Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae et privilegia
Benedictus VIIPriv 21.1 · 9525-epetpr13More by Benedictus VII
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/benedictus-vii" aria-label="More works by Benedictus VII"> —
⋯
More
Original / primary: 9525 Epetpr13
21.1
XXI. BENEDICTI VII PAPAE PRIVILEGIUM PRO ECCLESIA PARISIENSI. (Anno 980-982.)[ Gall. Christ. tom. VII, instrum. p. 20.]
21.1
BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, sanctae Romanae sedis apostolicus, omnibus coepiscopis et omnibus principibus in parte Galliarum residentibus, perpetuam in Domino salutem.
21.2
Convenit apostolico moderamini pia religione pollentibus benivola compassione succurrere, et poscentium animis alacri devotione impertiri assensum; siquidem etenim potissimum lucri praemium apud conditorem omnium Deum, quando venerabilia loca opportune ordinata, ad meliorem fuerint sine dubio statum perducta. Noscat igitur vestrae excellentiae laudabilis mansuetudo, quod Elysiardus Parisiensis sedis episcopus adiens limina beatorum apostolorum Petri et Pauli Romae, instantia, ostendens regalia praecepta, quae pro remedio animarum suarum, necnon et antecessorum nostrorum privilegia ecclesiae beatae Dei genitricis et virginis Mariae, et sancti protomartyris Stephani praefati loci, firma conscriptione tradiderunt. Hac autem ratione commotus supplici devotione deprecatus est nobis, quatenus apostolica auctoritate ei reconfirmaremus praedictas conscriptiones et episcopatum praefatae sedis, cum omnibus pertinentiis vel adjacentiis suis, videlicet abbatiam sancti Eligii, abbat. sancti Germani Rotundi, abbat. sancti Marcelli, abbat. sancti Clodoaldi atque sancti Martini, abbat. sancti Petri quae dicitur Respacis, abbat. sancti Saturnini de Canrosa, abbat. sancti Petri quae dicitur Nigella, abbat. sancti Martini quae est in Campellis, abbat. sancti Petri quae dicitur Caziacus super Matrona, cum omnibus adjacentiis earum, et quidquid tam in praesens quam in futurum praefata ecclesia possidenda est. Simili modo de stipendiis fratrum ipsius loci, scilicet Spedonam potestatem cum ecclesia, ac villulam nomine Macerias, cum omnibus inibi juste legaliterque aspicientibus, quam idem praelibatus praesul Elysiardus, amore Dei ductus, tam a suo, quam a successorum suorum dominio auferens, in fratrum sanctae Mariae praefatae sedis delegavit usus. Undresiacum cum ecclesia et altare omnique integritate et suis adjacentiis. Aureliacum cum ecclesia et altare suisque appenditiis; Civiliacum, Lajacum cum ecclesia et altare omnibusque inibi adjacentibus; Castenedum cum ecclesia et altare suisque appenditiis; Baniolum cum ecclesia et altare et suis adjacentiis; Sulciacum cum ecclesia et altare cum omnibus ad usus fratrum pertinentibus, Christoilum cum ecclesia et altare vel quidquid inibi ad praedictorum pertinet stipendia. Haec enim septem altaria praefatae sedi attinentia memoratus praesul, ex proprio dominio sine sua suorumque successorum venditione, nullo contradicente, stipendiis perpetualiter ipsorum attribuit fratrum; Eleriacum, Steovillam, Rozetum, Cellas et Vernon, Machelum et Samesium, Mintriacum, Mauriacum cum ecclesiis et universis ad se pertinentibus; Viriacum cum omnibus quae videntur ad praedictorum usus fratrum aspicere, sed et medietatem nonae ac decimae, quae de rebus ipsius ecclesiae abstractae fuerant, ab iis qui eis utuntur, accipi solent. Fontenetum cum ecclesia, Vilcenam cum omnibus inibi adjacentiis, ob firmitatem tamen religionis petiit supra