Benedictus Nursiaec.480–547
Regula cum commentariis
Comm 84.37
Choose a text
More by Benedictus Nursiae
—
21434 Recuco
84.1
COMMENTARIUS.
84.1
Fratres sibi invicem serviant.] Fratres, inquit S. P. Benedictus, non saeculares aut laici: dedecet enim monachos humilitati addictos ac poenitentiae, frequenti famulorum ad sibi serviendum uti ministerio: unde Fuldenses olim monachi porrecto ad Carolum Magnum imperatorem libello supplici enixe flagitaverunt,« ut ipsa monasterii ministeria per fratres ordinentur, id est pistrinum, hortus, braciarium, coquina, agricultura, et caetera ministeria, sicut apud decessores nostros fuerunt; quia devotius ac dignius per fratres omne exercebitur officium quam per laicum aut servum malevolum.» Quod illi adeo enixe postulaverant, in universis ordinis monastici monasteriis haud multo post instituere conati sunt abbates sud Ludovico Pio Aquisgrani congregati, edito statuto,« ut in coquina, in pistrino, et caeteris officinis propriis operentur manibus» monachi. Et certe si omnia monasterii utensilia ac si altaris vasa sacrata conspicienda sunt, haud profanis, sed per vitae religiosae propositum sanctificatis manibus tractari debent. Procul ergo omnes illi servitorum 439 laicorum greges, quos non sine aliquo animi rubore nostra aetate in coenobiis cernimus, heu quam longe distamus ab illis temporibus, quibus ne quidem pedem in coquinam inferre, dum illic fratres operarentur, laicis licebat: quorum opera si quid aut afferendum, aut referendum opus esset, per fenestram allata, reddendave porrigebantur, uti his expressis verbis praescribunt Statuta S. Adalardi:« De laicis haec est una et definita sententia, ut quandiu ibi aut pulmentaria praeparantur, aut praeparata ministrantur; sive quando fratres prius generaliter, sive quando postmodum reficiuntur, nullus ingrediatur. Si vero talia aliqua, aut prius praeparanda, aut postmodum mundanda, vel curanda fuerint, quae laicis deputata sint; fenestra, aut ostium, aut locus extra coquinam talis constitutus sit, ubi fratres vel praeparanda suscipiant, vel mundanda referant, ubi ea illi vel ponere, vel posita recipere possint, ut tamen nullam occasionem pro qua coquinam ingrediantur habeant.» Eadem sub poenis saevissimis disciplina vigebat apud Cistercienses, in quorum capitulo generali anni 1195 definitum est, ut« saeculares non serviant in coquina conventus, nec in infirmitoriis: quod si in domo aliqua factum fuerit, prior et cellerarii, quandiu factum fuerit, sint in pane et aqua omni sexta feria. Abbas vero si hoc scierit, et non emendaverit, culpam hanc in capitulo generali fateatur, nec ad mensam abbatis infra abbatiam aliquis saecularium ministret, nisi forte in hospitio comedentis.» Hanc tamen constitutionem postea temperavit capitulum generale anni 1237, statuens,« ut in abbatiis in quibus non essent nisi octo conversi, admitterentur ad hujusmodi ministerium saeculares.» Nec minori religione a refectorii, dum mensae sternerentur, ingressu laicos arcebant Cluniacenses, quorum antiquae consuetudines haec legunt:« Refectorarius habet sub se tres alios fratres..... lecto missae majoris evangelio, apportant vinum, ut per justitias partiantur. Verum quidquid apportaverint, quidquid tale fecerint, semper tamen id cavent, ut nullus famulus pro illorum invitatione in refectorio compareat.» Eadem habent mss. Consuetudines S. Benigni Divionensis cap. 42. In Regula etiam S. Isidori decernitur, ut« tempore quo refectionis debitum solvitur, claustra monasterii obserentur, nec ullus extranens interesse praesumat, ne quietem fraternam praesentia sua impediat.» Quid? quod in Regula S. Aureliani non solum coquinae aut refectorii, sed ne ipsius quidem monasterii accessus viris saecularibus liber relinquitur:« Provisores vero monasterii, si in habitu laico fuerint, nec ipsi permittantur intrare: pro his utilitatibus quas in hac Regula statuimus cum marcionibus, aut carpentariis, si aliquid necesse fieri, aut reparari, aut certa aliqua ratione abbati facienda, introeant. De caetero nullam licentiam aut libertatem habeant introeundi.» Quod S. Aurelianus ait si in habitu laico fuerint, in memoriam revocat antiquam monasterii S. Galli consuetudinem qua laicis etiam potentissimis haud fas erat dominicis diebus processionem in claustro sequi, nisi habitu monastico indutis, ut testatur Ekkehardus 440 junior his verbis:« Vidi ego ante tempora quae a Gallis patimur, monachorum schismatis, comites aliosque potentes loci milites, pro dilectione festis diebus crucem nobiscum per claustrum sequendo; juvenes et senes quosdam ad cingulum barbatos monachicis indutos roccis nobiscum quaque ivimus ingredi.» De caetero autem claustrum« ab antiqua patrum memoria tantae venerationi est habitum, ut nemini vel potentissimorum saeculi canonicorum seu laicorum introitus, vel etiam introspectus eis licuerit.» Hanc disciplinam suis in coenobiis etiam instituerat S. Columbanus abbas; unde inter alia accusationis capita, quibus querebatur de sancto viro Theodoricus rex, illud erat:« Cur intra septa secretiora omnibus Christianis aditus non pateret.» Ad quod S. abbas respondit:« Se consuetudinem non habere, ut saecularibus hominibus et a religione alienis famulorum Dei habitationis pandat introitum, sed opportuna aptaque loca ad hoc habere parata, quo omnium hospitum adventus suscipiatur.» Eamdem in titutionem etiam in Farfensi monasterio viguisse colligimus ex Vita S. Paldonis n. 7, ubi Thomas Farfensis abbas nobiles adolescentes, conversionis gratia Gallias petentes, ad suum legitur invitasse monasterium, sic eos alloquens:« Ad monasterium cui deservio revertimini mecum, et propter ardorem vestri desiderii, quamquam extra usum monasterii intrinsecus vos recipiam, ut simul cum fratribus edatis, simul dormiatis, simul orationi vacetis simulque ad opus manuum exeatis, ut his exercitiis probati, sciatis quibus modis propositum monachi adimplere valeatis.» Sed revertor ad propositum. Quod si laicorum hominum ministerio uti in monasterio haud decet monachos, multo minus clericorum aut aliorum religiosorum, id quod expresse vetat Benedictus papa XII in sua pro monachis Benedictinis Constitutione his verbis:« Caeterum ut viam scandalis praecludamus, prohibemus expresse ne in ecclesiis, vel monasteriis, seu locis, aliis conventualibus ejusdem ordinis seu religionis, clerici saeculares, vel laici, seu alterius monasterii monachi, vel religiosi alterius religionis ad victum monachis ministrandum de caetero deputentur.»
