio nascitur quotiescunque animum nostrum in contemplatione rerum divinarum sinimus lentescere, ac Dei judicia contemnimus.» Deinde remedium proferens subjungit:« Ipsam vero depellimus quotiescunque ejusmodi, ut par est, de Dei majestate cogitationem concipimus, et desiderium illius perficiendae voluntatis.» Et S. Joannes Climacus Grad. 7:« Quando vadis cubitum, sit tibi ipse cubitus in lectulo tuo forma habitus corporis in sepulcro jacentis, et minus dormies.... Sempiterni inferorum incendii memoria tecum vesperi proficiscatur cubitum, tecumque mane consurgat, et nunquam somnolentia te occupabit tempore precum et psalmorum.»
10.94
Non pigrum.] Licet piger dicatur quasi pedibus aeger, ut observat 135 Smaragdus, tanquam tardus ad incedendum; pigritia tamen non tam in corporis otio ac torpore, quam in animae desidia et salutis negligentia attenditur: unde idem Smaragdus:« Recte, inquit, pigri vocabulo denotatur, qui vult regnare cum Christo, et non vult operari pro illo.» Sane Christus non quietos et otiosos, sed laborantes et oneratos ad se reficiendos vocat; etsi monachi, ut ait Gerardus Belga, sint jumenta Christi, ad quid pigrum jumentum, quod nec pabulum meretur, nec stabulum?
10.95
Non murmuriosum.] Ita etiam Regula S. Ferreoli cap. 7 decernit« ut nullius in congregat one murmur, seu detractio, quod familiarissimum habent monachi, contra abbatem aut quemlibet alium de fratribus audiatur: ne ira Dei, quae saepe ob hanc culpam miserabilem populum condemnavit, in perditionem similiter murmurantium turbae excitetur; et terram repromissionis, quam nos recte accipimus, locum futurae beatitudiuis perdat murmuratio propria, quae debeatur sponsione divina.» Eadem ratione murmurium prohibent S. Isidorus in Reg. cap. 6, et S. Fructuosus in Regula monastica communi cap. 5. Illud etiam sub gravissimis poenis vetant aliae monachorum regulae. Regula sancti Macarii cap. 12:« Si quis autem murmuraverit..... digne correptus secundum arbitrium senioris, vel modum culpae, tandiu abstineat quandiu vel culpae qualitas poposcerit, vel se poenitendo humiliaverit, vel emendaverit, ita ut correptus non audeat usquam recidere.» Regula S. Pachomii Art. 164, in Cod. Regul.:« Qui habet consuetudinem murmurandi, et quasi gravi opere se opprimi queritur, docebunt eum quinquies quod sine causa murmuret, et ostendent perspicuam veritatem. Si post haec inobediens fuerit, et est perfectae aetatis, ita eum habebunt, ut unum de aegrotantibus, et ponetur in loco infirmorum, ibique aletur otiosus, donec redeat ad veritatem.» Denique Regula Cujusdam ad Monachos Cap. 6:« Si quis frater murmurans inventus fuerit, hic ipse mittendus est in carcerem, et opus ejus abjiciatur: poenitentiam agat secundum examen senioris: si permittatur, ei satisfaciet; si autem hoc frequenter facit, ejiciendus est de monasterio.» Adeo illi grave peccatum murmurium reputabant. Certe si vel debitas peccatis nostris poenas pensaremus, non esset quod quereremur aliquando.« Quis ergo grunniet amplius, inquiebat olim S. Bernardus Serm. 22, de Divers., dicens: Nimium laboramus, nimium jejunamus, nimium vigilamus, cum nec millesimae, imo nec minimae parti debitorum suorum valeat respondere?» Et S. Odo abbas Cluniac. Lib. III Collat., n. 37:« Si aequitas judicii consideretur, murmuratio cessabit, quia valde injustum est, ut reus judicem incuset, cum digna factis aeque receperit.» Et Grimlaicus in Regula Solitariorum cap. 65:« Discat non murmurare qui mala patitur, etiamsi ignorat cur mala patitur; et per hoc juste se pati arbitretur, quod ab illo judicatur, cujus nunquam judicia injusta sunt.»
10.96
Non detractorem.] Non sine causa S. Bernardus detractores comparat vulpibus, quae demoliuntur vineas; et Petrus Damiani locustis, 136 quae alienas fruges corrodunt, cum detractio aliud nihil sit quam respectu alterius gloriae minuendae mordax in alium delatio; unde et Cassianus perniciosam fratrum devorationem eam vocat. Quantum vero sit illa vitium ac peccatum, nec melius nec eloquentius aperire possumus quam S. Bernardi verbis Serm. 63. in Cant.:« Nunquid non vipera est lingua ista? ferocissima plane, nimirum quae tam lethaliter tres inficiat uno flatu. Nunquid non lancea est ista lingua? profecto et acutissima, quae tres penetrat uno ictu: lingua eorum gladius acutus, gladius equidem anceps, imo triceps est lingua detractoris. Non vero hujusmodi linguam ipso etiam mucrone quo Dominicum latus confossum est, crudeliorem dicere verearis; fodit enim haec quoque corpus Christi, et membrum de membro, nec jam exanime fodit, sed facit exanime fodiendo. Ipsis quoque nocentior spinis, quas illi tam sublimi capiti furor militaris imposuit; sed etiam clavis ferreis, quos sanctissimis manibus illis, et pedibus consummata Judaicae gentis iniquitas infixit: nisi enim hujus, quod nunc pungitur et transfoditur, corporis vitam sui vitae corporis praetulisset, nunquam illud pro isto mortis injuriae, crucis ignominiae tradidisset.» His concinere videntur illa Gilberti de Hoillandia verba:« Horret magis Christus asperitatem morum, et linguae stimulos, quam aculeos spinarum; in his praesertim qui in silentii vocati sunt simplicitatem, in charitatis negotium, et otii quietem, in humilitatis scholam, in subjectionis votum et vinculum unitatis.»
10.97
Nemo ergo jure miretur, si ad tam graves poenas detractores olim damnarunt antiqui monachorum Patres, quales eae sunt quas eorum in regulis legimus. Nam, verbi gratia, S. Pachomius statuit Art. 84, ut« qui facilis est ad detrahendum, et dicit quod non est, qui in hoc peccato deprehensus fuerit, monebunt eum secundo; et si audire contempserit, separabunt eum extra conventum septem diebus, et panem tantum cum aqua accipiet, donec polliceatur atque confirmet se ab hoc vitio recessurum, et sic dimittetur ei.» S. Basilius facta interrogatione Regul. brev., interr. 26:« Qui detrahit fratri vel detrahentem auscultat, qua animadversione dignus est?» respondet:« Exterminandi sunt ambo a caeterorum societate.» Et pene incerti auctoris apud eumdem Basilium:« Si quis inventus fuerit detrahens aliquibus, vel audiens detrahentem, et non increpans eos, aut indicans archimandritae, excommunicetur.» S. Columbanus in Poenitentiali haec habet:« Si quis detraxerit abbatem suum, septem dies unum paximatium( id est habebit pro victu, cum solerent duo paximatia per diem habere, ut observat Menardus noster); si fratrem suum, viginti quatuor psalmos; si saecularem, duodecim psalmos.» Denique Regula Cujusdam ad Monachos Cap. 26:« Si quis seniori suo detraxerit, non seniori detrahit, sed Domino, cui opus facit senior: si vero hoc frequenter faciat, abscindatur a fraternitate, ac sollicitudine fraterni corporis; si vero poeniteat, remittenda sunt peccata sua.»
10.98
Quia vero non modo detrahentes, sed eos etiam libenter audientes 137 poenitentiae subjiciebant; nec ita raro hoc virus irrepat etiam apud servos Dei, saluberrimum hic S. Bernardi consilium proponere non erit forsitan abs re Serm. 17, de Divers.:« Facile, inquit, lingua labitur, nec minus facile illabitur cordi, ita ut multis inter loquendum minus profuerit quod propriam prohibuerint, dum non caverint alienam. Utilis est frater qui tibi loquitur, sapiens est, religiosus, ac timens Deum; plus dico, angelus est, et angelus lucis: etiam sic cave tibi ne audias unde laedaris. Nec personam tibi velim esse suspectam, sed linguam, praesertim in sermocinatione communi. Bona quidem personae simplicitas, sed in hac parte serpentis astutiam non amittas.»
10.99
Neque tamen eo ipso detrahere semper aliquis dicendus est, quo malum de alio refert; occurrunt enim aliquando casus, in quibus et licet, et opus est: duos praesertim notat S. Basilius his verbis Reg. brev., interr. 25:« Duo ergo existimo tempora, in quibus liceat aliquid mali de altero dicere; scilicet quando necesse habet aliquis consultare una cum aliis, qui ad hoc idonei sunt judicati, quo pacto corrigendus sit is qui peccatum commisit; et rursum cum necessitas poscit ut periculo consulatur aliquorum, qui saepenumero ex ignorantia commisceri possent cum malo tanquam cum bono; cum Apostoli praeceptum sit ne quis cum hujusmodi se commisceat nequando capiat quis laqueos animae suae, etc.»
10.100
Spem suam Deo committere.] Bonum est enim sperare in Domino, quam confidere in homine. Sed quid a Domino sperare?« Est spes veniae, gratiae et gloriae,» inquit S. Bernardus Serm. 46, de Divers.. Quo motivo?« Huic securus me credo, qui salvare me velit, noverit et possit,» addit idem S. doctor Serm. 20, in Cant.. Quo fructu?« Quemcunque locum calcaverit pes vester, vester erit. Pes vester utique spes vestra est, quantumcunque illa processerit, obtinebit; si tamen in Deum tota figitur, ut firma sit, et non titubet,» reponit iterum S. Bernardus Serm. 15, in psal. XC, et serm. 32, in Cant..
10.101
Bonum aliquod in se cum viderit, Deo applicet, non sibi.] Huc referenda sunt quae supra dixi in prologum: ne tamen istud instrumentum intactum reliquisse videar, illud exponam praeclaris his S. Bernardi verbis Serm. 84, in Cant.:« De magnis bonis mala oriri non minima solent, cum facti eximii de bonis Domini, utimur donis tanquam non datis, non damus gloriam Deo. Ita profecto qui maximi videbantur pro accepta gratia, pro non redhibita minimi reputantur apud Deum. Ego autem vobis parco; usus sum modestioribus vocibus maximo, minimoque, sed quod sentio non expressi. Discrimen involvi, ipse nudabo; optimum, pessimumque dixisse debueram; nam vere et absque dubio eo quisque pessimus, quo optimus est, si hoc ipsum quo optimus est ascribat sibi: nempe pessimum est hoc. Quod si dicat quis: Absit, agnosco, gratia Dei sum id quod sum; studeat autem captare gloriolam pro gratia quam accepit, nonne fur est et latro? audiat qui ejusmodi est: Ex ore tuo te judico, serve nequam. Quid nequius servo usurpante sibi gloriam domini sui.» Eadem est doctrina S. Gregorii papae, quam etiam praeclara hac similitudine illustrat:« Qui vitia 138 superant, cum de victoria superbiunt, ipso hoste super se ruente intereunt. Eleazar namque in praelio elephantem feriens stravit, sed sub ipso quem exstinxit occubuit: quid ergo iste significat, quem sua victoria oppressit, nisi eos qui vitia superant; sed sub ipsis quae subjiciunt superbiendo succumbunt? quasi enim sub hoste, quem prosternit, moritur, qui de culpa, quam superat, elevatur.»
10.102
Malum vero semper a se factum sciat, et sibi reputet.] Ita Petrus Damiani ad Desiderium abbatem Cassinensem scribens:« Noli, inquiebat Lib. II, epist. 11, quod plerique faciunt, tantummodo si quid est in te virtutis attendere, ut vitia quasi post tergum posita negligas judicare: imitare naturalis in pavone diversitatis exemplum, qui nimirum pullinos, et velut ignobiles pedes prae oculis semper habet: insignem vero caudae pulchritudinem post se spectabilem praebet; videt in pedibus rusticum aliquid, quod despiciat, post tergum vero gerit, unde valeat quasi prae caeteris avibus superbire. Te quoque quodammodo quod in te virtutis est lateat. Si quid vero vitiosum et correctionis est dignum, ab aspectus tui judicio non recedat.»
10.103
Diem judicii timere.] Qui judicii diem non timet, hic judicio carere merito dicendus est, et reprobatus:« Irremediabile namque periculum est, inquit S. Augustinus Serm. 154 in Append. Serm. seu quivis alius, sic aliquem vitiis, et cupiditatibus frena laxare, ut se rationem Deo non meminerit redditurum: puto quia magna sit jam peccati poena metum ac memoriam futuri perdidisse judicii.»
10.104
Gehennam expavescere.] Et quis non expavesceret, cum vel quique sanctorum etiam maximi sola gehennae cogitatione toti tremuerunt? Quis nostrum S. Bernardo sanctior? et tamen quis non contremiscens eum contremiscentem audire potest?« Contremisco, inquit Serm. 16, in Cant., a dentibus bestiae infernalis, a ventre inferi, a rugientibus praeparatis ad escam: horreo vermem rodentem, et ignem torrentem, fumum et vaporem, et sulphur, et spiritum procellarum: horreo tenebras exteriores. Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum, ut praeveniam fletibus fletum, et stridorem dentium, et manuum pedumque dura vincula, et pondus catenarum prementium, stringentium, urentium, nec consumentium?» Simili pavore pravas cogitationes pellebat S. Pachomius, ut legimus in ejus Vita cap. 29.
10.105
Vitam aeternam omni concupiscentia spirituali desiderare.] Quia, ut dicit S. Bernardus Serm. in festo S. Martini, Deus« propterea rectum fecit hominem etiam ipso corpore, et os homini sublime dedit, cum prona utique spectent animantia caetera terram, ut attollens ad sidera vultus, illo suspiret, ubi tam beatam et perennem conspicit mansionem: nonne enim pie, et fideliter intuentibus nobis vehementissimum quoddam incentivum amoris, et provocatio flagrantissimi desiderii est visio ipsa tam lucidissimae mansionis, etc.» Vide ejusdem Serm. 12 et 19, de Diversis, et 33 in Cantica.
