Benedictus Nursiaec.480–547
Regula cum commentariis
Comm 110.78
Choose a text
More by Benedictus Nursiae
—
21434 Recuco
110.1
COMMENTARIUS
110.1
Otiositas inimica est animae.] Quia in desideriis est omnis otiosus; et qui sectatur otium implebitur paupertate; et quia multa mala docuit otiositas: unde haec erat apud Aegyptios monachos fixa et ab antiquis Patribus sancita sententia, operantem monachum uno daemone pulsari, otiosum vero innumeris spiritibus devastari.
110.2
Adversus pestiferum hoc virus, cujus varia referunt incommoda cardinalis de Turrecremata in hunc locum, et Haeftenus lib. IX, tract. 1, disq. 1, tria potissimum remedia adhibuerunt patres nostri: orationem, lectionem et laborem, ut videre est in Vita S. Marculfi abbatis num. 11, in Vita S. Wallarici et in Regula Solitariorum cap. 32. Iisdem quoque remediis hoc capite utitur S. Benedictus; unde subjungit:
110.3
Et ideo certis temporibus occupari debent fratres in labore manuum; certis iterum horis in 612 lectione divina.] Occupari debent, inquit: si debent, ergo legitime non excusantur ab opere manuum quotidiano. Ita censet Petrus Boherius in secundo commentario hunc ad locum sic scribens:« Debent, id est tenentur, quoniam monachis necessitatem importat, ut dicetur infra. Sed nonne enim qui sub Regula Pachomii, Basilii, Augustini, et Francisci militant, suis debent etiam manibus operari? Sic, inquam, cum utraque ipsorum Regula de labore manuum expressam fecit mentionem: Omnes quidem Religiosos decet ac convenit sibi victum suis laboribus procurare, ut dicetur inferius, et probat hoc idem clarius Augustinus in libro de Opere monachorum, ubi respondet dicentibus se habere, aut velle litterarum studiis aut praedicationibus insudare,» Et infra refert Basilii Caesariensis episcopi sententiam ad quemdam Syncleticum:« Qui cum renuntiasse se diceret huic mundo quaedam sibi de propriis facultatibus reservarat, nolens exercitio manuum suarum sustentari, et humilitatem veram nuditate, et operis contritione, monasteriique subjectione conquirere: Et senatorem, inquit, perdidisti, et monachum non fecisti.» Et illud S. Hieronymi ad Rusticum:« Si apostoli habentes potestatem de Evangelio vivere, laborabant suis manibus, ne quem gravarent; et aliis tribuebant refrigeria, pro quorum spiritualibus debebant metere carnalia: cur tu in usus tuos successura non praepares: fiscellam enim texe junco, vel canistrum lentis plecte viminibus.»
110.4
Econtra Richardus de S. Angelo hunc Regulae locum exponens, et facta sibi interrogatione:« Cum moderno tempore monachi Cassinenses, et quidam alii non utantur opere manuum contra statutum ipsius capituli, nunquid dici possunt Regulae transgressores?» Respondet:« Et est dicendum quod non, propter tria. 1º Quia ad abbatem spectat hoc imperare, ut infra est ibi, Laborent quod eis injungitur: unde cum abbas hoc non injungat, ipsi excusantur; per se enim non debent, quia praesumptioni deputabitur, ut infra cap. proximo dicitur. 2º Quia tempore quo ista ordinatio facta fuit, monasteria non abundabant in divitiis, et sic oportebat fratres necessitate cogente laborare: unde cum hodie abundent, conveniens est ut, deficiente causa, deficiat effectus. Causa fuit necessitas, sicut dixi, effectus vero opus manuum fuit. 3º Quia divina officia dicuntur cum tanta solemnitate hodie, quod dictis officiis, nulla quasi conveniens hora remaneret pro labore manuum: quod forte non fiebat tunc, et majus bonum minori bono praefertur.» Utriusque opinionem inferius expendemus.
110.5
Ideoque hac dispositione credimus utraque tempora ordinari.] Utraque tempora, inquit, id est tam laboris quam lectionis: vel aestatis, hiemis et Quadragesimae.
110.6
Ut a Pascha usque ad calendas Octobris mane exeuntes a prima usque ad horam pene quartam laborent.] Quem locum sic interpretatur Bernardus Cassinensis, ut mane, incipiente luce, incipiant fratres operari ad tertiam 613 usque plenam:« Notabis, inquit, quod a mane, videlicet a principio solis ortus usque ad plenam tertiam juxta hanc Regulam insistent fratres labori; nam hora tertia, sole ascendente, laborare fratribus esset durum, maxime tempore aestivo; idcirco lectioni, refectioni et quieti usque ad nonam deputat totum tempus: illa enim hora, sole declinante, potest melius labori manuum occupari.» Bernardum exscribit suo more Boherius; verum, ut mihi videtur, minus recte: hac enim in sententia quando cantabitur prima? Melius ergo Hildemarus mane exeuntes a prima intelligit, ut post cantatam primam et sequens eam capitulum, in quo suus cuique labor distribuitur, hoc est hora prima fere desinente, incipiant operari; quam sententiam suam in proposita subsequenti figura ita explicat:
110.7
« Cum dicit a mane prima, non dicit, ut prima legitima custodiatur; sed cum dicit a mane prima, quasi diceret mane prima cantetur; deinde inter primam cantatam et capitulum factum, jam prope est prima perfecta, sicut te docet punctus in superiore hac forma, et crux lux est, quando cantari debet prima; punctus quando potest exire de capitulo. Deinde de hoc, quod dicitur pene quarta, et quasi sexta varie intelligitur. Abbates enim spirituales custodiunt pene quarta, id est antequam quarta inchoetur, sicut te docet punctus qui in tertio campo, hoc est, spatio horologii est: ita dum tertia cantatur, quarta inchoetur. Deinde quasi sexta: Quasi sexta autem, id est antequam sexta incipiat, sicut punctus qui in quinto spatio horologii edocet, ut sexta cantata, tunc incipiat sexta hora. Item abbates saeculares, qui volunt laborare custodiunt ita, ut pene quarta intelligant, quasi aliquid de quarta est transactum, sicut punctus qui in quarto spatio horologii, demonstrat. Ita etiam quasi sexta intelligunt; hoc est quasi aliquid de sexta transactum sit, sicut punctus qui in sexto spatio est demonstrat. 614 Sed melior est sensus superior, sicut abbates spirituales intelligunt. De octava hora non est dubium, quia quando exeunt de refectorio est plena sexta, deinde dormiunt septima hora, et media octava; deinde media octava surgendum est: vespera vero debet cantari inchoante undecima, sicut crux te docet quae est in virgula decima; unde fit, si legitime laboraveris, tunc omni tempore quatuor horis debet monachus laborare.»
110.8
Ab hora autem quarta usque ad horam quasi sextam lectioni vacent.] Quaerit hic Richardus de S. Angelo qua de lectione iste S. Regulae textus sit intelligendus. Respondetque videri sibi ita intelligi debere,« ut monasterium, maxime illud quod convenienter facere potest, habeat duos magistros, ut unus grammaticam et alius theologiam doceat.» Haeftenus autem S. Benedictum interpretatur: 1º de pia, sive, ut vocant, spiritali lectione; 2º de theologica; 3º de psalmorum lectione.
110.9
Post sextam autem surgentes a mensa pausent in lectis suis.] Nimirum familiaris fuit antiquis monachis somnus meridianus, ut patet tum ex hoc Regulae Benedictinae loco, tum ex Regula SS. Pauli et Stephani, qua decernitur, ut« aestatis tempore nulli liceat meridie praeter in suo lectulo dormire, nisi forte jubente priore ad nubila pro custodia areae extra suum lectulum dormiat.» Ex Regula Tarnatensi, in qua legitur:« A sexta quoque hora usque ad nonam vacent quieti aut lectioni.» Ex Regula S. Isidori, quae haec habet:« Aestate enim a mane usque ad horam tertiam laborare oportet; a tertia usque ad sextam lectioni vacare; dehinc usque ad nonam requiescere.» Ex Regula S. Fructuosi, quae vult, ut« peracto sextae officio, ab oratione pergant ad mensas, refectique congrue iterum facta oratione quiescant, ut fiat silentium usque ad horam nonam.» Denique ex Regula ms incerti auctoris, in qua scribitur:« Post refectionem hora sexta sicut B. Benedictus caeterique Patres docent, aut requiescendum est, aut legendum.» Cujus rei praxim videre est in l. I Dial. S. Greg. et in Vita S. Maglorii n. 24, saec. I Bened. Sed et S. Joannes Climacus testatur( Gradu 27), quia difficile est pomeridianis horis somnum arcere.
110.10
Sed circa meridianum somnum nonnulla hic veniunt observanda. 1º Non toto anni tempore a S. Benedicto fuisse indultum, sed tantum a Pascha usque ad calendas Octobris, id est usque diem 14 Septembris, quo incipiunt numerari calendae Octobris: hinc Statuta Lanfranci:« Calendis Octobris remaneat meridiana, quam facere solent monachi in aestate.» Et Udalricus:« A calendis Octobris..... ex toto dimittitur pausatio meridiana.» Id quod ab aliis etiam usu receptum fuisse, constat ex Regula SS. Pauli et Stephani cap. 11, et ex antiquis Carthusiensium statutis. Exstatque peculiaris ratio cur aestate potius quam temporibus aliis concedatur haec meridiana pausatio. Scilicet propter nimios aestatis calores, et propter noctium brevitatem, quam rationem 615 innuunt Magister in Regula cap. 50, et Petrus Damiani Opusc. 15, c. 17.
110.11
Secundo, nonnullos hanc S. Benedicti indulgentiam ad alia etiam tempora extendisse; in quorum numero reponi possent monachi Romani S. Andreae monasterii, de quibus S. Gregorius scribit, quod« in die natalitio ejusdem apostoli jam meridianis horis fratres quiescerent;» ac proinde in mense Novembri: nisi forte quis dicat id peculiare illis fuisse hac die, propter labores solemnitatis, quos in praeveniendis vigiliis et celebrandis aliis officiis pertulerant.
110.12
Tertio, plerosque praescriptum a S. Patre tempus praevenisse: nam ex communi passim ordinis nostri usu meridianae incipiebant dominica Palmarum. Nunc vero Cassinenses meridianas incipiunt a festo S. P. Benedicti, quando Pascha incidit in Aprili.
110.13
Quarto, cum loci necessitas vel paupertas exigeret ut ad fruges colligendas per se occuparentur, ex toto dimissum fuisse meridianum somnum, juxta illum conc. Aquisgranensis canonem:« Si necessitas fuerit fratres occupari in frugibus colligendis, constitutum legendi et meridie pausandi tempus praetermittitur.» Huic tamen statuto haud parebant Cistercienses monachi, etiam in agris dormientes, uti colligimus ex lib. Usuum, ubi de tempore secationis et messionis haec legimus:« His temporibus solet conventus usque ad sextam laborare, et ante primam, si opus fuerit, exire, et extra monasterium prandere, et dormire, si necesse fuerit, cocus et lector mixtum sumere.» Idem permittit Regula SS. Pauli et Stephani his verbis:« In campo vero quando messis colligitur, si meridie dormire licuerit, non divisi; sed in uno loco aut duobus locis dormiant.»
110.14
Quinto, cum S. Benedictus dicat post sextam surgentes a mensa pausent in lectis suis, nullam videtur indulsisse repausationem quartis et sextis feriis, quibus ad nonam reficiunt fratres. Et certe Statuta Lanfranci a meridianis excipere videntur dies jejunii. Communis tamen ordinis nostri usus obtinuit ut sexta nihilominus hora his diebus dormirent monachi, praescribente Aquisgranensi synodo,« ut quando fratres aestivo tempore jejunant, post sextam dormiant:» testaturque Petrus Venerabilis, quod« antiquus monachorum mos erat jejuniorum diebus detrimenta usitati somni congruenti dormitione ante mensam compensare: unde Hieronymus: Saepe vacuo ventre dormiendum est.» Et in Regula Magistri legitur:« Statim post sextam tam post prandium quam in jejunio omnes modice in suis lectis meridientur.» Atque ita Cistercienses in lib. Usuum decernunt,« quod si dies jejunii fuerit, omnibus ordine praedicto celebratis, post sextam, fratribus laicis praeeuntibus, intrantes dormitorium pausent, in lectis suis usque ad horam octavam, etc.» Cluniacenses meridianas his diebus potius simulabant quam agebant; quae causa fuit Petro Venerabili edendi decreti, ut meridianae jejuniorum, quae in aestate post sextam fieri solent momentaneae et simulatitiae, dimittantur; et pro spatio illius temporis, quod inutiliter 616 expendebatur, fratres in claustro sedeant, et legant, aut missas cantent, aut aliquid necessarii operis agant.» Alii aliam iniere rationem, dormientes laudes inter et primam, sicuti legimus in Floriacensis monasterii Consuetudinibus:« In omnibus jejuniis quae veniunt a Pascha usque ad idus Septembris, post matutinas usque ad primam loco meridianae dormitum imus, et post nonam reficimus.» Idem Rogationum tempore observabant olim Cluniacenses ex Udal. lib. I, cap. 21.
110.15
Sexto, quia vulgo noxius censetur somnus meridianus; quinque, ne sanitati noceat, conditiones requirit Haeftenus: 1º fiat ex consuetudine, 2º non statim post sumptum cibum, 3º non depresso, sed erecto capite, 4º non sit nimius, 5º ne tumultuosa et subita, sed lenis et modesta fiat expergefactio. Verum secunda tertiaque conditio repugnant Regulae, quae vult ut surgentes a mensa pausent in lectis suis. Et tamen S. Wolphelmus abbas Bruvillerensis tempore meridiano non jacendo, sed sedendo dormiebat, ut scribit Conradus in ejus Vita num. 40.
110.16
Cum omni silentio.] Quantum esse debeat illud silentium eleganter describit S. Adalardus in Statutis:« Quando vero dormiendi tempus fuerit, sive in die, sive in nocte, sicut silentium funditus in ore, ita in incessu, ut nullus injuriam patiatur, summa cautela esse debet. Nemo vestimenta sua excutere, nemo incaute ascendere vel descendere de lecto debet, vel caetera his similia, quae strepitu vel cujuslibet incommodo sonitum reddant, incaute agere debet. Sed et omni tempore, ut praedictum est, omnis ibi cautela servanda est, vel propter honestatem, vel propter infirmorum requiem, ne si forte aliquis ibidem necessitate coactus requiescere optat, alterius improbitate turbetur.» Vide Udalrici lib. II, cap. 24.
110.17
Aut certe qui voluerit legere, sibi sic legat, ut alium non inquietet.] De hac lectione habemus concilii Aquisgranensis canonem,« ut quando fratres post sextam dormiunt, si quis eorum voluerit legere, in ecclesia aut in lecto suo legat.» Huic canoni concinunt Consuetudines S. Benedicti abbatis Anianensis:« Post cibum autem citius redeunt ad stratus suos, maxime juvenes vel negligentes, quorum mores notantur. Si qui sunt de quibus bene praesumitur, et volunt, liceat illis aliquantulum, sed tamen breviter, vacare orationi in ecclesia: in claustro autem vel prohibito loco nullus inveniatur, ne forte, quod absit, aliquis fabulis vacet vel otio.» Divionenses S. Benigni ne quidem brevem in ecclesia consessum indulgent; sed« nemo, inquiunt, unquam de dormitorio, postquam ad meridianam vel ad completorium introierit, debet exire, nisi forte hi qui necessarii sunt propter hospites foris, sicut est hospitarius, eleemosynarius, granetarius, et hujusmodi, si cellerarius vocaverit eos. Quod si factum fuerit, mirabiliter emendari debet, nisi forte alicui multum cognito et maturae personae contingat quod sanguinet nasus ejus, vel brachium cum multa affluentia; hic poterit ad meridianam exire ad lavatorium. Nam nocte obseratum ostium dormitorii est, et eundum 617 est ad necessarias.» Et tamen Cluniacenses in claustro cantare aut legere poterant, ut docet Udalricus lib. II, cap. 24. Sed et sanctus Anselmus prior Beccensis meridiano tempore emendandis libris in claustro intendisse legitur. Id quod non permittunt antiqua Carthusiensium Statuta, in quibus legitur:« In aestate cum aliqui operantur, vel emendant libros, non debent sine speciali licentia tempore dormitionis operari.»