84.2
Ergo quia nec laicis licet nec clericis, fratres sibi invicem serviant: Invicem dico, id est per vices singulis sibi hebdomanis succedendo, ut ex consequentibus patet; communisque apud omnes monachos usus passim obtinuit. Sicuti videre est in Regula Magistri:« Superius diximus decadam fratrum sub sua cura duos praepositos continere: qui decem fratres in coquinae servitio vicibus combinati septenos expleant dies. Et cum vicibus istis unius decadae fuerit adimpletum servitium, consignatis omnibus a cellerario utensilibus, sibi alia in exercitatione decada succedat. Qua expleta, succedant sigillatim per singulas septimanas.» In Regula S. Donati ad Virgines:« Sorores sibi invicem serviant in omni ministerio corporali, tam in coquina, vel quidquid quotidianus exegerit usus, vicibus sibi, excepta matre seu praeposita, succedere debent.» In Regula 441 Sancti Ferreoli:« Temporibus dispositis vicibusque discretis, de ciborum praeparatione solliciti serviant sibi invicem; atque alterutrum sub aequalitate ministerii dominentur.» Apud S. Basilium:« Ministerium in communi conventu alternis vicibus fiat, duo secundum ordinem in hebdomada una omne studium ad usum requisitum expleant.» Apud S. Hieronymum in praefatione ad Regulam S Pachomii:« In hebdomadarum ministerio sibi succedant per ordinem.» Apud Cassianum:« Per cunctam namque Mesopotamiam, Palaestinam, et Cappadociam, ac totum Orientem, singulis hebdomadibus vicissim fratres ad haec officia sibi reddenda succedunt, ita ut secundum coenobii multitudinem ministrorum quoque numerus deputetur.» Denique in Vita S. Mariani ad S. Germanum Autissiodorensem monachi, saeculo V, ad quem Olinitius item monachus dixisse fertur:« Sors mea est ad mensam fratribus ministrare et alimoniam parare.» Soli, aut saltem fere soli Aegyptii monachi contrariam inierant consuetudinem:« Apud Aegyptios enim, ut scribit Cassianus, quibus maxima cura est operis, non est hebdomadarum mutua vicissitudo, ne sub occasione hujus officii omnes ab operis canone impediantur; sed uni probatissimo fratrum cellarii vel coquinae cura committitur, qui perpetuo donec vires vel aetas admittit, jugiter opus illud exerceat.» Et tamen S. Hieronymus de Aegyptiis monachis loquens:« Unaquaeque decuria, inquit, cum suo parente pergit ad mensas, quibus per singulas hebdomadas vicissim ministrant.» Sed S. Hieronymum de solo mensae servitio, non de coquinae officio forte intellexeris.
84.3
Ut nullus excusetur a coquinae officio.] Quod omnibus fratribus S. Pater imponit coquinae officium, illud uni soli committebant Aegyptii monachi, ut modo docebat Cassianus. Solis etiam junioribus injungit Regula SS. Pauli et Stephani, cujus haec verba:« In omnibus obsequiis, et ministeriis, in quibus fratres juniores sibi vicissim succedunt, unusquisque bona voluntate susceptam hebdomadam vicis suae in quolibet ministerio hilariter absque murmuratione cum gratia Dei impleat.» Similem in suo monasterio, sed contra Regulam S. Benedicti consuetudinem instituerat V. Turketulus, abbas Croylandensis: hic enim teste Ingulfo« dividens totum conventum in tres gradus, ut quilibet gradus suum statum agnosceret, et teneret, statuit videlicet, quod juniores ab ingressu monasterii usque ad annum vigesimum quartum in ordine, subeant omnia opera chori, claustri, et refectorii, canendo, legendo, serviendo, et omnes regulares observantias secundum magistri sui doctrinam custodiendo, etc.» Quam legem postea renovavit ipse Ingulfus, ejusdem monasterii factus abbas.
84.4
Nisi aut aegritudine, aut in causa gravis utilitatis quis occupatus fuerit.] Quod quasi generaliter dixerat jam solita S. Pater discretione temperat, a coquinae officio aegrotos, et gravioribus utilitatibus occupatos eximens. Et certe inhumanum 442 foret infirmos huic officio deputare. Sed quaeret aliquis quaenam sit meritoque dici debeat causa gravis utilitatis? Respondet Hildemarus eam esse, quam agnoscentes fratres, dimissa concordia, haud murmurant; quod propter eam talis frater excusetur a coquina: quapropter« haec utilitas grandis sive magna ex Bernardo Cassinensi debet esse abbati manifesta, et fratribus non incognita, ne forte possit esse alicujus discordiae causa, videlicet quod hic excusaretur, alio laborante.»
84.5
An vero inter hujusmodi gravioribus utilitatibus occupatos abbas recenseri debeat, forte dubitabit aliquis: at mihi nullus videtur dubii locus, si vel minimum ad S. Benedicti mentem attendatur: quis enim in monasterio gravioribus causis occupetur illo, qui rerum omnium curam suscepit? Et certe si cellerarius solis temporalibus curis detentus excusetur, quidni excusabitur et abbas, ad quem et temporalium et spiritalium sollicitudo respicit? Sed quod subticuit S. P. Benedictus, illud claris enucleatisque verbis expressit S. Caesarius in Regula ad virgines, in qua sic loquitur:« In omni ministerio corporali, tam in coquina, vel quidquid quotidianus exigit usus, vicibus sibi, excepta matre, vel praeposita, succedere debent.» Caesarium in sua item ad virgines Regula exscribit S. Donatus cap. 67. Similiter S. Aurelianus in Regula ad monachos:« In omni, inquit, ministerio, sive in ordine psallendi, aut legendi, vel operandi, vicibus sibi succedant, absque S. abbate, et nimis senibus, et perparvulis infantibus, et certe ita infirmis ut surgere omnino non possint: non compellantur facere pro eo quod non praevalent.»
84.6
Neque tamen inficias ibo, aliter in nonnullis Regulis contineri, aliamque in quibusdam ordinis nostri monasteriis viguisse rationem; maxime autem in Regula S. Ferreoli, cujus haec verba:« Abbas tribus per annum vicibus, id est in die Natalis Domini, similiter in primo Paschae, nec non in festivitate peculiaris Patroni sancti, ac beatissimi venerandi semper martyris Ferreoli, aut certe quidem ad quorum nomina sanctorum idem locus consecratus fuerit, coquinam cibos congregationi paraturus introeat, ibique suscepto junioris ministerio, serviendo mensis humilitatis formam ministret in ferculis, sanctae huic abjectioni se libenter inclinans, quae majorem illum producit caeteris, dum reddit aequalem.» Et Regula Magistri: Quotiesque hebdomadarii in servitio mensarum negligenter mensis deserviunt, alia die hora refectionis levet se abbas, et cum uno de praepositis aut duobus, si grandis fuerit congregatio, ipsi facient servitium ad omnes mensas, ut doceat eos quomodo faciant.» Nostros vero quod spectat S. Salaberga, Laudunensis abbatissa« coquinam, vel reliquas causas[ Forte curas], quae monasticis rebus peragi solent, vicissim suis hebdomadibus ministrabat.» S. Benedictus, abbas Anianensis teste Ardone ejus discipulo, in ejus Vita, num. 14,« laborantibus fratribus ipse aliquando collaborare, aliquando autem eorum ad vescendum decoquere victum, librumque 443 etiam pariter circa coquinam occupatus scribere satagebat; lignamina vero saepe propter penuriam boum humeris propriis cum discipulis deferebat.» De Eigili etiam, Fuldensi abbate, ita scribit Candidus in ejus Vita, n. 24:« Hic quoque, sicut semper facere consueverat, cum consilio et consensu fratrum suorum constituit atque decrevit, ut fratres qui extra monasterium ministeria praevidere noscuntur, fratribus infra monasterium commanentibus per singulas anni septimanas juxta ordinationem praepositi vel decanorum in cibo, et potu, atque aliis quibuslibet commodis monasticae vitae congruentibus, super indictam sibi annonam ad honestam consolationem non coacti, sed ut eos sumptus permitteret spontanea voluntate servirent; ita tamen ut ipse primo omnium hujus servitutis initium in die Natalis Domini ad exemplum caeteris cum gaudio suscepisset.» Idem praestabant olim in Cluniacensi monasterio abbates, ut docet Udalricus lib. I, cap. 46, idque ipsum communis ordinis nostri usus obtinebat. Et certe probandi laudandique in primis abbates qui, cum sibi per otium licet, in hisce humilitatis exercitiis suis fratribus exemplo praeeunt; nec suam inde putent minui auctoritatem, aut dedecere dignitatem, unde totam suam gloriam quaesierunt viri sanctissimi, in saeculo olim clarissimi, et in populis principes, ut de SS. Guillelmo, ex potentissimo duce, Gellonensi monacho; Carolomanno, ex Austriae rege monacho Cassinensi; de SS. reginis Franciae Radegunde et Baltilde, ut alios plurimos interim sileam, legimus. Vide Vitam I S. Galteri, abbatis Pontisarensis, num. 11, apud Boll., 8 April.
84.7
Neque praetereundum est quod de monachis, S. Vincentii de Vulturno habetur in Vita S. Thomae abbatis Farfensis; quod scilicet congruis temporibus ad Farfense monasterium veniebant,« et hebdomadas suas in coquinae officio sicut et alii fratres in ipso faciebant monasterio.»