10.106
Mortem quotidie ante oculos suspectum habere.] 139 Quam utilis sit quotidiana frequensque meditatio mortis, quam mortem quotidianam vocat S. Joannes Climacus Grad. 6, idem ipse describit elegantibus his verbis:« Quemadmodum ex omni genere ciborum panis est maxime necessarius, ita ex omnibus actionibus mortis meditatio. Mortis recordatio in his qui in communi fratrum conversantur, parit labores et pias exercitationes, imo vero contemptus desiderium et dulcedinem: his vero qui extra turbas in solitudine degunt, affert curarum omnium neglectum, et suggerit perpetuas preces, mentisque custodiam.... Vera mortis et efficax meditatio gulam omnino necat, gula autem victa, jacent simul omnia vitia victa.» Et sub finem ejusdem gradus:« Fieri non potest, inquit non nemo, fieri non potest, ut praesentem diem satis pie religioseque transigamus, nisi illum ipsum diem totius vitae supremum ultimumque existimemus: et sane permirum est quomodo et pagani scriptores( Plato et Seneca) aliquid id genus pronuntiarint, qui studium sapientiae nihil aliud esse dixerunt, quam meditationem mortis.» Eadem videtur fuisse mens et sententia Evagrii, cum dixit:« Ita semper paratus esse debet monachus, quasi sequenti die sit moriturus; rursusque ita corpore suo uti, ac si per multos annos cum eo victurus.» Eadem et S. Antonii, cujus Regula n. 41 haec scribit:« Cogita apud teipsum, et dicito: Utique non manebo in hoc mundo, nisi praesenti hac die, et non peccabis Deo.» Eadem leguntur in Regula abbatis Isaiae, n. 12. S. Pachomius etiam mortis memoriam frequenter commendabat, dicebatque In ejus Vita c. 46:« Qui semper haec cogitat, puritatem mentis obtinet, humilitatem cordis acquirit, vanam gloriam respuit, omni saeculari prudentia carere contendit.»
10.107
Plane usque adeo necessariam mortis memoriam duxerunt antiqui Patres nostri, ut quo firmius monachorum menti adhaereret, in ecclesia aut claustro apertum semper haberi sepulcrum voluerint, quod olim ordini Benedictino in usu fuisse testatur Haeftenus In com. ad vit. S. Ben., c. 37. Vide Joannem Clim. grad. 7, et Petr. Dam. opusc. 15, c. 23.
10.108
Actus vitae suae omni hora custodire.] Hoc instrumentum sequitur ex praecedenti; fieri enim haud potest ut, mortem cogitans, vitam tuam non custodias. Porro quam necessaria sit nostri custodia pulchre omnino docet S. Bernardus, cum explicans illud Canticorum: Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias, ait Serm. 48 in Cant.:« Quod si lilium est ipsa anima, juxta sponsi verbum, videat quam vigilem sollicitamque esse oporteat super custodia sui, septa undique spinis hinc inde aculeos intendentibus.... plenus est mundus spinis. in terra sunt, in aere sunt, in carne tua sunt: vide ergo quomodo caute ambules inter spinas.» Et iterum alibi Serm. 82, de Divers.:« Solent dicere homines hujus saeculi: Bonum castelium custodit qui corpus suum custodit; nos autem non sic; sed sterquilinium vile custodit, qui corpus suum custodit..... custodiendum magis animae castrum, quoniam aeterna ex ipso vita procedit; sed castrum in terra inimicorum situm undique impugnatur, et idcirco omni custodia, id est ex omni parte vigilanti sollicitudine est muniendum, 140 inferius, superius, ante et retro, a dextris et a sinistris. Inferius impugnat concupiscentia carnis, quae militat adversus animam, quia caro concupiscit adversus spiritum. Superius imminet judicium Dei horrendum; horrendum est enim incidere in manu Dei viventis... Retro mortifera delectatio est, quae oritur ex recordatione peccatorum praeteritorum. Ante instantia tentationum. A sinistris vero arrogantium fratrum murmurantium inquietudo. A dextris obedientium fratrum devotio: possunt enim hi quoque, nisi caveatur, duobus necere modis: aut bonis eorum actibus invidendo, aut singularem gratiam aemulando, etc.»
10.109
In omni loco Deum se respicere pro certo scire.] Nihil efficacius ad omnes vitae actus custodiendos, quam Deum in omni loco se respicere pro certo scire;« quando enim negligens poterit fieri qui intuentem se Deum nunquam desinit intueri, qui sic eum super se videt intentum, ut omnia interiora ejus et exteriora omni hora considerare non cessat, omnes non solum actus, sed etiam ipsos subtilissimos animae motus perscrutetur atque dijudicet?» inquit S. Bernardus Serm. 2 in psalm. XC. Hinc et S. Basilius Reg. brev., interr. 21:« Qui hoc facit( hoc est a Deo se respici cogitat), vel horum similia, neque vagabitur unquam, neque habebit otium vanis cogitationibus indulgere, vel aliquid cogitare quod non ad aedificationem fidei pertinet, et ad aliquam animae utilitatem spectet: quanto magis nihil audebit, quod adversum sit Deo, et non ei placeat cogitare!»
10.110
Potest tamen aliter hic Regulae locus intelligi, ut Deum nos respicere idem sit, ac nostra curare, nostrae saluti intendere, ut illi soli intendamus, qui nobis tam amanter intendit, juxta illud apostoli Petri: Omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi est cura de vobis I Petr. V. Quanta vero sit illa ejus cura optime explicat auctor tractatus de Charitate, c. 23, apud S. Bern. tom. V.
10.111
Cogitationes malas cordi suo advenientes mox ad Christum allidere, et seniori spiritali patefacere.] Cogitationes malas cordi nostro advenientes allidere ad Christum, est« contra illarum illecebras Christi auxilium implorare, ut victor possit existere; spem suam Christo committere, in illo fideliter credere, et firmiter sperare, et de triumphi victoria non sibi placere, sed Christo gratias agere,» inquit Smaragdus. Vel, ut ait Bernardus Cassinensis, allidere ad Christum per memoriam passionis ejus, et per orationem devotam;» ipse enim est serpens aeneus, quem qui respexerit, mortifero serpentis infernalis morsu haudquaquam peribit. Quod autem S. Benedictus addit: Seniori spiritali patefacere, explicabimus ad cap. 7; hic solum annotasse sufficiat seniorem illum spiritalem intelligendum esse cum Boherio cujusque monasterii superiorem, qui licet aliquando sit minor aetate, major tamen et senior ratione jurisdictionis merito est dicendus: quamvis Richardus de S. Angelo seniorem spiritalem interpretetur sacerdotem confessarium.
10.112
141 Os suum a malo vel pravo eloquio custodire.] Quia os justi meditari debet justitiam. Porro« malum eloquium est, quod non est bonum; pravum, quod plus est nocivum quam malum,» inquit Hildemarus.
10.113
Multum loqui non amare.] Nam in multiloquio non effugies peccatum. Non tamen hic omnino prohibet multum loqui; nonnulli enim aut charitatis lege, aut ratione officii, ut abbates et cellerarii, ad hoc vel inviti coguntur; sed multum loqui non amare, pestiferam illam damnans loquendi aviditatem, quam abbas Agatho Apud S. Doroth. doctr. 4, n. 9 magno comparabat incendio, quod cum excandescit, omnes ab aspectu suo procul abire compellit.
10.114
Verba vana aut risui apta non loqui.] Ut enim pie ac devote, et quidem veraciter dixit Gerardus Belga monachus,« nunquam insulsiores joci etiam lepidissimi, quam in ore monachi, quando neque sic quidquam indignius aut abominabilius, quam in vestitu tam lugubri gestus mimici, et mores simii.» Hinc Regula Tarnatensis cap. 18:« Qui joculare aliquid vel risui aptum in conventu fratrum proferre praesumpserit, vel qui cum junioribus verba otiosa narrare voluerit, aut habere amicitias aetatis infirmae, increpationi, ut dignus est, subjacebit.»
10.115
Risum multum aut excussum non amare.] Multo magis monachos decent lacrymae quam risus; unde et Magister in Regula sua:« Si viderit fratrem satis promptum in risum, moneat eum praesens praepositus dicens: Quid agis, frater? cum gravitate fac quod facis, quia conversionis tempus non est laetitiae ad ridendum, sed poenitentiae ad lugenda peccata.» Similiter ante eum S. Basilius Reg. brev., interr. 31:« Cum Dominus eos damnet qui in hac vita rident, admodum perspicuum est, nullum omnino locum dari fideli in quo rideat, et maxime in tam magno numero eorum qui per transgressionem legis Deum inhonorant, et in peccato moriuntur, super quos moerere et gemere oportet.» Et post eos Smaragdus in hunc locum:« In valle lacrymarum sumus, et ideo non ridere, sed lugere debemus; lacrymas enim pro peccatis nostris, lacrymas pro dissolutione corporis, lacrymas pro desiderio Redemptoris, et societate omnium angelorum, et omnium habere debemus sanctorum, lacrymas ut a poenis inferni et a laqueis liberemur diaboli.»
10.116
Neque tamen omnem omnino risum prohibet hoc loco S. P. Benedictus, sed nimium aut excussum, tanquam animi negligentis, et dissoluti spiritus indicium, ut loquitur S. Bernardus De praec. et disp., c. 8; nam subridere placide, et animi laetitiam judicare indecorum non est, inquit S. Basilius Reg. fus., c. 17, quod scriptura illa ostendit quae dicit: Corde exhilarato vultus floret. Qualis ergo debet esse monachorum risus? Profecto qualem in S. Malachia describit S. Bernardus Serm. de S. Malach.:« Risus aut indicans charitatis, aut provocans; rarus tamen et ipse, equidem interdum eductus, excussus nunquam, qui ita nuntiaret cordis laetitiam, ut ori gratiam non minueret, sed augeret; tam 142 modestus, ut levitatis non posset esse suspectus; tantillus tamen, ut hilarem vultum ab omni tristitiae naevo vel nubilo vindicare sufficeret.» Adde quod ait S. Dorotheus Doctr. 19, n. 24:« Cum ridendum est, cave ne in tuo risu dentes exeras.»
10.117
Hujusmodi ergo risum permittit S. Benedictus, quemcunque alium prohibet, vetantque cum eo non solum S. Basilius et Magister a nobis supra citati, sed etiam Regula Pauli et Stephani, tanquam discordiarum et scandalorum occasionem, cap. 37. S. Joannes Climacus grad. 7, n. 6, et grad. 26, n. 35; et S. Leander in libro seu Regula de Institutione virginum, in qua integrum cap. 11 inscribit Quod peccatum sit virgini ridere Tom. IV Analect., p. 462. Sed et olim in ordine nostro« Circatores hoc observabant, si aliquem ridentem, vel aliquid susurrantem conspexerant, statim tabulis notabatur, et benignissime corripiebatur tempore opportuno,» ut in Consuetudinibus S. Benedicti Anianensis legitur.
10.118
Porro notat hic Trithemius quatuor praesertim hominum genera risum dedecere: virgines propter verecundiam; mulieres propter honestatem; infirmos propter defectum, quia validus risus eos offendit; et monachos propter eminentiam status.
10.119
Lectiones sanctas libenter audire.] Non dixit libenter legere; sed libenter audire, quia, ut notat Bernardus Cassinensis, nonnulli sunt qui propter defectum visus, aut aliam infirmitatem non possunt legere. Vel etiam, ut ait Trithemius, quia tempore S. P. Benedicti aliqui admittebantur ad habitum, litterarum penitus ignari, qui omnes ne sacrae lectionis fructu privarentur, eas saltem aliis legentibus jubentur audire. Vel etiam libenter audire, liberum et voluntarium cordis assensum his quae leguntur praebendo, eaque opere exsequendo: quid enim prodest multa legere, multaque discere, nisi multa faciamus? Scienti bonum, et non facienti, peccatum est illi.
10.120
Hic autem non quaslibet S. Benedictus monachis lectiones permittit, sed sanctas, hoc est sacram Scripturam, passiones SS. martyrum, vitas et collationes Patrum, scripta SS. doctorum, quae ad morum aedificationem conducunt, quorum omnium lectio monachis summae est utilitatis, maxime juvenibus, quibus eam commendat Guillelmus abbas S. Theoderici ad fratres de Monte Dei scribens in haec verba De Vit. solit. cap. 14:« Tutius proponuntur legenda et meditanda Redemptoris nostri exteriora, et ostenditur in eis exemplum humilitatis, provocatio charitatis, et affectus pietatis; et de Scripturis sanctis, et SS. tractatibus Patrum moralia quaeque et planiora. Proponenda sunt ei gesta et passiones sanctorum, ubi nec laborandum sit in planitie historiali, et semper aliquid occurrat, quod novitii animum excitet ad amorem Dei et contemptum sui. Porro aliae historiae delectant quidem dum leguntur, sed non aedificant, quin potius mentem inficiunt, et in tempore orationis, vel spiritualis meditationis, inutilia quaeque vel noxia faciunt scaturire de memoria, etc.»
10.121
143 Procul ergo a manibus nostris gentilium libri, procul poetarum aut philosophorum fallaciae, ut pote quae mentem a vera beatitudine avertunt, nisi forte ad eorum ineptias confutandas, et ad mysteria nostrae fidei confirmanda, juxta illud S. Augustini Lib. II de Doct. chr., cap. 40:« Philosophi autem qui vocantur, si qua forte vera et fidei nostrae accommoda dixerunt, maxime Platonici, non solum formidanda non sunt, sed ab eis etiam tanquam injustis possessoribus in usum nostrum vindicanda;» cui concinit Petrus Damiani his verbis Opusc. 32, c. 9:« Thesaurum tollit Aegyptiis, unde Deo tabernaculum construat, qui poetas et philosophos legit, quibus ad penetranda mysteria coelestis eloquii subtilius convalescat.» Sed haec omnium non sunt, sed doctorum duntaxat, et eorum quidem non etiam omnium, sed quibus id ab abbate praecipitur. Caeterum simplici monacho iis naeniis operam danti merito cum Petro Venerabili ad Petrum Pictaviensem scribente Lib. I, ep. 9 dicere possemus:« Quid inani studio cum comoedis recitas, cum tragoedis deploras, cum metricis ludis, cum poetis fallis, cum philosophis falleris? Quid jam non philosophiae, sed, quod pace tua dictum sit, tantam stultitiae operam impendis? Stultitiae, inquam, nam et hoc veri philosophi dictum est: Nonne stultam fecit Deus sapientiam mundi? Curre ergo, fili mi, ad propositum tibi a coelesti magistro totius philosophiae unicum fructum, regni coelorum beatitudinem, quam adipisci non poteris, nisi per veram spiritus paupertatem... nam si secundum Apostolum volueris esse sapiens, stultus esto ut sis sapiens, neque te logicae garrulitatem, physicae curiositatem, vel aliud quodlibet scire glorieris, nisi Christum et hunc crucifixum. Vel cum Paschasio Ratberto ad Odilmannum Praef. lib. III, super Thren. Jeremiae:« Non nostri operis est, frater et consenex, falsas poetarum fabulas jam volvere, vel milesias, quoniam nostra institutio alios reposcit mores; neque philosophorum perscrutari libros, quia in altero ludus et oblectatio est, in altero vero difficultas et sudoribus admixtus labor; verum magis threnis nos decet, et lamentis indesinenter insistere.» Sane de B. Alcuino referunt In ejus Vita n. 19, quod« legerat juvenis libros antiquorum philosophorum, Virgiliique mendacia, quae nolebat jam nec audire, nec discipulos suos legere, Sufficiunt, inquiens, divini poetae vobis, nec egetis luxuriosa sermonis Virgilii vos pollui facundia;» quae totidem verbis de S. Maiolo scribit Syrus in ejus Vita lib. I, c. 14. Vide Vitam S. Odonis, saec. V Bened., et S. Hugonis abbatis Cluniac., auctore Hildeberto Coenoman., n. 18, apud Bollandum 29 April.; et Regul. S. Isid. cap. 9.
