Benedictus S. Andreae
Chronicon
Chro 1.23
Choose a text
More by Benedictus S. Andreae
—
9767 Chroni22
1.23.1
In hoc vero tempore missis domnus Loduicus legatos suos renovandum Norbertum aepiscopus a Leonem imperatorem Constantinopolim, amicitias secum et predictum pactum confirmandum direxit. Abitoque Aquisgranis, etc., excerpta Annalium Laurissensium annorum 814- 824, 826, 827, 829; his additis:
1.23.2
Anno 815: Inter haec quosdam primoribus Romanorum....... trucidatos. Erant enim numerum Romanorum tricentos qui interfecti sunt in campo Lateranensis. De majoribus erat enim papa Leo quartus omnia Pentapolim atque Tusscie finibus in pontificis constituit.
1.23.3
Anno 819 ita habet: In quo multa de status ecclesiarum et monasteriorum tractata atque ordinata sunt. Legibus etiam capitula que dudum in edictis scripta sunt affigi precepit. Quo perhacto-- Ubelbi comitis Judit duxit uxore.
1.23.4
Anno 824: In cujus( papae) locum duobus per contentiones populi fuissent helecti, Eugenius archipresbiter tituli sancte Savine; alius tamen quo nomen superest facta est seditio Romane civilis inter se, vincente parte nobilium parte subrogatus atque ordinatus est.
1.23.5
Annos 827 et 829 ita jungit: Legatus imperatoris Romam venit, et helectiones populi qualis esset examinavit. Ubi et missa sancti Martini, et festivitatem beati Andreae apostoli, necnon et ipsum sacrum sanctum dominicae nativitatis diem cum magna letitia et exultatione celebravit.
1.23.6
Mense Februario conventus hibidem factus, in Italia profectus est. Romaque ingressus, in ecclesia apostolorum principis missarum sollempnitate celebrata, Apuliae finibus adgressus est in civitatem Bari; quattuor turres aedificari jussit. Quanta et qualia naves maris Adriatice portantes ea que necessaria sunt, Francorum scara in Bari civitas custodientes Scalaoria inferioris et superioris, et quicquid civitatis maritime posite sunt, ut Agaronicos non vastarentur. Romani etenim imposuerunt ad imperatore Loduicus Pius, unde memoria ejus permanet usque in eternum. Imperator Loduicus in tanta virtus in Italia estitit, ut sanguinium pontificis Romani a legibus non potuisset erueret. Abebat autem in palatio Lateranensis judices preordinati, per singulos dies, a locus ubi dicitur a Lupa, quod est mater Romanorum, ut populum Romani per districtum placitum a dux Spolitinus, Aciprandum nomine, discutiendum. Pontifex Gregorius sancte sedis apostolice, quicquid a Constantinus imperator concessa fuerat aecclesiastice, Lodoicus imperator concessit. Monasterium sancti Benedicti in monte Cassini in provincia Samnii, monasterium sancte Dei genitricis semperque virginis Marie in monte Acutiano territorio Sabinensis, et monasterium domini Salvatoris territorio Reatino, juxta montes Letiniano seu Bogiano, monasterium sancti Silvestri in monte Syrapti cum monasterium sancti Andreae apostoli, ad defensionis suis palatii imperator kamere sue concessit. Et monitate legibus insuper descriptis monasteriis in edictis legibus Langobardorum affigi praecepit. Preordinata cuncto regno Italia a Lothario filio suo, qui consortes suis regni erat, constituit; benedictione accepta in ecclesia apostolorum principis absolutionis apostolico, in Francia est reversus. Et non post multos hos dies hobiit.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).