taxatus Elysiardus episcopus, ut et claustrum ipsius congregationis jure perpetuo confirmaremus, quo absque ullius inquietudine tam ipsius loci episcopi, quam aliarum personarum securi viverent, et unusquisque canonicus suam propriam domum, cum omni substantia dare vel vendere valeat cuicunque canonico voluerit ex ipsa congregatione, nullique alio, velut constitutum est a priscis temporibus. Nos vero inspectis piissimorum Augustorum, et paternis praeceptionibus, libuit nobis petitionibus ejusdem episcopi assensum praebere, ut sub jure et patrocinio sanctae Romanae et apostolicae sanctae matris Ecclesiae omnia firma atque inviolata jugiter maneant, praecipientes apostolica auctoritate jam dictis canonicis, eligentes ex semetipsis per communem omnium assensum praepositos et decanos, qui et eorum praevideant villas, et debita stipendia eis administrent fideliter. Eo namque ordine praecipimus, ut nullus episcoporum per successiones subtrahere, minuere, aut ad usus suos retorquere, vel alicui in beneficium tribuere, neque ullum impedimentum ex praedictis rebus fratrum inferre, sed nec servitia ex eadem terra exactare, neque ullas in aliqua re exactiones inde exigere praesumant, si augere eis placuerit, licitum habeant; distrahendi autem vel minuendi, ea quae pro Dei amore statuta sunt, nec quidquam valeant; statuimus namque sub divini judicii intuitu, obtestatione et beatorum apostolorum Petri et Pauli, nostraeque humilitatis jussione, ut nullus unquam ex imperantibus, regibus, marchionibus, ducibus, comitibus, principibus, vel ex omni judiciaria potestate accinctus, seu in quolibet ordine et ministerio constitutus, in supradictis episcopi vel canonicorum rebus, nec in ipsa insula ubi civitas Parisius videtur esse posita, et de regali via ex parte sancti Germani rotundi a sancto Mederico usque ad locum qui vulgo vocatur Tudella in ruga ejusdem sancti Germani, nec in aliis minoribus viis quae tendunt ad eumdem monasterium, aliquam judicandi potestatem inibi exerceat, nec aliquem censum, neque teloneum, neque ripaticum, neque rotaticum, neque portaticum, neque bannum, freda nec ullas districtiones faciendas, nec ullas reparatas, nec foraticum, nec pulveraticum, nec ullas leges faciendas, nec de liberis hominibus albanisque ac colonibus in supradicta terra commanentibus, aliquem censum, vel aliquas reddibitiones accipere praesumat, nec quamlibet malitiam, nec jacturae molestiam, ibidem sive pacis, sive belli tempore inferre conetur, dum profecto amodo usque in finem saeculi, ut praedictum est, summa stabilitate sub patrocinio et jurisdictione sanctae Romanae matris Ecclesiae permanendum cuncta decernimus. Si quis autem, quod non optamus, haec quae a nobis ad honorificentiam sanctae Dei genitricis Mariae, et beati protomartyris Stephani, caeterorumque sanctorum qui ibi venerantur, pro ipsius stabilitate episcopatus statuta sunt, transgredi ausu nefario praesumpserit, sciat se anathematis vinculo innodatum, et cum diabolo et omnibus impiis, aeterni incendii atrocissimo supplicio deputatum. At vero qui pio intuitu custos et observator horum praeceptorum exstiterit, omnimodae benedictionis gratiam, omniumque peccatorum suorum absolutionem et indulgentiam, et coelestis vitae beatitudinem cum sanctis et electis a misericordissimo Domino Deo nostro consequi mereatur in saecula saeculorum.
21.3
Bene Valete. Amen.
21.4
Data III Kal. Januarii per manum domini Stephani episcopi et bibliothecarii sanctae Romanae Ecclesiae.

Intertext edge

Open linked passage

Note