10.122
Orationi frequenter incumbere.] Exemplo S. Martini, de quo Severus Sulpitius scribit In ejus Vitae lib. I, quod« nunquam hora ulla vel momentum praeteriit, quo non aut orationibus incumberet, aut insisteret lectioni; quanquam etiam inter legendum, aut si quid aliud forte agebat, nunquam animum ab oratione laxabat; nimirum, ut fabriferrariis mos est, qui inter operandum pro quodam laboris levamine incudem suam feriunt, ita Martinus etiam, dum aliud agere videretur, semper 144 orabat.» Et certe, ut optime dicebat Evagrius Tom. III Mon. Eccl. Graec. p. 95,« semper quidem operari, vigilare, jejunare non fuit nobis praeceptum; at sine intermissione orare lex sanxit.»
10.123
Quia vero oratio proprium est monachorum negotium, haud erit fortassis eis injucundum breviter hic demonstrare, quid sit, quae ejus vis et efficacia, quae necessitas, quae ad eam dispositiones, quove sit facienda modo.
10.124
Quid sit oratio docet S. Augustinus seu quivis alius Serm. 73 in append. Serm. his verbis:« Oratio est ascensio animae de terrestribus ad coelestia, inquisitio supernorum, invisibilium desiderium.» Et S. Joannes Climacus Grad. 28:« Oratio, si ejus naturam seu qualitatem spectes, est familiaris conversatio, et conjunctio hominis cum Deo.» Similiter Guillelmus S. Theoderici De Vit. Solit. c. 14: Oratio est hominis Deo adhaerentis affectio, et familiaris quaedam et pia collocutio, et statio illuminatae mentis ad fruendum quandiu licet.» Denique auctor tractatus de Interiori Domo Cap. 27 apud S. Bernardum:« Oratio est mentis devotio, id est conversio in Deum per pium et humilem affectum: humilem ex conscientia infirmitatis propriae: pium ex consideratione divinae clementiae.»
10.125
Orationis efficaciam elegantius describere haud possumus, quam S. Joannis Climaci verbis Grad. 28:« Oratio, inquit, si vim et efficaciam ejus spectes, est mundi conservatio, Dei reconciliatio, mater lacrymarum et iterum filia, propitiatio peccatorum, propugnaculum adversus impetum afflictionum, bellorum oppressio et exstinctio, officium angelorum, omnium spirituum alimentum, futura laetitia, actio sempiterna, virtutum scaturigo, gratiarum divinarum conciliatrix, profectus spiritualis, nutrimentum animae, mentis illustratio, securis desperationis, spei demonstratio, tristitiae solutio, divitiae monachorum, thesaurus solitariorum, irae diminutio, speculum religiosi profectus,» etc.
10.126
Necessitatem ejus praesertim in monacho paucis demonstrat Joannes Trithemius Exercit. Spirit. monach., cons. 6, cum dicit:« Sicut nobis necessarius est semper halitus ad vitam carnis, sic omnino necessaria est continua oratio ad sanitatem mentis.» Hinc Joannes Baptista de Lezana De Discip. mon. c. 3:« Facilius, inquit, crederem hominem sine anima, quam religionem perfectam sine oratione consistere; nec minus improprie cadaver hominem, quam regularem sine oratione perfectum religiosum appellare licet.»
10.127
Ad dispositiones quod spectat, aliae sunt remotae, aliae proximae: remotae sunt cordis mundities, saecularium negotiorum fuga, passionum et affectionum mortificatio; proximae, locus, tempus, attentio, etc., quae paucis ex Patribus probanda sunt.
10.128
Primo ergo ad bene orandum requiritur sincera cordis puritas; nam licet oratio sit Dei donum, et« divini muneris largitatem sub regula concludere nostrum non sit,» ut ait Gilbertus de Hoillandia Serm. 17 in Cant.;« si quid tamen ad haec potest humana industria cooperari, illud primum observate: Lavamini, mundi estote.» Et sane si oratio sit familiaris cum Deo conjunctio, qua ratione orare poterit, qui peccato ab eo avertitur? 145 Recte equidem Petrus Damiani ad Alexandrum papam scribens Lib. I, ep. 15:« Si quilibet ignotus cubiculum regis irrumpat, eique praesens tanquam familiaris assistat, regis tamen alloquio non perfruitur, quia charus ei per anterioris notitiae gratiam non habetur; ita et nos infelices et miseri, quod quidem de mei similibus loquor, saepe soli in angustae cellae remotione consistimus, sois divinae majestatis obtutibus trementes adstamus, peccatis tamen obstantibus, vel intimi splendoris igniculum, vel compunctionis gratiam non meremur; sic itaque velut ante Regis videmur astare praesentiam; sed quia per vitae rectitudinem sibi noti non sumus, collocutionis internae dulcedinem non gustamus.»
10.129
Secundo, ad bene orandum disponit saecularium negotiorum abdicatio, ut scribamus« sapientiam in tempore otii, nam qui minoratur actu, inquit praefatus Gilbertus( Loco citato), recipiet eam.» Unde et Petrus Damiani( Loco supra citato):« Meus terrenis obtenebrata negotiis, frustra se in contemplationis culmen attollere nititur, dum actionum saecularium merito quasi congestis lapidum ruderibus aggravatur; sicut enim aluta calcei, postquam per limosa luti fluenta transierit, non admittit arvinam, sic mens humana, nisi ab humore fuerit curae saecularis exuta, non percipit supernae pinguedinis gratiam,» etc.; et Gilbertus de Hoillandia Serm. 1 in Cant. scribens in illud Canticorum, In lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea:« In turba, inquit, in publico vix tangitur Jesus; ideo sponsa, quae non tantum tangere, sed amplexari et attrectare desiderat, devitans publicum, elegit secretum et lectuli et noctis.»
10.130
Tertio, sincera passionum et carnis mortificatio, ut familiari hac similitudine demonstrat Petrus Damiani:« Sicca chorda clarum harmoniae sonitum, humida reddit obtusum, tympanum quoque surdum sonat, si quilibet eum humor humectat: sic necesse est, ut mens humana a carnis voluptate sit arida, quatenus in Dei omnipotentis auribus ejus oratio sit arguta.»
10.131
Quarto, aptus quaerendus est locus ad orandum, nimirum remotus, et ab omni tumultu secretus; nam et Christus orare volentem intrare cubiculum ostiumque claudere jubet.
10.132
Quinto,« non modo locum, inquit S. Bernardus Serm. 86 in Cant., sed et tempus observare oportet eum, qui sibi orare voluerit. Tempus feriatum commodius aptiusque; maxime autem cum profundum nocturnus sopor indicit silentium, tunc plane liberior erit puriorque oratio: Consurge in nocte, inquit, in principio vigiliarum tuarum, et effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini Dei tui. Quam secura ascendit de nocte oratio, solo arbitro Deo, sanctoque angelo, qui illam superno altari suscipit praesentandam! quam grata et lucida verecundo colorata rubore! quam serena et placida nullo interturbata clamore, vel strepitu!» etc.
10.133
Sexto, summa requiritur attentio; nam, ut ait S. Cyprianus,« quae est ista segnitia alienari et rapi cogitationibus ineptis et profanis cum Dominum deprecaris, quasi sit aliud quod magis debeas cogitare, quam 146 quod cum Deo loqueris? quomodo te audiri postulas, cum te ipse non audias? Vis esse Deum memorem tui cum rogas, quando tu ipse memor tui non sis? Hoc est ab hoste in totum non cavere, hoc est, quando oras Deum, majestatem Dei negligentia orationis offendere.»
10.134
Denique quod proprium est hujus instrumenti, ad bene orandum, oratio debet esse frequens et assidua, ut multis nos Scriptura locis edocet: et certe« perparum orat, quisquis illo tantum tempore, quo genua flectuntur, orare consuevit,» inquit abbas Isaac apud Cassianum Collat. 10, cap. 14.
10.135
Mala sua praeterita cum lacrymis vel gemitu quotidie in oratione Deo confiteri, de ipsis malis de caetero emendare.] Simile aliquid praescribit S. Antonius In Regul. n. 23:« Contristare, infit, diu noctuque pro peccato tuo, accende lampadem oleo oculorum tuorum, nempe lacrymis.» Et iterum Num. 30:« Ne glorieris, neque rideas omnino: da operam ut lugeas ob peccatum tuum, sicut luget is penes quem aliquis mortuus est.» Et item Num. 44:« Coge teipsum ut ores perpetuo cum lacrymis, ut forte misereatur tui Deus, et exuat te veteri homine.» Sed S. Benedicti textum expendamus.
10.136
Quinque potissimum hic praecipit S. Pater. Primo peccatorum confessionem, quae, ut dicit S. Bernardus Epist. 113,« peccatoris est vita, justi gloria, et peccatori necessaria, et justum nihilominus decet.»
10.137
Secundo vult confessionem illam peccatorum esse praeteritorum, cupit enim non esse praesentia: praeterita autem vocat ea quae in saeculo ante conversionem commissa sunt: qua semel facta, nullum ab eo committi voluit, cujus angelica prorsus esse vita debuisset, ut observat Hildemarus. Vel etiam quia, ut loquitur Bernardus Cassinensis,« utilis est memoria praeteritorum peccatorum, quia ex illa tollitur praesumptio, et humilitas conservatur, et virtus bonae operationis acquiritur, sicut ex appositione fimi terra magis fecundatur et fructificat.» Eadem similitudine utitur Candidus in Vita Eigilis abbatis Fuldensis n. 26.
10.138
Tertio, idque cum lacrymis vel gemitu, quod Deum summae bonitatis et infinitae clementiae offenderit, quod diaboli servum per peccatum se constituerit, quod aeterna coeli gaudia per modicam momentaneamque delectationem amiserit, et nunquam finienda gehennae incendia meruerit. Et bene cum lacrymis, quia« sicut ignis stipulam depascit, ita lacrymae sincerae quidquid sordium vel apparet vel non apparet abluunt et delent,» ut dicit S. Joannes Climacus Grad. 7.
10.139
Neque vero S. Benedictus simpliciter dixit cum lacrymis; sed apposite addidit vel gemitu; quia multi sunt quos lacrymarum gratia Deus non donat, qui interim tamen salubriter gemere possunt, quemadmodum B. Alcuinus In ejus Vita, n. 14 saec. IV Bened., part. I, qui« secretissimam orationem semper in die... cum manuum diutina crucis extensione.... multis cum gemitibus( nam lacrymas perraro habere poterat) fundebat.» E contra vero S. Benedictus abbas Anianensis, de quo Smaragdus scribit In ejus Vita n. 56, ibid.:« Quis unquam solum nisi flentem reperit? quis ad eum subito ingrediens siccas ejus 147 reperit genas? et non prorsus aut humi prostratum, aut coelo erectis manibus stantem; aut ne sacri voluminis nimiis humectarentur fletibus paginae, pugnis recipientem lacrymas invenit?» Vide Vitam S. Filiberti n. 6 et 12, S. Ansberti n. 9, S. Cuthberti cap. 16, saec. II Bened., S. Adalardi auctore Paschasio n. 25, et Valae ejus fratris l. I, cap. 10, ubi similia referuntur.
10.140
Quarto, id fieri quotidie S. Benedictus praecipit, quia« nec reis in carcere gaudium ullum, nec veris monachis in terra laetitia debet esse S. Joan. Climac., grad. 7.» In his tamen aliqua discretione utendum est: unde suos alloquens S. Bernardus dicebat Serm. 11 in Cant.:« Suadeo vobis amicis meis reflectere interdum pedem a molesta et anxia recordatione viarum vestrarum, et evadere in itinera planiora serenioris memoriae beneficiorum Dei, ut qui in vobis confundimini, ipsius intuitu respiretis. Volo vos experiri illud quod propheta consulit dicens: Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui. Et quidem necessarius dolor pro peccatis; sed si non sit continuus, sane interpoletur laetiori recordatione divinae benignitatis, ne forte prae tristitia induretur cor, et desperatione pereat. Misceamus absinthio mel, ut salubris amaritudo salutem dare tunc possit, cum immixto temperata dulcore bibi poterit,» etc.
10.141
Quinto, denique de ipsis malis de caetero emendare, quia« ista est vera poenitentia, quando sic convertitur quis ut non revertatur, quando sic poenitet ut non repetat,» inquit S. Aug. seu quivis alius Serm. 117 in append.. Et certe, ut ait ad hunc locum Smaragdus,« qui plangit peccatum, et iterum admittit peccatum, quasi si quis lavet laterem crudum, quem quanto magis laverit, tanto amplius lutum facit.» Apposite omnino Petrus Dam. Opusc. 52, cap. 22. Vid. lib. II, epist. 13, et S. Bern. Serm. 3 in Cant.:« Serpens, cum bibere concupiscit, ante venenum evomit; hausta vero sufficienter aqua, ad locum ubi vomuerat redit, vomitumque resumit: nos etiam, cum coelestis eloquii fluenta desideramus haurire, per conatum purae confessionis omnia vitiorum et lapsuum venena debemus evomere, sed absit ut revertamur ad vomitum!»
