Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae et privilegia
Benedictus VIIPriv 9 · 9525-epetpr13More by Benedictus VII
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/benedictus-vii" aria-label="More works by Benedictus VII"> —
⋯
More
Original / primary: 9525 Epetpr13
9.1
IX. BENEDICTI PAPAE VII PRIVILEGIUM PRO MONASTERIO CASINENSI. (Anno 977.)[Gattula, Hist. Casin., p. 840.]
9.1
BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, charissimo in Domino Jesu Christo filio ATIGERNO venerabili et religioso abbati sacratissimi monasterii beati Benedicti confessoris Christi, siti in Monte Casino, et per te in eodem venerabili monasterio, vel cunctae ejus congregationi in perpetuum.
9.2
Quoniam semper sunt concedenda quae rationabilibus congruunt desideriis, oportet ut devotio in me petitoris humiliter acquisita in privilegiis concedendis minime denegetur a nostra clementia. Legitur quia petistis a nobis quatenus monasterium beati Benedicti confessoris Jesu Christi situm in jam dicto Monte Casino, atque monasterium beatae Scholasticae, seu et monasterium Domini Salvatoris sub praefato monte consecrati, necnon et quatuor monasteria puellarum, unum sanctae Mariae in loco qui Plumbariola vocatur, aliud ejusdem sanctae Mariae in loco qui Cingla dicitur, et monasterium sanctae Sophiae, constructum infra civitatem Beneventanam, item et monasterium sanctae Mariae in civitate Cosentia consecratum, et simul etiam monasterium sancti Benedicti infra civitatem Capuanam, praeterea et monasterium puellarum, quod vocatur sancti Joannis in civitate jam dicta Capuana consecratum, et simul etiam ecclesiae per singula loca constructae, praedictis monasteriis pertinentes, privilegiis apostolicae sedis infulis decorentur, ut sub jurisdictione sanctae, cui Deo auctore deservimus ecclesiae constitutae, nullius ecclesiae cujuslibet episcoporum ditionibus commoveatur, vel submittatur. Pro qua re piis desideriis faventes, ac nostra auctoritate, id quod exposcitur petitioni mancipamus; et ideo omnem cujuslibet ecclesiae episcopum in praefata venerabilia loca, quamcunque ditionem habere omnino prohibemus, praeter sedem nostram apostolicam habentes respectum, amodo et deinceps omissa videlicet omni novitate et violentia in eadem monasteria prohibemus, ita ut, nisi quis ab abbate monasterii fuerit invitatus, neque ad consecrandam ecclesiam, vel sacerdotem de praefatis monasteriis, sive in omnibus cellis ibidem pertinentibus praesumat ingredi, nec missarum ibidem solemnitatem quispiam episcopus praesumat omnimodo inibi celebrare.
9.3
Ad consecrandas autem ecclesias in suprascriptis monasteriis, vel cellis, quemcunque episcoporum invitare voluerit ipse abbas, sine cujuslibet impedimento concedimus potestatem, ut profecto juxta id, quod subjectis apostolicis privilegiis consistunt inconcussa donanda permaneant. Sed, et constituentes una dum sacerdotali nostro collegio per hoc nostrum apostolicum privilegium omnia loca, quae aliquando possidere ipsa venerabilia monasteria, vel quae nunc eis, aut postea a fidelibus hominibus fuerint concessa per diversa territoria, nulli castaldeo, aut episcopis, non magno vel parvo homini per quodlibet ingenium, aut argumentum liceat, quomodocunque, easdem invadere possessiones, vel censum tollere, aut affligere monachos, vel servos, sed magis ad laudem Christi, et aeternam memoriam largitorum perpetuo tempore maneant intacta ab omnibus, et deserviant solummodo sanctae matri Romanae Ecclesiae, et nullus praesul audeat amodo in ipsis monachis subjectis sanctae nostrae Ecclesiae quamcunque ingerere excommunicationem, sed liceat ita peragere deificos cursus sicuti a beato Benedicto per illius regulam habent in mandatis; atque constituimus ut quispiam praesul non praesumat segregare ab ecclesiis, et dictis monasteriis pertinentibus populum ibidem percurrentem ad audiendum verbum Dei, et confitentem delicta sua, tam in urbibus, quam extra urbes, sed canonice ingrediatur ibidem, et egrediatur devotus populus, et ecclesiae vestris ditionibus subditae omnibus pateant. Sed quoniam pastoralis propterea nobis a Deo cura commissa est, ut vigiles in omnibus existere mereamur, ne, quod absit, Dominicae oves luporum morsibus lanientur. Qua de re omnibus venerabilibus episcopis, presbyteris, abbatibus, diaconibus, ducibus, tribunis, castaldis, actoribus, vel cunctis Deum timentibus nostrae apostolicae auctoritatis sub obtestatione beati Petri principis apostolorum praecipimus, atque jubemus, qui ligandi solvendique peccata hominum in coelo, ac terra, et( a) Domino Deo nostro potestatem percepit, cujus nos gratia divina vices gerimus, statutum est, et per hujus decreti nostri paginam, interdicimus omnibus omnino cujuslibet ecclesiae praesulibus, vel cujuscunque dignitatis praeditis potestate, sub anathematis interdictione, et aeterni judicii obligatione, qui praesumpserit praesenti constitutioni a nobis praefato monasterio indultae, quolibet modo existere temerator....
9.4
Scriptum per manum Stephani notarii regionarii, et scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae, in mense Maio, indictione v. Bene valete.
9.5
Datum III Kal. Junii per manum Stephani nomencratoris( sic) sanctae sedis apostolicae, anno pontificatus domni nostri Benedicti summi pontificis VII, papae III, imperante domno nostro Ottone a Deo coronato magno et pacifico imperatore, anno X, in mense et indictione v.

Intertext edge

Open linked passage

Note