110.18
Et agatur nona temperius mediante octava hora.] Id est media post elapsam septimam, et ante incoeptam nonam, uti exponunt Hildemarus, Bernardus Cassinensis, Nicolaus de Fractura, Petrus Boherius, et Joannes de Turrecremata. Et sic horam integram cum dimidia, hoc est septimam totam et mediam octavam somno impendebant. Regulae Tarnatensis, S. Isidori et S. Fructuosi tres quieti meridianae horas concedunt. Cassinenses a Pascha, sive a festo S. Benedicti ad medium Aprilem una hora, a medio Aprili ad medium Augustum duabus horis, inde ad idus Septembris una hora dormiunt et silent. Ad silentium quod spectat, scribit Hildemarus quod incipi debet ad tertiam, quamvis id Regula non dicat; sed loquitur haud dubium secundum usum sui monasterii.
110.19
Si autem necessitas loci vel paupertas exegerit, ut ad fruges colligendas per se occupentur.] Etiam omissa lectione, ut praescribit supra citatus canon 17 concilii Aquisgranensis, et antea Regula secunda et tertia SS. Patrum cap. 5, et Regula S. Macarii cap. 10, atque ut S. Maurum fecisse docet Faustus, scribens eum cum fratribus ad fruges colligendas longiuscule a monasterio fuisse egressum, et ad sextam refectionis horam cum iisdem fratribus rediisse; cum tamen ex Regula a quarta ad sextam legere debuissent. Vide Regulam S. Donati ad virgines, c. 20.
110.20
Quia tunc vere monachi sunt, si labore manuum suarum vivunt.] Quod sic capiendum non est, quasi veri non essent monachi, qui ruralibus operibus omissis, et alias habentes unde religiose vivant, lectioni et orationi vacant. Sed hoc ad eorum consolationem dixit, quos paupertas ad victum sibi comparandum manuum labore cogit, ut loquitur Hildemarus. Sive etiam, ut aiunt Bernardus Cassinensis et Boherius,« quia multum accedit ad statum monasticum paupertas et occupatio in labore.» Unde et S. Basilius monachos instituens,« Ratio, inquit, quaerendi victus his qui in hujusmodi vitae genere degunt, ea maxime conveniens judicanda est, quae ab Apostolo praescribitur, nimirum ut manibus laborantes honeste suum quisque panem manducet.... ut mandatum ejus impleatur, qui jubet in sudore et labore nobis victum ut acquiramus, et honestatis decor reprehensione ac nota vacuus teneatur, cum nulla eos quotidiani victus necessitas adigat in publicum prodire.»
110.21
Sicut et Patres nostri et apostoli.] Quod ait Patres nostri interpretantur commentatores Hildemarus, Bernardus Cassinensis, 618 Boherius, Turrecremata, de antiquis monachis Paulo, Antonio, Hilarione, etc.; vel de Patribus Veteris Testamenti, Abraham, Isaac et Jacob. Sed superior sensus est melior, inquit Hildemarus. Hos imitati sunt in Hibernia S. Finani abbatis primi discipuli( In ejus Vita num. 6, Bolland. 17 Febr.),« qui manibus suis laborantes, eremitarum more, terram sarculo arabant, et respuentes animalia nec unam vaccam habebant; et si quando eis aliquis aliquid de lacte vel butyro offerret, jam non recipiebant.» Tales Bancorenses,« quorum summa ultra duo millia censebatur;» et tamen« omnes labore manuum victitabant.» Tales ex nostris Fuldenses, quos S. Bonifacius ad Zachariam papam scribens asserit esse viros« strictae abstinentiae, absque carne et vino, absque sicera et servis, proprio manuum suarum labore contentos.» Tales ab eodem Bonifacio instituti Ordorpenses, qui, teste S. Willibaldo,« propriis sibi, more apostolico, manibus victum vestitumque instanter laborando» acquirebant. Tales Vallisumbrosani, de quibus in Vita S. Aiberti legitur:« Stricte et inviolabiliter observatur institutum et canon S. Benedicti, vivuntque laboribus manuum suarum.» Tales denique primi Roberti de Arbrissello discipuli, ut docet Baldricus Dolensis episcopus in ejus Vita n. 17.
110.22
Non defuere tamen graves viri qui hujusmodi opera in agris, tanquam monasticae observantiae contraria et noxia reprobarent. S. Nonnosus Soractensis monasterii praepositus, cum ad colligendas olivas fratres foras mittere abbas voluisset,« id fieri cum magna humilitate prohibuit, ne exeuntes fratres de monasterio, dum lucra olei quaererent, animarum damna paterentur.» Et Joannes Trithemius suos alloquens:« Est alia, inquit, consideratio, quae animum concitat meum, ne vos externis operibus manuum de facili occupem sine causa rationabili et necessitate manifesta: experior enim quod labores hujuscemodi operis non conveniunt in vobis observantiae regulari; sed integritatem monasticae disciplinae apud vos magis destruunt quam promoveant. Erubesco dicere, et nihilominus effari compellor, vestros labores extra monasterium et cellam plus destructionis afferre puritati animarum quam salutis. Qui enim labores vestri? nonne vagari et discurrere, comessationibus indulgere et poculis, et reliquum temporis sermonibus occupare vanis et inutilibus? Non habetis in vobis illum Spiritus Dei sanctum fervorem, quo priscos institutionis nostrae monachos legimus quondam inflammatos... Tempore jejunii regularis illi statutum sibi abstinentiae modum aut diligenter custodiebant, aut si prae magnitudine laborum requievissent, ideo manducabant quatenus labori apti et idonei redderentur: vos autem non manducatis ut laboretis, sed laboratis potius ut manducetis, quando ex regula fuerat jejunandum: occasionem ex jejunio sumitis ut jejunium solvatis. Caeterum quam immunde et vilissime nonnulli ex vobis tractent indumenta sua, quis regularis disciplinae stud osus amator aequanimiter ferat? Cujusnam sunt, fratres mei, quae dispendiose consumitis? Christi patrimonium est omne quod pertinet ad monasteria servorum Dei.... Labores extra monasterium 619 propterea vobis minui, ne gravius male operando peccaretis.» Eadem videtur fuisse mens Guillelmi abbatis S. Theodorici, cum scribens ad fratres de Monte Dei dixit:« Subdivalia exercitia et opera, sicut sensus distrahunt, sic saepe etiam spiritum exhauriunt;» licet piis aliquando viris ad animae salutem proficiant,« cum graviore ruralium labore operum sit major contritio corporis usque ad contritionem et humilitatem cordis; et fatigationis suae pressura exprimunt saepe vehementioris affectum devotionis, quod etiam in labore jejuniorum, vigiliarum et omnium in quibus afflictio corporis est, crebro fieri manifestum est.» Sed neque S. Benedictus id absolute praescribit, maxime cum nolit necessitatem esse monachis vagandi foras, quia non expedit omnino animabus eorum. Nam, ut ait Rupertus,« qui haec dicit, manifestum est quia non vult monachos occupari in illis operibus manuum quae non possunt nisi foris exerceri, sed tantummodo pro necessitate concedit hoc fieri.»
110.23
In Quadragesimae vero diebus a mane usque ad tertiam plenam vacent lectionibus suis, et usque ad decimam horam plenum operentur quod eis injungitur.] Quem locum exponens Hildemarus ait:« Quod dicit, In Quadragesima usque decimam plenam operentur, ideo plenam dicit, quia tunc in suo monasterio non canebatur missa. Nunc autem quia missa canitur, non possunt fratres usque decimam plenam operari, et missam cantare et cum luce omnia agere; sed considerare debet abbas ut usque ad illud tempus laborent, quatenus missam, et vesperam, et manducare, et omnia cum luce agere possint. Ergo ob hoc non debet esse plena decima, sed incipiente decima canere debent nonam. Deinde nona cantata, statim canenda est missa. Deinde parvo intervallo facto, canenda est vespera.» Ubi respexit ad illum concilii Aquisgranensis canonem:« Ut in Quadragesima usque ad nonam operentur fratres, quatenus missa celebrata, congruo tempore reficiantur.» Sed jam nullum hujusce disciplinae vestigium apparet; imo Boherii tempore elapsa sexta, missa jam decantata erat, reficiebantque post nonam, uti ipse testatur in primo commentario hunc ad locum sic scribens:« Hodie vero apud nos, ac in Romana curia, non tantum horae tardant; imo hora sexta communiter est missa finita, et finitis vesperis, fratribusque ad mensam intrantibus, incipit decima hora intrare, et licet hoc sit contra caput 41, in fine, et de Cons. dist. 1, cap. Solent; non multum tamen elongari videtur a Regula.»
110.24
Hactenus S. Benedictum horas lectioni operique manuum assignantem audivimus: nunc quid alii monasticarum regularum conditores ea de re praescripserint, referre exigit officii nostri ratio.
110.25
Itaque S. Antonius generatim duntaxat ait:« Coge te ipsum in opere manuum tuarum, et timor Domini inhabitabit in te.» Et infra:« Cum sederis in cella tua, sollicitus esto de tribus hisce rebus perpetuo. 620 Nimirum de opere manuum tuarum, de meditatione tuorum psalmorum, et de oratione tua.» Idem legitur in Regula abbatis Isaiae num. 7 et 11.
110.26
Regula SS. Serapionis, Macarii, Paphnutii et alterius Macarii haec habet:« Debent fratres istum ordinem tenere: a prima hora usque ad horam tertiam Deo vacent fratres. A tertia vero usque ad nonam quidquid injunctum fuerit a Patre, sine aliqua murmuratione faciant.»
110.27
Regula secunda SS. Patrum:« Ita meditationem habeant fratres, ut usque ad horam secundam legant, si tamen nulla causa exstiterit, qua necesse sit etiam praetermissa meditatione aliquid fieri in commune. Post horam vero secundam unusquisque ad horam nonam quidquid injunctum fuerit sine murmuratione vel haesitatione perficiat.» Idem habent Regula tertia SS. Patrum c. 5, et Regula S. Macarii c. 10 et 11.
110.28
Regula incerti auctoris:« Operentur a mane usque ad sextam, et a sexta usque ad nonam vacent lectioni, et ad nonam reddent codices; et postquam refecerint, sive in horto, sive ubicunque necesse fuerit, faciant opus usque ad horam lucernarii.»
110.29
Regula S. Caesarii ad monachos:« Omni tempore usque ad tertiam legant, post tertiam unusquisque sibi opera injuncta faciat.» Et ejusdem Regula ad virgines:« Omni tempore duabus horis, hoc est a mane usque ad horam secundam lectioni vacent; reliquo vero diei spatio faciant opera sua, et non se fabulis occupent.»
110.30
Regula S. Aureliani ad monachos:« Per totum diem cum manibus operantur, meditatio sancta de corde non cesset,» hoc est ab hora tertia; nam postea statuit, ut« completis matutinis, statim dicatur prima, deinde usque ad horam tertiam omnes lectioni vacent.» Similiter in Regula ad virgines cap. 20.
110.31
Regula S. Ferreoli:« Usque ad horam diei tertiam in omni tempore lectioni monachus tam senior quam extremus vacare procuret; et sic demum in reliqua parte diei deputati operis cura succedat, praeter aegrotos tantum, quibus imponi hoc supra propriam voluntatem vel potius virtutem communis infirmitas non permittit.»
110.32
Regula S. Columbani:« Quotidie jejunandum est, sicut quotidie orandum est; quotidie laborandum quotidieque est legendum.»
110.33
Regula Tarnatensis:« Omni tempore duabus horis in die spirituali meditationi vacabunt; aestatis vero tempore matutinis ex more completis, et prima dicta, omnes opera quae jubentur assumant. Deinde tertia celebrata, ad expedienda quae suscepta fuerant revertantur.... A sexta quoque hora usque ad nonam vacent quieti vel etiam lectioni. Post horam vero nonam, aut in horto, aut ubi poscit utilitas, usque ad horam lucernarii omnes in unum solatium commodabunt. Hiemis vero tempore, matutinis vel prima transactis, omnibus usque ad tertiam vacare conceditur lectioni; qua consummata, gratanter quod eis injunctum fuerit implere festinent, ut jam dictum est, usque ad horam lucernarii.»
110.34
621 Regula S. Isidori:« Aestate a mane usque ad horam tertiam laborare oportet. A tertia autem usque ad sextam lectioni vacare; dehinc usque ad nonam requiescere. Post nonam autem ad tempus vespertinum iterum operari. Alio autem tempore, id est autumno, hieme, sive vere, a mane usque ad tertiam legendum, post celebrationem tertiae usque ad nonam laborandum est. Post refectionem autem nonae, aut operari oportet, aut legere, aut sono vocis aliquid meditari.»
110.35
Regula S. Fructuosi dicta prima ad horam diei tertiam laborem praescribit; dicta tertia lectionem sive orationem; post refectionem quietem et silentium ad nonam. Deinde, si necesse fuerit, ut revertantur ad opus usque dum conveniant ad duodecimae officium.
110.36
Regula Cujusdam ad monachos generatim scribit:« Monachos semper oportet laborare, et sine sollicitudine vitam suam transigere. Omnia quaecunque laboraverint, excepto, ut supra diximus, pane exiguo et vestimento, pauperibus distribuant.»
110.37
Regula Magistri:« Tempore hiemis ab aequinoctio hiemali, quod est octavo calendas Octobris, usque in Pascha, quia frigus est, et mane fratres non possunt aliquid operari, a prima usque ad tertiam» lectionem jubet; dicta tertia, laborem usque ad sextam. Sexta cantata, laborem iterum usque ad nonam; qua item persoluta, laborem etiam usque ad lucernariam.« In aestatis vero tempore, id est a Pascha usque aequinoctium hiemale, quod est octavo calendas Octobris, quia magis mane refrigerat, a prima usque in tertiam operentur, ut recenti et suavi vel gravi brevium noctium somno careant. Item post dictam tertiam usque in sextam laborent.» Post sextam et modicam inde secutam quietem, labori vacent iterum usque ad nonam: inde ad inchoatam temperius lucernariam lectioni.
110.38
Regula solitariorum praescribit, ut« omni tempore a mane usque ad horam pene tertiam lectioni vacent: ab hora autem tertia usque ad horam quasi nonam laborent quod necessarium fuerit, nisi forte paululum in stratis aestivo tempore pausare voluerint, et semper intermisceatur oratio cum opere; a nona quoque hora usque ad vesperam iterum orationi et lectioni vacent.»
110.39
Regula ms. incerti auctoris:« A S. Pascha usque ad calendas Octobris post matutinum officium mox prima subsequatur, et usque ad tertiam manibus operandum est simul cum divina meditatione. Post tertiam autem missarum solemnia celebranda sunt: qua expleta, usque ad sextam lectio divina studenda est. Post sextam autem, si quarta et sexta et septima feria non fuerit, reficiendum est. Post refectionem autem, sicut B. Benedictus caeterique Patres docent, aut requiescendum est, aut legendum usque ad nonam. Post nonam autem usque ad vesperas operari et psallere oportet. Post vespertinum autem officium, quibus necesse est, edendi licentia a quibusdam SS. Patribus concessa est. Post haec, quantum hora permittit, lectio vacanda est; et sic luce adhuc diei completorium persolvendum.» Et sequenti capite: a calendis Octobris 622 usque ad Pascha« media nocte solemne officium peragendum est; quo peracto, in divinis precibus tota deinceps nox ducenda est usque mane. Matutinorum solemnitas incipiente luce celebranda est.... Peractum vero matutinorum officium, usque ad horam diei secundam secretius soli Deo orationibus summo cum studio intentissime insistendum.... Expletum* autem praedictum officium( primae), lectio sancta usque ad horam diei tertiam de manibus tuis non recedat.... Expletum* vero horae tertiae, usque ad horam diei sextam propriis manibus simul cum divinis canticis operari oportet.... Expleto sextae horae officio, iterum ut supra cum divina meditatione ad aliquod opus propriis manibus exercendum, properare festina usque ad horam nonam.... Post nonam autem missarum solemnia celebranda sunt. Post haec autem divina lectio in manibus cum compunctione cordis amplexanda est usque ad vespertinum officium....( Post refectionem) iterum sancta in manibus lectio ascendat usque ad terminum lucis diei.»