10.142
Desideria carnis non perficere.] Juxta illud Petri apostoli: Charissimi, obsecro vos tanquam advenas et peregrinos, abstinere vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam.
10.143
Voluntatem propriam odire.] Voluntas propria, ut ait Smaragdus, et citatus a Bernardo Cassinensi et Boherio Petrus Diaconus, est ea quae privata, et singulariter sua est, quam nullus alius approbat, nullus justam esse proclamat. Vel, secundum S. Bernardum Serm. 2 Temp. Pasch.:« Voluntatem dico propriam, quae non est communis cum Deo et hominibus, sed nostra tantum, quando quod volumus non ad honorem Dei, non ad utilitatem fratrum, sed propter nosmetipsos facimus, non attendentes placere Deo et prodesse fratribus, sed satisfacere propriis motibus animorum.» Hujusmodi voluntatem hic jubemur odisse, et quidem merito, nam, ut ait S. Petrus Damiani seu quivis alius Serm. de S. Bened.:« Nullum aliud onus est gravius homini, quam homo ipse: quis enim tyrannus crudelior, quae saevior potestas homini, quam hominis ipsius 148 voluntas? Nunquam ab ea requiescere, nunquam sedere licet; et quo amplius te ad obediendum sibi noverit fatigari, eo magis urget, instigat, et onerat, pietatis immemor, misericordiam nesciens: hoc enim proprium habet propria voluntas, ut quo obediens obedientior fuerit sibi, eo amplius eum crudelioribus vinculis innectat.» Neque hic solum praesenti hoc in saeculo suam in nos tyrannidem exercet propria voluntas, sed multo amplius in futuro, ut pote quae aeternam nobis damnationem acquirat: unde S. Bernardus Serm. 11 de divers.:« Caveamus a propria voluntate tanquam a vipera pessima et nequissima, quae sola deinceps damnare possit animas nostras;» et alibi Serm. 2 Temp. Pasch.: Cesset propria voluntas, et infernus non erit.» Et apud Cassianum Coll. 24, c. 23 abbas Abraham:« Perditio nostra est oblectatio vitae praesentis, et, ut expressius dicam, exsecutio desideriorum voluntatumque nostrarum.»
10.144
Praeceptis abbatis in omnibus obedire.] Juxta illud Scripturae: Facies quodcunque dixerint, qui praesunt loco quem elegerit Dominus, et docuerint te juxta legem ejus, sequerisque sententiam eorum, nec declinabis ad dexteram neque ad sinistram; qui autem superbierit nolens obedire sacerdotis imperio, qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo, et decreto judicis, morietur homo ille, et auferes malum ex Israel Deuter. XVII. Et sane, quemadmodum ratiocinatur S. Basilius Constitut. monast. c. 20:« Si qui artifici cuipiam manuario ex illis qui ad praesentem vitam nobis usui sunt, seipsum commisii, omnibus modis illi obtemperat, nec aliqua in re jussis illius contradicit, neque vel modice illum deserit, sed perpetuus est in oculis praeceptoris, et cibum ac potum reliquamque diaetam non aliter exspectat, quam juxta illius definitum praescriptum; quanto magis qui ad pietatis et sanctimoniae disciplinam accedentes semel hoc sibi ipsis persuaserunt, quod apud istum praeceptorem talem scientiam acquirere valeant, omnem obtemperantiam et exactissimam obedientiam praepositis suis exhibebunt, et non exigent praeceptorum rationem, sed opus illorum perficient, nisi forte quantum eos quidquid ad salutem conducat ignorant, honesta et competenti reverentia interrogare et instrui decet!»
10.145
Quod autem S. Benedictus ait in omnibus obedire, caute est intelligendum. Nam primo, quoad peccata, nulla debetur praelatis ea praecipientibus obedientia, ut docent inter alios S. Basilius in Regulis brev. interr. 114, S. Bernardus Serm. 41 de diversis et epistola 7, Petrus Blesensis epist. 131, et S. Theresa in Fundationibus suorum monasteriorum cap. 17.
10.146
Secundo, nec potest abbas monachis quidquam quod non sit in Regula, aut saltem secundum Regulam imperare, nec ei eo casu tenentur fratres obedire. Ita docet Petrus Venerabilis ad S. Bernardum scribens in haec verba Lib. I, ep. 28, sub finem:« Sicut eos qui, oblectamenta mundi fugientes, ejus aspera ob majus meritum discrete amplectuntur, omnino scimus esse laudandos; sic illos qui alios ad id quod non proposuerunt, et quod non expedit, violenter cogere volunt, dicimus non esse prorsus 149 audiendos.» Et S. Bernardus in epistola ad Simonem abbatem S. Nicolai Epist. 84:« Invitandi sunt ad arctiorem vitam, non cogendi, quibus utique semel in ordine Cluniacensi praeesse consensisti.» Rationem alibi hanc reddit S. doctor De Praec. et disp. c. 4:« Non parum praelati praescribitur voluntati, quod is qui profitetur, spondet quidem obedientiam, non tamen omnimodam, sed determinate secundum Regulam, nec aliam quam S. Benedicti, ut oporteat eum qui praeest non frena suae laxare voluntati super subditos, sed praefixam ex Regula sibi scire mensuram, et sic sua demum imperia moderari circa id solum quod rectum esse constiterit, neque quodlibet rectum, sed hoc tantum quod praedictus Pater instituit, aut certe quod sit secundum quod instituit; sic se quippe habet professio: Promitto, non quidem Regulam, sed obedientiam secundum Regulam S. Benedicti, non secundum voluntatem praepositi,» etc.
10.147
Tertio, sicut nihil ultra, ita nihil contra aut citra Regulam abbas jubere potest, v. g., sano manducare carnes, a nocturnis abesse vigiliis, aut aliquid hujusmodi, nec tali fratres tenentur obtemperare mandato:« Ergo nec praelati jussio, inquit interum S. Bernardus De Praec. et disp., c. 5, vel prohibitio non praetereat terminos professionis; nec ultra extendi potest, nec contrahi citra: nihil me praelatus prohibeat horum quae promisi, nec plus exigat quam promisi; vota mea non augeat sine mea voluntate, nec minuat sine certa necessitate.» Ratio est quia« absque necessitate remissio voti non dispensatio, sed praevaricatio est,» ut loquitur idem S. doctor.
10.148
Etiamsi ipse, quod absit, aliter agat.] Obedientes apostoli Petri praecepto: Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam discolis: in his enim jus et potestas imperandi residet, a qua nec malis moribus excidunt, nec minus quam boni, Christi in nos vices gerunt: unde apposite ad hunc locum Petrus Damiani Opusc. 13, c. 20:« Nolite, ait, de vestrorum priorum perperam forte viventium meritis disputare, et non qua via gradiuntur, sed cujus vice funguntur attendentes, illis in Christo humiliter obedite.»
10.149
Memores illud dominicum praeceptum:« Quae dicunt facite; quae autem faciunt facere nolite.» Quo respexisse videtur Petrus Blesensis, cum dixit Epist. 131:« Si autem vitae nequioris est abbas, ei tamen ex charitate obedire oportet; scriptum est enim: Quae dicunt facite, quae autem faciunt facere nolite.»
10.150
Non velle dici sanctum antequam sit, sed prius esse quod verius dicatur.] Sanctitatem appetere, bona opera exercere omnes debemus, cum id ante omnia Deus jusserit: Sancti estote, quoniam ego sanctus sum; at vero velle dici sanctum non est Christianorum, multo minus monachorum, sed paganorum; nisi forte fraternae charitatis intuitu:« est enim cum utiliter humanas laudes recipimus, inquit S. Bernardus Serm. 83 de divers., fraternae duntaxat charitatis intuitu, et ad salutem eorum qui nobis propterea facilius acquiescunt,» sicut fecit Apostolus, qui praedicationes et revelationes ipse praedicavit: at vero extra 150 causas hujusmodi, qui laudes humanas appetit similis est nudo cuidam, qui laceram et attritam vestem aut quodvis aliud tandem invenire cupit, quo nuditatem et ignominiam contegat, infit S. Dorotheus.
10.151
Quod vero additur, sed prius esse quod verius dicatur, non sic capiendum est, quasi post acquisitam sanctitatem appetere laudes humanas licitum esset; sed nos voluit prius esse sanctos, ut si quando vel inviti tales praedicemur, verum tunc dicatur.
10.152
Praecepta Dei factis quotidie adimplere.] Quid per praecepta Dei hic debeamus intelligere, eleganter explicat Petrus Venerabilis ad S. Bernardum sic scribens Lib. I, epist. 28:« Divina mandata dicimus non solum ea quae per seipsam in carne Divinitas apparens hominibus tradidit, aut ea quae per apostolos teneri constituit, sive illa quae ante susceptam carnem per patriarchas vel prophetas mandavit; sed etiam illa quae post apostolos viri apostolici, apostolica vestigia secuti, unanimi multorum consensu servari praeceperunt: idem enim divinus Spiritus, qui priorum Patrum cordibus se infundens humanae saluti congruentia per eos dedit praecepta, per hos quoque, qui recentiores videntur, hominum salutem operari salubria jubendo non destitit.»
10.153
Castitatem amare.] Propter summam ejus excellentiam, quae« Deo nos familiares et, quantum humana natura patitur, similes efficit,» ut loquitur S. Joannes Climacus Grad. 15, aut saltem angelis ipsis, juxta vulgatam Patrum sententiam, in primis S. Bernardi abbatis, ad Henricum Senonensem episcopum de castitate ita scribentis Epist. 42:« Quid castitate decorius, quae mundum de immundo conceptum semine, de hoste domesticum, angelum denique de homine facit? Differunt quidem inter se homo pudicus et angelus, sed felicitate, non virtute; sed et si illius castitas felicior, hujus tamen fortior esse cognoscitur.» Idem sentiebat Petrus Venerabilis, qui in epistola ad Margaritam et Pontiam, neptes suas, sic disserit Lib. VI, epist. 39:« Non patientia, non humilitas, non charitas, non quaelibet alia virtus soror dicitur angelorum, sed virginitas; hinc B. Hieronymus: Bene ad virginem angelus mittitur, quia semper angelis est cognata virginitas; profecto in carne praeter carnem vivere, non terrena vita est, sed coelestis; unde in carne angelicam gloriam acquirere, majus est meritum quam habere; esse enim angelum felicitatis est, esse vero virginem virtutis est.» Et infra:« Quid pluribus exsequar laudem castitatis? Castitas etiam angelum fecit, et qui eam servavit angelus est.»
10.154
Notandum vero S. Benedictum non praecise dixisse virginitatem amare, sed castitatem; quia paucorum est illa virtus, quam in omni non modo corporis, sed etiam cordis incorruptione reponunt. Et sane S. Basilii, cujus castitatem tantopere commendat S. Gregorius Nazianzenus in orat. funebri ad ejus laudem, dictum fertur: Et mulierem ignoro, et virgo non sum; et ipse ad Chilonem discipulum scribens ait:« Et quidem flagitium vitavi fornicationis, at munditiae virginalis florem 151 arcana cordis cogitatione foedavi.» At vero castus esse etiam post amissam virginitatem nullus non potest.
10.155
Porro quod jubemur amare, summo proinde studio jubemur custodire; in quo plane redarguendus venit error quorumdam, qui, ut scribit Boherius, cum nullibi in Regula de castitate aliquid legant, monachum castitatem haud vovere affirmaverunt, quasi vero monastica professio castitatis, ut paupertatis et obedientiae votum non includeret. Et nonne nos puderet in castris Christi morantes non caste vivere? cum in antiquis militum, maxime Romanorum, castris castitas servaretur, ut scribit Bernardus Cassinensis: unde et castri nomen ortum, quod milites in eo degentes castrati viderentur.
10.156
Ad servandum autem pretiosum castitatis thesaurum plurima conferunt, quae isthic etiam congerere non erit fortassis penitus otiosum. In his recensent imprimis jejunium, otiositatis fugam, novissimorum recordationem, frequentem Eucharistiae perceptionem, orationem, humilitatem, Dei praesentiam, patientiam, et solitudinem fugamque mulierum: de quibus pauca subjicio.
10.157
Primo ergo, qui incorruptam servare castitatem desiderat, jejunio ante omnia corpus affligere debet, vulgare est enim proverbium: Sine Cerere et Baccho friget Venus; et econtra. Hinc S. Ambrosius Lib. I de Poen.:« Libido, inquit, gravis ignis est, et ideo non debemus illi alimenta praebere. Luxuriae pascitur libido conviviis, nutritur delicus, vino accenditur, ebrietate flammatur.» Et S. Joannes Climac. Grad. 14:« Qui servit ventri suo, et interim conatur spiritum luxuriae vincere, perinde facit atque is qui incendium vult oleo superare.» Quapropter,« Sanctissimi principes monachorum cupientes amputare libidinis causas, victum nobis parcum et tenuem constituerunt ad certam mensuram, quo corpus sustentetur ad necessitatem, et non incrassetur ad libidinem,» ut scribit Trithemius Homil. 21.
10.158
Jejunii autem nomine cuncta macerationis genera vulgo intelligunt, quibus usi persaepe leguntur sancti, ut foedos libidinis aestus exstinguerent. Ita monachus quidam omnes ad lucernae flammam sibi digitos incendisse dicitur, ne libidinis flamma cor suum ardere permitteret Lib. V de Vit. Pat., libello 5, n. 37. Ita S. Benedictus S. Greg. l. II Dialog., c. 2 carnis tentatione afflictus, in spinas et vepres corpus nudum provolvit. Ita S. Bernardus In ejus Vita l. I. c. 3, quod curiosius feminam aspexisset, stagno gelu constricto collo tenus se immersit. Alii flagellis, ciliciis, vigiliis, chameunis, ferreis catenis carnis tentationes impugnarunt, et vicerunt. Vide Regulam B. Aelredi ad Virgines, cap. 26 et 27.
10.159
Secundo. Quia non minus castitati quam ipsi animae inimica est otiositas:« Qui thesaurum magnum in fragili corpore portatis, inquit Trithemius Homil. 21, otium fugite, semper aliquid boni facite, ut quoties tentator diabolus accesserit, utiliter vos occupatos inveniat. Enimvero qui otiosus est, insidiis patet tentantis; qui autem occupatur in opere bono, aditum clausit omnem insidiis.» Certe terrere nos debet quod scribit S. Joannes Climacus Grad. 2:« Multos vidimus in saeculo prae curis, 152 sollicitudinibus, nugis, vigiliisque, corporis sui furiosam tyrannidem fugisse, qui postquam ad religiosae quietis et secretae vitae silentium se contulerunt, per refractarios corporis motus misere sunt inquinati et polluti.»