84.8
Porro nullum hoc capite discrimen ponere videtur S. Benedictus inter coquinae hebdomadarios et mensae ministros: utrosque tamen distinguit cap. 38, ubi, agens de hebdomadario lectore, ait: Postea autem cum coquinae hebdomadariis, et servitoribus reficiat. Quem in locum Boherius in primo comment.:« An enim isti servitores per septimanas serviant, an per dies non curo, quia nec in Regula hoc reperio, sibi tamen vicissim hujus servitutis officium impendent.» Ubi manifeste servitores ab hebdomadariis coquinae, qui per totam septimanam serviebant, distinguit. Apud Cluniacenses tamen, Divionenses S. Benigni, et Cistercienses, hebdomadarii coquinae utrumque munus obibant. De Cluniacensibus audiendus est Udalricus:« Finita hora post quam fratres sunt refecturi, celeriter exeunt, ut fabas administrent, quas qui prior est coquorum, si tamen bene noverit, et hujus est valetudinis, cum cocleario ad hoc facto mittit in scutellas; alii portant ad mensas, a principali mensa incipientes. De oleribus econtrario fieri solet; quae ita administrant, ut a novissimo incipiant.» Idem habent mss. Consuetudines 444 S. Benigni, cap. 35, adduntque:« Et non solum ipsi, sed et omnes, qui scutellas in refectorio portant, hanc diligentiam debent habere, ne scutellam ita bassam portent, ut intus possint anhelare, nec aliquam psalmodiae mussitationem interim faciant, ut fundum ipsius nec sordidum sit provideant, ut tutelam frocci ab ipsa custodiant, ut digitum ne intus intingant, caveant.» Generale tamen et pittantiam tam ex Udalrico quam ex praedictis consuetudinibus, non ipsi ex debito, sed cellerarius et alii quibus innuebat ipse, ministrabant. Generale autem, quod dominica, fer. 3, 5, et sabbato serviebant, illud vocabant, quod singulis in singulis scutellis porrigebatur. Pittantia vero, quae fer. 2, 4, 6, illud quod duobus in una scutella ministrabatur ex eodem Udalrico.
84.9
De Cisterciensibus ita liber Usuum, cap. 108:« Ubi quatuor hebdomadarii coquinae fuerint, duo una die, et duo alia vicissim serviant.» His tamen adjungebatur cellerarius ex cap. 76, in quo sic legitur:« Cellerarius, et coci praevideant, ut ambo pulmentaria priusquam campana pulsetur( si sic tamen viderit expedire) per mensas disponant.» Quem morem forte respicit locus ex Vita S. Stephani, abbatis Obazinensis, lib. II, num. 19, quo cellerarius ex ejus praecepto refectorium praeparasse, et mensas mantilibus ornasse dicitur.
84.10
Praeterea tam apud Cluniacenses quam apud Cistercienses a coquinae hebdomadariis distinctus erat refectorarius, qui, adjutus ab aliis fratribus, si necesse esset, quotidie refectorium parabat, mantilibus, cochlearibus, cultellis, pane et vino mensas sternebat, cujus officium fusius descriptum habes apud Udalricum, lib. III, cap. 21, in Consuetud. S. Benigni, cap. 42, et in lib. Usuum Cister., cap. 118.
84.11
Quia exinde major merces et charitas acquiritur.] Quia exinde, scilicet vel ex aegritudine, aut ex causa gravis utilitatis, major merces acquiritur, si et illa patienter portetur, et ista debita devotione persolvatur; vel exinde, id est ex eo quod omnes sibi invicem serviunt, major merces et charitas acquiritur, ac proinde nullus ab hoc officio excusandus, ut nec mercede privetur. Qualis autem et quanta sit illa merces exprimit S. Basilius his verbis:« Magnum opus ministrare, regnumque coelorum procurans. Sagena est enim virtutum omnia in se mandata Dei comprehendens; et primo humilitatem omnem in se virtutem comprehendentem, et bonorum infinitam multitudinem afferentem; deinde et illud: Esurivi et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere. Et paulo ante renuntianti saeculo auctor est, ne patiatur alterum sua exsequi ministeria, ne privatus mercede, eam recipiat alter, illiusque divitiis ditetur.
84.12
Ut autem et certa merces in futuro, et charitas in praesenti saeculo acquiratur, non perfunctorie, aut tepide ministerium istud persolvi debet; nam bonum gradum non simpliciter ministranti promittit Apostolus, sed bene ministranti: porro ut bene ac debite ministretur, tria potissimum a coquinae hebdomadariis requirit S. Adalardus in 445 Statutis. 1º Ut continuum inter laborandum silentium custodiant. 2º Ut pro necessariis tantum modo rebus loquantur ministri. 3º« Ut ipsum silentium cum fructu alterius mercedis ab omnibus illis ibi servari possit; psalmi, inquit, sine intermissione canendi sunt.» Docet postea quem in psallendo modum observare deberent. Ista disciplina vigebat apud Cluniacenses, teste Udalrico lib. II, cap. 35, ubi assignat psalmodiam in coquina recitandam. In mss. etiam S. Benigni Consuetudinibus cap. 35 haec lego:« Ibi in coquina summum silentium, nulla vox, et pauca signa, excepta psalmodia, quae canitur.» Praeterea utile erit silentium et psalmodiam pio aliquo atque interiori animi affectu condire, ad instar egregii illius coqui monasterii Alexandriae de quo S. Joannes Climacus:« Non possum facere quin vobis exponam coqui illius loci rarissimam, et plane singularem virtutem; nam cum in culinae ministerio perpetuo occupatum viderem, et sibi tamen semper praesentem jugique lacrymarum fonte inundatum, rogavi ne mihi aperire gravaretur, qua ratione tantam a Deo gratiam impetrasset. Coactus ille mea importunitate respondit: Non homini unquam sed Deo ministrare visus, omni me, inquit, quiete indignum arbitratus sum; et per contemplationem ignis praesentis, assiduam futuri inferorum incendii memoriam excitare consuevi.» Similem animi dispositionem in serviente requirebat S. Basilius, cum interrogatus« cum qua animi affectione fratribus oportet ministrare,» respondebat:« Perinde ac si Domino ipsi ministraretur; qui dixit: Quatenus fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis.» Non minori aedificatione digna sunt ea quae ad sequentem interrogationem,« cum qua humilitate aliquis accipere debet quod sibi ministratur a fratre,» respondet, scilicet,« cum ea qua servus cui a Domino suo ministraretur, et ea quam Petrus apostolus ostendit, cum ei Dominus ministraret, in quo et docemur de illorum periculo, qui recusant quominus sibi ministretur.» Haec responsio aliam mihi revocat in memoriam, quam Silvanus S. Pachomii monachus fratribus interrogantibus, cur inter edendum perpetuo fleret, fecisse dicitur, nimirum:« Prohibere vultis ne plangam, cum tot mihi homines sanctos ministrare videam, quorum ego pulverem pedum abstergere dignus non sum?»
84.13
Imbecillibus autem procurentur solatia.] Imbecilles ex Hildemaro dicuntur; 1º licet minus proprie, delicati, quibus quasi a natura est, hujusmodi officium non posse exercere; 2º illi qui ex infirmitate surgunt; 3º claudi, et qui non possunt sine baculi adjutorio incedere: imbecillis enim dicitur quasi sine baculo. Imbecilles etiam Smaragdo et Bernardo Cassinensi sunt fragiles, delicati, vel debiles corpore: quod ad idem aut fere idem redit. Brevius et forte rectius Richardus de S. Angelo imbecilles vocat monachos qui sunt modicae potentiae. Hujusmodi ergo imbecillibus procurentur solatia, id est socii, unus aut plures, prout exigit necessitas. Huc vero respexisse videtur S. Adalardus, cum non omnes ordine suo ministrare decrevit, 446 ne forte simul omnes senes, aut omnes juniores coquinae servitium exercere contingeret.