110.40
Regula S. Donati ad virgines:« A secunda hora usque ad tertiam, si aliqua necessitas ut operentur non fuerit, vacent lectioni: reliquo vero spatio diei faciant opera sua; et non se fabulis occupent, propter illud Apostoli: Cum silentio operantes.»
110.41
Regula Cujusdam item ad virgines:« Operatio manuum ab hora secunda sumat exordium, ut in horam nonam finem accipiat. Ab hora vero nona lectio usitetur; et si aliquando proprium aliquod opus faciendum aut vestimenti consuendi, vel lavandi, aut quodlibet aliud opus per abbatissae vel praepositae commeatum faciet, etc.»
110.42
Regula B. Aelredi abbatis ad virgines a calendis Novembris ad Quadragesimam post nocturnas vigilias ad auroram usque praescribit lectionem, orationem, aut opus aliquod manuum; albescente aurora matutinas laudes cum hymnis horae primae persolvi, et sic cum alternatione lectionum, orationum et psalmorum, tertiam exspectari:« Qua dicta, inquit, in opere manuum usque ad horam nonam occupentur.» A Pascha autem ad praedictas calendas,« dicta prima, sacrificium diurni operis inchoet usque ad horam tertiam. In lectione et oratione usque ad sextam spiritum occupet. Post sextam, sumpto cibo, pauset in lectulo suo usque ad nonam; et sic usque ad vesperam manibus operetur.» In Quadragesima vero,« dicta post matutinas prima, usque ad plenam tertiam psalmis ac lectionibus vacet. Tertiae vero horae laude completa, operi manuum usque ad horam nonam devota insistat, breves per intervalla orationes inserens; dictaque post hoc vespera, corpus reficiet; et sic tempus completorii psallens exspectet.»
110.43
Denique Statuta Guigonis prioris Carthusiae:« Spatium a tertia usque ad sextam hieme, et a prima usque ad tertiam aestate manuum operibus deputatur, quae tamen opera brevibus volumus orationibus interrumpi.... et quod nonam vesperasque disterminat, manualibus occupatur operibus.» Idem habent antiqua Carthusiensium statuta; in quibus tamen additur:« Porro a spatiis operibus manuum deputatis 623 utilitatem non intendimus excludere lectionis.»
110.44
Tandem de S. Stephano abbate Obazinensi primisque ejus discipulis in ejus Vita lib. I, num. 15, legitur:« Labor manuum tam illi quam fratribus assiduus erat et solito gravior, quibus nec totius diei spatium ad hoc sufficiebat, propter quod ipsam plerumque refectionem usque in vesperam differebant, ne ejus intuitu ex diurnis operibus aliquid minueretur.»
110.45
Ex his omnibus apparet quanti apud veteres monachos labor manuum aestimatus fuerit; in quo tot diei horas impendebant. Jam vero nonnullis erit fortassis animus rescire, quibus potissimum operibus tanto temporis spatio occuparentur. De Pachomianis, qui omnium primi coenobiticam vitam secuti sunt, ita scribit Palladius:« Exercent omnem artem, et ex his quae supersunt, aedificant etiam mulierum monasteria et custodias: mane ergo surgentes, ii quibus sua vice hoc munus obtingit, alii quidem sunt occupati in culina, alii vero versantur in mensis parandis, mensae imponentes panes, et olera agrestia, olivas, caseos, et extremas carnium partes, et comminuta olera. Atque ingrediuntur quidem qui minus sunt robusti hora septima, et comedunt, ut qui imbecilliores sint. Alii nona, alii decima, alii sero vespere, alii post biduum, alii post triduum, alii post quatriduum, alii post quinque dies, adeo ut unumquodque elementum horam propriam significet. Sic autem erant eorum quoque opera: alius quidem laborat in agro colendo, alius in horto, alius in pistrino, alius in aeris officina, alius in fabricando, alius in arte fullonia, alius in parandis coriis, alius in consuendis calceis, alius in pulchre scribendo, alius contexebat magnas sportas, alius canistros et sportulas. Memoriter autem omnes expromunt Scripturas.»
110.46
De Basilianis audiendus est ipse S. Basilius:« Singulatim, ait, quaedam artificia praescribere non est facile, propterea quod apud alios alia juxta negotiationum cujusque loci commoditatem requiruntur. Potest illorum electio quaedam generali sermone determinari, ut pote quod nobis conveniant quaecunque vitae nostrae statum pacatum ac tranquillum retinent, nec multo negotio ad comparandam congruam materiam opus habent, neque multum efflagitant molestiae ad distrahendum ea quae parantur, et quae nobis nullum virorum aut mulierum indecorum convictum conciliant. Est autem nobis peculiariter hoc spectandum, ut frugalitatem ac vilitatem servemus, caventes nes stultis ac noxiis mundi desideriis serviamus operando quae ab illis affectantur; videlicet in textrina operi nostro admittere debemus quod juxta vitae consuetudinem negotiationi servit, non quod ad praedam ac laqueos adolescentium ab impuris ac lascivis excogitatur. Similiter et in sutorio iis est per eam artem serviendum qui ad usum necessaria requirunt. Artes vero architectorum, fabrorum, aerariorum, et agriculturae, licet in se ipsis necessariae sint humanae vitae, et multum afferant utilitatis, et propria ipsarum ratione a nobis non sint 624 rejiciendae; si tamen vel turbas nobis quandoque generare, aut fratrum coadunationem convellere inveniantur; tum illas necessario vitabimus, praeferentes eas quae indivulsam nobis et Domino deditam vitam conservant, et neque a psallendi et precandi opportunitate, nec a reliquo disciplinae statu pietatis studio incumbentes abstrahant. Alioqui si nihil damni afferant primario vitae nostrae proposito, multis aliis praeferendae sunt, maxime agricultura, quae de suo quae necessaria sunt administrat, et agricolas molestia liberat circa multa operandi, ac sursum deorsum cursitandi, modo si, quemadmodum diximus, nihil vel e vicinis vel domesticis turbarum ac tumultuationis pariat.» Et alibi:« Operari, inquit, addecet religiosum ea quidem quae sibi conveniant, quaecunque videlicet ab omni negotiatione, et remotioribus occupationibus, turpique lucro aliena sunt; quae sub lecto nobis manentibus, qualia multa sunt, perfici queunt; ut et opus adimpleatur et tranquillitas conservetur. Si vero propter aliquam necessitatem subdiale opus perficiendum fuerit, ne hoc quidem philosophiam impediet, etc.»
110.47
S. Hieronymus Rusticum monachum de ratione vitae instituendae instruens, haec illi commendat opera:« Vel fiscellam, ait, texe junco, vel canistrum lentis plecte viminibus: sarriatur humus, areolae aequo limite dividantur, in quibus cum olerum jacta fuerint semina, et plantae per ordinem positae, aquae ducantur irriguae..... Inserantur infructuosae arbores vel gemmis vel surculis, ut parvo post tempore laboris tui dulcia poma decerpas. Apum fabricare alvearia, ad quas te mittant Salomonis proverbia, et monasteriorum ordinem, ac regiam disciplinam in parvis disce corporibus: texantur et lina capiendis piscibus, scribantur libri, ut et manus operetur cibum, et animus lectione saturetur.»
110.48
Denique in Regula S. Ferreoli legimus:« Nullus ergo si quominus opera faciat, putet causam justae excusationis afferre; quia qui, ut supra diximus, agriculturam exercere non valet, legere, scribere, quod est praecipuum opus, piscium etiam providere capturam, rete texere, calceamenta fratribus praeparare, vel reliqua quae similia sunt facere atque implere potest.» Et in Regula S. Isidori:« Hortos olerum, vel apparatus ciborum propriis sibi manibus fratres exerceant; aedificiorum autem constructio, vel cultus agrorum ad opus servorum pertinebunt.» Videsis Vitam S. Sequani, n. 12; S. Galli, cap. 6, et S. Stephani Obazinensis l. I, n. 15.
110.49
Nostros specialius quod spectat, varios eorum fuisse pro temporum, locorum personarumque constitutione labores nemini dubium est. In ipso nascentis ordinis exordio, cum paucos haberent reditus, et ab hominum frequentia remota ad vivendum loca quaererent; ubi primum aliquem ad habitandum elegissent, statim illic monasterium construere cogitabant, quod tam necessitate exigente quam poenitentiae amore propriis aedificabant manibus, uti Cassini fecisse S. Benedictum testatur 625 S. Gregorius lib. II Dialog., c. 9 et 11. Hujus rei egregium habemus exemplum in Guillelmo abbate Hirsaugiensi, qui cum in votis haberet« monasterium construere, id novem annis per monachos suos perfecit; quippe cum ferme essent ducenti numero, erant inter eos latomi, fabri, lignarii, ferrariique et architecti in omni arte et scientia architecturae peritissimi, qui totum opus sine adjutorio saecularium artificum egregio tabulatu, ut hodie cernitur ecclesia, consummarunt.» Et certe, ut ait alter Guillelmus,« non a saeculi hominibus decet fieri tabernaculum Dei cum hominibus. Ipsi quibus in altitudine mentis ostenditur exemplar veri decoris domus Dei, ipsi aedificent sibi. Ipsi quibus sollicitudo interiorum suorum contemptum et negligentiam indicit omnium exteriorum, ipsi aedificent sibi formam paupertatis, et sanctae simplicitatis speciem, et paternae frugalitatis lineamenta. Nulla sic aptabit artificum industria, sicut eorum negligentia.»
110.50
Deinde, cum nulla eis tunc esset possessio, non vineae, non pecora, ut de primis Benedicti Anianensis discipulis scribit Ardo, propriis sibi manibus victum comparabant, agros excolentes: quem laborem de sancto Benedicto ascribit S. Gregorius, sancto Mauro Faustus, Gemmeticensibus anonymus in Vita sancti Filiberti, Wiremutensibus Beda in Vita sancti Benedicti Biscopi, Rotonensibus liber II de Gestis sanctorum Rotonensium. Atque hujusmodi prae aliis labores dilexisse videtur S. Junianus, qui, testante Wlfino Boetio, ad regem conquestus est de angustia sui monasterii, asserens« nec se habere ubi operis exercitium fieret secundum Regulam jam supradicti Benedicti Patris.»
110.51
Praeterea cum quibusdam deessent servi, omnia monasterii ministeria propriis exercebant manibus, molendinum, pistrinum, hortum, aliaque id genus; id quod Fuldenses monachi, porrecto ad Carolum Magnum libello, enixe flagitaverunt, postulantes« ut ipsa monasterii ministeria per fratres ordinentur, id est, pistrinum, hortus, braciatorium, coquina, agricultura, et caetera ministeria, sicut apud decessores nostros fuerunt.»
110.52
Insuper, cum ad agros excolendos, ligna aliaque ad vitam necessaria in monasterium afferenda, omniaque monasterii ministeria obeunda, nonnulla viderentur animalia necessaria, horum cura etiam in agris pascendorum alicui committebatur, ut patet ex Vita S. Benedicti abbatis Anianensis, in qua haec lego:« In montibus autem in quibus fratres soliti erant alendarum ovium curam habentes habitare, sibi ad orandum exiguum oratorium exstruxerunt.»
110.53
Tandem, cum varias in monasteriis artes exerceri S. Benedicti Regula permittat, qui aliquam callebant, huic potissimum applicabantur. Camaldulenses, ut docet Petrus Damiani,« faciebant omnes opera manuum, alii scilicet cochlearia, alii nebant, alii retia nectebant, alii cilicia.»
110.54
Posteaquam vero pia regum ac principum liberalitate sufficienti reditu ditata fuerunt monasteria, non jam cogente necessitate, sed solo amore poenitentiae adeo duris laboriosisque operibus vacabant; aliquando 626 etiam ad expellendum otium levioribus. De Cluniacensibus audiendus est Udalricus; cum interrogatus« quod sit opus manuum et quomodo fiat?» respondet:« Certe, ut non mentiar, quod ego saepius vidi, non erat aliud quam fabas novas, et nondum bene maturas de folliculis suis egerere, vel in horto malas herbas et inutiles, et quae bonas herbas suffocabant, eruere; et aliquando panes formare in pistrino.» De hoc postremo opere aliisque in mss. Germaniae Consuetudinibus haec lego::« Aliquando, si necesse est, in tempore operis lavant vestimenta sua; hebdomadarii vadunt ad coquinam; fratresque interdum generaliter intrant pistrinum, pastamque propriis manibus praeparant, et temperant ad faciendos panes.»
110.55
Aliis expellendo otio, ac pietati fovendae peropportunum visum est libros scribere; quem laborem imprimis commendat Cassiodorus ad monachos suos sic scribens;« Ego fateor votum meum inter vos: quaecunque possunt corporeo labore compleri, antiquariorum studia( si tamen veraciter scribant) non immerito forsitan plus placere, quod et mentem suam relegendo Scripturas divinas salubriter instruant, et Domini praecepta scribendo longe lateque disseminent, teli intentio, laudanda sedulitas, manu hominibus praedicare, digitis linguas aperire, salutem mortalibus tacitam dare, et contra diaboli subreptiones illicitas calamo atramentoque pugnare: tot enim vulnera Satanas accipit quot antiquarius Domini verba describit. Uno itaque loco situs, operis sui disseminatione per diversas provincias vadit: in locis sanctis legitur labor ipsius, audiunt populi unde se a prava voluntate convertant, et Domino pura mente deserviant. Operatur absens de corpore suo, etc.» Et Petrus Venerabilis ad Gislebertum eremitam:« Plantari non possunt arbusculae, rigari nequeunt sata, neque aliquid ruralis operis exerceri, reclusione perpetua prohibente; sed quod est utilius pro aratro convertatur manus ad pennam, pro exarandis agris divinis litteris paginae exarentur. Seratur in chartula verbi Dei seminarium, quod maturatis segetibus, hoc est libris perfectis, multiplicatis frugibus esurientes lectores repleat; et sic panis coelestis lethalem animae famem depellat: sic plane, sic verbi Domini poteris fieri taciturnus praedicator, et lingua silente in multorum populorum auribus manus tua clamosis vocibus personabit.» Eumdem laborem singulari opusculo laudavit Joannes Trithemius, etiam post typographiae inventionem fratres suos ad illum invitans. Vide Benedicti ejusdem lib. I de Viris illustribus ordinis S. cap. 6.
110.56
Denique, aliud laboris genus a nostris frequentatum notat Mabillonius: nimirum qui prae corporis infirmitate operosos labores manibus exercere non poterant, iis pro Regulae indulgentia prolixioribus studiis aliorum operas compensare licebat. Quod probat exemplo Lanfranci, qui, ut loquitur Guillelmus Malmesburiensis:« Factus monachus, homo qui ne ciret agresti opere victum quaerere, publicas scholas de dialectica professus est, ut egestatem monasterii scholarum liberalitate 627 temperaret,» cum econtra Herluinus abbas coquendis panibus, et fimo tractando occuparetur, et S. Bernardi abbatis Clarevallensis, cui pro manuum labore commissa est cura divini verbi docendi et praedicandi, uti ipse testatur in quodam sermone his verbis:« Quod aliquoties vobis loquimur praeter consuetudinem ordinis nostri, non nostra id agimus praesumptione, sed de voluntate venerabilium fratrum et coabbatum nostrorum, qui id nobis etiam injungunt, quod tamen sibi passim nolunt omnino licere. Nempe aliam mihi rationem et singularem necessitatem esse noverunt; neque enim modo loquerer vobis, si possem laborare vobiscum. Illud forte vobis efficacius verbum fieret, sed et conscientiae meae magis acceptum. Caeterum quando id mihi peccatis meis exigentibus, et onerosi hujus, ut ipsi scitis, tam multiplici infirmitate corporis, et ipsa quoque temporis necessitate negatur, utinam dicens et non faciens in regno Dei vel minimus merear inveniri!»