10.160
Tertio. Ad tuendam servandamque castitatem plurimum valet novissimorum, maxime inferni meditatio: id quod sordida cogitatione impugnato alicui fratri familiari hac similitudine edocuit quidam senex Lib. V de Vit. Pat., libello 5, n. 30:« Mulier quando vult ablactare filium suum, aliquid amarum superungit uberibus suis, et cum venerit infans ex consuetudine lac sugere, sentiens amaritudinem refugit: mitte ergo et tu amaritudinem in cogitatione tua.» Petenti vero fratri quam amaritudinem poneret, respondit cogitationem mortis et tormentorum quae in futuro saeculo peccatoribus reservantur.
10.161
Quarto. Inter alia servandae castitatis media, suadent frequentem sacrosanctae Eucharistiae perceptionem, ut pote quae sit frumentum electorum, vinum germinans virgines.« Sedat enim, cum in nobis manet Christus, saevientem membrorum legem, pietatem corroborat, perturbationes animi exstinguit,» inquit S. Cyrillus Lib. IV in Joan., cap. 17. Unde et S. Bernardus suos alloquens Serm. in Coena Domini,« Si quis, ait, vestrum non tam saepe modo acerbos sentiat iracundiae motus, invidiae, luxuriae, aut caeterorum hujusmodi; agat gratias corpori et sanguini Domini, quoniam virtus sacramenti operatur in eo.» Vide Cassiani collat. 22, cap. 6.
10.162
Quintam servandae castitatis rationem suo exemplo edocet Sapientia, cum dixit: Cognovi quod non possim esse continens, nisi Deus det: adii Dominum et deprecatus sum Sap. VIII. Quotiens ergo motum carnis inordinatum senseris, quotiens hostem adesse invisibilem ad nocendum perceperis, mox ad pendentem in cruce Filium Dei confugito. Hortatur etiam Aelredus In Regul. c. 25, ut ad B. Virginem Mariam potissimum recurramus.
10.163
Sexto. Castitatem,« Seniores aiunt apprehendi non posse, nisi prius in corde humilitatis fundamenta fuerint collocata,» inquit Cassianus Lib. VI Instit. c. 18. Et S. Gregorius Lib. VI Moral. cap. 23« nullam dicit esse castitatem, quam non commendat humilitas mentis.» Cui concinit illud S. Bernardi Lib. de Amore Dei, n. 30, tom. III:« Castitas superba non castitas est, sed ornatum diaboli prostibulum.»
10.164
Septimo. Perfectae castitatis statum perpetuo tenere poterimus ex Cassiano Lib. VI Inst., c. 21:« Si Deum non solum secretorum nostrorum actuum, verum etiam cogitationum cunctarum diurnum pariter nocturnumque inspectorem esse et conscium cogitemus, ac pro omnibus quae in nostro corde versantur, sicut pro factis et operibus nostris rationem nos ei reddituros esse credamus.»
10.165
Octavo.« Quantum quis in lenitate ac patientia cordis, tantum in corporis puritate proficiet; quantoque longius iracundiae propulerit passionem, tanto castitatem tenacius obtinebit: non enim aestus corporis declinabit, nisi qui animi motus ante compresserit, quod apertissime Salvatoris nostri ore laudata beatitudo declarat: Beati mites, quoniam 153 ipsi possidebunt terram. Non ergo aliter nostram possidebimus terram, id est non alias ditioni nostrae rebellis hujus corporis terra subdetur, nisi mens nostra prius fuerit patientiae levitate fundata, nec poterit adversus carnem suam libidinis bella comprimere, nisi prius armis mansuetudinis instruatur.»
10.166
Denique castitas amans est solitudinis, nec efficacius aut magis praesens adversus omnes carnis impressiones remedium existimaverunt SS. Patres, quam fuga mulierum, ut hostem quasi fugiendo vincamus; tutam castitatem non credentes hoste praesente. Ita S. Caesarius Serm. 293 in append. Serm. S. August.: Contra libidinis impetum« apprehende fugam, si vis obtinere victoriam; nec tibi verecundum sit fugere, si castitatis palmam desideras obtinere. Unde, fratres charissimi, ab omnibus Christianis, praecipue tamen clericis, sive monachis indigna et inhonesta familiaritas fugienda est, quia sine ulla dubitatione qui familiaritatem non vult vitare suspectam, cito dilabitur in ruinam.» Et paulo post:« Quod autem libidinem fugiendam esse suggerimus, apostolus Paulus evidenter ostendit, qui cum omnibus vitiis praedicaverit resistendum, dum contra libidinem loqueretur, non dixit resistite, sed fugite fornicationem, ac sic contra reliqua vitia, Deo auxiliante, debemus in praesenti resistere, libidinem vero fugiendo superare, licet alibi in Scripturis divinis legimus: Noli, inquit, in faciem virginis intendere, ne te scandalizet vultus ejus.» Idem docent S. Hieronymus scribens adversus Vigilantium sub finem, et Cassianus lib. VI Institutionum, cap. 3; quibus concinit illud Goffridi abbatis Vindocinensis Lib. IV, ep. 44:« Ubi inordinate saecularis est assiduitas, diu deesse non creditur grandis iniquitas, maxime in loco in quo sexus femineus habitare permittitur, per quem etiam religiosae personae suspectae habentur.» At constantiores etiam animos terrere debent haec S. Bernardi verba Serm. 65 in Cant.:« Cum femina semper esse, et non cognoscere feminam, nonne plus est quam mortuum suscitare?» Nec me minus movent, quae nonnullus ex priscis monachis dicebat Joan. Moschus in Prato spirit., c. 227:« Filioli, sal ex aqua est, et si appropinquaverit aquae, continuo solvitur et deficit; et monachus similiter ex muliere est; itaque si appropinquat mulieri, solvitur et ipse, atque in id desinit, ut jam monachus non sit.» Et Petrus Damiani Opusc. 52, cap. 5:« In quodam monte Orientis lapides sunt igniferi, qui masculus et femina nuncupantur, et dicuntur pyroboli, qui nimirum cum a se invicem procul sunt, non accenduntur. Si vero femina appropinquatur masculo, protinus ex eis ignis egreditur, ita ut omnia quae circa montem sunt flammis vaporantibus exurantur. Ab ipsis ergo lapidibus edocemur, ut si consumi libidinis incendio nolumus, muliebris aspectus faciem declinemus, ne de conspecta forma flamma prosiliat, quae in nobis non montis, sed mentis fruteta pervadat.»
10.167
Nemo ergo jure miretur tantam in priscis monachis feminas vitandi sollicitudinem, ut non solum eis monasterii sui, sed nec oratorii ingressum permitterent, imo nec sui conspectum aut congressum facile concederent.
10.168
154 Certe prohibitum olim in virorum monasteria feminis aditum passim testantur antiquae monachorum regulae: Regula tertia SS. Patrum Cap. 4,« familiaritatem omnium mulierum, inquit, tam parentum quam extranearum pro custodienda vita, vel cavendis laqueis diaboli ab omnibus monasteriis, vel culturis monachorum; seu frequentationem monachorum a monasteriis puellarum, sicut regula edocet, prohibere censemus; neque ulla mulier in interius atrium monasterii ingredi audeat. Quod si cum consilio vel voluntate abbatis monasterium, vel cellulas monachorum quaedam fuerit ingressa, merito ipse abbas et nomen abbatis deponat, et inferiorem se omnibus presbyteris recognoscat; quia talis sancto gregi praeponi debet, qui eos immaculatos Deo offerre procuret, non per quaslibet familiaritates diabolo sociare festinet.» S. Basilius Serm. 1 de Instit. monach.:« Mulieres a monasteriorum ingressu prorsus arceantur.» S. Caesarius in Regula ad Monachos cap. 11:« Mulieres in monasterio nunquam ingrediantur.» Regula S. Ferreoli Cap. 4:« Nulla penitus mulier ad monasterium, etiamsi pro dilectione expetere videatur, accedat. Similiter eam etiam religiosis feminis vel puellis, ne qua forte occasio minus intelligentibus relinquatur, accedendi licentiam amputamus: quia non potest habitatio in longum esse secura, inimico proximo et hoste vicino.» Denique Regula Tarnatensis monasterii Cap. 20:« Feminae vestrum non frequentent habitaculum, sed cum pro devotione sua, vel pro amore religionis vestrae expetierint monasterium, non eis concedatur interiores monasterii januas introire; sed in oratorio, aut in hospitali domo reddatur illis honor et gratia.» Hanc veterum monachorum disciplinam confirmant concilium Turonense I Cap. 17 his verbis:« Mulier intra septa monasterii nullatenus introire permittatur; si abbas in hac parte aut praepositus negligens apparuerit qui eam viderit, et non statim ejecerit, excommunicetur.» Concilium Antissiodorense Can. 26:« Si quis abbas mulierem in monasterio suo ingredi permiserit, aut festivitates aliquas ibi spectare praeceperit, tribus mensibus in alio monasterio recludatur, pane et aqua contentus.» Similiter Romanum sub S. Gregorio Apud Baron. ann. 601 cavet« ne in servorum Dei recessibus et eorum receptaculis illa popularis conventus praebeatur occasio, vel mulierum fiat novus introitus, quod omnino non expedit animabus eorum.» Idem jubet S. pontifex ad Castorium Ariminensem episcopum scribens Lib. IV Reg., cap. 43; et ad Valentinum abbatem Ibid. lib. III, cap. 40, qui feminas in suo admiserat monasterio:« Hujus te praecepti serie, inquit, commonemus, ut neque mulieres in monasterio tuo deinceps qualibet occasione permittas ascendere, neque monachos tuos commatres sibi facere; nam si hoc denuo ad aures nostras pervenerit, sic te severissimae noveris ultioni subdendum, ut emendationis tuae qualitate, caeteri sine dubio corrigantur.» In antiqua etiam formula condendi privilegii statuitur Exstat Saec. IV Bened., part. I, pag. 744, ut« mulierum accessus intra portas monasterii nullatenus fiat.» His omnibus accedunt civiles imperatorum leges, Justiniani novella 133:« Non ingredientur omnino neque mulier in monasterio virorum, neque vir in muliebre, vel obtentu memoriae 155 defuncti illic reconditi, vel ob aliam causam; et maxime si quis fratrem forte, aut sororem, aut quempiam ex genere conjunctis se in monasterio habere dicat; monachis etenim cognatio in terra non est, ut pote qui coelestem vitam affectent.» Quam legem etiam ad defunctos extendit, decernens« ne virum recunduntor in muliebrium monasteriorum sepulcris, neque mulieres in virorum monasteriis seu asceteriis defodiuntor.»
10.169
Dicta hactenus confirmat antiqua monachorum praxis, quos nunquam in monasterio feminas introduxisse constat, ut infinitis prope exemplis demonstrari posset: imo nonnulli eo progressi sunt, ut nec animalia sexus feminini, puta vaccas, capras, et alia hujusmodi nutriri in monasteriis suis paterentur; qualis fuit S. Plato Sacundionis monasterii hegumenus, teste Theodoro Studita in ejus Vita n. 23; qualis et ipse Theodorus Studita, ut videre est in ejus Testamento, quod refert Baronius ad ann. 826.
10.170
Eamdem disciplinam ultro amplexi sunt posteriores monachorum ordines aliaeque religiosae congregationes. Hanc suis Guigo Carthusiensis prior praescribit his verbis In stat. c. 21:« Mulieres, terminos intrare nostros nequaquam sinimus, scientes nec Sapientem, nec Prophetam, nec Judicem, nec hospitem Dei, nec filios, nec ipsum Dei formatum manibus protoplastum potuisse blanditias evadere et fraudes mulierum.... Nec posse hominem aut ignem in sinu abscondere ut vestimenta illius non ardeant, aut ambulare super prunas plantis illaesis, aut picem tangere, nec inquinari.» Et nova Carthusiensium Statuta Secunda part., c. 6, n. 22:« Omnibus personis ordinis inhibemus, ne infra domorum nostrarum clausuras, vel clausurarum limitationes fossatis vel signis quibuscunque designatas mulieres ingredi permittant; sed potius quantum poterunt se opponant, et defendant, quantum in eis est, ne intrent; qui vero culpabiles, vel negligentes fuerint in praemissis, si priores fuerint, sint extra sedes suas ubique in conventu usque ad sequens capitulum generale, in quo etiam clament culpas suas; alii vero de ordine usque ad idem capitulum sint in disciplina generali, et obedientias, si habent, amittant.» Idem renovant II part., c. 20, n. 3 in nova collectione statutorum Parisiis impressa anno 1582, prohibentque auctoritate summorum pontificum Julii II et Pii V,« sub poenis privationis officiorum quae in praesentia obtinent, et inhabilitatis in posterum ad illa et ad alia omnia, et suspensionis a divinis ipso facto sine alia declaratione incurrendis.» Nec minus severi videntur Cistercienses, cum in antiquis definitionibus haec scribunt Dist. 3, cap. 5:« Ingressus mulierum intra septa abbatiarum nostrarum omnino interdicitur, nisi super hoc domini papae privilegium habuerint speciale, excepto quod, cum major ecclesia noviter dedicatur, per novem dies causa devotionis ecclesiam visitare poterunt; sed nunquam tunc vel alias occasione aliqua intra septa monasterii pernoctare: sicubi contra praesumptum fuerit, discooperiantur altaria, et divinum officium minime in ecclesia celebretur, quandiu ibidem fuerint 156 mulieres: faciens autem, vel consentiens, et procurans per litteras apostolicas, vel quoquo modo, si abbas fuerit, omni feria sexta sit in pane et aqua usque ad sequens capitulum generale, ibidem veniam petiturus, et graviter puniendus; si vero prior. vel subprior, vel cellerarius fuerit, ab officio deponatur, et tribus diebus uno eorum in pane et aqua peragat levem culpam; alii vero monachii et conversi poenam similem sortiantur, et ultimi omnium sint per annum.» Hujus decreti praxim Exstat in Nomastico Cister., p. 500 saltem aliqua ex parte videre est in capitulo generali Cisterciensis ordinis anni 1205, in quo haec recitantur:« Abbas de Pontiniaco, qui contra formam ordinis reginam Franciae cum aliis ejusdem sexus non paucis in suum monasterium introduxit ad audiendum sermonem in capitulo, ad processionem in claustro, ad reficiendum, et pernoctandum duabus noctibus in infirmitorio, sumpta occasione quod ex rescripto domini papae, et ex permissione domini Cistercii eidem dominae patebat aditus illius monasterii, cum eo usque procedendum nec dominus papa, nec abbas Cistercii indulserint, sed nec etiam aliquid tale cogitaverint; et quia tam enorme factum sustinuit in totius ordinis Cisterciensis injuriam; licet absque omni retractatione depositionem mereretur in instanti, tamen ad instantiam et petitionem domini Remensis, cui negare quidquam nec volumus, nec debemus, et aliorum etiam episcoporum, ei parcitur in praesenti. Verum ne omnino impunita remaneat tanta praesumptio, extra stallum abbatis maneat usque ad Pascha, nec celebret nisi de necessitate sui officii, et sex diebus sit in levi culpa, tribus scilicet diebus in Cistercio, et tribus in Pontiniaco, uno eorum in pane et aqua hinc et inde.» Cassinenses Cassin. Declar. in Reg. S. B., cap. 53 etiam sub poena excommunicationis ipso facto incurrendae prohibent, duci aut recipi intra septa regularia monasterii mulieres, sive laicas, sive religiosas; Coelestini In Const. c. 11,§ 3 sub poena privationis officiorum, perpetuae inhabilitatis ad illa et alia in posterum obtinenda, et aliis poenis in canonicis sanctionibus et Rom. pontif. bullis expressis. Denique Constitutiones congregationis montis Oliveti pauca haec habent Part. II, c. 53:« Mulieres nunquam( inviolabiter servata bulla Pii V super hoc edita) in monasterium ab abbate admittantur.»