84.14
Sed habeant omnes solatia secundum modum congregationis, aut positionem loci.] In quem locum ita Smaragdus.« Quod autem dicit secundum modum congregationis, secundum numeri modum et quantitatem intelligitur monachorum. Secundum enim multitudinem congregationis, et numerus ministrorum, aut minor, aut amplior deputetur. Quod autem dicit, ac positionem loci, intelligitur aedificatio, vel constructio monasterii. Constructio enim monasterii, si congruo ponitur loco, ubi secundum hujus Regulae capitulum omnia in claustra contineat necessaria, minus coquus aliorum indiget adjutorio. Si vero in arcto loco et angusto vel arido ponitur situ, ubi nec aquam sine labore, nec hortum habere possint sine penuria, plura cocis administrentur solatia.» Eodem fere modo loquuntur Hildemarus, Bernardus Cassin., Nicolaus de Fractura, Richardus de S. Angelo, Boherius in utroque comm., Turrecremata, Mathias Lambertus, et Menardus.
84.15
Si major congregatio fuerit, cellerarius excusetur a coquina.] Cellerarium a coquina eximit S. Pater quia majoribus utilitatibus occupatur; quapropter si proprio motu aut ex devotione istud officium secundum ordinem vicis suae exercere voluerit, difficile, ei permittendum esse decernit S. Adalardus his verbis:« Senior autem cellerarius tam interius quam exterius, id est, vel in refectorio, vel in coquina, vel in his habitaculis quae ad coquinam pertinent in omnibus, et pro omnibus sollicitudinem gerat, ne qui sibi aliter agendo, loquendo intemperanter vel se vel ea quae agit tractare praesumat, nisi secundum quod religioni nostrae omnino conveniat. Nec quaerendum, nec exigendum ab eodem cellerario est ut ipse, ac si propria devotione, in praeparandis pulmentis se ingerat, et praefatam sollicitudinem ob hoc in aliquo postponat, sed potius secundum Regulae auctoritatem aliud solatium, si opus fuerit, requirat, ut ipse quidem super hinc et inde ad ea quae Dei sunt providenda liber remaneat. Haec ideo non dicimus ut ejus devotioni, quando absque offendiculo praefatae sollicitudinis fieri potest, obsistamus; sed ne dum se in his quae ad eum eo tempore non pertinent, ac si devotius immergit, certam sibi impositam providendi necessitatem postponere praesumat.» Apud Cistercienses vero pertinebat ad cellerarium« praeparare pulmenta cocis utriusque coquinae, et mittere sal in pulmentis generalibus, et haec per scutellas dividere, nisi ubi abbati aliquando visum fuerit, quod non possit fieri.... Panem et vinum, vel siceram hora competenti in refectorio ad distribuendum praeparare; illis qui ad prandium usque ad tertiam partem panis comedunt, ad coenam de grossiori pane, ubi habetur, superaddere; comedentes fratres tam ad prandium quam ad coenam semel ad minus invisere.»
84.16
Egressurus de septimana sabbato munditias faciat.] 447 Quid per munditias hic intelligat S. P. Benedictus varie exponunt commentatores. Hildemarus omnium fere antiquissimus mentem suam ita exprimit:« Intentio S. Benedicti fuit, ut omnia in ipsa hebdomada faciat; sed nunc quia labor grandis est, eo quod non possunt in coquina servire, et iterum porticus scopare, et caeteras munditias facere, idcirco dividitur isto modo; id est in die sabbati scopatur coquina, et lavantur lapidea, et scutella, sive etiam scamna. In altera vero sequenti hebdomada scopant totos porticus, id est ante coquinam et ante refectorium. Capitulum vero et dormitorium ante vestiarium debet camerarius scopare, et ante basilicam basilicanus. Refectorium vero cellerarius debet scopare; si labor illi fuerit, debet petere adjutorem a decano.» Hildemarus igitur munditias in verrendo monasterio et abluendis coquinae vasculis reponit. Sed Bernardus Cassinensis munditias in tribus omnino constituit: 1º« Munditiae istae, inquit, sunt vasorum; 2º scopatio domorum; 3º ablutio linteaminum, cum quibus tergunt manus et pedes.» Idem sentiunt Boherius et Joannes de Turrecremata. At vero Matthias Lambertus S. Benedictum intelligit de sola vasculorum munditie; S. Hildegardis de sola scopatione; quam postremam sententiam tuetur Menardus his verbis:« Munditias faciat, id est verrat monasterium; unde Magister cap. 19 Regulae: Munditias monasterii exerceant. Munditias facere est verrere. Plautus in Sticho: Munditias volo facere, afferte scopas. Neque hic locus S. P. Benedicti comprehendit vasa et lances, nam quotidie tergendae sunt.» In mss. etiam Cons. S. Benigni cap. 35, munditias facere idem est« quod bene lavare cum scopis lavatorium claustri, et mundare pavimentum necessariarum. Quae munditiae in Quadragesima inter sextam et nonam fieri debent; alio autem tempore post nonam, aut post prandium, si dies jejunii fuerit.»
84.17
Ad praxim vero hujus capitis respicere videtur quod praescribit Regula Magistri his verbis:« In eadem hebdomada servitium ad mensas ipsi adimpleant, omnem diligentiam monasterii ipsi exerceant: ipsi omnes fratres in hebdomada ipsa discalceent, adjunctis in solatio de decada sua fratribus, cum quibus et discalceent, et ipsa calcearia faciant, et facto mane sedentibus ad ordinem fratribus ipsi consignent. Simul et in eadem hebdomada munditias monasterii exerceant, refrigeria lavent, ligna conscindant, aquam faciei tradant, ad communionem intrantibus fratribus aquam manibus ipsi ministrent. Mappas, et sabana, et facitergia, vel res sordidas fratrum ipsi lavent illis horis in quibus non coquent. Candelas monasterii a cellerario factas, quotidie ipsi incendant et tutentur. Mox enim cum in hebdomadam, ut diximus, prima die post primam dictam intraverint, primum opus servitii sui munditias oratorii exhibeant, et mattas oratorii pavimento retendant; quod in totis septem diebus hebdomadae suae post matutinos dominicos hoc opus primum servitii sui oratorio exhibeant.» Vide Udal. lib. II, cap. 35; lib. Usuum Cist., cap. 108; Caeremon. Bursfeld. dist. 2, cap. 15.
84.18
448 Lintea cum quibus sibi fratres manus aut pedes tergunt, lavet.] Hic particula aut sumitur copulative pro, et.
84.19
Pedes vero tam ipse qui egreditur quam ille qui intraturus est, omnibus lavent.] Ita nimirum ut ille qui egreditur pedes lavet, qui vero ingreditur tergat, ex Hildemaro, Bernardo Cassinensi, Turrecremata, lib. II Consuetud. Clun. cap. 35, Consuetud. S. Benigni cap. 35, et Caeremoniali Bursfeldensium dist. 3, cap. 21. De hoc ritu est capitulum 10 monachorum ad Augiam directorum:« Ut in sabbato quando munditias facere solent, pedes cum silentio lavent, ne detur occasio loquendi. Ibidem vero sedentes collationem complent, et sic accedunt ad completorium.» Item et canon. 23 concilii Aquisgr.:« Ut in Quadragesima sicut et in alio tempore vicissim sibi pedes lavent, et antiphonas huic officio congruentes decantent. In Coena vero Domini pedes fratrum, si valet abbas, lavet, et osculetur; demum propria manu poculum eis porrigat.» Et canon. 24:« Ut mandatum, si tempus coenae est, tam fratrum quam etiam peregrinorum post coenam fiat.»
84.20
Ritum ita describit lib. Usuum Cisterc. cap. 108; Hebdomadarii coquinae redditis cellerario vasis,« praeparent quae ad mandatum necessaria sunt. Mox autem ut signum pulsaverit, induti scapularibus deponant cucullas in capitulo, et sic veniant in claustrum. Incipiente ergo abbate antiphonam Postquam, vel cantore, absente abbate; prior intrantium in coquinam abluat pedes abbatis, et junior tergat; hoc modo percurrentes caeteros in sinistra parte. Junior vero exeuntium pedes lavet, et prior tergat, similiter percurrentes caeteros in dextra parte. Et ne hic ordo perturbetur, si duo abbates fuerint, minor abbas in dextra parte sedeat. Qui citius percurrerint, in alteram partem transeuntes alios adjuvent, qui quotiens ante eum qui collationem tenet, transeunt, reverenter inclinant. Qui pedes lavat, et cui lavantur, post ablutionem invicem se inclinent. Similiter qui tergit, et cui terguntur. Porro nemo se discalciet donec abbas se discalciet: discalceati vero observent quantum possunt ne pedes nudi appareant, sed sub cuculla recondantur. Nec sedentibus manicae defluant, sed apte eas ante se componant. Ante lectionem omnes sint recalceati.
