Benedictus VIII
Epistolae et decreta
Decr 1.3
Choose a text
More by Benedictus VIII
—
9769 Epetde27
1.1
GENUINA.
1.1
BENEDICTUS, sanctae universalis Ecclesiae praesul, BRUNONI Lingonum praesuli, salutem et apostolicam benedictionem.
1.2
Monasterii martyris Benigni, quo Willelmum in sancto proposito studiosum monachum abbatem a te didicimus ordinatum, privilegia praedecessorum meorum, praecepta etiam filiorum nostrorum regum Franciae, a te, vel ab ipso abbate mihi transmissa relegi, atque, ut tua poscebat bonitas, corroboranda statui. Quicunque igitur de burgo, claustro, cimeterio, potestatibus appendiciisque omnibus quae juris praedicti sancti noscuntur, ipsi sanxerunt, et quae antecessores tui suis decretis censuerunt, haec Dei beatique Petri apostoli, et nostra auctoritate privilegii nostri littera confirmandum decreverunt. Horum si quis contrarius transgressor exstiterit, anathematis mucrone se a nobis multatum pro certo noverit. Monemus etiam praedictum locum tua protectione defendi ab externorum infestationibus ei a tuorum importunitatibus; et quoniam novimus te, quod successores tuos timemus, non agere proposito religionis favore monasticae, et eumdem locum a te construi et amari, ideo prohibemus, denominato abbate suppliciter exorante, a te vel a tuis successoribus divinum ibidem officium interdici; quod etiam beati Gregorii auctoritate confirmamus, qui Joannem episcopum de urbe veteri pro hoc ipso increpat et interdicit, ne in coenobiis divina officia celebrari prohibeat, quia quoties vel aliquid inusitatum in monasterio geritur, tenor inde regularis impeditus, non parum a custodia religionis relaxatur. Quo exemplo decernimus in Divionensi monasterio divinum officium pro sanctae statu Ecclesiae continuo celebrari, quatenus frequentata celebratio missarum et orationum turbines ac procellas infestantium valeat sedare; nisi, quod absit, Lingonensi Ecclesiae, vel eidem monasterio, infractione, aut praesulis praedictae sedis proditione, sive captione aliquo modo accidente, pro quibus sponte debent ab officio cessare. Valete.
1.3
Data pridie Kalendas Decembris, per manus Petri sanctae apostolicae sedis bibliothecarii, indictione X.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).