10.171
Porro quae hactenus a nobis dicta sunt de mulierum in monasteria virorum ingressu prohibito, idem e converso asserendum de viris in coenobia virginum: illis nimirum interdictum fuisse omnem aditum, ut patet ex supra citata Justiniani novella 133, ex S. Isidoro in lib. II de Eccl. officiis cap. 15, ex Vita S. Liobae cap. 1, in quo refertur duo in Angliae loco, qui dicitur Winbrunno, fuisse coenobia, virorum unum, feminarum alterum,« quorum ab initio fundationis suae utrumque ea lege disciplinae ordinatum est, ut neutrum eorum dispar sexus ingrederetur; nunquam enim virorum congregationem femina, aut virginum contubernia quisquam virorum intrare permittebatur, exceptis solummodo presbyteris, qui in ecclesias earum ad agenda missarum officia tantum ingredi solebant, et consummata oratione statim ad sua 157 redire.» Et cap. 2, S. Tetta, ejusdem monasterii abbatissa, dicitur« non tantum laicis aut clericis, verum etiam ipsis quoque episcopis in congregationem earum» negasse ingressum, excepto nimirum altaris officio. Idem videre est in privilegio Joannis papae IV, pro sanctimonialibus cujusdam coenobii B. Mariae in Gallia, in quo inter alia summus pontifex vult, ut« episcopus, quem mater spiritalis, paterque monasterii, vel cuncta congregatio voluerit, ad celebranda missarum solemnia in congregatione abbatissae vel etiam reliquarum juniorum, sacrandi etiam tabulas altaris, in quibus missae debeant celebrari, habeat facundiam in eodem monasterio ingrediendi, ad officium scilicet sacerdotalis ministerii, et tales secum ipse pontifex introducat quales vita et religio sancta commendat; quo peracto officio, nihil contingens, nihilque ambiens per concupiscentiae stimulum, vel rapinae pravitatis ingenia, sed gratis per omnia agens, ad propria mox regredi non moretur.» Ubi quod ait: Tales secum ipse pontifex introducat, etc., intelligendum videtur de aliis altaris ministris, ut colligimus ex Regulis S. Caesarii ad virgines, c. 33, et S. Donati cap. 55, in quibus haec lego:« Nullus virorum in secreta parte in monasterio et in oratoriis introeat, exceptis episcopis, provisore et presbytero, diacono, subdiacono et uno vel duobus lectoribus, quos et aetas et vita commendet, qui aliquoties missas facere debeant. Cum vero aut tecta restauranda sunt, aut ostia, vel fenestrae sunt componendae, aut aliquid hujusmodi reparandum, artifices tantum et servi, ad operandum aliquid, si necessitas exegerit, cum provisore introeant; sed nec ipsi sine licentia aut permissu matris.» Addit S. Caesarius cap. 34:« Matronae etiam saeculares, vel puellae, seu reliquae mulieres, aut viri adhuc in habitu laico similiter introire prohibeantur.» Quid quod nec medicos virginum monasteria ingredi permittat S. Gregorius papa? Vide conc. Matisconense I, cap. 2, Forojuliense ann. 791, cap. 12, et novissime Tridentinum, sess. 25, de Regul. c. 5.
10.172
Quae autem ex Regulis S. Caesarii et sancti Donati, ex privilegio Joannis papae IV, et ex Vita S. Liobae modo protulimus, ea non solum probant denegatum prorsus in asceteria virginum viris aditum, sed etiam, quod majus est, in earum oratoria seu ecclesias, quod confirmatur ex concilio Epaonensi anno 517, cap. 38, Arelatensi anno 813, cap. 7, Turonensi III, eodem anno, cap. 29. Idem vice versa de monachorum ecclesiis asserendum est, in quas nullus omnino mulieribus quibuscunque, etiam religiosis, patebat ingressus, ut colligitur tum ex Regula S. Aureliani ad monachos, cap. 15, quae feminas sive consanguineas, sive notas, aut alias ad Orationem ingredi non permittit, imo nec viris laicis; ex cap. 14; ex concilio Antissiodorensi can. 26, quod cavet ne abbas in monasterio mulierem admittat, aut festivitates aliquas ibi spectare praecipiat; ex concilio Romano, in quo S. Gregorius papa prohibet, ne episcopus missas in coenobio monachorum celebret, ne forte« in servorum Dei recessibus et eorum receptaculis ulla popularis 158 praebeatur occasio conventus, vel mulierum fiat novus introitus, quod omnino nec expedit animabus eorum;» ex supra citata Justiniani novella, quae nequidem ad celebrandum tertium, nonum, quadragesimum, et annuum defunctorum diem, ad monasteria virorum feminis permittit ingressum; ex Gregorio Turonensi, referente S. Romanum abbatem Condatiscensem, ut mulieribus ad suum sepulcrum, quod Deo revelante noverat miraculis coruscaturum, pateret accessus, voluisse extra propriam ecclesiam sepultura donari,« Non potest fieri, inquiens, ut ego in monasterio sepulcrum habeam, a quo mulierum arcetur accessus.» Atque hic fuit communis ordinis Benedictini usus, generalisque pene omnium monasteriorum nostrorum consuetudo: quod ne quis a nobis gratis confictum e se existimet, quasi singularem quorumdam, et quidem paucorum coenobiorum praxim, pro generali consuetudine traducere vellemus, rem si non de omnibus, saltem de praecipuis et insignioribus monasteriis certissimis testimoniis demonstrare non erit fortassis ingratum, et utinam aliquando utile!
10.173
Atque ut a monasteriis ab ipso S. P. Benedicto constructis exordium ducamus, quamvis non legamus S. Patrem mulieres ab ingressu ecclesiarum exclusisse, nihilominus tamen cum neque in ejus Vita, neque in ejus Regula hunc illis permisisse scribatur, non levis conjectura est, ejus ecclesias mulieribus penitus inaccessas fuisse: saltem id sibi persuasisse videntur olim Cistercienses, cum exemplo S. legislatoris oratorii aditum feminis denegarunt, uti ipsi testantur in Exordio parvo Cisterciensi, cap. 12. Conjecturam nostram corroborat supra citatum a nobis S. Gregorii decretum, quo interdicitur episcopis in monachorum ecclesiis missas celebrare, ne forte hac occasione mulierum fieret in eas novus introitus, quae verba denotant rem ante prorsus inauditam, alioquin non diceretur novus. Certe inaccessam feminis tempore Constantini papae, hoc est initio saeculi VIII, Romanam S. Anastasii ad Aquas Salvias ecclesiam, constat ex actis quae refert Baronius ad ann. 613, ubi S. martyris reliquiae extra monasterium in aliam S. Joannis ecclesiam energumenae liberandae gratia delatae dicuntur, eo quod in ipsum monasterium, id est monasterii basilicam, mulier non ingreditur. Sed quidquid sit de monasteriis a S. Benedicto institutis, de eo quod post mortem pretioso corporis sui thesauro ditare dignatus est, Floriacensi scilicet, nulla controversia esse potest, post Adrevaldi testimonium in lib. I Mirac. S. Benedicti, cap. 28, ubi agens de reliquiis SS. Dionysii et Sebastiani Floriacensi monasterio concessis, sic loquitur Saec. II Bened., pag. 384:« Porro quia antiqua auctoritate sancitum erat feminas extra exteriores portas monasterii haudquaquam transitum introrsus habere, hi qui a longe sanctorum memorias secuti fuerant, ad preces convertuntur, ut permitteretur eis poscentibus causa orationis ecclesiam in qua sanctorum reliquiae depositae erant, ingredi, votaque sua persolvere: quod quia adversum erat religioni monasticae, nullo omnino pacto impetrare valuerunt. Illis vero in prece perdurantibus, coepere etiam quique nobiliores causa 159 tanti rumoris excitati, ad tam venerabile undequaque confluere spectaculum, junctisque precibus vix extorquere quoquo modo ab abbate et fratribus potuerunt, ut extra portam monasterii, ad occidentalem plagam, in loco nemoribus consito tentorium extendi juberet, quo memoriae sanctorum certo tempore, hoc est vigilia Dominici diei, deferrentur,» etc. Haec verba Ex antiqua consuetudine, et quia adversum erat religioni monasticae, non obiter transcurrenda sunt.
10.174
Eamdem fuisse Castrensis S. Benedicti monasterii Galliae Narbonensis consuetudinem discimus ex Aimoino lib. II de Transl. S. Vincentii, c. 4 Saec. IV Bened., part. I, ubi refert S. martyris corpus illuc translatum non statim in basilica S. Benedicti fuisse repositum, sed« servandum, inquit, venerandumque in ecclesia almae Genitricis Dei ante ipsius coenobii portam collocaverunt, ob devotam maxime feminarum frequentiam, quibus monasterii ipsius aditus ex antiqua Patrum ejusdem loci consuetudine denegatur.» Additque:« Decreverunt tamen novam basilicam in ejus honorem monasterio vicinam exstruere, ad quam utriusque sexus personis devotis liber sit accessus.» Vide ejusdem libri cap. 17.
10.175
Idem institutum in monasteriis a se institutis, qui eodem cum S. legislatore nostro gaudebat nomine, eodemque agebatur spiritu, S. Benedictus abbas Anianensis propagavit, ut colligimus ex anonymi cujusdam sermone Exstat in append. ad Vit. S. Bened. abb. Ania., saec. IV, part. I, ubi agens de basilica Anianensis monasterii, haec dicit: Hic locus« in tanta prioribus habitus est religione, ut mulieribus ad ipsum arceretur accessus, ne quaelibet occasio sanctos regularis observantiae corrumperet mores,» etc. Quem locum ideo referimus, quia cum plurima Anianensi coenobio monasteria fuerint subdita, haud dubitamus similem in omnibus viguisse disciplinam. Idem judicium ferendum est de cunctis monasteriis a S. Columbano fundatis, aliisque, ad quae e suis colonias monachorum transmisit, ut pote quem Theodoricus, agente Brunechilde, Luxovio expulit, eo quod saeculares homines in interiora monasterii recusaret admittere, teste Jona in ejus Vita, n. 33, sive, ut ait anonymus in Vita S. Agili abbatis Resbacensis cap. 7,« eo quod accessum feminarum a praefato monasterio propellebat;» quamvis postea ejusdem S. Agili gratia, uterque, Theodoricus scilicet et Brunechildis,« testamenta nihilominus de praefato coenobio regali conscripserunt munificentia, quibus deinceps quiete servi Dei per labentia manerent tempora in divini cultus perseverantia amoto feminarum accessu.» Quam disciplinam servarunt postea usque ad medium saeculum nonum, quo« Hucbertus clericus, Bosonis filius, monasterium in commemoratione B. Petri Luxovio constitutum, cujus claustri aditus mulieribus nunquam patuerat, hostili modo ingressus, cum illicitis mulieribus per aliquot dies remorari non trepidavit;» qua de re eum arguit Benedictus papa III in epistola ad episcopos in regno Caroli constitutos.
10.176
S. Columbano praeiverat S. Joannes Reomensis, qui, ut legimus in ejus Vita, n. 10, nequidem saeculares viros sacris mysteriis interesse sineret, 160 multo minus feminas; perseveravitque hic ritus, saltem quoad feminas, usque ad secundam S. Joannis translationem, tempore Caroli Magni factam, quo« ipsa rei novitate sexus uterque promiscue ingredi permittebatur ecclesiam,» ut scribit anonymus in historia praefatae translationis n. 8 Saec. I Bened., pag. 635.« Processu vero temporis, addit idem scriptor Ibidem, ejus loci fratres religioso sancivere consilio atrium coenobii a frequentia feminarum perpetuo coercere, regulari professioni non integrum fore arbitrantes, muliebri frequenter vel aspectui insuescere, vel alloquio implicari.»
10.177
Haud procul a Reomensi distat Besuense S. Petri coenobium, quod temporibus Pippini regis Anglae cujusdam Theodardi uxori non tam custodiendum quam diripiendum traditum cum fuisset, ab ingressu sacrosanctae basilicae apostolorum, prohibentibus monachis, aliquandiu temperavit, postea vero audacior facta, temeritatis poenas divinitus dedit. Auctor Joannes monachus in Chronico Besuensi.
10.178
Consimilis exstitit in Calmeliacensi coenobio religio, agente potissimum S. Theofredo abbate, ut tradit anonymus in ejus Vita, n. 9 Saec. III Bened., p. I:« Oratorium tanta honestatis cautela providebat, ut... feminei accessus procul haberent sedem circa templi januam.» Ita etiam monasterii« Garactensis ecclesia sarcophagum cum cineribus almi tenet Pardulfi, quae ad testimonium illius castissimae vitae feminam nullam admittit,» ut scribebat anno 1183 Gaufredus, prior Vosiensis. Haec in memoriam revocant id quod de S. Fiacrio referunt Vita S. Fiacr., n. 6, saec. II, scilicet« ab illo tempore, quo mulier virum Dei accusavit apud episcopum, mulieres in ejus monasterium,» hoc est monasterii ecclesiam, non intrasse, quod quidem hactenus saltem aliqua ex parte observatur, nulla cancellos sacelli sancti confessoris transgredi impune praesumente.