110.57
Locus hic peropportunus se exhibet disquirendi num possint monachi a labore manuum quotidiano dispensari, ac litterarum studiis applicari: etsi enim ab ipso vitae coenobiticae principio floruerint apud monachos sacrarum litterarum studia, non defuerunt tamen hac nostra aetate qui sic eos quotidiano manuum labori occupatos velint, ut nulla penitus sit eis studendi licentia. Id quod tanta animorum contentione propugnant, ut quasi pro aris et focis illis decertandum esse diceres. Horum libros, pietate licet et eruditione plurima refertos, ut primum prodierunt in lucem, improbaverunt hac in re viri doctissimi pene omnes, qui quantum ex monachorum et maxima Benedictinorum doctrina utilitatis accesserit Ecclesiae recolentes, tam necessario eos interdicere exercitio piaculum duxerunt. Ego vero etsi persuasum habeam instituta a S. Benedicto in suis monasteriis scientiarum gymnasia, nec posse studia ex claustris monachorum expelli, quin simul et a sancti Patris mente et ab ejus Regula discedatur: hanc tamen in hoc scripto quaestionem ita agitabo, ut litem absolute non dirimam; sed quia utraque sententia suas habet rationes, suos patronos et defensores, quorum et religioni et virtuti non deferre minime possum, utriusque etiam hic argumenta depromere contentus ero, liberum cedens aequis lectoribus quam ex duabus voluerint amplecti sententiam.
110.58
Igitur qui negant monachos posse a labore manuum dispensari, et litterarum studiis applicari, nituntur: Primo, antiquorum monachorum exemplo, quibus, ut aiunt, ignota fuerunt litterarum studia, cum tamen plures in die horas labori manuum impenderent.
110.59
Secundo, exemplo Christi et SS. apostolorum, quos quidem aliquoties laborasse manibus legimus, studuisse nunquam; ut mirum sit eos qui vitam apostolicam Christique in se actus exprimere sibi proposuerunt, dimisso manuum labore, sterili litterarum studio applicari, maxime cum nulla Ecclesiae auctoritate legitima dispensatio a labore, studiorumque exercitatio in monachis unquam sit approbata.
110.60
628 Tertio, quia praeceptum est omnibus impositum vitandi otii; quod certe implere non possunt qui, abjecto labore, studiis monachos applicare volunt, cum eorum pars non minima, ne dicam maxima, talis animi contentionis sit incapax, quam proinde labore manuum destitutam mortali otio torpere necesse sit.
110.61
Quarto, quia monachis poenitentiae destinatis magis conveniunt labores qui corpus atterunt, quam litterarum studia, quibus animus recreatur, et corpus mortificationis gloria privatur.
110.62
Quinto, quia studium pietati inimicum, devotionem exstinguit, compunctionis lacrymas exsiccat, pios animi motus comprimit. Econtra vero graves manuum labores contritione corporis interiores cordis affectus non raro excitant.
110.63
Sexto, quia scientia inflat, ut ait Apostolus, nec sine aliquo animi dolore videre possumus viros doctos, sui ipsius ignaros, despecta humili professionis suae conditione, honores ambire, cathedras concionatorum aucupari, extra metas status sui foras prodire: quod utinam non ita frequens experiremur! At vero labor manuum fastus vitae praeteritae et deliciarum facit oblivisce, et humilitatem cordis contritione corporis acquirit, ut docet inter alios Cassianus.
110.64
Septimo, quia studia multa post se trahunt incommoda, quae certe laboris manuum bono non sunt praeferenda: exinde enim omnis regularis observantiae disciplina pessum iit; quod maxime octavo nonoque saeculo apparuit, quo florere coeperunt apud monachos litterarum exercitationes; nam cum illis saeculis a recta vivendi ratione deflexerint monachi, non immerito in litterarum studium disciplinae regularis ruina refunditur; qua de re conqueruntur Patres concilii Vernensis his verbis: In locis sanctis, hoc est monasteriis, alios studio, nonnullos desidia.... a sua professione deviare comperimus.
110.65
Octavo denique, sufficere monachis simplicem sacrae Scripturae, operum sanctorum Patrum ad morum directionem scriptorum, piorumque monachorum historiae lectionem: at vero Ecclesiae traditionem investigare, conciliorum summorumque pontificum decreta discere, ecclesiasticas historias scrutari, de theologicis dogmatibus disputare, quid haec ad viros mundo mortuos? Ita fere argumentantur qui laborem manuum studiis praeferendum esse existimant.
110.66
Alii econtra asserunt, primo, ordini monastico haud esse essentiale operari manibus, cum nonnulli inter veteres monachos viri graves, et pietate, et virtutum meritis insignes, ab omni prorsus exteriori labore abstinuerint: qualis fuit imprimis S. abbas Paulus in Ferme, qui mons est in Sceti, degens, haud pauciores quingentis monachos habens; quique, ut scribit Sozomenus« nullum opus faciebat, nec ab ullo accipiebat quidquam praeterquam quod esurus esset; orationi tantum vacabat, trecentas orationes velut tributum quoddam quotidie persolvens Deo;» id quod praeter Sozomenum narrat etiam Palladius in Lausiaca cap. 23. Idemque cap. 52 refert de S. Apolline,« qui erat Pater 629 monachorum quingentorum, valde clarus et celebratus in Thebaide, quod scilicet ejus opus erat toto diurno spatio preces edere, noctu quidem centies, interdiu autem toties flexis genibus.»
110.67
Simili prorsus disciplina suos informaverat Julianus Sabas. Hic enim, ut scribit Theodoretus,« illos docuit intus quidem communem Deo offerre hymnodiam: post auroram vero duos exire in solitudinem; et unum quidem flexis genibus offerre eam quae Domino debetur adorationem; alterum vero stantem Davidicos psalmos psallere quindecim. Deinde facta operis commutatione, alterum quidem surgentem canere, alterum vero humi procumbentem adorare, et id a mane usque ad crepusculum assidue faciebant.»
110.68
Atque hanc non fuisse quorumdam duntaxat, sed multorum consuetudinem, docuisse visus est abbas Athanasius, suis exprobrans, quia« sub patribus nostris in studio erat distractiones animi vitare: nostris vero temporibus olla obtinuit, et opus manuum.» Unde merito licet inferre, ergo sub patribus ejus non obtinebat opus manuum.
110.69
Neque vero in Oriente tantum viguit hujusmodi observantia: eam siquidem cum vita monastica in Occidentem invexit etiam S. Martinus, testante Severo Sulpicio, quod ejus in monasteriis« ars ibi exceptis scriptoribus nulla habebatur; cui tamen operi minor aetas deputabatur, majores orationi vacabant.»
110.70
Idem institutum secutus est S. Eparchius abbas Enculismensis, qui, ut scribit anonymus in ejus Vita n. 17,« monachis suis non solum laborare, sed nec panem etiam coquere unquam permisit, nisi tantum orationi insistere.»
110.71
Quid quod« discipulum ipsius B. Benedicti S. Maurum ad has Galliarum partes pro construendis, secundum ipsius doctrinam coenobiis ab ipso directum, legimus hunc morem in monasterio quod in Andegavensi episcopatu construxerat tenuisse: ut quia eis sine proprio labore cuncta necessaria suppeditabant; omisso manuum opere, spiritualibus, ut diximus, exercitiis exercitati, otiosi non essent; sicque sibi nuper a sancto traditam Regulam bona semper operando optime conservarent,» quemadmodum ait Petrus Venerabilis ad S. Bernardum scribens; cui etiam concinit Rupertus abbas Tuitiensis l. III in Regul. S. Bened., c. 7?
110.72
Quod si quis dicat, hos prae magno aliorum numero qui manibus laborabant, esse paucos; respondent paucos quidem nonnullis videri, sed virtutum merito atque auctoritate adeo graves, ut multitudini facili negotio praeponderent. Et sane etsi unus suppeteret Martinus, hic omnibus Orientis monachis si non praeferendus, saltem auctoritate haudquaquam inferior esset habendus. Ad mentem vero S. Benedicti quod spectat, unicum sancti Mauri judicium omnium quorumcunque posset proferri, longe praeponderare debet. Nam, ut optime dicit Rupertus« dubium nobis esse non debet, cum tanti testimonio discipuli, quia magister ejus et Pater monachorum B. Benedictus non ita de opere manuum 630 monachis ordinem scripsit, ut inquietari vellet otium sanctae contemplationis, cum locum faciunt munificentiae fidelium divitum.»
110.73
Horum judicium confirmavit Aquisgranense concilium sub Ludovico Pio congregatum de fere omnibus praelatis Orientalibus et omnibus Occidentalibus; in quo« statuerunt episcopi, concordante domino papa, ut monachi a gravi opere et labore propter honorem sacerdotii cessent, et loco laboris ad horas psalmos quosdam nominatos pro vivis et defunctis fidelibus cantent cum orationibus ordinatis.»
110.74
Secundo, aiunt non ita peregrina esse in antiquis regulis monachorum studia litterarum, quasi nulla de illis ibidem exstarent praecepta. Nam in Regula S. Pachomii legitur:« Omnino nullus erit in monasterio qui non discat litteras, et de Scripturis aliquid teneat, quod minimum est usque ad Novum Testamentum et Psalterium.» In Regula SS. Pauli et Stephani:« His qui litteras et psalmos discunt, illis observent ad excipiendum, quibus fuerint deputati; qui pro eis aut de negligentia arguendi sunt, aut in eorum eruditione et studio approbandi, etc.» In Regula S. Aureliani:« Omnes litteras discant.» In Regula S. Ferreoli:« Omnis qui nomen vult monachi vindicare, litteras ei ignorare non liceat; quinetiam psalmos totos memoriter teneat; neque se quacunque excusatione defendat quominus sancto hoc studio capiatur.» In Regula S. Isidori:« Cura nutriendorum parvulorum pertinebit ad virum quem elegerit Pater, sanctum, sapientem, atque aetate gravem, informantem parvulos non solum studiis litterarum, sed etiam documentis magisterioque virtutum.» Et antea vult fratres« de quibusdam divinae lectionis quaestionibus disputare» ante completorium. In Regula Magistri:« Alii legant, alii audiant, alii litteras discant et doceant.» Denique in Regulis brevibus sancti Basilii:« Equidem existimo, cui aliorum cura gubernatioque commissa est, eum quae apud omnes scripta sint, scientia comprehensa habere, ac ediscere debere, ut cunctos doceat multiplicem Dei voluntatem, singulis praemonstrando officio suo. De caeteris vero.... unicuique sicut Deus divisit mensuram, quae officii sui sint studiose discat et persequatur, neque curiose ulterius quidquam inquirat.» Et alibi interrogatus« an conveniat ut inter fratres magister sit puerorum saecularium? respondet affirmative:« Si qui eos adducunt, ea mente adducunt, et qui suscipiunt tales sunt qui planissime confidant posse se qui sibi adducantur in disciplina et correptione educare.» Quod si saeculares docebant, quanto magis monachos, qui alios ex suo instituto litteris imbuere tenebantur? alioquin quaeratione id potuissent? His adjicienda est Regula solitariorum, in cujus cap. 20 haec legimus:« Solitarius itaque debet esse doctor, non qui doceri indigeat; etiam debet esse sapiens et doctus in lege divina, ut sciat unde proterat nova et vetera. Multis modis etiam necessarium est solitariis ut instructi sint in divinis eloquiis: primum, propter astutias et fraudes diaboli, per quas se ipsum solet in cordibus insipientium 631 saepe demergere. Deinde, ut advenientium quorumdam corda arentia proximorum fluentis rivis doctrinae valeat irrigare. Nam et si quos habet discipulos, affatim possit instruere eos. In his denique, et in aliis quibuslibet rebus, scientia Scripturarum valde solitario necessaria est; quia si ei tantum sit sancta vita, sibi soli prodesse potest, quod sancte vivit. Porro et si doctrina fuerit eruditus, potest caeteros quosque imbuere, et haereticos sive Judaeos seu alios quosque adversarios repercutere vel refutare; qui nisi refutati fuerint atque convicti, facile possunt simplicium corda pervertere. Hujus autem sermo debet esse purus, simplex et apertus, plenus gravitate et honestate, plenus suavitate, gratiaque, et levitate. Ipsius namque speciale officium est tractare de mysterio legis, de doctrina fidei, de disciplina justitiae; Scripturas divinas legere, percurrere canones, exempla sanctorum imitari, etc.» De mente S. Benedicti haudquaquam dubium est eum fratres suos litterarum studiis applicari voluisse; nam et inter alias abbatis ex congregatione eligendi dotes requirit, ut doctus sit, ut sciat unde proferat nova et vetera; et decanos non per ordinem, sed secundum sapientiae doctrinam vult institui. Deinde oblatos in monasterio pueros, hoc est aliquando quinquennes, aliquando septennes, aut non multo provectiores, suscipi jubet; quorum proinde in litterarum studiis institutionem in se suscepit: quae ratio valet pro Pachomianis, Basilianis, aliisque qui in monasteriis parvulos admittebant. Praeterea fratribus infirmis et delicatis, inquit hoc capite, talis opera aut ars injungatur, ut nec otiosi sint, nec violentia laboris opprimantur. Quem locum exponens Hildemarus, antiquissimus Regulae commentator:« Ars, inquit, est, si sapit cantare, doceat alium cantum, vel etiam si scit grammaticam, tradat aliis, aut alias artes quae sunt utiles in monasterio; si sapit, doceat alios.» Tandem fratres suos ad sanctorum Patrum doctrinam remittit Regulae cap. 73.
110.75
Quod autem tam ipse S. Benedictus quam alii veteres monachi laborem prae litterarum studiis commendare visi sunt, tria potissimum faciebant. Primum librorum raritas, quae temporibus illis, quibus nulli nisi manu exarati habebantur, tanta erat, ut aliquando monachorum numerus in coenobiis numerum excederet voluminum; qua in re exemplo esse potest Centulense monasterium, in quo trecenti olim cum pueris centum degebant monachi; cum tamen ibidem non essent codices trecenti, ut patet ex catalogo librorum ejusdem monasterii tempore Ludovici Pii confecto, et ab Hariulfo in Chronico Centulensi relato: unde etiam horis secundum Regulam lectioni deputatis, uno legente alii saepius auscultare cogebantur; eoque respexit S. Benedictus cum dicit lectiones sanctas libenter audire.
110.76
Secundum, paucitas sacerdotum: nam cum in ipsis vitae monasticae cunabulis, haud ita multi monachorum in clerum asciscerentur, nec 632 a laicis fere distinguerentur; etsi perutilem scientiam existimarent, non tamen omnino necessariam: quapropter urgente victus sibi comparandi necessitate, longe plures laboribus manuum horas impendebant: alioqui quos sacris altaribus destinabant, scientiis informare omnino satagebant, Domini per prophetam comminationem formidantes: Quia repulisti scientiam, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi; et illud: Ignorans ignorabitur.