84.21
Ex dictis hactenus tria sunt observanda. 1º Hanc pedum lotionem quam mandatum vocant aliquibus in locis factam fuisse sub silentio; ut ex cap. Monachorum ad Augiam directorum apparet; in aliis cum cantu, ut ex conc. Aquis. et ex lib. Usuum Cist. colligitur. 2º Factam fuisse ante completorium ex cap. Monachorum ad Augiam directorum, idque post coenam ex conc. Aquisgr. Scribit tamen Boherius in monasteriis Cassinensi et Specus fieri solitam ante vesperas, excepto Quadragesimae tempore. 3º In claustro ex libro Usuum Cisterc. et ex statutis S. Germani a Pratis; ante capituli arcum ex Consuet. S. Benigni Divion. cap. 35.
84.22
Hunc porro ritum, quem ex Regula nostra S. Fructuosus in sua c. 9 449 transcripsit, S. P. Benedictus ab antiquis monachis acceperat, apud quos ut scribit Cassianus, post coenam, non sabbati, ut vult S. Benedictus, sed dominicae, qui fratribus hebdomada praeterita servierant, iis pedes lavabant. In praecipuis tamen festivitatibus earumque vigiliis, non sabbato, sed feria quinta praecedenti solebant nostri mandatum celebrare. Ex his in mss. sancti Benigni consuetudinibus recensentur« sabbatum ante Pentecosten, ante natale Domini, et Assumptionem B. Mariae et Dedicationem ecclesiae, et festum omnium Sanctorum, Purificationem quoque B. Mariae, et solemnitatem SS. Trinitatis, et natale S. Mauritii, si tamen in sabbatis, aut dominicis diebus evenerint.» In libro etiam Usuum Beccensium istud statutum reperio:« Si vigilia Natalis Domini sabbato contigerit; feria quinta ante mandatum debet fieri. Pro nulla alia vigilia mutatur mandatum, si evenerit sabbato. Quod si ipsa festivitas Natalis Domini, vel aliqua de his qui primam processionem habent, sabbato eveniant, quia videlicet invitatorium a quatuor vel a tribus dicitur; similiter feria quinta ante debet fieri mandatum. Et si Annuntiatio sabbato evenerit, fiet mandatum feria quinta.» Et in mss. Statutis S. Germani a Pratis:« Si festum duplex die dominico evenerit, non fiet sabbato praecedenti mandatum in claustro, sed fiet die Jovis praecedentis.» Primus qui huicce mutationi locum dederit in antiquo Corbeiensi ordinario ms. perhibetur S. Odilo, abbas Cluniacensis, qui, ut ibidem dicitur, sanxit ut mandatum« feria quinta praecedente Pentecosten a fratribus celebretur. In Nativitate etiam Domini, natalique summorum apostolorum Petri et Pauli, et Assumptione B. Mariae, si in sabbatis, aut in dominicis diebus evenerint, hoc idem fieri quinta feria censuit.» Quibus S. Hugo addidit« festum Vinculorum B. Petri, et festivitatem omnium Sanctorum, et transitum B. Martini, Purificationem quoque B. Mariae, et Dedicationem ecclesiae, si extra Quadragesimam evenerit, et solemnitatem SS. Trinitatis.»
84.23
Vasa ministerii sui munda et sana cellerario reconsignent. Qui cellerarius item intranti consignet, ut sciat quid dat, aut quid recipit.] Idem decernunt S. Isidorus in Regula, cap. 19, et Magister, cap. 16. Ex mente autem S. P. Benedicti cellerarius, ut ait Hildemarus, ab egredientibus« tria debet requirere in vasculis, hoc est munditiam, integritatem, atque numerum; munditiam, si munda sunt; integritatem, si sana sunt; numerum, si tota sunt.»
84.24
Quaerit vero hic Boherius quandonam cellerarius intrantibus hebdomadariis vasa coquinae reconsignare debeat? Respondetque, Aut statim ut egrediens reddiderit, aut saltem ante completorium, aut demum dominica, finitis matutinis. Certe veteres monachi a quibus S. P. Benedictus hunc canonem in suam Regulam invexit, feria secunda, qua suam incipiebant hebdomadam, post matutinos hymnos hujusmodi utensilia sibi succedentibus consignabant. Ex libro autem Usuum Cisterc.« statim post vesperas, si dies jejunii fuerit; aut post 450 refectionem servitorum, si Quadragesima; vel post coenam eorumdem, si dies fuerit prandii, vasa, et caetera quae in coquina receperunt, cellerario reddant, et cellerarius intranti. Quod si aliqua de his quae reddenda sunt, desunt, in capitulo satisfaciant; et quae defuerint notificent.» Horum vasorum seu utensilium numerum et nomina offendes apud Udalricum, lib. II, cap. 36, et in mss. Cons. S. Benigni cap. 35.
84.25
Obiter hic notandum ad eos, qui ex coquinae exercitio exibant, pertinuisse sequenti hebdomada communem focum hiemis tempore praeparare, ut discimus ex his Hildemari verbis:« Abbas debet locum deputatum habere, ubi se calefaciant, et illi debent facere focum, qui hebdomadam coquinae dimiserunt.» Et ex Udalrico:« Quod si tanta est hiemis asperitas, est officina in qua grandis focus ab ipsis fratribus qui fuerunt coqui prioris septimanae praeparatur; et illuc omnes tam majores quam minores licenter accedunt, cum summa tamen gravitate, sicut dignum est in tali hora.» Apud Cistercienses tamen huic muneri deputabatur infirmarius, ad quem pertinebat« ignem in calefactorio per hiemem post vigilias, vel post matutinas, vel primam facere.» In Corbeiensi monasterio fratres vice sua hiemalem calefaciebant domum, ex Vita Walae abbatis lib. I, cap. 11. In Regula vero Cujusdam ad virgines praescribitur, ut« focos in schola poenitentes, si fuerint, binae et binae per hebdomadas faciant.»
84.26
Circa focum communem tria hic observanda veniunt: 1º Quod ex Concordia Dunstani, cap. 2, calendis Novembris fratribus concederetur accessus ignis; 2º quod sub silentio fratres se calefacerent, ex Hildemaro supra citato, 3º Honeste, et non nudis pedibus praesente aliquo, ut scribit liber Usuum Cisterc., cap. 72.
84.27
Septimanarii autem ante unam horam refectionis.] Haec verba, ante unam horam, ita intelligit Bernardus Cassinensis,« ut si fratres reficiant ad sextam, isti debent recipere mixtum post tertiam; si fratres ad nonam, isti ad sextam; si fratres ad vesperas, isti ad nonam.» Cujus sententiam exponens Benedictus Haeftenus:« Ne autem, inquit, nimium anticipetur haec mixti sumptio, tam Bernardum Cassinensem quam S. legislatorem praedictis locis intelligendum arbitror labente aut fere finita hora ultima ex tribus aequinoctialibus respondentibus uni horae canonicae; ita ut qui post tertiam jubetur mixtum sumere reficientibus fratribus hora sexta, illud sumat sub finem horae quintae; et qui ad sextam, aliis comedentibus nona, mixtum sumat circa finem horae octavae, sive paulo ante nonam; et sic de reliquis.» Mentem suam confirmat ex Smaragdo, qui hunc locum exponens, ita habet:« Quod autem dicit ante unam horam refectionis, subintelligitur in una hora illa antequam fratres reficiantur;» ex libro Usuum Cisterc. quo praescribitur, ut« si dies fuerit prandii, ad mixtum percutiatur signum in ecclesia tribus ictibus ante sextam: si autem jejunii, totidem post sextam:» per horam sextam horam canonicam, quae canitur in templo ante refectionem intelligens, non horam diurnam; et ex 451 Caeremoniali Bursfeld., in quo haec leguntur:« Omni tempore decantata in ecclesia hora illa, post quam immediate reficere debent fratres, sive sexta fuerit, sive nona: si dies talis fuerit, quo mixtum praesumere solent, lector mensae et servitor in sumptione illius festinent praevenire refectionem fratrum, ne illa forte propter eos retardetur.» His omnibus addere potuisset Hildemarum, qui S. Benedictum ita explicat:« Cum dicit ante unam horam, non dicit propter terminum horae, sed propter congruum intervallum, ut possint rationabiliter accipere hoc quod jussum est; quia sic alibi dicit de lectore: Accipiat mixtum priusquam incipiat legere, verbi gratia, si tempus est quando ad nonam reficiunt fratres, cum canitur missa ad octavam; et post missam vadunt omnes qui debent accipere mixtum, id est hebdomadarii coquinae, lector, hospitalarii, et qui infirmis serviunt pariter, et inveniunt quartam librae panis praeparatam, et singulos biberes.»