10.179
Quid de Majori Monasterio dicam? cujus basilicam feminis penitus inaccessam docet historia translationis S. Gorgonii n. 8 Saec. IV Bened., parte I, ubi S. reliquiae« in aperto extra moenia monasterii loco pro utriusque sexus concursu ad tempus» delatae describuntur. Idem de Turonensi S. Martini ecclesia dicendum est, in qua canonici eam quam a monachis acceperant disciplinam aliquandiu, etiam abjectis monasticis institutis retinuerunt, uti apparet ex epistola Exstat in Spic. tom. II, pag. 375 Leonis papae septimi ad Hugonem principem et abbatem.
10.180
Stupenda prorsus atque omni admiratione digna videtur hac in re S. Carilefi constantia S. Siviardus in Vita S. Carilefi, n. 28, saec. I Bened., p. 649: cum enim ejus conspectu aliquando frui desiderasset Ultrogoda regina, missis eam ob rem ad S. virum nuntiis, hoc retulit responsi:« Ite, optimi juvenum, et dominae vestrae haec mea verba referte. Si quid praevaleo, pro ea exorabo; certum tamen habeat, quandiu in corpore fuero, faciem me mulieris nequaquam visurum; neque hoc coenobium, quod Domino praecipiente construxi, ingressui mulieris unquam patebit.» Quod de ecclesia intelligendum esse manifestum est ex lib. Mirac., n. 12.
10.181
In Landeveneco etiam monasterio idem viguit feminis interdictum, 161 testante S. Winwaloei vita tertia apud Bollundum, in cujus n. 4 haec leguntur Boll. 3 Mart.:« Hujus loci hoc privilegium fuit, ut ex quo tentus est primum a sanctis Dei lege a S. Guingaloeo sancita, femineus illum nunquam temeraret introitus.» Idem de Deensi coenobio constat ex Ermentario in historia translationis S. Filiberti, ad praedictum monasterium circa medium saeculum nonum factae Saec. IV Bened. part. 1, in qua« dubitatur utrum femineus sexus cum caeteris fidelibus admitti debeat, necne, ut pote cujus frequentatio postquam monachi ibi habitare coeperant, nulla omnino exstitisset. Decerniturque saniori consilio quatenus accessus eis communis tribuatur usque ad expletionem unius anni,» inquit Ermentarius n. 30. Vide n. 72.
10.182
Jam vero si gradum faciamus ad nostra Normanniae et Picardiae monasteria, idem institutum in praecipuis receptum fuisse non minus constabit, ut in Fontanellensi S. Wandregisili, in Madriacensi S. Leufredi, in Flaviacensi S. Geremari. De Fontanellensi etsi non ita eluceat, tamen non obscure colligitur ex lib. Mir. S. Wandregisili cap. I, in quo mulier ex pago Caletensi ob violatum festi diei S. Wandregisili religionem divinitus punita,« poposcit se flebili cum voce ad S. Mariae basilicam, quae vicina erat Fontanellae coenobio, ejusque ditionis perduci,» cumque S. confessoris ecclesiam aspexisset sanata est. Utquid enim S. Wandregisili patrocinium rogatura, non ejus in ecclesiam, sed in B. Mariae vicinam se duci poscit, nisi quia feminis erat inaccessa? De Madriacensi res citra controversiam esse debet ex Mir. S. Leufredi cap. 4 Saec. III, part. I, p. 593, ubi« femina caeca juxta monasterium adveniens cum cognovisset nullum aditum feminis illuc ingrediendi patere, misit candelam ad memoriam viri Dei per quemdam hominem.» Et in ejus vita n. 6, in loco possessionis suae oratorium adhuc laicus statuisse dicitur,« ubi nullus introitus nec accessus feminis dabatur.» Similiter de Flaviacensi, in quo S. Geremarus ecclesiam ex jussu angeli construxit, hac conditione, ut« mulieribus nullus unquam ad eam accessus patebit,» inquit Vitae scriptor, n. 24. Similem disciplinam in suo monasterio instituisse Elizachar abbatem Centulensem auctor est anonymus in lib. I Mir. S. Richarii, n. 4, et Hariulfus in Chron. Centul. lib. III, cap. 4.
10.183
Sed jam tempus est ut in Belgium pertranseamus. Ibi insign ora haud dubium monasteria censeri debent Elnonense S. Amandi, Sithivense S. Bertini, et Laubiense, in quibus omnibus olim ecclesiae feminis haudquaquam patebant Spicil. tom. IV. De Elnonensi luculentum habemus testimonium in Supplemento Milonis de vita S. Amandi cap. 6, ubi S. praesulis corpus translatum dicitur ex S. Petri basilica Saec. II Bened., p. 726;« quae quoniam pro sui parvitate tanti praesulis tumulo visa fuit incongrua, atque etiam secundo sexui propter monachorum habitacula inaccessa, frequenti religiosorum virorum conventu visum est aliam magnitudine praestantem debere aedificari, quae ex utroque sexu a confluenti illo sufficeret multitudini populari, nimirum extra monasterii ambitum.» De Sithivensi nihilominus constat ex lib. II Miracul. S. Bertini, cap. 12, a tempore 162 S. Abbatis usque ad annum 938 Saec. III Bened., part. I, quo Adala, Flandriae comitissa,« cum saepissime magnis infirmitatibus esset aggravata, desiderare coepit ut in hoc monasterio ei licentiam monachi darent intrare, ut coram altari S. Bertini pro salute deprecatura liceret se prosternere.» Qua licentia a monachis obtenta,« feria secunda Paschae introduxerunt eam episcopi in eodem monasterio non sine tremore maximo, quoniam hoc illa prima facere praesumpserat, quod antea reginarum nulla concupiscere vel audebat.» Nec deinceps id permissum est ad saeculum usque decimum quartum. Denique de Laubiensi testatur Folcuinus in libro de Gestis abbatum Laubiensium, cap. 4 Spicil. tom. VI, in principalem S. Petri basilicam illicitum fuisse, nisi certo tempore, feminis accessum, id quod Folcuini tempore, qui obiit anno 990, adhuc usus obtinebat: quapropter S. Ursmarus aliam in montis verticem, ad quam populus confluere posset, construxit.
10.184
Eamdem in Anglia viguisse consuetudinem, agente praesertim S. Cuthberto, egregio Turgotti testimonio comprobatur in libro II Historiae Dunelmensis, cap. 17, in quo sic liquitur:« In nullam pene ecclesiarum quas confessor beatus sive ante, sive in tempore fugae, vel post, sui sacri corporis praesentia illustravit, ulla usque hodie feminis esse constat intrandi licentia.» Deinde causam reddit; tum subdit:« Omnibus ergo et viris et feminis consentientibus omne suis et in praesenti et post futuris temporibus muliebre interdixit consortium, earumque ab ecclesiae suae ingressu penitus amovit introitum. Unde in insula sedis episcopalis ejus facta ecclesia,.... jussit ut illo missas et verbum Dei auditurae mulieres convenirent, ne propius ecclesiae, in qua ipse cum monachis conversabatur, unquam accederent. Quae consuetudo usque hodie diligenter observatur, in tantum, ut nisi metus hostilis vel concrematio loci compellat, nec in coemeteria quidem ipsarum ecclesiarum, ubi ad tempus corpus ejus requieverat, mulieribus introire liceat.» Haec Turgottus sub finem saeculi XI scribebat. Sed praeclara sunt ea quae de Thorneiensi monasterio refert Guillelmus Malmesburiensis Lib. IV de Pont. Angl., sub fin.:« Ibi solitudo ingens ad quietem data monachis, ut eo tenacius haereant superis, quo castigatius mortales conspicantur. Femina si ibi videtur, monstro habetur; maribus advenientibus quasi angelis plauditur. Caeterum ibi nullus nisi momentanee conversatur.»
10.185
Quam in Anglia hauserat disciplinam S. Bonifacius, hanc in Germaniam profectus, in monasteriis a se constructis ibidem refudit, ecclesiarum aditu feminis prorsus interdicto, maxime vero in Fuldensi omnium nobilissimo, cujus basilica uni S. Liobae ob reverentiam S. martyris patebat, ut testatur Rudolfus monachus in Vita S. Liobae cap. 22 Saec. III Bened., part. II, pag. 256, his verbis:« Interdum etiam et ad monasterium Fuldensium monachorum causa orationis venire solebat, quod nec prius, nec postea ulli unquam feminarum concedi potuit, quia loco illi, ex quo a monachis habitari coeptus est, femineus negabatur ingressus: tantum autem 163 huic soli concessus est, propter hoc quod S. martyr Bonifacius eam senioribus eorum commendavit, corpusque illius ibi sepeliendum decrevit.» Scribitque Brouverus Lib. I Antiq. Fuld., c. 8 hoc caput a majoribus tam sancte cultum fuisse,« ut privilegiis a Marino papa saeculo IX abbati Hadamaro, et a Silvestro saeculi X aetate Erkembaldo, et a Joanne Richardo subinde, aliisque ab aliis pontificibus postea concessis, et nominatim insertum sit, et religiose a posteris observatum.» Id quod probat tum de Lotharii regis uxore, cui die S. Pentecostes sacris interesse in primario monasterii templo non licuit; tum etiam de conjuge Frederici imperatoris,« cui, quia regina in comitatu ejus erat, urbem Fuldam intrare non licuit.» Addit Brouverus emollita semel illa disciplina per Bonifacium papam IX, rogatu Joannis Merlavii abbatis,« anno 1398 templum Fuldense fulmine de coelo tactum, 7 die Junii conflagrasse, id quod in poenam violatae disciplinae accidisse posteri crediderunt.» Haec tamen summi pontificis concessio non nisi festum S. Bonifacii aliosque dies festos nonnullos respiciebat, alioqui etiam Trithemii tempore necdum feminis patebat in ecclesia Fuldensi aditus, uti ipse testatur in Vita Rabani.
10.186
Hanc circa templa monachorum religionem omnibus in locis, ut potuit, S. Bonifacius induxit: unde rogatus a B. Altone ecclesiam sui monasterii consecrare Saec. III, part. II, p. 218,« cum illo adveniens more solito vellet ita consecrare, ut nulla mulier deberet illud intrare, postulavit B. Alto ne tali pacto suum oratorium consecraret. Dixit maxime opus viris saepius ad opera varia procul egressis, ut uxores eorum domi remanentes orent pro se suisque viris; cui petitioni consentiens, mox S. Bonifacius ecclesiam quidem consecrando tam feminis quam viris fecit esse communem; sed fontem quemdam in eodem loco juxta ecclesiam positum ea benedixit ratione ut mulieri nulli liceret ad eum accedere et haurire.»
10.187
His omnibus duo superaddo exempla, unum de Stabulensi monasterio ex lib. Mir. S Remacli episcopi Trajectensis, cap. 20, in quo mulier contracta ad sancti reliquias adducta dicitur Saec II, pag. 501, quae« quia non facile apud nos nisi certa ex causa feminae admittuntur, ante fores coenobii deponitur,» inquit anonymus scriptor. Alterum de Andaginensi coenobio eruitur ex lib. Mirac. S. Hucherti, cap. 6, ubi haec lego Saec. IV, part. I, p. 298:« Tunc temporis sub venerabili Sevoldo tanta in loco erat religionis reverentia, ut quibusque saecularibus difficilis esset ibi conveniendi licentia, nullusque ingrediendi aditus concederetur feminis, nisi in annuali festo ipsius pontificis.» Sevoldus porro Andaginense monasterium rexit annis 19 ab an. 836.
10.188
Ex dictis hactenus satis demonstratum puto, non singularem quorumdam, sed generalem pene omnium monasteriorum fuisse consuetudinem feminas a templis monachorum arcendi; quam in ipso nascentis ordinis sui exordio arripuerunt Carthusienses Cisterciensesque monachi, retinentque etiam nunc summa cum laude ubique Carthusienses, 164 in ipso vero Cisterciensi coenobio, aliisque forsitan nonnullis Cistercienses; nam passim nunc eorum ecclesiae patent feminis, quas in Pontiniacensi solis Anglicanis mulieribus ob reverentiam S. Edmundi olim aperiebant, teste Matthaeo Parisio ad annum 1250.
10.189
Camaldulenses non modo ecclesiam claudunt feminis, sed nec accessum quidem ad silvam, in qua sita erat, permittunt.« In circuitu autem dictae eremi( Camaldulensis), inquit Hieronymus monachus Camald. in serm. de S. Romualdo n. 63, est pulcherrima silva lignorum abietum per spatium unius milliaris Italici, quam silvam abietum nulla mulier potest ingredi sub poena excommunicationis latae per dominum papam sententiae.»
10.190
At non modo monasterii aut oratorii introitum feminis olim denegarunt veteres monachi; sed nec eas etiam ad colloquium admittendas esse censuerunt: unde rogatus aliquando S. Pachomius a quodam, ut filiam energumenam liberaret, respondisse fertur In ejus Vita cap. 36:« Non est nobis consuetudo cum mulieribus loqui.» Et S. Carilefus ad missos ab Ultrogotha regina ejus conspectu frui desiderante:« Certum habeat, quandiu in corpore fuero, faciem me mulieris nequaquam visurum In ejus Vita n. 28, saec. I.» Et apud Cassianum Lib. II. c. 17:« Haec est antiquitus Patrum permanens nunc usque sententia.... Omnimodis monachum fugere debere mulieres, et episcopos, etc.» Episcopos quidem propter manuum impositionem; feminas propter periculum. Sed quia nonnunquam aliud suadet necessitas, tunc quidem non nisi breviter, idque raro cum eis loqui permittit S. Basilius in constitutionibus monasticis cap. 4, et quidem praesente socio;« solum enim ad solam accedere, inquit, nulla religionis ratio permittit: melius est enim esse duo quam unus; simul enim et fidelius et tutius res geritur.» Idem decernit Regula S. Ferreoli Cap. 4 his verbis:« Quemlibet fratrum evidens causa colloquium cum feminis duntaxat honestis habere compulerit, sciente vel permittente abbate, et adhibitis testibus, id est junctis duobus ex fratribus, accipiant licentiam colloquendi; ita tamen ut abbas causam de qua collocutio exstiterit non ignoret.» Idem etiam sub gravissimis poenis S. Columbanus In Poenitent., n. 31:« Qui solus cum sola femina, sine personis certis familiariter loquitur, maneat sine cibo, vel duobus diebus in pane et aqua, vel ducentis plagis.» Et S. Fructuosus In Reg. monast. comm. cap. 15:« Quod si de supra taxatis quispiam solus cum sola fabulare deprehenditur, centum ictibus extensus publice verberetur; et qui talia facere praesumit, cum cautione admoneatur. Quod si abusive habuerit monachorum praecepta, et hanc secundo geminaverit culpam, verberatus denuo carceri mancipetur, aut si poenitere noluerit, foras projiciatur.» Eumdem morem etiam viguisse apud nostros Cluniacenses colligitur ex Joanne monacho in lib. I de Vita S. Odon., n. 36.