110.77
Tertium, perversa Massalianorum haereticorum et quorumdam vagantium monachorum doctrina, qui aut orationis, aut praedicationis obtentu, laborem non solum tanquam inutilem, sed etiam ut malum, et evangelicis verbis contrarium in servis Dei damnabant; quorum dogma impium refutarunt S. Epiphanius lib. III Contra haereses, haer. 80, et S. Augustinus eo in opusculo quod hortatu Aurelii Carthaginensis episcopi conscripsit de Opere monachorum,« ne boni fratres apostolicis praeceptis obedientes, a pigris et inobedientibus etiam praevaricatores dicerentur; ut qui non operantur, saltem illos qui operantur sibi anteponendos esse non dubitent,» ut loquitur ipse sanctus doctor: quod tamen non sic dicit quasi laborantes absolute non laborantibus judicaret esse meliores; nam et eos qui perfectionis gratia reclusioni se dedunt, non solum laborantibus non postponit, verum etiam« horum, inquit, exercitationem in tam mirabili continentia, quandoquidem habent otium, quo haec agent, seque imitandos non superba elatione, sed misericordi sanctitate proponant, non solum non reprehendo, sed quantum dignum est laudare non possum.» Et alios,« si ministri altaris, si dispensatores sacramentorum» sunt, liberam non operandi potestatem sibi vindicare posse asserit. Sed laborantes perversis illis monachis crinitis et vagantibus, qui laborem in aliis tanquam rem malam improbabant, meliores esse contendit; neque aliud vult toto hoc in libello de Opere monachorum S. doctor; qui si nunc viveret, exsurgeretque novus Wiclefus, ac diceret:« Omnes monachi S. Benedicti nolentes labore manuum victum quaerere, non solum ab ordine S. Benedicti, sed, quod verius est, a discipulatu Christi sunt apostatae,» novum Pharaonem, qui ut electum Dei populum suae servituti subjiceret, et a reddendo in deserto vero summoque Deo laudis sacrificio averteret, hunc lateritiis manualibusque operibus addicere conaretur, procul a se valere juberet; laudaretque monachos qui ut liberius Deo vacarent aut publicae utilitati inservirent, ab omni prorsus labore manuum abstinerent; multo minus qui ea de causa litterarum studiis incumberent revocaret.
110.78
Tertio, viguisse semper apud monachos litterarum studia non solum ex antiquis regulis, sed ex constanti etiam omnium temporum traditione demonstrare se posse asserunt.
110.79
Et quidem saeculo IV, quo praesertim florere coepit vitae monasticae institutum, sanctum Pachomium in divinis litteris apprime fuisse versatum sancti Antonii testimonio docet antiquissima ejus Vita apud Bollandum 633 14 Maii; imo dedisse operam ut Graece loqui posset ipse; quo admissum sua in congregatione fratrem natione Graecum, frequentius solari valeret, tradit ejusdem Vitae scriptor. Quin et ipse Ammonius episcopus ad Theophilum Alexandrinum archiepiscopum scribens, testatur se annos decem et septem natum a Theodoro Pachomii discipulo in monasterio susceptum, ab eodem magistris et moderatoribus traditum fuisse, Theodoro scilicet Alexandrino, et Ausonio cuidam, qui secundas ab eo tenebat, ut ab ipso in divinarum Scripturarum intelligentia praeclare erudiretur: quod certe non de simplici sacrae Scripturae notitia, quam ex sola lectione sine magistris acquirere posset, sed de perfecta et integra scientia, quam nisi aliorum adjutus magisterio haudquaquam valeret adipisci, intelligere necessum est.
110.80
Eodem tempore vivebat alter Ammonius, abbatis Pambo discipulus, vir insigniter doctus, qui« Vetus et Novum Testamentum dicebat memoriter, et in doctorum virorum Origenis, et Didymi, et Pierii, et Stephani scriptis ita erat versatus, ut sexagies centena millia versuum percurrerit.» Hic magno Athanasio Romam proficiscenti datus est socius, vir, teste Socrate, adeo« parum curiosus, ut cum Romae una cum Athanasio forte versaretur, nihil ex magnificis urbis operibus, praeter templum Petro et Paulo dicatum, videre omnino desideraret.» Adeo verum est, quod aiunt nonnulli, scientiam in monachis parere curiositatem, eosque ad curas externas plus aequo effundere. Eodem referri debet quod de Theone abbate, qui triginta annis in domuncula seorsum inclusus silentium exercuit, tradunt Rufinus et Palladius, quod scilicet« erat vir eruditus in triplici gratia sermonum, in scriptis Romanis, Graecis et Aegyptiacis.»
110.81
His, praeter Basilium Magnum, Gregorium Theologum, Joannem Chrysostomum, Ephrem Diaconum, qui non minus doctrina quam vitae sanctimonia eremum illustrarunt, addere possemus etiam insignem et admirabilem Orabbatem montis Nitriae( Ibid., cap. 9), qui a fratribus visitatus« statim convertebatur ad doctrinam, erat enim valde peritus litterarum;» celebrem Evagrium Diaconum, qui composuit tres libros sacros monachorum; sed praesertim illustrem Silvaniam virginem, quae, ut scribit Palladius,« erat doctissima, doctrinam amore complexa, noctes uberi oleo a se illuminatas mutabat in dies, omnia antiquorum qui commentarios ediderunt scripta percurrens, Origenis tricies centena millia versuum, Gregorii, et Stephani, et Pierii, et Basilii, et quorumdam aliorum praestantis virtutis virorum millia ducenta et quinquaginta non leviter nec temere haec percurrens, sed elaborate septies vel octies unumquemque librum perlegens, etc.»
110.82
At prae omnibus spectandus videtur S. Hieronymus, non modo ordinis monastici, sed etiam totius orbis Christiani ornamentum. Hic enim in Syriae solitudinem secedens, insignem illam bibliothecam quam summo studio impendioque Romae sibi paraverat, indeque Hierosolymam asportari fecerat, secum attulit. Porro quibus in eremo studiis 634 vacaret, ipse nos docet his verbis:« Dum essem, inquit, juvenis, et solitudinis me deserta vallarent, incentiva vitiorum, ardoremque naturae ferre non poteram; quem cum crebris jejuniis frangerem, mens tamen cogitationibus aestuabat. Ad quam edomandam cuidam fratri, qui ex Hebraeis crediderat, me in disciplinam dedi; ut post Quintiliani acumina, Ciceronis fluvios, gravitatemque Frontonis, et lenitatem Plinii, alphabetum discerem, et stridentia anhelantiaque verba meditarer. Quid ibi laboris insumpserim, quid sustinuerim difficultatis, quoties desperaverim, quoties cessaverim, et contentione discendi rursus incoeperim; testis est conscientia tam mea qui passus sum, quam eorum qui mecum duxerunt vitam; et gratias ago Domino, quod de amaro semine litterarum dulces fructus carpo.»
110.83
Longum hic foret per omnes insignes illos doctissimosque monachos excurrere, quorum consuetudine usus est ipse S. Hieronymus; aliosve percelebres viros, quorum doctrina saeculo quarto, in omni scientiarum genere floruit solitudo, uberesque fructus in commune Ecclesiae catholicae bonum protulit.
110.84
In sequenti saeculo V excultas etiam fuisse in laura S. Euthymii litteras, patet non solum ex magno discipulorum ejus numero qui ad episcopales infulas assumpti sunt, sed maxime ex celeberrimo Gabrielio, qui ab adolescentia ejus magisterio traditus,« litteris adeo deditus erat, ut etiam Latina, Graeca et Syra lingua recte loqui et scribere didicerit,» ut tradit Cyrillus Scythopolitanus auctor coaevus. Eodem quoque saeculo V viguisse in coenobiis Africae litterarum studia colligi posse videtur ex S. Augustino, qui quo ex bono monacho bonus fiat clericus, requirit ut ei non desit« instructio necessaria, aut personae regularis integritas.» Nam cum eo tempore communiter monachi in clerum eligerentur, non male inde infertur eos et instructione necessaria, et regulari integritate ornatos fuisse. Idem alibi haud obscure innuit S. doctor cum dixit:« Multo mallem per singulos dies certis horis, quantum in bene moderatis monasteriis constitutum est, aliquid manibus operari, et caeteras horas habere ad legendum et orandum, aut aliquid de divinis litteris agendum liberas, quam tumultuosissimas perplexitates causarum alienarum pati, etc.» Quo ex loco clare et manifeste deducitur in monasteriis bene moderatis, praeter communem lectionem liberas fuisse horas ad disputandum aut aliquid de divinis litteris agendum; quod plane fieri nequit absque peculiari studio.
110.85
Eamdem consuetudinem etiam in Galliis obtinuisse, probat Claudiani Mamerti abbatis Viennensis exemplum, in cujus epitaphio ita canit Sidonius Apollinaris: Germani decus et dolor Mamerti, Mirantum unica pompa episcoporum, Hoc dat cespite membra Claudianus. Triplex bibliotheca quo magistro Romana, Attica, Christiana fulsit: 635 Quam totam monachus virente in aevo Secreta bibit institutione. Orator, dialecticus, poeta. Tractator, geometra, musicusque. Doctus solvere vincula quaestionum, Et verbi gladio secare sectas, Si quae catholicam fidem lacessunt.
110.86
Circa idem tempus Lupus episcopus in prospectu urbis Trecensis construxit sibi monasterium, in quo beatus Polichronius, Virdunensis postea futurus episcopus, erudiendus a parentibus, traditus legitur in Hugonis Flaviniacensis Chronico. Eo loci cum Polichronio doctrinae scientiis imbuti fuerunt Severus Trevirensis, Albinus Catalaunensis, Aventinus Trecensis episcopi, et S. Aemilianus: omnes vitae merito et sanctitate insignes.
110.87
Idem de Britanniae monachis asserendum esse constat, tum ex vita S. Gildae abbatis Ruyensis, qui sub finem saeculi V abbati« Hilduto traditur imbuendus, qui suscipiens sanctum puerulum, sacris litteris coepit instruere illum; et videns eum formae specie fulgentem, ac liberalibus studiis instantissime intentum, benigno amore dilexit, etc.»
110.88
Sub eodem magistro profecere etiam Samson et Paulus, quorum primus Dolensis, alter Oximensis fuit episcopus ex ejusdem Vitae n. 3. Et quidem de S. Samsone constat ex ejus Vita n. 7, ab auctore subaequali scripta, ubi de Hilduto sive Eltuto magistro sic disserit:« Ille vero Eltutus de totis Scripturis Veteris ac Novi Testamenti, et omnis philosophiae generis, geometriae scilicet ac rhetoricae grammaticae, et arithmeticae, et omnium artium philosophiae omnium Britannorum peritissimus erat.» Additque:« In cujus monasterio ego fui.» His etiam adjiciendus est S. Maglorius, qui, ut habetur in ejus Vita n. 1,« tam artium liberalium quam et divinorum eloquiorum» scientiam ab Eltuto edoctus est.
110.89
Neque id singulare tantum exstitit Eltuto, cum circa idem tempus S. Maclovius puer Brendano abbati,« eo tempore viro sanctitate et scientia famosissimo, litteratoriae» imbuendus disciplinae traditus sit. Nec mihi dubium est olim Britanniam, ut fidei mysteriis, ita litterarum scientiis institutam fuisse a monachis, agente S. Patricio ejusque discipulis, qui primi in Hibernia verbi divini semina diffuderunt.
110.90
Venio ad saeculum VI, quo Benedictinus ordo, in quo thesauros sapientiae et scientiae hactenus reconditos crederes, ortum simul et incrementum accepit. Qualis fuerit primorum S. Benedicti discipulorum oraxis, aliqua ex parte discere possumus ex his quae scribit Cassiodorus ad Vivarienses suos monachos, qui a Cassino haud procul dissiti, Benedictinis haud dubium parebant institutis. His imprimis commendat sacrae Scripturae studium, historiae ecclesiasticae lectionem, SS. Patrum, maxime Hilarii, Cypriani, Ambrosii. Hieronymi et Augustini scripta; tum hortatur eos ad Dionysii Exigui monachi canones ecclesiasticos assidue legendos.« ne videamini, inquit, tam salutares ecclesiasticas 636 regulas culpabiliter ignorare.» Et paulo post addit:« Et ut vobis in regulis fidei nulla possit nocere subreptio, legite quas habetis in promptu synodum Ephesinam et Chalcedonensem, nec non et Encyclia, id est epistolas confirmationis supradicti concilii.» Deinde postquam docuit quo studio Scriptura sacra cum expositoribus illius legenda sit, subjungit:« Cosmographiae quoque notitiam vobis percurrendam esse non immerito suademus, ut loca singula, quae in libris sanctis legitis, in qua parte mundi sint posita, evidenter agnoscere debeatis.» Inter alios vero Julii oratoris libellum de Cosmographia, Marcellini Constantinopolitanam Hierosolymitanamque descriptionem, et Ptolomei Cosmographiam laudat: alteroque post capite:« Illud quoque, infit, commonendum esse credidimus, quoniam tam in sacris litteris quam in expositoribus doctissimis multa per schemati, multa per definitiones, multa per artem grammaticam, multa per artem rhetoricam, multa, per dialecticam, multa per disciplinam arithmeticam, multa per musicam, multa per disciplinam geometricam, multa per astronomicam intelligere possumus.» Postea consolatus quorumdam simplicitatem fratrum, qui ad arduum adeo studium haud possunt assurgere, subdit:« Verumtamen nec illud Patres sanctissimi decreverunt, ut saecularium litterarum studia respuantur, quia exinde non minimum ad sacras Scripturas intelligendas sensus noster instruitur: si tamen divina gratia suffragante, notitia ipsarum rerum sobrie ac rationabiliter inquiratur, non ut in ipsis habeamus spem provectus nostri, sed per ipsa transeuntes desideremus nobis a Patre luminum proficuam salutaremque sapientiam debere concedi.... Multi iterum Patres nostri talibus litteris eruditi, et in lege Domini permanentes, ad veram sapientiam pervenerunt, sicut B. Augustinus in libro de Doctrina Christiana meminit, dicens: Non aspicimus quanto auro et argento et veste suffarcinatus exierit de Aegypto Cyprianus, et doctor suavissimus, et martyr beatissimus; quanto Lactantius; quanto Victorinus, Optatus, Hilarius. Nos addimus Ambrosium, ipsumque Augustinum atque Hieronymum, multosque alios innumerabiles Graecos. Hoc etiam ipse fidelissimus Dei famulus Moyses fecit; de quo scriptum est, quod eruditus fuerit omni sapientia Aegyptiorum. Quos nos imitantes cautissime quidem et incunctanter utrasque doctrinas, si possumus, legere festinemus: quis enim audeat habere dubium, ubi virorum talium multiplex praecedit exemplum?» Hic Cassiodori postremus locus sufficit ad eos refellendos qui primos Ecclesiae Patres haud alios praeter Scripturae sacrae libros legisse audacter asserunt. Tandem sic concludit:« Quod si quis fratrum nec humanis, nec divinis litteris perfecte possit erudiri, aliqua tamen scientiae mediocritate suffultus eligat certe quod sequitur: Rura mihi, et rigui placeant in vallibus amnes. Quia nec ipsum est a monachis alienum hortos colere, agros exercere, et pomorum fecunditate gratulari.» Ita tamen ut libros ad suam artem 637 pertinentes legant. Ex dictis hactenus a Cassiodoro incunctanter eruitur, quibus potissimum studiis operam navarent primi sancti Patris Benedicti discipuli, scilicet sacrae Scripturae, historiae ecclesiasticae, doctrinae sanctorum Patrum, ecclesiasticae disciplinae, dialecticae, rhetoricae, grammaticae, cosmographiae, aliisque liberalibus disciplinis; neque enim in animum induci potest tantum virum, qui monachorum leges apprime noverat, imo qui monasticam vitam et ipse professus creditur, eos ad aliena suae religioni studia impulisse. Exemplo esse potest Dionysius monachus, cognomento Exiguus, sed eruditione plane maximus, cujus elogium idem Cassiodorus contexuit. Et certe si in Romano S. Andreae monasterio non floruissent hoc saeculo litterarum studia, qua ratione Gregorius Magnus tot verbi divini praecones in Britanniam mittendos exinde extrahere potuisset? Nam et remanere debebant aliqui in commune monasterii, ipsiusque Ecclesiae catholicae, cui potissimum illis temporibus inserviebant monachi, commodum.
