Epistolae et privilegia
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/benedictus-vii" aria-label="More works by Benedictus VII">
—
⋯
Original / primary: 9525 Epetpr13
6.1
VI. BENEDICTI PAPAE VII PRIVILEGIUM PRO MONASTERIO VIZELIACENSI. Anno 975.)[Apud Acherium, Spicil. II. 504.]
6.1
BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, ELDRADO religioso abbati S. Vizeliacensis coenobii, omnique congregationi ejusdem monasterii in perpetuum.
6.2
Quoties illa tribui a nobis optantur, quae rationi incunctanter conveniunt, animo nos debet libenti concedere, et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Atque ideo quia postulasti a nobis quatenus privilegium sedis apostolicae monasterio Vizeliaco, cui praeesse dignosceris, quod constat olim a Gerardo nobilissimo et Christianissimo viro, necnon et Berta uxore ejus, in honore Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi et veneratione beatissimae semper virginis Mariae genitricis ejusdem Domini nostri Jesu Christi constructum; in regno scilicet Burgundiae, in pago Avalensi, quodque a praefatis fundatoribus beato Petro apostolorum principi pia devotione et testamenti pagina collatum est, facere deberemus: inclinati precibus tuis libenter fieri decrevimus. Unde et constituimus et apostolica auctoritate censemus, atque per hoc nostrum apostolicum privilegium confirmamus, ut nullus rex aut pontifex, vel abbas aut comes, vel qualiscunque magna vel parva persona, avaritiae cupiditate correptus aut diabolica suggestione deceptus, audeat vel praesumat contra tuum honorem, o venerabilis Wido abba, qualicunque modo insurgere in tua vita aut de tuo honore tibi molestias inferre, vel de omnibus rebus monasterii quae tibi tuisque praedecessoribus a nobis nostrisque antecessoribus per paginam privilegii concessa atque firmata sunt, aliquas invasiones vel rapinas sive violentias inferre, si non vult, auctoritate Dei et sancti Petri et nostra apostolica excommunicatione, a corpore et sanguine Domini Jesu Christi et ab ingressu ecclesiae disjunctum esse. Hoc quoque capitulo praesenti subjungimus, ut locum avaritiae secludamus, nullum de regibus, nullum de episcopis vel sacerdotibus, vel de quibuscunque fidelibus, per se, suppositamve personam, de ordinatione ejusdem abbatis, vel clericorum, aut presbyterorum, vel de largitione chrismatis, aut consecratione basilicae, vel de quibuscunque causis ad idem monasterium pertinentibus, audere in qualibet specie exenii loco quidquam accipere, neque eumdem abbatem pro ordinatione sua aliquid, dare praesumere, ne hac occasione, ea quae a fidelibus pio loco offeruntur, consumantur. Neque episcopus civitatis ipsius parochiae nisi ab abbate ipsius monasterii invitatus, ibidem publicas missas agat, neque stationes in eodem coenobio indicat, ne servorum Dei quies quoquomodo populari conventu perturbari valeat, neque paratas, aut mansionaticos exinde praesumat exigere. Susceptionem autem fidelium et religiosorum virorum atque beneficentiam, quam jubet Apostolus cunctis exhibendam pro possibilitate loci et facultatum, non modo ibidem fieri[ non] denegamus, verum etiam suademus: sed et modus in numero congregationis adeo conservetur, ut nec pluralitas penuriam, nec paucitas inhabitantium destitutionem loci inducere valeat. De caetero notum fieri volumus quia devenerunt ad nos deprecatoriae litterae Gerardi episcopi Augustodunensis Ecclesiae, pro decimis quatuor ecclesiarum, sancti videlicet` Petri, et sancti Christophori, sanctique Germani, necnon sancti Leodegarii, quas ipse praedictus abbas ab eodem episcopo impetraverat, sicuti antecessores ejus ab episcopis ipsius sedis per succedentia tempora ordinatis fecisse noscuntur, ut sub confirmatione nostri privilegii corroboraremus, quod et fecimus, excommunicantes, ut nullus Augustodunensis Ecclesiae episcopus aliquam calumniam abbati ejusdem loci sive monachis de ipsis inferat ecclesiis, sive de decimis, tam ipse quam aliqua emissa persona valeat minuere aut in aliam transferre parochiam. Si quis vero regum, episcoporum, sacerdotum, abbatum, judicum, comitum, aut saecularium personarum, contra hanc nostrae institutionis paginam venire tentaverit, percussus apostolico anathemate, potestatis honorisve qui dignitate careat, reumque se coram divino judicio cognoscat, et nisi ea quae a se male acta sunt deleverit, a sacratissimo corpore Domini nostri Jesu Christi alienus fiat, atque aeterno examini districtae ultionis subjaceat. Cunctis autem eidem loco juxta servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis recipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant.
6.3
Scriptum per manum Bonifacii notarii regionarii atque scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae. Datum II Idus, mense Decembrio, per manum Joannis episcopi, Deo propitio, imperante domno piissimo Augusto Ottone a Deo coronato magno imperatore anno VIII, in mense Decembrio et indictione IV.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).