84.28
Huic opinioni ultro assentirer, ni refragari viderentur ea, quae subjungit S. Benedictus, In diebus autem solemnibus usque ad missas sustineant. Quae verba supponere videntur aliis diebus ante missam, sive ante horam qua diebus solemnibus missa finitur mixtum esse sumendum; una scilicet, aut circiter, hora ante refectionem. Et certe quotquot viderim in Regulam S. Benedicti versiones Gallicae, hunc locum ita reddunt: Une heure avant la réfection. Opinionem nostram sequitur Carolus Cointius, Oratorii presbyter doctissimus; confirmatque capitulum quinque monachorum ad Augiam directorum, quo decernitur ut legentibus fratribus,« hora qua praeviderit praepositus competere, sive qui in vice ejus constitutus, id est senior decanus, pulset signum tintinuabuli, ut hebdomadarii, et caeteri servitores juxta praeceptum Regulae accipiant supra statutam annonam mixtum, ut non sit eis grave jejunium, dum ministrant, sustinere. Lector vero post sextam, antequam accedat ad legendum.» Ubi distinguitur hora qua hebdomadarii servitores sumerent mixtum, ab ea qua lector mensae.
84.29
Accipiant super statutam annonam.] Haec verba duobus modis intelligi possunt; vel ita ut panis et vinum de statuta libra panis et hemina vini sumantur, vel ita ut ad statutam panis ac vini annonam aliquid superaddatur; ut idem sit super, ac praeter, insuper. Priorem sensum sequuntur Menardus, Carolus Cointius, dissertator Gallicus de hemina vini et libra panis Benedictina, cum quibusdam Regulae versionibus Gallicis. At sententiam in altera dissertationis editione retractavit dissertator, num. 32, ubi contendit super a Graeco ὑπὲρ formatum, unde etiam insuper proprie significare id quod superabundat. Idem sentit Matthias Lambert, et monachus Cisterciensis in Gallica expositione Regulae S. Benedicti, quorum primus Regulae textum ita Gallice reddidit, outre la portion ordonnée, alter vero, pardessus la portion qui leur est dessignée. Eodem modo etiam S. Benedictum explicat Theobaldus Artaldus Coelestinus; confirmaturque ex praxi, quam videre est 452 apud Hildemarum, et maxime apud Udalricum:« Ad mixtum, inquit, non accipiunt nisi quod S. Benedictus praecipit, quartam partem panis absque libra sua; et devino similiter:» et ex Regula S. Caesarii ad virgines, quae jubet ut« quae coquunt, singulis illis meri pro labore addantur;» et certe S. Benedictus biberes et panem non indulget nisi propter graviorem laborem; cum vero propter laborem aliquid concedit, illud solet consuetae annonae superadditum esse, ut cap. 39, 40 et 41. Adde quod in sententia Menardi et dissertatoris, qui tantopere heminam contrahunt, si de hemina vini assumendi essent biberes, vix aliquid superesset ad prandium, et ad coenam; nec magnum S. Pater concessisset solatium, quod certe non impediret quo minus cum gravi labore servirent.
84.30
Neque eam tamen indulgentiam habuit Regula Orientalis, statuens, ut« qui coquinat, antequam fratres reficiant, non gustabit quidquam.» Sed neque Regula Magistri, volens ut post communionem ab Oratorio hebdomadariis exeuntibus dicat abbas:« Videte fratres ne ante orationem communem mensae praebendam aliquid de cibo aut de potu suasione diaboli praesumatis, etc.»
84.31
Singulos biberes.] Biberes, ut aiunt Bernardus Cassinensis, Nicolaus de Fractura, Boherius, et Turrecremata,« sunt parva vascula, quae plena sufficiunt ad unum haustum moderatum.» Suffragatur epistola Theodemari ad Carolum Magnum Augustum:« Direximus etiam mensuram unius calicis, quam obsecuturi fratres juxta sacrae Regulae textum solent accipere.»
84.32
Et panem.] In quali pondere non exprimit. Frustulum designat Antonius Perez, sive, ut loquitur Smaragdus, modicum panis; quod modicum Boherius ita explicat, ut ultra quartam partem librae propensae non ascendat. Atque ita communis ordinis nostri usus olim obtinebat ut coquinae hebdomadariis cum vino quarta pars librae panis ad mixtum indulgeretur, ut patet ex Hildemaro, Udalrico, Bernardo Cassinensi, Boherio et aliis. Camaldulenses buccellam panis, et vini cyathum concedunt; Cassinenses tantum vini quantum potest capere unus scyphus, cum quo in refectorio bibitur, et circa uncias duas panis; Fulienses, quatuor ad summum panis uncias omni tempore, praeterquam in diebus jejunii ecclesiastici, quibus ad summum duas uncias cum vini scypho permittunt. Bursfeldenses quartam librae panis partem, et de potu tertiam partem mensurae cuilibet in die competentis. Apud Cistercienses monachorum mixtum erat quarta pars librae panis, et tertia pars eminae vini; conversorum vero medietas librae panis sui, vel major quantitas grossioris, et aqua; quod non satis distinxit Joannes Craesbeek; sed neque Benedictus Haeftenus, hunc antiquarum definitionum ordinis Cisterc. locum proferens lib. X, tract. 4, disq. 7.
84.33
Scribit praeterea Boherius vidisse se« in Francia dare hujusmodi servitoribus legumina, vel olera, in parva tamen quantitate, et modica, respectu prandentium, quod non reprobo,» inquit. Sed hoc 453 praeter Regulam S. P. Benedicti; quamvis id aliquando permittant Bursfeldenses, in quorum Caeremoniali reperio:« Diebus quibus uti licet mixto, poterit abbas, quibus necessarium viderit, loco mixti pulmentarium aliquod indulgere.» Addit Boherius:« Vidi in quibusdam magnis monasteriis dare panem sine certa mensura hujusmodi praegustantibus; sed magister novitiorum, quia ibi consueverunt pueri confluere, faciebat signum sufficientiae; et tunc uno momento omnes pariter recedebant.»