110.91
Quam in Italia ebiberant Benedictini monachi doctrinam eamdem in Britanniam profecti eructarunt: quamvis in Hibernia jam viguisse litterarum studia modo probaverimus ex Vitis SS. Gildae, Samsonis et Maglorii, qui ab Eltuto abbate liberales artes didicerunt; et ex Vita S. Maclovii, qui in Brendani abbatis monasterio iisdem in studiis profecit. Idem demonstrari amplius posset tam ex Vita S. Constantini, num. 1, qui ex rege monachus factus, saeculo VI in claustro litteras edoctus, sacerdos ordinatur( Bolland, 11 Martii); tum ex Vita S. Columbani num. 9, qui Silenis abbatis disciplinae se subjiciens,« omnium divinarum Scripturarum studiis eum imbuit;» tum ex Vita S. Galli abbatis cap. 1, qui in Bencorensi monasterio,« superna gratia se praeveniente, tanto studio divinas epotavit Scripturas, ut de thesauro suo nova proferre posset et vetera; grammaticae etiam regulas, metrorumque subtilitates capaci consequeretur ingenio,» ut scribit Walfridus.
110.92
Quam vero in Hiberniae monasteriis S. Columbanus deprehenderat disciplinam, eamdem secum in Gallias transtulit, maxime autem in Luxoviense coenobium, ubi sub finem saeculi VI« ingrediens laudabilis Agilus aevum pueritiae, committitur Eustasio probatae religionis viro, sacris litteris erudiendus, cum aliis nobilium virorum filiis, qui postea ecclesiarum praesules exstiterunt,» quemadmodum habet anonymus in Vita sancti Agili num. 1. Ex his recensent Agnohaldum Laudunensem, Acharium Noviomensem, Audomarum Tarvanensem, et Ragnacharium Augustanum episcopos, de quibus etiam Jonas in Vita sancti Eustasii, num. 5, quo quidem praeceptore adeo profecit Agilus, ut« liberalibus disciplinis enucleatius imbutus, multos sua facundia erudierit, plurimos catholicae fidei puritate illustrarit, nonnullos etiam luculentissimis documentis, postposita altitudinis pompa, sub professione sacrae religionis idoneos reddidit.»
110.93
Neque vero saeculo duntaxat sexto sub Columbano, sed etiam septimo 638 sub Walberto, Columbani post Eustasium successore, Luxovii floruerunt litterarum studia. Eo scilicet abbate,« tam in religionis apice quam etiam in perfectione doctrinae» prae omnibus Galliae monasteriis Luxoviense fulgebat coenobium, ut etiam ex aliis coenobiis eruditionis gratia monachi destinarentur, sicuti discimus ex Vita S. Frodoberti abbatis Cellensis n. 6.
110.94
Hoc saeculo vigebant in praecipuis, si non in omnibus Galliae monasteriis scientiae: in Longoretico Francardus, ejusdem loci postea abbas,« erat nutritor et doctor filiorum nobilium,» ex visione Baronti n. 11. In Pictaviensi S. Hilarii Aicadrus, postea abbas Gemmeticensis, Ansfrido monacho, sapientia famosissimo, puer ad erudiendum traditus, ex ejus Vita cap. 1. In Solemniacensi,« susceptum B. Tillonem Elegius sancto Remaclo Solemniacensis monasterii sui abbati tradidit nutriendum atque litteris imbuendum.... qui sic tam saecularibus quam divinis institutionibus instruendum.... suis semper aspectibus astare praecepit,» ex Vita S. Tillonis, n. 4. In Stabulensi« liberos suos liberalibus, imo monasticis instruendos disciplinis,» tradebant saeculares viri, ex Vita S. Hadelini n. 5. In Gemmeticensi« erat consuetudo de monasterio circumquaque ad exhortandas animas fratres transmittere,» ex Vita S. Filiberti n. 20. Denique SS. Botulfus et Adulfus in Gallia monachi« non solum doceri, sed ex gratia Dei inter perfectiores potestatem adepti sunt docendi,» ex Vita S. Botulli n. 2.
110.95
Quod hic de Galliae monasteriis asserimus, idem de Anglicanis multis potest exemplis confirmari, nimirum saeculo VII Theodorus ex monacho Cantuariensis episcopus, et Adrianus abbas« quia litteris sacris simul et saecularibus abundanter ambo erant instructi, congregata discipulorum caterva, scientiae salutaris quotidie flumina irrigandis eorum cordibus emanabant, ita ut metricae artis, astronomicae, et arithmeticae, ecclesiasticae disciplinam inter sacrorum apicum volumina suis auditoribus contraderent,» ex Vita sancti Theodori num. 5. Huetbertus etiam abbas in Wiremuthensi coenobio« a primis pueritiae temporibus non solum regularis observantia disciplinae institutus; sed et scribendi, cantandi, legendi, ac docendi fuerat non parva exercitatus industria,» ex libro II de Vita S. Benedicti Biscopi n. 18. His adjungendus est Beda Venerabilis, qui, ut scribit Cuthbertus ejus discipulus in ejus Vita n. 2, in Girwensi monasterio« infantulus bonae spei et divina et saeculari litteratura diligenter imbuitur..... Et cum in Latina erudiretur lingua, Graecae quoque peritiam non mediocriter percepit.» Neque vero in sola Latinae et Graecae linguae scientia profecit, sed in omni etiam artium liberalium disciplina; id quod testantur varia quae post se reliquit et hactenus perseverant omnigenae doctrinae monumenta. Porro quam infantulus acceperat doctrinam, eamdem factus in eodem monasterio magister fratribus suis postea reddidit.
110.96
Viguisse etiam in coenobiis monachorum Britanniae minoris( Armoricam vocant) litterarum scientias, colligimus ex Vita S. Judoci n. 3.
110.97
639 Quod si inde gradum faciamus in Hispaniam, idem et ibi reperiemus obtinuisse institutum. Nam cum S. Hildephonsus Toletanus episcopus( In ejus Vita num. 2, ibid.)« sub rudimentis adhuc infantiae degens, divino tactus Spiritu, vita delectatus monachorum, contemptis parentum rerumque affectibus. Agaliense monasterium petierit, monachumque se in eo multis fere annis decenter exhibuerit,» ut loquitur Julianus episcopus; et aliunde ex eodem Juliano scripserit« quamplurimos libros luculentiore sermone potissimos,« tantam haud dubium doctrinam in Agaliensi monasterio imbibisse necessum est.
110.98
Intactum etiam hoc saeculo Orientem relinquere non decet; in quo S. Theodorus Siceota defunctus est anno 613; de quo item Georgius ejus discipulus, vitam illius scribens ita loquitur:« Infans ipsi oblatus sum, qui et in ejus sancto monasterio enutritus a religiosissimo praefecto litteras didici.» Circa idem tempus Joannes Moschus presbyter et monachus in monasterio S. Theodosii abbatis et archimandritae, omnium quae Jerosolymis erant coenobiorum, varia peragravit loca, lustravitque monasteria; quo in itinere viros etiam doctissimos et philosophos disciplinae et studiorum gratia visitavit, uti ipse testatur in eo quod adornavit, Prato spiritali cap. 171 et 172. Et haec sufficere debent pro saeculo septimo.
110.99
Saeculo VIII. S. Bonifacius in Nutscellense coenobium commigrans, sub Wimberto abbate piissimo eum in virtutibus ac litteris progressum fecit, ut docendi quoque munus paulo post ipse obierit. Postea transmittens in Germaniam, cum eum populum ad verum Christi cultum adduxisset, proximas adhibuit curas ut publicas scholas constitueret,« in quibus, ut loquitur Mabillonius noster, inculta et efferata gens paulatim duros mores deponeret, et mansuetioribus sanctioribusque exculta disciplinis, humanius saperet. Non ignorabat S. Bonifacius quantum id novitiae fidei interesset: eo curas suas direxit, et in Fritislariensi primum asceterio, postea in Fuldensi, tum Trajecti ad Rhenum, aliisque in locis publicas aperuit scholas. Atque ne id genus exercitii eo mortuo insuper haberetur, scripsit epistolam ad Fulradum, magnae tunc in regno Francorum auctoritatis, in haec verba: Deprecor celsitudinem regis nostri pro nomine Christi Filii Dei, ut mihi nunc viventi indicare et mandare dignetur circa discipulos meos, qualem mercedem postea de illis facere voluerit. Sunt enim pene omnes peregrini, quidam presbyteri, per multa loca ad ministerium Ecclesiae et populorum constituti. Quidam sunt monachi per cellulas nostras et infantes ad legentes( Forte infantibus ad legendas) litteras ordinati sunt; et aliqui seniores, qui longo tempore mecum viventes laboraverunt, et me adjuvabant. De his omnibus sollicitus sum, ut post obitum meum non disperdantur. Hinc mortuo Wigberto Fritislariensis monasterii abbate, praecipit ut Wigbertus presbyter et Megingodus diaconus Regulam insinuent, et magistri sint infantium, et praedicent verbum Dei fratribus. Floruere deinde studia litterarum in coenobiis, 640 quantum aeruginosa illa ferebant tempora, ut non magis essent asceteria virtutis quam scientiarum.» Hactenus Mabillonius.
110.100
Idem postea commendavit Carolus Magnus in Capitulari Aquisgranensi statuens, ut scholae legentium puerorum fiant ubi psalmos, notas, cantus, compotum, grammaticam per singula monasteria et episcopia discant. Longius hic foret, nec praesentis est otii per omnia excurrere monasteria. At praeterire non possum ardens in litteris hoc saeculo excolendis Benedictinarum virginum studium:« Quae laus, inquit iterum Mabillonius, etiam Bonifacio auctori tribuenda est. Is quippe in Britannia cum degeret, non tantum viros disciplinis imbuit, verum etiam monachas, quae tantae sapientiae virum, ut scribit Willibaldus, praeceptorem expetierunt. Quo praeceptore paginarum transcurrentes seriem, coelesti instanter scrutinio inhaerebant, et sacramentorum arcana mysteriorumque abdita jugiter meditabantur. In Germaniam ipse profectus, religiosas feminas e Britannia istuc advocavit, ex quibus CUNIHILT et filia ejus BERATHGIT valde eruditae in liberali scientia in Thuringorum regione constituebantur magistrae, ex Othloni lib. I, cap. 25. Praeter eas Lioba Bischofheimensi Parthenoni a Bonifacio praefecta, lectionis studio tanta diligentia incumbebat, ut nisi orationi vacaret, nunquam divina pagina de manibus ejus abscederet. Nam cum ab ipsis infantiae rudimentis grammatica et reliquis liberalium artium studiis esset instituta, tanta meditationis instantia spiritualis scientiae perfectionem conabatur assequi, ut consentiente cum ingenio lectione, duplicato naturae et industriae bono, eruditissima redderetur. Atque ut melius scias quibus potissimum studiis animum informaret, audi Rodulfum ipsius Vitae scriptorem hoc modo prosequentem: Sed et dicta SS. Patrum, et decreta canonum, totiusque ecclesiastici ordinis jura plenitudini perfectionis adjecit. Eo in Parthenone non parvus ancillarum Dei numerus collectus est, quae ad exemplum beatae magistrae, coelestis disciplinae studiis instituebantur, et in tantum doctrina ejus proficiebant, ut plures ex illis postmodum magistrae fierent aliarum, ita ut nulla, aut etiam rara in illis regionibus essent monasteria feminarum quae non discipularum ejus magisteria desiderarent, etc.»
110.101
Saeculo IX, S. Benedictus abbas Anianensis, ab antiquis, propter ardentem promovendae sanctae Regulae zelum, Benedictus secundus appellatus, de restituenda regulari observantia cogitans, mox etiam studia litterarum redintegrare adnisus est:« Normam utilem, inquit Ardo in ejus Vita n. 27, et monasteriorum salubres consuetudines didicit, suisque eas tradidit monachis observandas. Instituit cantores, docuit lectores, habuit grammaticos et scientia Scripturarum peritos, de quibus etiam quidam post fuere episcopi, aggregavit.» Eo agente congregatum anno 817 Aquisgrani concilium statuit, ut docti fratres eligantur qui cum supervenientibus monachis loquantur;» et ut« Scholae in monasterio habeantur eorum qui sunt oblati.» Et in Consuetudinibus quas in monasteriis a se institutis recipi curavit, praecipit ut tempore lectionis« prior jubeat alicui doctiori minus doctis fratribus vel doctrina 641 indigentibus lectionem tradere.» Quam altas radices nostris in monasteriis emiserit hoc saeculo scientia litterarum, longum est enarrare: qui plura hac de re desideraverit, adeat Mabillonii praefationem ad saec. IV Bened., part. I, n. 173, ubi hoc argumentum fuse et erudite suo more prosequitur.
110.102
Saeculo X, Dunstanus et Aethelvoldus episcopi collapsam in Anglia monasticam disciplinam resarcire sapientes, sopitas etiam in monasteriis scientias ea de causa resuscitare studuerunt: nam, ut testatur Aedfricus apud Spelmannum, usque adeo litterarum studium in Anglia defecerat,« ut sacerdos nullus Anglicus epistolam nosset vel Latine edere, vel e Latino interpretari, usque dum archiepiscopus Cantuariae Dunstanus et episcopus Aethelvoldus hanc in monasteriis resuscitarent.» Eapropter ab Alfredo rege e Gallia evocatus in Angliam fuit Grimbaldus, postea abbas Wintoniensis,« ut litteraturae studium in Anglia sopitum et pene emortuum sua suscitaret industria,» inquit Willelmus Malmesburiensis. Eadem ratione,« transmisso S. Oswaldus ocius nuntio, quemdam virum nominatissimum Abbonem, qui liberalium artium notitiam imis hauserat medullis, de coenobio Floriacensi evocatum, apud Ramesiam scholas regere, et novellas recentis hortuli sui insitiones doctrinae suae rore rigare constituit.»
110.103
Eodem saeculo Fulco Rhemensis archiepiscopus, qui in Sithiensi seu S. Bertini monasterio fuerat educatus, duplicem in ecclesia sua restituit scholam; et uni Remigium Antissiodori apud S. Germanum; alteri Hucbaldum Elnonensem seu S. Amandi in Belgio monachos praefecit.
110.104
Saeculo XI, in omnibus passim monasteriis florebant litterarum scientiae; quae res adeo perspicua est, ut in ea probanda diutius immorandum non sit.
110.105
Saeculo XII ineunte antiquum priscorum monachorum fervorem renovarunt Cistercienses, qui in ipsis ordinis sui cunabulis studiis litterarum operam dare coeperunt; vivente certe S. Bernardo, ut patet ex libro Institutorum capituli generalis Cisterciensis, qui liber complectitur varias definitiones ab initio ordinis in capitulis generalibus editas usque ad annum 1134, quo ipsa prodiit in lucem, hoc est annis circiter viginti ante S. Bernardi obitum. In eo siquidem exstat integrum caput de pueris litteras discentibus, quo praescribitur ut« nullus puerorum doceatur litteras intra monasterium, vel in locis monasterii, nisi sit monachus, vel receptus in probatione novitius; quibus tempore lectionis discere liceat. Et notandum quia nullum nisi post quintum decimum aetatis suae annum in probatione ponere licet.» Hujus statuti praxim videre est in Vita S. Hildegundis virginis, n. 21, ab auctore coaevo scripta: quae sub virili habitu, mutato proprio nomine in Joseph, Schonaugiense virorum monasterium ordinis Cisterc. ingressa, et ad probationem cum aliis novitiis admissa cum fuisset, domnus abbas Gothefridus, inquit Vitae scriptor et connovitius,« qui tunc praeerat monasterio Schonaugiensi 642, audiens Joseph inter fratres legentem et psallentem, intellexit quod in studio discendi non modicum neglectus fuerit. Ideoque nescio quo pacto, quo merito, cum ego nuper venissem de saeculo adolescens erudiendus et instituendus, ipsum mihi commendavit, ut infra domum probationis quoad possem erudirem, regerem, instruerem. Feci quod potui, etc.» Et certe si non studuissent, unde tot viros eruditissimos ad episcopales cathedras, et ad haereticos profligandos, maxime Albigenses, Ecclesiae subministrare potuissent?