10.191
Denique his omnibus addendum est quod inter Patrum Apophthegmata legimus Tom. I Mon. Eccl. Graec., p. 517:« Haec in Sceti consuetudo invaluerat, ut si accessisset mulier ad loquendum fratri, vel alteri necessario suo procul invicem 165 sedentes colloquerentur.» Vide quae supra retulimus ex mss. Consuetudinibus S. Benigni Divionensis de officio eleemosynarii, p. 124, et in lib. V de Antiq. monachorum Ritibus, de fratribus in viam directis, quae omnia declarant quam horrerent Patres nostri quarumcunque feminarum vel levissimam conversationem, et quantum nos ab earum colloquio, quod quidem prodesse nihil, obesse plurimum potest timere debeamus. Et utinam aeque abhorreamus ac S. Joannes abbas Gorziensis, qui adhuc laicus In ejus Vita n. 16, saec. V Bened.« tantum pudicitiae virtus mentem ejus totam pervaserat, ut quo forte loco mulierem sedisse conspexerat, nullo pacto, illa recedente, eodem ipse vel fatigabundus succederet.» Sed de his satis, si tamen hac de re satis dici potest. Vide S. Basil. Regulam ex versione Ruffini interrogat. 197 et 198; Vitam S. Paterni episcopi n. 9, saec. II Bened., pag. 1102; et S. Hugonis episcopi Gratianopolit. n. 15, apud Boll. I April.
10.192
Nullum odire.] Recte enim S. Basilius Serm. 2 de Instit. mon.:« Si Deus, ut dicit Joannes, charitas est, necesse est omnino diabolum esse odium. Quemadmodum igitur, qui charitatem habet, is Deum habet; sic et qui odium habet, diabolum in se ipso nutrit.» Quare de monachis monasterii Alexandriae narrat Joannes Climacus Grad. 4,« quod si quis ex illorum contubernio aliorum osor deprehenderetur, hunc pastor in sejunctum ab aliis coenobium, tanquam reum in exsilium amandabat; cumque conviciatus esset aliquando quidam frater alteri, ex templo conviciatorem ejici praecepit, dicens non debere duos daemones esse in coenobio, unum visibilem, et alterum invisibilem.»
10.193
Zelum non habere, invidiam non exercere.] Zelum scilicet amaritudinis malum, qui separat a Deo et ducit ad infernum, de quo cap. 72. Et invidiam, per quam mors intravit in orbem terrarum. Vid. Cass. coll. 18, cap. 17; et Regulam S. Ferreoli, cap. 9.
10.194
Contentionem non amare.]« Contentio, ex S. Basilio Regul. brev. interr. 66, est, quandocunque quis ne altero inferior videatur, facere aliquid studet.» Hanc idem S. doctor tanquam meditationem et viam ad rebellionem, a monasteriis amandari jubet; unde et in poenis quae sub ejus nomine exstant inter ejus opera n. 21 Serm. 2 de Instit. mon., ista habetur:« Si quis de Scripturis contentiose disputat, careat benedictione.» Et in Regula S. Pachomii Art. 118 lego:« Si inventus fuerit unus e fratribus aliquid per contentionem agens, vel contradicens majoris imperio, increpabitur juxta mensuram peccati sui.» Quae totidem verbis exstant in Regula Orientali cap. 14 Tom. I Mon. Eccl. Graec., pag. 561. Quid ergo?« Si quis locutus fuerit de qualibet re, aiebat abbas Matoes, ne contendas cum eo; sed si recte disserit, dic: Etiam; si vero male, dicito: Tu scis quomodo loquaris; neque concerta cum illo de rebus quas protulit; atque haec est humilitas.» Hinc S. Columbanus in Poenitentiali:« Qui fratri, inquit, aliquid judicanti responderit: Non ita est ut dicis, praeter seniores junioribus dicentes simpliciter, suppositione silentii, aut quinquaginta percussionibus Nisi hoc tantum licet coaequali fratri suo, si veracius est aliquid 166 quam ille dicit, et recordatur: Si bene recolis, frater; et alter hoc audiens non affirmet sermonem suum, sed humiliter dicat: Spero quod tu melius recorderis, ego per oblivionem in verbo excessi, poenitet me quod male dixi. Ecce verba filiorum Dei.... Caeterum qui se excusaverit, non filius Dei spiritalis, sed Adam carnalis judicetur. Qui si non cito ad portum requiei humilitatis Dominicae confugerit, nimiarum contradictionum aliis aperiens, in superbia persistens, de libertate sanctae Ecclesiae in cellula ob poenitentiam agendam separetur.»
10.195
Elationem fugere.] Cujus quatuor species enumerat S. Gregorius papa Lib. XXVIII Moral., c. 7: 1º eorum qui bonum a seipsis habere existimant; 2º eorum qui bonum quidem sibi datum agnoscunt, sed de suo datum, et pro suis meritis accepisse credunt; 3º eorum qui se jactant habere quod non habent; 4º eorum qui despectis caeteris, singulariter videri appetunt habere quod habent.
10.196
Seniores venerari.] Seniores vocat non solum decrepitos, sed antiquiores, et primos ordine, dignitate, officio, meritis et virtute, quos omnes venerari jubet.« Veneratio autem seniorum, ex Smaragdo, debet esse in verbis et in factis: in verbis, ut eis pauca et rationabilia verba humiliter loquatur, et cum reverentia: in factis autem, ut illo transeunte junior surgat, illo iterum jubente sedeat, illo loquente audiens taceat, interroganti humiliter respondeat, jubenti obediat, inclinato capite benedictionem petat, et in omnibus, ubi rationabiliter res postulat, junior monachus seniori obediat:» juxta illud Regulae SS. Pauli et Stephani cap. 3:« Juniores senioribus sincera subjectione obediant, neque tumenti cervice in quocunque respondeant, aut fastidienti animo et negligente aure imperantibus obedire detrectent, sed unanimiter, et concorditer tam in spiritali opere quam in terreno labore omnes fideli intentione occurrant.»
10.197
Juniores diligere.] Duplici ratione junioribus exhibendam esse dilectionem hic docet Smaragdus: 1º quia fratres, 2º quia senioribus sunt obedientes, eisque humiliter serviunt, scriptum est enim: Servus sensatus sit tibi dilectus quasi anima tua, quasi fratrem sic eum tracta. Hinc Regula SS. Pauli et Stephani Cap. 2:« Seniores, inquit, junioribus affectum paternum impendant, et cum imperandi necessarium fuerit, non tumenti animositate et clamosis vocibus, sed fiducialiter, tranquilla simplicitate, et auctoritate bonae vitae ad peragendam communem utilitatem quae fuerint opportuna injungant.»
10.198
In Christi amore pro inimicis ovare.] Simile aliquid in Regula abbatis Isaiae legitur Cap. 49:« Si dum sederis in cella tua memineris quod aliquis tibi mala fecerit, surge statim, et ora pro illo in corde tuo, ut parcat illi Deus: ita enim passio quam ejus causa patieris evanescit.»
10.199
Cum discordante ante solis occasum in pacem redire.] Hic S. Pater alludit ad illud Apostoli ad Ephes. IV: Sol non occidat super iracundiam vestram. Quem locum tribus modis interpretari 167 possumus. 1º Litteraliter, ut ante materialis solis occasum cum discordantibus in pacem redeamus, ne forte interveniente nocte diabolus, aptum tempus nactus, ea quae contigerunt magis ac magis inflammet. Atque ita Apostoli locum exponunt S. Ambrosius in psalm. IV; S. Isidorus Pelusiota lib. II, epist. 189; Evagrius in tom. III Monum. Eccl. Graecae, pag. 72. 2º Allegorice, per solem intelligendo Christum Dominum verum justitiae Solem, qui tunc nobis occidere dicitur, cum gratiae suae radios in poenam discordiae subtrahit. Ita Cassianus lib. VIII de Ira, cap. 9. 3º Tropice, solem sumendo pro ratione,« quae pro eo quod omnes cordis cogitationes discretionesque perlustret, sol merito nuncupatur, ut loquitur Cassianus loco citato. Irae ergo vitio non exstinguatur, ne, ea occidente, perturbationum tenebrae cum auctore suo diabolo universum cordis nostri occupent sensum.»
10.200
Quocunque sensu sumatur, certe nihil indignius in servo Dei discordia: nam« sicut factus est in pace locus Domini, sic in discordia locum fieri diabolo manifestum est,» ut S. Bernardi verbis utar Serm. 3 de Dedic. eccl.: unde et qui monachis leges tradiderunt, nihil antiquius habuisse videntur quam ut dissensiones etiam sub gravissimis poenis a claustris eliminarent. Ita S. Caesarius Regul. ad Monachos, c. 24:« Si, inquit, forte, ut se habet fragilitas humana, in tantum nefas aliqui de fratribus ausi fuerint diabolo instigante prorumpere, ut... in se invicem convicium mittant, justum est ut legitimam disciplinam accipiant, a quibus regulae instituta violantur.» Per disciplinam autem intelligit flagellationem. S. Ferreolus In Reg. c. 39:« Illos igitur monachos, quos vel unius diei finis discordes invenerit, qui usque ad vesperam lites trahunt, et ante non excludunt odium quam sol cognoscat occasum, qui dicenti Apostolo per inobedientiam contradicunt, statuimus tandiu abstinentia macerandos, quandiu ad veram se concordiam ultronea satisfactione convertant.» S. Columbanus:« Si quis iracundiam, vel tristitiam, vel invidiam tenet contra fratrem suum, ut tempus tenuerit( id est quandiu servaverit iracundiam), erit poenitentia ejus in pane et aqua: si vero prima die confessus fuerit, viginti quatuor psalmos.» Scribit etiam S. Joannes Climacus de monachis monasterii Alexandrini Grad. 4,« quod qui se reconciliari non paterentur, ab mensa tantisper arcebantur, quoad positis odiis amicitiam redintegrarent, aut omnino a contubernio sodalitatis ejiciebantur.» Cassinenses In Declar. ad cap. 70 vero simultates inter se exercentes, et reconciliari invicem recusantes a divinis suspendunt, officio et gradu privant, ac tandem in simultate pertinaciter remanentes carceri mancipant.
10.201
Et de Dei misericordia nunquam desperare.] Apposite omnino S. Benedictus, praemissa pro inimicis oratione et cum discordantibus reconciliatione, dixit de Dei misericordia nunquam desperare: hanc enim haud dubium obtinebunt qui aliis misericordiam impenderint: Beati misericordes, inquit ipsa misericors Veritas, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Ut autem de misericordia Dei non desperemus, multae nos movere possunt rationes, quas videre 168 est apud S. Bernardum in epist. 385, et serm. 38 in Cantica.
10.202
Ecce haec sunt instrumenta artis spiritualis.] Hactenus instrumenta artis spiritualis S. Pater exposuit; sed quia opifici non satis est optima reperisse instrumenta, nisi tandem iis ad opus sibi propositum utatur:« ob hoc enim, inquit Cassianus Collat. I, cap. 7, quis ferramenta cujuslibet artis instituere sibi ac praeparare festinat, non ut ea possideat otiosa, nec ut emolumenti illius fructum, qui speratur ex ipsis, in nuda instrumentorum possessione constituat, sed ut eorum ministerio peritiam finemque illius disciplinae, cujus haec adjumenta sunt, efficaciter apprehendat,» ideo nos hac S. Benedictus clausula, ut praedictis instrumentis opus nobis commissum exsequamur, hortatur dicens:« Ecce haec sunt instrumenta artis spiritualis quae vobis proposui, propriis que, ut ita dicam, in manibus tradidi.»
10.203
Quae cum fuerint a nobis die noctuque incessabiliter adimpleta.] Die noctuque, id est semper, vel, ut exponit Trithemius, prosperitatis et adversitatis tempore.
10.204
Illa merces nobis a Domino recompensabitur, quam ipse promisit, quod oculus non vidit, etc.] O merces! quis mihi det ocius ea perfrui? Certe, si ejus intuitu pro viribus in arte spiritali haud enitamur proficere, merito in nos haec S. Odonis verba retorqueri poterunt Collat. 3, n. 18.« Omnes qui ad usum hujus vitae quaslibet artes exercent, sic eas utique gerunt, sicut a magistris didicerunt; et illis utensilibus utuntur, quae illi actui cui sunt intenti conveniunt, ut nautae, sutores, et fabri; at nos soli monachi instrumenta bonorum operum, quae S. Benedictus ad percipiendam coelestem vitam construxit abjicimus; soli professionis nostrae desertores, lineas, quas per magistros nobis ostendit, nunc ad dextram, nunc ad sinistram transgredimur; nec bonorum operum instrumentis, sicut a magistris tradita sunt, uti dignamur.»
10.205
Officina autem ubi haec omnia diligenter operemur.] De hac officina S. Joannes Climacus Grad. 26:« Officinam, inquit, fullonicam appellamus religiosum coenobium, quod sordes animae, et crassitudinem, et deformitatem dedolat, et abstergit.»
10.206
Claustra sunt monasterii.] Ut non sit necessitas monachis sub pietatis velamine vagandi foras, ut haec omnia diligenter operentur, cum non expediat animabus eorum.
10.207
Et stabilitas in congregatione.] Id est perseverantia in coenobio: quibus verbis perstringit levitatem eorum qui de loco ad locum, de monasterio ad monasterium, vel etiam de communi vita transeunt ad solitariam, in qua ex his instrumentis plurima haud valent exerceri. 169

Intertext edge

Open linked passage

Note