84.34
In diebus autem solemnibus usque ad missas sustineant.] Hujus exceptionis varias rationes afferunt antiqui Regulae commentatores. Imprimis Hildemarus mentem suam ita explicat:« Consuetudo namque fuit in illa terra, sicut et hodie faciunt canonici, post missam statim incipere sextam. Voluit itaque B. Benedictus tollere hanc consuetudinem; ideo dixit usque ad missam sustineant, ut dum ante missam non audet lector manducare, facto intervallo propter illum illa consuetudo rumperetur.» Aliter Smaragdus:« Quod autem dicit usque ad missas sustineant, intelligitur usque ad missam principalem, quae ab omnibus solemniter canitur. Nam sunt plerique monachorum ministeriales, qui mane audiunt missam, et comedunt, et pergunt quo volunt, et dicunt se missas audisse, et ita comedisse: quod vitium praevidens, et prohibens B. Benedictus dixit: In diebus solemnibus usque ad missas sustineant.» Boherius vero in primo commentario:« Forte quia habent spectare lectorem mensae in hujusmodi mixto. Lector enim in fine missae majoris jejunus recipit licentiam, et benedictionem legendi; et tunc expone Solemnibus, id est dominicis. Vel forte quia illis diebus majorem missam quisque ex integro, et jejunus audire debet. Vel quia illis diebus solemnibus quique fideles tenebantur ad aliam ecclesiam concurrere, et communionem secundam recipere, vel accipere.» Sed aliam hujus exceptionis causam nullam existimo, quam ut sacram eucharistiam in missa solemni jejuni perciperent. Atque ita docet praefatus Boherius in secundo commentario ad verbum ad missas sic scribens:« Ut integre ipsas jejuni audiant, et in eis pure communicent, ac devote.» Quod confirmatur ex cap. 38, quo praescribitur ut lector mensae dominica post missas et communionem ingrediatur ad legendum. Ex quibus duobus locis haud obscure colligitur antiquos ordinis Benedictini monachos saltem diebus dominicis festisque, ut vocant, de praecepto sacram percepisse eucharistiam. De Augiensibus res absque controversia est ex capitulo 4 Monachorum ad Augiam directorum:« Ut in dominicis diebus omnes pariter secundum quo ingressi sunt ordine in monasterium, sic accedant ad pacem, ad communionem, praeter illos qui pro nimia senectute, vel infirmitate, inter illos stare non possunt, qui tamen separatim communicant. Si quis vero hoc spiritali dono, id est corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi se privaverit, Pater monasterii, qui praesens semper esse debet dum communicant, 454 cur hoc illi evenerit scire debet omnino.» De aliis vero Germaniae monachis ita praescribunt Germaniae Consuetudines mss. n. 21:« Communionem dominicam tempore duodecim lectionum, pacem, oblationem quoque tempore suo nullus praetermittere audeat absque permissu prioris.» Et certe citra omnem dubitationem videtur S. Pater Benedictus priscorum monachorum aemulatus fuisse exempla, qui, teste Cassiano, sabbatis dominicisque diebus sacrae communionis obtentu hora tertia convenire solebant; quique, ut scribit S. Joannes Damascenus,« procul inter se constructis aediculis dominicis diebus ad unam et eamdem ecclesiam pergunt ac divina mysteria, hoc est incruentum puri corporis et pretiosi sanguinis Christi sacrificium percipiunt.» Ubi Sinaitas monachos designasse videtur, de quibus S. Nilus in Historia caedis SS. Patrum in Sina:« Diebus autem dominicis ad unam veniunt ecclesiam, et inter se conveniunt post unam hebdomadam.... Divinis itaque communicant sacramentis, et se invicem excipiunt convivio exercitationis eorum quae convenit eloquiorum.» Idem de S. Gerasimi discipulis narrat Cyrillus in Vita S. Euthymii n. 89. De Pachomianis audiendus est Palladius, seu potius angelus in Regula S. Pachomio tradita:« Ingredientes autem ad Christi communionem sabbato et dominica zonas solvant, et pellem ovillam deponant, et cum sola cuculla ingrediantur.» Atque ad hunc morem referendum est quod interrogatus a Paphnutiio S. Onuphrius:« Pater benigne, die dominico et sabbato communionem percipiebas ab aliquo?» Respondit:« Omni die dominico, vel sabbato angelum Domini paratum invenio sacrosanctum corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi secum deferentem;» et quod de S. Severo abbate Agathensi scribunt:« Tantum diebus dominicis post perceptam eucharistiam sumebat escam.» Nimirum cum S. abbate Theona sibi persuasum habebant justius esse,« ut cum hac cordis humilitate qua credimus et fatemur illa sacrosancta mysteria nunquam pro merito nos posse contingere, singulis ea dominicis diebus ob remedium nostrarum aegritudinum praesumamus, quam ut vana persuasione cordis elati, vel post annum dignos eorum participio nos esse credamus.» Ubi quosdam redarguit, qui in monasteriis consistentes, dignius ac devotius se communicaturos existimabant, si different in annum: quibus cum Ambrosio, seu quovis alio dicere potuisset:« Si quotidianus panis est, cur post annum illum sumis, quemadmodum Graeci in Oriente facere consueverunt? Accipe quotidie quod quotidie tibi prosit; sic vive ut quotidie merearis accipere.»
84.35
Non defuere tamen qui etiam frequentius, imo quotidie divinis mysteriis participarent. Macnus monasterii abbatis Petri monachus tertio singulis hebdomadibus communicabat. S. Simeon Stylita quotidie divinum cibum percipiebat. De abbate Apollonio ita scribit Ruffinus:« Consuetudo autem erat apud eum ut fratres qui cum ipso manebant non prius cibum sumerent quam communionem dominicam 455 perciperent circa horam diei nonam; et post hoc sic interdum usque ad vesperam permanebant..... Sed et hoc monebat, ut si fieri posset quotidie monachi communicarent mysteriis Christi, ne forte qui se longe facit ab his, longe fiat ab eo. In Regula etiam Magistri decernitur, ut quotidie cellerarius cum septimanariis coram abbate in oratorio cum congregatione communicet;» et in Regula Solitariorum Grimlaicus:« Non mea, inquit, opinione, sed SS. Patrum assertione haec utraque reor posse fieri; id est et missas quotidie celebrare, et sacrosancta corporis et sanguinis Domini mysteria quotidie cum tremore et timore sumere.» Sed et ut de nostris etiam mentionem faciamus, S. Dunstanus in sua Concordia praescribit ut« post pacem fratres quotidie( nisi qui crimine se aliquo vel carnis fragilitate reos cognoverunt) regulari studio prorsus intenti, eucharistiam accipere non renuant, attendentes illud quod ait B. Augustinus in libro de Verbis Domini, quod videlicet in oratione dominica non annuum, sed quotidianum poscimus panem.» In mss. quoque Germaniae Consuetud. num. 28 legitur:« quotidie tamen eant cuncti ad pacem et ad communionem per totam hebdomadam Paschae.»
84.36
Postea vero, refrigescente in dies monachorum fervore, res primum in statum revocanda fuit. Quapropter inter Statuta Petri abbatis Sylvae Majoris istud reperitur( Anno 1188):« Monemus omnes et singulos nostros subditos qui non sunt in sacerdotio constituti, ut in quolibet die dominico corpus Domini recipiant reverenter.» Praeterea aliquot post annis( Anno 1198) idem Petrus hortatur,« ut cum diaconus et subdiaconus ad quamlibet missam majorem conventualem fuerint revestiti, corpus Domini suscipiant reverenter.» Remissior postmodum evasit Clemens V summus pontifex, cum in concilio Viennensi sequentem edidit sanctionem:« Singulis mensibus tam in monasteriis quam extra sublata occasione quacunque ad confessionem saltem semel accedant omnes et singuli monachi, et in prima dominica mensis cujuslibet in monasteriis semper communicent, nisi ex causa forte quam abbati, priori, aut poenitentiariis monasteriorum non differant intimare, eorumque judicio vel abstineant, vel accedant.» Eamdem constitutionem ediderat antea Gregorius papa IX, renovavitque postea Benedictus XII in suis pro monachis Benedictinis item Constitutionibus, saltem quoad communionem, quam in altari majori fieri praescribit. Atque eo respexisse videntur monachi Grandimontenses, in quorum mss. Consuetudinibus, auctore Guillelmo Pellicerii abbate, haec leguntur:« Communicare debent fratres clerici et conversi in Natali Domini, Epiphania, Pascha, Pentecoste. De Consec. dist. 2, cap. Et si non frequentius, et cap. A quibusdam, et cap. Saeculares. Et ex institutione Grandimontensis ordinis fratres in festo Ascensionis Domini, Assumptionis beatae Mariae, et omnium SS., et prima dominica cujuslibet mensis, et in omnibus diebus dominicis diaconatum et subdiaconatum facientes.» Similem 456 fere observantiam de Cassinensibus suis refert Bernardus Cassinensis, cum nunc Regulae locum exponens, sic loquitur:« Religiosi vero tenentur ad minus prima die mensis communicare secundum Statuta domini Gregorii papae IX; et confessionem facere generalem. Consuetudo tamen nostra est certis festivitatibus generaliter communicare, quae plures sunt quam sint menses in anno, ut servetur Statutum; et ultra hoc singulis diebus dominicis communicant ministri altaris; et quoties abbas celebrat in conventu ministri de consuetudine communicare debent, secundum quod etiam fit in Ecclesia Romana, quando scilicet habet summus pontifex celebrare.» Nunc vero Cassinenses singulis diebus dominicis communicare solent. Ita quippe ad Regulae cap. 38 declarant:« Ex eo quod hic B. P. Benedictus dicit: Post missas et communionem, et infra in eodem capitulo: Propter communionem sanctam, ostenditur quod quolibet die dominico fratres communicabant. Ideo mandamus quod tam sanctum et antiquum religionis institutum servetur in singulis nostrae congregationis monasteriis; nisi forte ob reverentiam alicujus festi solemnis differatur, aut praeveniatur hujusmodi communio.» In antiquis vero declarationibus ita legebatur:« Ostenditur quod quolibet dominico die fratres communicabant, quod ut fiat hortamur, praesertim tempore quadragesimali et Adventus Domini, et in festis praecipuis; non tamen astringimus praeterquam in prima dominica mensis cujuslibet juxta Clementinam Ne in agro, nisi forte ob reverentiam alicujus festi solemnis differatur, aut praeveniatur hujusmodi communio juxta concessionem domini Eugenii papae IV.»