110.106
De subsequentibus saeculis supervacaneum est dicere; sufficient conciliorum summorumque pontificum decreta ad eos revincendos qui nullas asserunt exstare sanctiones ecclesiasticas quibus permittantur aut praecipiantur monachis studia. Concilii Aquisgranensis supra citata non revocamus statuta. Celebris est edita in concilio Viennensi Clementis V decretalis, in qua inter alia ad propositum nostrum legitur:« Ut ipsis monachis proficiendi in scientia via opportunior non desit, in singulis ipsorum monasteriis, quibus ad hoc suppetunt facultates, idoneus teneatur magister, qui eos in primitivis scientiis instruat diligenter.» Concilii Viennensis decretum amplius explicat Benedictus papa XII in sua pro monachis Benedictinis constitutione, ubi sic loquitur:« Quia vero per exercitium lectionis acquiritur scientiae margarita, et per studium sacrae paginae ad cognitionem excellentiae divinae familiarius pervenitur, ac per cognitionem humani juris animus rationabilior efficitur, et ad justitiam certius informatur; nos cupientes, ut viri ejusdem ordinis seu religionis in agro dominico laborantes in primitivis, ac deinde in divini et humani, canonici videlicet jurium scientiis instruantur; constitutioni Clementis papae V et praedecessoris nostri de monachis in scientiis primitivis instruendis infra monasteria quibus degunt, editae inhaerentes, illam volumus ac praecipimus firmiter observari: et nihilominus adjiciendo statuimus et ordinamus ut in quibuslibet ecclesiis cathedralibus et monasteriis, prioratibus et aliis conventualibus et solemnibus locis, quibus ad hoc sufficiunt facultates ordinis seu religionis hujusmodi, deinceps habeatur magister qui monachos eorum doceat in hujusmodi scientiis primitivis: videlicet grammatica, logica et philosophia, proviso attentius ut saeculares instruendi cum ipsis monachis docendis nullatenus admittantur... Praecipimus insuper in virtute obedientiae cunctis vis tatoribus in provincialibus capitulis deputandis, quod omnia et singula de magistris instructoribus, et personis instruendis, et aliis, circa ea superius ordinata faciant auctoritate apostolica, per censuram ecclesiasticam, et alia opportuna remedia( appellatione remota) firmiter observari. Et nihilominus ea quae super praedictis fecerint et invenerint, praesidentibus capitulo provinciali referant; qui etiam auctoritate apostolica praefata, si videatur eisdem, vel ipsorum majori parti, contra negligentes vel rebelles in praemissis fortius procedere non postponant, etc..» Hoc Benedicti papae salutare statutum renovavit postea 643 Tristandus archiepiscopus in concilio Senonensi anno 1485, art. 3, cap. 1. Et novissime concilium Tridentinum definit, ut« in monasteriis monachorum, ubi commode fieri queat, etiam lectio sacrae Scripturae habeatur: qua in re si abbates negligentes fuerint, episcopi locorum in hoc, ut sedis apostolicae delegati, eos ad id opportunis remediis compellant.» Quod plane de simplici sacrae Scripturae lectione, quae ubique commode fieri potest, sed de accurata, qua obscuriores extricatioresque difficultates studiose elucidantur, intelligi debet.
110.107
Quarto. Dicunt exemplum Christi et SS. apostolorum, qui nunquam studuisse, aliquando manibus laborasse leguntur, nullum studiis monachorum obicem afferre, cum infusam coelitus habuerint scientiam, quam ubi similiter acceperint monachi, libenter a studiis abstinebunt. Porro quod de labore apostolorum dicitur, solos Paulum et Barnabam respicere; nam caeteri apostoli nullum egisse opus manuum leguntur post adventum Spiritus sancti, ut docet Rupertus et ante eum S. Augustinus. Imo quod Paulus laboravit, non necessitate, sed, ut ipse ait, ne quod Evangelio poneret impedimentum:« Infirmorum periculis, inquit S. Augustinus, ne falsis suspicionibus agitati, odissent quasi venale Evangelium, tanquam paternis maternisque visceribus tremefactus hoc fecit.» Qua eadem ratione S. doctor hortatur monachos ad laborem:« Miseremini ergo et compatimini, et ostendite hominibus, non vos in otio facilem victum, sed per arctam viam hujus propositi, regnum Dei quaerere. Eadem vobis causa est quae Apostolo fuit, ut amputetis occasionem iis qui quaerunt occasionem, ut qui illorum putoribus praefocantur, in odore vestro bono reficiantur.»
110.108
Quinto. Cum non tam corporis quam mentis otiositas timenda sit, praeceptum fugiendi otii, aiunt, longe salubrius studiis, quae totum animum applicant, quam labore manuum adimpleri, qui corpus quidem occupat, sed integram quaque vagandi libertatem menti relinquit. Si quis vero pergat objicere non omnes esse capaces studii, respondent: 1º neque omnes capaces esse laboris; 2º in monasteriis distinguenda esse duo religiosorum genera; monachorum, qui divinis altaribus sunt destinati; et conversorum, qui exterioribus tantum operibus destinantur: atque in locis bene recteque institutis, nullos in monachos admitti, qui jam optimis non sint imbuti studiis, aut saltem studendi capaces existant. Eos vero qui omnino sunt destituti litteris, ad secundum religiosorum genus esse revocandos; quibus non modo non permittuntur studia, sed modis omnibus interdicuntur: quod si quis forte ex primis nec divinis nec humanis perfecte possit erudiri litteris, praesto esse S. Benedicti praeceptum, ut ei in tali casu talis opera aut ars injungatur, ut non permaneat otiosus.
110.109
Sexto. Dicunt non minus corpus atteri studiis quam labore, quo valetudinis tuendae gratia utuntur non pauci, nec unum esse apud monachos carnis mortificandae genus. Mortificatur enim jejuniis, mortificatur vigiliis, mortificatur flagellis, mortificatur aspero vestitu, etc.
110.110
644 Septimo. Dicunt longe praestantiorem monachis studia conferre devotionem quam opus manuum, multoque solidiorem in doctis probari pietatem, quam reperiatur in idiotis; studiis divina cognitione mentem illustrari, coelesti desiderio cor inflammari, piosque animi motus excitari: at vero exercitationem corporalem ad modicum valere, sed pietatem ad omnia utilem esse. Nota est omnibus celebris illa abbatis Guillelmi sententia: Subdivalia exercitia et opera sicut sensus distrahunt, sic saepe etiam spiritum exhauriunt. Cujus rei periculum fecerat Rupertus abbas Tuitiensis, uti ipse testatur his verbis:« In coenobiis bene ordinatis vix sufficiunt ad cursum ordinis complendum dies aestivi, maxime si congregatio major vel numerosior fuerit; et si aliquando moliuntur aliquid de opere manuum, communiter exeuntes ad operandum, quod propter brevitatem impensae horae non tam opus dixerim quam operis simulacrum; totum fere quotidianum spiritualis operis exercitium redditur insipidum, impeditum, et nonnulla suimet particula mutilatum, etc.» Hinc vulgata illa abbatis Irenaei narratio de quodam sene commorante in Scete, quod scilicet« diabolum viderit noctu sarculos, rastra et cophinos praebentem fratribus:» qui a sene interrogatus, quid haec essent, respondit:« Distractionem praeparo fratribus, ut his occupati fiant negligentiores ad orandum et glorificandum Deum.»
110.111
Octavo. Cum humilitas sit virtus qua homo propria sui ipsius cognitione sibi ipsi vilescit; nec aliunde cognitionem illam nisi studiorum beneficio, aut singulari Dei dono perfecte possit acquirere, longe majorem, aiunt, scientias parere humilitatem, quam ignorantia queat adipisci. Et certe, quos in monasteriis humiliores reperi, hos omnium doctissimos, aut studiis scientiisque faventes deprehendi: ut merito de his dici posset, quod in Dionysio Exiguo suo tempore doctissimo laudavit Cassiodorus:« Fuit in illo cum sapientia magna simplicitas, cum doctrina humilitas, cum facundia loquendi parcitas.» Porro vulgatum illud Apostoli effatum Scientia inflat, intelligendum esse de scientia charitate destituta, qualem monachi non modo non desiderant, sed modis omnibus aversantur. Caeterum et opera manuum suos habere inflatos,« neque in solo rerum corporearum nitore atque pompa, ut ait S. Augustinus, sed etiam in ipsis sordibus luctuosis esse jactantiam, et eo periculosiorem quo sub nomine servitutis Dei decipit:» id quod S. Benedictum haudquaquam latere potuit, qui propterea loquens de artificibus monasterii, jubet ut,« si aliquis ex eis extollitur pro scientia artis suae, eo quod videatur aliquid conferre monasterio, hic talis erigatur ab ipsa arte, et denuo per eam non transeat.»
110.112
Nono. Ex omnium pene auctorum consensu constat ignorantiam omnem penitus in monasteriis enervasse regulae vigorem, adeo ut mirum sit quosdam lapsum observantiae regularis in scientiam litterarum refundere; qua in re non levem viris sanctissimis inurunt injuriam, qui ut eversam inter monachos disciplinam redintegrarent, nullum salubrius adhiberi 645 posse remedium existimarunt, quam si monachos sacris litterarum studiis informarent; id quod feliciter in Galliis exsecutus est Benedictus abbas Anianensis, et in Anglia Dunstanus, Athelvoldus et Oswaldus pontifices sanctissimi, illuc ad id advocatis ex alienis regnis et provinciis doctissimis monachis. Porro qui asserunt octavo nonoque saeculo scientias in monasteriis tantum florere coepisse, easque ruinae observantiae regularis, quae circa medium saeculum nonum contigit, causas faciunt, a vero longe aberrant. Nam primo litteras longe ante saeculum octavum in monasteriis floruisse supra luce clarius demonstratum est. Secundo, nec verum est, quod lapsum observantiae ex studiis litterarum provenisse docent; qui si legissent historias, non studiis, hujusce rei causam attribuissent, sed bellis civilibus et incursionibus Normannorum, qui spoliatis incensisque monasteriis, monachos omnes sparsim effugarunt, ut vix ullum exstiterit in universo Francorum regno coenobium, quod eorum potuerit evadere furorem. Veram et unicam hancce causam agnovit Adso Dervensis abbas, qui saeculo X libellum de miraculis et translatione S. Basoli describebat, ubi aperte docet quod in S. Basoli coenobio« partim propter incursus barbaricos, partim vero propter frequentes et perpetes in regno principum discordias, omnis antiquorum Patrum deperit instituta traditio.» Additque:« Tunc etiam et alia monasteria sunt suo honore privata, nudatae rebus ecclesiae, et plurimae subversae.» Nec magis eis favet quem citant truncatus concilii Vernensis canon; quem, ut plene intelligatur, plenum et integrum hic referre opus est:« In locis sanctis, hoc est monasteriis, alios studio, nonnullos desidia, multos necessitate victus et vestimenti a sua professione deviare comperimus.» Hoc in canone studium opponitur necessitati; necessitas vero non opponitur nisi spontaneae voluntati; studium igitur hic loci non pro litterario exercitio sumitur, sed pro corrupta animi propensione in malum. Atque eo sensu Vernensis concilii canonem Gallice reddidit qui nuper dissertationem de hemina vini Benedictina vulgavit, vir doctissimus, ubi sic loquitur: Le concile de Vernon tenu sous Charles le Chauve témoigne qu' encore de son temps quantité de moines extoient sortis de leur voye, les uns par un dessein formé, les autres par pure négligence, et la pluspart fante d' avoir seulement de quoy vivre et se vêtir. Nec magis audiendi videntur cum eorum monachorum lapsum qui Origenis errores secuti, Eutychetis haereses amplexi, Adelfi et Euchitarum falsas novitates tuiti sunt, Nestorii, ac Severi impia dogmata propugnarunt, aut Anthropomorphitis adhaeserunt, studiis litterarum attribuunt. Nam qui id ita asserunt, ipsi sibi manifeste contradicunt, cum ignota antiquis monachis studia fuisse doceant. Melius sane et veritati magis consentanee dixissent, si monachorum illorum qui tot in Oriente turbas et scandala excitarunt, casum non in studia, sed in eorum imperitiam refudissent. Et certe si studuissent, adeo stolidos errores tam caeco furore haud secuti fuissent. Unde et magni Euthymii discipuli, qui, ut supra demonstratum est, studiis 646 operam navabant, soli etiam fere ex omnibus Palaestinae monachis rectae fidei adhaeserunt. Absit ergo, absit ut scientiis coenobiorum inordinationes imputemus; absit ut propensionem ad sacras litteras, quas summi pontifices et concilia monachis commendant, relictam in monasteriis esse a daemone dicamus ad regularis observantiae subversionem. Longe aliter sentiebat videratque Adalbero, Augustensis Ecclesiae episcopus, qui rediens e monasterio S. Galli, ubi omnes tunc scientiae vigebant, et quod devotionis gratia visitarat,« interrogatus inter caetera aliquando a suis, inquit Ekkehardus Sanctigallensis monachus, essetne nobiscum, ut fama vulgavit, religio cum doctrina, severitas cum disciplina? Caeteri, inquit, quid sentiant nescio, quod mihi animo est pronuntio: Unum ego sanctum, et hunc defunctum quaesivi; vivos autem, ut vere fratres fatear, sanctissimos inveni. Doctrinam vero illorum et disciplinam in virtutum eorum operibus videre est. Delectat me talium memorari, quos quidem ut iterum videam vix exspecto, etc.» Igitur si qui aliquando monachi scientiis dediti prolapsi sunt, id non scientiis, quibus a crimine deterreri potuerant, ascribendum est; sed perversae cordis eorum dispositioni. Neque existimandum meliorem futuram fuisse sortem illorum, si haudquaquam studuissent; nam etsi ea non perpetrassent crimina quibus abutentes studio perierunt, majora forsitan commisissent non studentes. Voluntas quidem peccati mutasset objectum, sed non malam cordis dispositionem.
110.113
Decimo. Cum omnes jam monachi ex Ecclesiae praescripto sacerdotio initientur, et praecipuum tam sacerdotum quam monachorum studium, circa sacram Scripturam versari debeat, ad perfectam ejus intelligentiam consequendam, necessarias esse etiam aliarum disciplinarum scientias asserunt, probantque imprimis auctoritate S. Augustini, qui in libris de Doctrina Christiana totus in eo versatur. Supponit enim sanctus doctor duabus ex causis solere non intelligi Scripturas,« si aut ignotis, aut ambiguis signis,» id est verbis obteguntur. Deinde, facta distinctione inter signa propria et translata seu metaphorica:« Contra ignota signa propria, inquit, magnum remedium est linguarum cognitio. Et Latinae quidem linguae homines quos nunc instruendos suscepimus, duabus aliis ad Scripturarum divinarum cognitionem opus habent, Hebraea scilicet et Graeca, ut ad exemplaria praecedentia recurratur, si quam dubitationem attulerit Latinorum interpretum infinita varietas.» Et postea:« In translatis vero signis, si qua forte ignota cogunt haerere lectorem, partim linguarum notitia, partim rerum, investiganda sunt.» Igitur praeter linguarum scientiam ad intelligendas Scripturas ex Augustino necessaria est etiam cognitio rerum:« Rerum enim ignorantia facit obscuras figuratas locutiones, cum ignoramus vel animantium, vel lapidum, vel herbarum naturas, aliarumve rerum, quae plerumque in Scripturis similitudinis alicujus gratia ponuntur.» Addit S. doctor:« Numerorum etiam imperitia 647 multa facit non intelligi, translate ac mystice posita in Scripturis.» Et post pauca:« Non pauca etiam claudit atque obtegit nonnullarum rerum musicarum ignorantia.» Deinde ubi nonnulla dixit de iis quae Christiano fugiendae sunt scientiis, de utilibus et necessariis ad intelligendam Scripturam subjungit hoc modo:« Quidquid igitur de ordine temporum transactorum indicat ea quae appellatur historia, plurimum nos adjuvat ad sanctos libros intelligendos, etiamsi praeter Ecclesiam puerili eruditione discatur; nam et per olympiadas, et per consulum nomina multa quaeruntur a nobis, et ignorantia consulatus quo natus est Dominus, et quo passus est nonnullos coegit errare, etc.» Et narratis nonnullis in gratiam et laudem historiae:« Est etiam, inquit, narratio demonstrationi similis, qua non praeterita, sed praesentia indicantur ignaris. In quo genere sunt quaecunque de locorum situ, naturisque animalium, lignorum, herbarum, lapidum, aliorumque corporum scripta sunt. De quo genere superius egimus, eamque cognitionem valere ad aenigmata Scripturarum solvenda.» Sequenti capite laudat etiam artium mechanicarum peritiam; tum transiens ad liberales artes, seu scientias, quae ad rationem animi pertinent, laudat in primis dialecticam:« Disputationis disciplina, inquit, ad omnia genera quaestionum quae in litteris sanctis sunt penetranda et dissolvenda plurimum valet: tantum ibi cavenda est libido rixandi, et puerilis quaedam ostentatio decipiendi adversarium.» Et laudata pluribus dialectica, commendat etiam rhetoricam et arithmeticam, seu numerorum scientiam. Ac tandem sub finem secundi libri dicit:« Philosophi autem qui vocantur, si qua forte vera et fidei nostrae accommodata dixerunt, maxime Platonici, non solum formidanda non sunt, sed ab eis tanquam injustis possessoribus in usum nostrum vindicanda.» Dictis hactenus ex S. Augustino concinunt ea quae supra retulimus ex Cassiodoro, iisque addere potuissemus S. Epiphanii suffragium, asserentis ei qui plurimas sacrae Scripturae partes intelligere voluerit, necessariam esse cognitionem libelli quem ipse de ponderibus et mensuris composuit. Sed haec sufficere credimus in gratiam studiorum.
110.114
Jam vero liberum unicuique relinquimus quam ex duabus voluerit amplecti sententiam, ita tamen ut qui studiis operam dare sibi proposuerint, alios velut ignaros et idiotas non contemnant; quia« melior est humilis rusticus quam superbus philosophus, qui se neglecto cursum coeli considerat.» Nec vicissim qui studiis laborem praeferendum esse censuerint, studentes tanquam elatos, superbos, mente et corde corruptos non despiciant; quia« Si quis futurus est perfectus monachus, indiget et divinorum eloquiorum eruditione, et conversationis integritate, ut tanta dignus factus sit mutatione,» ut loquebatur olim Justinianus imperator; et quia exploratum est« nullum acrius venenum animas et corpora religiosarum personarum enecare quam litterarum atque scientiarum ignorantiam, ut aiunt monachi Camaldulenses. Alioquin dictum sibi audiant illud Gilberti de Hoillandia Cisterciensis ordinis abbatis 648 celeberrimi:« Paulus dicit: Fructificantes et crescentes in scientia Dei: isti econtra, propria non contenti inscitia, contemnunt aliorum scientiam, et invidi aestimatores, sapientiae studia stoliditatem interpretantur, sobriam subtilitatem insaniae et jactantiae denigrant nota, operantes ipsi cibum qui perit, non qui permanet in vitam aeternam.»
110.115
In quibus diebus Quadragesimae accipiant omnes singulos codices de bibliotheca, etc.] Quonam vero ritu, audiendum est ab Hildemaro:« Sciendum est, inquit, quia isto modo dantur libri in capite Quadragesimae. Ille bibliothecarius qui est monasterii defert omnes libros cum adjutorio fratrum in capitulum; deinde sternuntur tapetia, et super tapetia ponuntur libri. Capitulo finito, tunc legit bibliothecarius in breve, qui frater habet librum usque ad illam horam. Tunc ille frater ponit librum quem habuit in tapeti, et tunc ille prior, aut cui ille jusserit, accipit librum illum, et interrogat illum fratrem de illo libro sapienter, causa probationis, ut cognoscat utrum studiose legerit librum. Si vero ille frater responderit de libro illo, tunc interrogat illum qui liber illi utilis est, et tunc quem postulaverit, dabit illi. Si autem cognoverit abbas illi non esse aptum, tunc dicet illi: Non est tibi liber iste aptus, sed talis aptus est tibi, et tunc non dabit illi quem quaesivit, sed quem cognoverit illi aptum esse. Si autem talis fuerit frater, qui non potuerit rationem de libro ponere secundum interrogationem; tunc si videt ille abbas, quia negligenter legit librum illum, non dabit alium illi, sed ipsum reddit, et tandiu illum habebit postea, donec illum studiose legerit; et dicit illi: Quia non legisti bene, debuisti ante significare, ut tibi dedissemus tempus interrogandi. Si autem cognoverit abbas illum fratrem studiosum in lectione, et tamen non potuit intelligere, dat illi alium librum. Postquam autem ierint omnes fratres de capitulo, tunc inspicit abbas, et requirit utrum sint inibi omnes libri per brevem. Si forte non invenerit libros totidem, sicuti habet brevem, tunc quaerit diligenter usquequo invenerit.» Eumdem pene ritum offendes apud Udalricum l. I, c. 52, et Lanfrancum in Statutis cap. 1,§ 3, in Consuetudinibus Floriacensis monasterii, et in libro Usuum Cisterciensium, cap. 15.
110.116
In hoc pene solo differunt, quod Lanfrancus, Udalricus, et Consuetudines Floriacenses libros distribuant feria secunda post dominicam primam Quadragesimae, quae consuetudo obtinebat apud Cassinenses tempore Bernardi abbatis; Usus Cistercienses dominica ipsa. Sed Boherius feria quarta Cinerum dandos esse asserit, quod nec improbat Bernardus Cassinensis: aitque nonnullis in monasteriis ita suo tempore observatum fuisse. Porro acceptos libros cum aliis mutare nemini licitum erat, statuente concilio Aquisgranensi,« ut in Quadragesima libris de bibliotheca secundum prioris dispositionem acceptis, alios, nisi prior decreverit expedire, non accipiant.»
110.117
Ante omnia sane.] Quod Richardus de S. Angelo explicat antequam 649 libri assignentur. Et tamen Cistercienses statim post praedictorum librorum distributionem fratres in capitulo designant, qui juxta Regulam circumeant monasterium.
110.118
Deputentur unus aut duo seniores.] Non tam aetate quam virtute et sapientia.
110.119
Qui circumeant.] Unde et in Concordia Dunstani, c. 7, circae dicuntur; in Statutis Lanfranci, c. 4, circumitores et circae; in Consuetudinibus S. Benedicti Anianensis tom. IV Analect., et apud Udalricum l. III, c. 7, circatores; apud Petrum Vener. l. I Mir., c. 20, circuitores; denique in Statutis S. Adalardi lib., II cap. 6, circinnatores.
110.120
Monasterium.] Id est monasterii officinas:« Providentes officinis, inquit liber Usuum Cisterciensium, claustro, oratorio, capitulo, dormitorio, calefactorio, refectorio, coquina, auditoriis, ne forte aliquis inconvenienter se habere inveniatur, et propter hoc officinas praedictas ingredi poterunt, exceptis auditoriis.» Et tamen ex Lanfranci Statutis:« Officinas monasterii nunquam pro hac cura ingrediantur; sed ostia eorum prospiciant, si forte aliqui fratres per curiam vadant vagantes, aut stent, vel sedeant fabulantes.»
110.121
Horis quibus vacant fratres lectioni.] Imo etiam aliis:« Totum claustrum, infit Udalricus, non semel, sed multoties in die circumeant, ut nec locus sit nec hora in qua frater ullus securus esse possit, si tale quid commiserit, non reprehendi et non publicari.» Mss. Consuetudines S. Benigni Divionensis has praesertim horas recensent:« Hi vadunt post offerendam majoris missae et minoris quacunque die; et post coenam cum bis reficiunt; et cum semel, post prandium. Vadunt et ad officium defunctorum. Surgunt etiam multoties de prandio aut de coena, non omnes, sed aliqui, cum suspicantur se reperturos in cellurio seu eleemosynaria aliquid negligentiae, aut alicubi prope refectorium, ut, si opus fuerit, statim possint occurrere cum caeteris ad versum post finem prandii. Solent quoque ire ad intervallum quod est post pulsationem cymbali usque ad prandium.» Statuta Lanfranci duo addunt tempora ante nocturnos, et sub finem matutinorum seu laudum.
110.122
Sed etiam alios extollit.] Hoc est a lectione distrahit, ut explicat citatus a Bernardo Cassinensi Petrus Diaconus; vel, ut habet Hildemarus, alios extollit, id est aliis occasionem jactantiae tribuit, cum lectioni attenti, eum otio et fabulis vacantem videntes, illo se existimant meliores, cum Pharisaeo dicentes: Non sum sicut caeteri hominum. Utrumque hunc sensum habes apud Nicolaum de Fractura.
110.123
Hic talis, si, quod absit, repertus fuerit.] Notandus in tabulis, proclamandus in sequenti capitulo, ut videre est in Consuetudinibus S. Benedicti Anianensis: quibus concinit Concordia Dunstani his verbis:« Quod si invenerit, nullatenus illud debet reticere in capitulo venturi diei.» Et Statuta Lanfranci:« Dum circumeunt, nullum signum faciant, nulli quacunque occasione loquantur, studiose 650 tantum negligentias et offensiones inspiciant, et tacite praetereuntes, de eis postea in capitulo etiam clamores faciant.» Idem habent Divionenses S. Benigni Consuetudines cap. 4.
110.124
Ex Hildemaro tamen circatores aliquam videntur habuisse facultatem corrigendi delinquentes:« Isti seniores, inquit, debent potestatem habere corrigendi decanos, et praepositos, etiam ipsum abbatem, quanquam non omnes uno modo: subjectos admonendo, rogando, atque increpando; priores rogando.» De prioribus tamen ita scribit Udalricus:« Domno abbati et priori ita deferunt circatores, ut nequaquam veniant ubi eos noverint esse, quia scriptum est: Non est discipulus super magistrum.»
110.125
Accedentibus autem circatoribus, qui ex licentia de rebus necessariis colloquebantur, hoc eis significare haud morabantur, testante Udalrico, quia« obedientiarii, qui non possunt omittere, ut aliquando, aliis silentibus, de obedientiis suis loquantur, si quem circatorum viderint supervenire, continuo assurgunt, et summatim demonstrant quae sit eis necessitas loquendi.» Et Statuta Lanfranci:« Cum autem extra claustrum inveniunt aliquos fratres loquentes, simul assurgant eis ipsi loquentes, dicatque eis unus eorum, si ita est, quia per licentiam ibi loquuntur.» Idem habent Divionenses S. Benigni Consuetudines.
110.126
Neque frater ad fratrem jungatur horis incompetentibus.» Quid sint horae competentes, ostendimus ad cap. 6 et 31, ubi demonstravimus eas dici, quibus certis diebus ac temporibus, mutuis colloquiis animum recreare licet, quam expositionem confirmat Boherius hunc in locum sic scribens:« Omnes fere horae ad hoc incompetentes sunt, nisi fiant conventualiter hae conjunctiones, vel a Regula permittantur.» Addit tamen:« Vel forte loquitur hic de operariis, quibus non est licitum conjungi, imo nec alias artes, vel artium cellas ingredi;» quod probat ex Regula sancti Basilii. Ad hunc porro locum pertinet quod in Poenis incerti auctoris apud eumdem S. Basilium legitur:« Si duo reperti fuerint simul inter se conversantes, et commoniti non secesserint, sint excommunicati donec corrigantur.»
110.127
Dominico die lectioni vacent omnes.] Aliisque pietatis exercitiis, quae sub lectionis nomine hic comprehenduntur, quasi diceret, Non operentur opera corporis, sed animae, inquit Boherius. Atque ita Regula SS. Serapionis, Macarii, Paphnutii, et alterius Macarii:« Die autem dominica nihil aliud agant nisi Deo vacent, ne pro aliqua occasione se velint aut alios excusare. Tamen contestor, fratres, quod nulla operatio in die illa sancta comperiatur, nisi tantum hymnis, et psalmis, et canticis spiritualibus dies illa transigatur.» Huc referri debet quod monachi Fuldenses in libello supplici ad Carolum Magnum postularunt, ut« in his festivitatibus quibus major veneratio convenit, fratribus ab opere ad lectionem et psalmodiam vacare 651 liceat, sicut apud majores nostros licitum est, id est in festivitate sanctae Mariae et duodecim apostolorum.»
110.128
Exceptis his qui variis officiis deputati sunt.] Sicut sunt servitores coquinae, infirmorum, hospitum, cellerarius. Cistercienses vero a coquendis panibus abstinebant, ut colligimus ex Vita S. Stephani abbatis Obazinensis, ubi haec leguntur:« Quodam sabbato cum tot panes expendissemus( in eleemosynam) ut pene nihil in crastinum superesset, conislium fuit ut die dominico contra morem solitum coqueremus.»
110.129
Si quis vero ita negligens et desidiosus fuerit ut non velit aut non possit meditari aut legere, injungatur ei opus quod faciat, ut non vacet.] Haec verba periodum immediate praecedentem non respiciunt, quia die dominico non est operandum, sed ad ea quae toto hoc in capite dicta sunt referri debent. Duo autem hic hominum genera notat S. Benedictus: eorum qui possunt et nolunt meditari aut legere, et eorum qui volunt quidem, sed non possunt. Et primos per sex gradus deducendos censent Hildemarus, Bernardus Cassinensis, et Boherius, ac tandem pro expulsione opus eis injungendum esse, quod faciant. Prius tamen injungerem opus, et postea per sex gradus ducerem.
110.130
Fratribus infirmis vel delicatis talis opera, aut ars injungatur.] Inter artem et operam hoc discriminis affert Hildemarus, quod« omnis ars est opus, non omne opus ars est. Ars est quam non operatur nisi magister; opus est sine arte, veluti fabam mundare, aut granum, etc.» Eodem fere modo loquitur Bernardus Cassinensis. Qua vero de arte loquatur sanctus Benedictus docet Hildemarus, nimirum« si sapit cantare, doceat alium cantum, vel etiam si scit grammaticam, tradat aliis, aut alias artes quae sunt utiles in monasterio, si sapit, doceat alios.»
110.131
Ut nec otiosi sint, nec violentia laboris opprimantur, ut effugentur.»« Hoc est ne fugae, discessus, aut rebellionis causa ipsis detur,» inquit Bernardus Cassinensis. Simile statutum habetur in Regula S. Ferreoli:« Ut quis non valet insistere operi, det promptius operam lectioni; quicunque agrum non excolit, Deum dupliciter colat, et inter reliqua etiam hanc quaerat artem, ut paginam pingat digito, qui terram non praescribit aratro. Nullus ergo si quominus opera faciat, putet causam justae excusationis afferre, quia qui, ut supra diximus, agriculturam exercere non valet, legere, scribere, quod est praecipuum opus, piscium etiam providere capturam, rete texere, calceamenta fratribus praeparare, vel reliqua, quae similia sunt, facere atque implere potest.» Vide Regulam sanctorum Serapionis, Macarii, Paphnutii, et alterius Macarii, cap. 11, et S. Isidori, cap. 6.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).