84.37
De ritu et modo accedendi ad sacram communionem diximus in lib. II de Antiq. monach. Ritib. Obiter hic observabo veteres monachos non genuflexos, sed propter reverentiam diei dominicae, quae genuflexiones haut permittebat, erectos communicasse, ut patet ex Regula Magistri, quae de modo disserens, quo debent hebdomadarii coquinae et cellerarius communicare,« post modicam, inquit, orationem erecti communicent, et confirment.» Quem locum non bene intellexit dissertator Gallicus de hemina vini et libra panis, cum in secunda editione hunc Magistri textum intellexit de communione charitatis et precum. Nam praeterquam quod integrum Regulae Magistri caput 21 legenti alia non potest oriri expositio aequior quam de communione sacramentali, haec verba communicent et confirment rem omnino determinant; confirmare enim apud ecclesiasticorum rituum auctores aliud nihil sonat quam Christi percipere calicem. Itaque communicent et confirment idem est ac Christi corpus et sanguinem accipiant.
84.38
Intrantes et exeuntes hebdomadarii in oratorio mox matutinis finitis dominica omnium provolvantur genibus.] Hic acute Hildemarus,« Bene, inquit, dixit genibus, et non in terra, eo quod non est auctoritas canonica 457 genua flectere in die dominica.» Et Bernardus Cassinensis:« Non intelligas genuflectionem, sed supplicationem, quae debet fieri ante et retro ad omnem partem; et ista est provolutio quasi per omnem partem volutio; non enim die dominica flectere genua de consuetudine licet.»
84.39
Postulantes pro se orari.] Idem post coenam convenientes in unum ad concinendos ex more ante quietem hymnos, praestabant in Oriente veteres monachi, quemadmodum scribit Cassianus.
84.40
Egredientes autem de septimana dicant hunc versum: Benedictus es, Domine Deus, qui adjuvisti me et consolatus es me.] Idque ad gradum presbyterii et incurvi, uti diximus ex Udalrico l. II, cap. 35; libro Usuum Cisterc. cap. 108, et Caeremoniali Bursfeld. dist. 2, cap. 15.
84.41
Quo dicto tertio.] Scilicet ab egrediente, et ter repetito integraliter a choristis, inquit Boherius.
84.42
Recipiat benedictionem ingrediens.] Benedictionem cap. 11 S. Benedictus appellat orationem seu collectam, quae nocturnas vigilias terminat: ita hic benedictionem vocat preces et orationes quae super hebdomadarios recitantur, quaeque ex Boherio proferri debent ab abbate, priore, vel hebdomadario: ex Udalrico. lib. II, cap. 35, Consuet. S. Germani a Pratis, Nicolao de Fractura, et Caerem. Bursfeldensium, a sacerdote hebdomadario.
84.43
Qualis autem esset illa benedictio non liquet. Hildemarus hanc profert: Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut huic famulo tuo pro hujus hebdomadae expleto officio merces tribuatur aeterna. Per Christum. Aliam ex ms. codice S. Victoris affert Menardus, his verbis contentam: V\ Mirifica misericordias tuas. R\ Qui salvos facis sperantes in te a resistentibus dexterae tuae. V\ Mitte ei, Domine, auxilium de Sancto. R\ Et de Sion tuere eum. V\ Salvum fac servum tuum, R\ Deus meus, sperantem in te. Sequitur oratio: Deus, qui dixisti, Venite omnes qui laboratis et onerati estis; hunc famulum tuum ministrationum suarum praemio refice sempiterno. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat, etc. Eamdem describit Smaragdus in suo Comment. sed in plurali numero. In Breviario Cassinensi tempore Oderisii abbatis manu exarato ista habetur: V\ Salvos fac servos tuos. R\ Deus meus. V\ Mitte eis auxilium de Sancto. R\ Et de Sion. V\ Domine exaudi orationem meam. R\ Et clamor meus ad te veniat. ORAT.: Deus, cui humilium semper accepta sunt vota animarum, respice super horum servorum tuorum fratrum nostrorum obsequia, et ad tuam eos fac pertingere gratiam, ut qui hanc hebdomadam serviendo fratribus suis devota mente compleverunt, plenissimam a te veniam consequantur. Per. Eamdem indicant Udalricus et Consuet. S. Germani. Eadem et nos utimur.
84.44
Ad benedictionem ingredientium quod spectat, sequentes describunt praefati auctores: Hildemarus: Praesta, quaesumus, omnipotens 458 Deus, ut famulus tuus istius hebdomadae susceptum officium mente devota perficiat. Per Dominum. Codex ms. S. Victoris: V\ Faciem tuam, Domine, illumina super servum tuum. R\ Et doce eum justificationes tuas. V\ Fiant aures tuae intendentes. R\ In operationem servi tui. V\ Apud Dominum misericordia. R\ Et copiosa apud eum redemptio. Adjuva, quaesumus, omnipotens Deus, famulum tuum in obsequio ministrantem fraterno, et sine murmuratione illi misericorditer propriae ministrationis mercedem concede perpetuam. Per Dominum nostrum. Eamdem orationem in numero plurali enuntiat Smaragdus. Denique Breviarium Cassinense: Salvos fac servos tuos. Mitte eis. ORAT.: Misericors, ac piissime Deus, qui ubique famulos tuos tueris et adjuvas; horum servorum tuorum fratrum nostrorum in bonum accumula votum, auge desiderium, ut recto corde fratribus impendant servitia. Per. Eamdem innuit Udalricus et lib. Consuet. S. Germani.
84.45
Regula Cujusdam ad virgines haec ab ingredientibus dicenda praescribit: Adjutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit coelum et terram; et Adjuva nos, Deus salutaris noster. At vero Regula Magistri ita ingressuros introduci decernit:« Introituri, fratres, in hebdomadam, post primam in oratorio dictam adducantur a praepositis suis ante abbatem; et fiat de eis majoris suggestio dicens: Jube, domine abba, vocari universam congregationem, et orari pro his fratribus qui ingrediuntur in hebdomadam coquinae, ut mereantur commendati orationibus vestris diaboli impedimenta non timere, et congregationi Dei omnia sine culpa perficere. Post haec verba prosternant se illi duo fratres orationi ante abbatem, quod et retro omnis congregatio una cum abbate facere debet; et postquam levaverint se omnes, illi duo dicant hunc versum: Custodi nos, Domine, ut pupillam oculi; sub umbra alarum tuarum protege nos. Postquam vero oratum pro eis ab omnibus fuerit, surgentes supradicti duo fratres, osculentur genua abbatis, et pacem suis tradant praepositis, vel omni congregationi; quibus post datam pacem praepositi sui dicant: Ite, fratres, in nomine Domini Jesu Christi, intrate in hebdomadam; et petita benedictione omnia facite, dicentes per exercenda omnia: Benedicite, ut cum benedictum fuerit, quandocunque feceritis, maledictus diabolus impediendi ibi non habeat potestatem.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).