Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Benedictus VIII
Epistolae et decreta
Decr 10.1
Choose a text More by Benedictus VIII
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9769 Epetde27
10.1
X. Privilegium Benedicti VIII papae pro monasterio Casinensi. (Anno 1014.)[J. TOSTI, Storia della badia Casin., t. I, p. 246.]
10.1
BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, charissimo in Domino Jesu Christo filio ATHENULFO venerabili et religioso abbati sacratissimi monasterii Beati Benedicti confessoris Christi, siti in monasterio[ monte] qui vocatur Casini, tuaeque sanctae congregationi successoribusque tuis in perpetuum.
10.2
Convenit apostolico moderamini pia religione pollentibus benevola compassione succurrere, et poscentium animi alacri devotione impertire suffragium. Tunc enim lucri potissimum praemium a conditore omnium Domino sine dubio promeremur, si venerabilia sanctorum loca optime ordinata, et ad meliorem fuerint sine dubio statum nostra auctoritate perducta. Igitur quia vestra dilectio nostro apostolatui humiliter postulastis a nobis, quatenus concederemus et reconfirmaremus vobis supradictum monasterium Christi confessoris beati Benedicti, situm in territorio Aquinense in monte qui vocatur castro Casino, ubi sacratissimum corpus ejus humatum esse videtur, cum omnibus adjacentiis sive pertinentiis, tam monasteriis virorum quamque et ancillarum Dei, necnon cellis ac praediis ubicunque vel qualitercunque ad jura monasterii eidem pertinere dignoscitur, omnia in integro monasteria venerabilia. In primis Domini Salvatoris positum ad pedem ipsius montis, atque monasterium sanctae Dei Genitricis et virginis Mariae qui vocatur Plombarola. Itemque et monasterium Sanctae Mariae in Cingla, qui nunc infra civitatem Capuanam aedificatum est; similiter in eadem civitate Capuana cella Sancti Benedicti, et monasterium Sancti Joannis puellarum, imo et monasterium Sanctae Sophiae, quod infra civitatem Beneventanam aedificatum est; verum etiam et monasterium Sanctae Mariae, situm in finibus Beneventani in loco qui dicitur Canneto juxta fluvium Trinium; porro et monasterium Sanctae Mariae ancillarum Dei intra civitatem Cosenciae.....( se guono i nomi di terre chiese ed altro suggette a la Badia).... Pro qua re piis desideriis faventes, ac nostra auctoritate id quod exposcitur effectui mancipamus, et ideo omnem cujuslibet ecclesiae sacerdotem in praefati monasterii ditionem quamlibet habere, hanc auctoritatem, praeter sedem apostolicam, prohibemus. Ita ut, nisi ab abbate ejusdem monasterii fuerit invitatus, nec missarum ibidem solemnia praesumat celebrari omnimodo. Sed a praesenti duodecima indictione irrevocabiliter in perpetuum stabilimus permanendum, et cum Dei timore regendum et gubernandum atque dispensandum statuimus. Post vero obitum abbatis nemo ibi abbatem constituat, nisi quem consensus et voluntas communis fratrum ex ipsa congregatione eligerit; et qui aliunde ibidem abbatem intromittere voluerit sub anathemate sit. Insuper apostolica censura sub divini judicii obtestatione, sed et validis atque atrocioribus anathematis( poenis), interdicimus, ut neque ullus unquam praesumat quispiam qualiscunque sit dignitatis praeditus potestatis, vel etiam quacunque magna parvaque persona in eodem monasterio, vel ejus causis incumbere, aut de rebus et possessionibus, vel ecclesiis sibi subjectis, vel quidquid de his quae ei pertinere videntur quomodocunque auferre aut alienare, sed nec quamlibet malitiae aut jacturae molestiam, ibidem sive pacis, sive barbaricis temporibus quoquomodo inferre: dum profecto eum perenniter, ut dictum est, pacis quam barbaricis temporibus firma stabilitate esse decernimus sub jurisdictione sanctae nostrae Ecclesiae permanendum. Promulgantes nempe, et auctoritate beati Petri apostolorum principis coram Deo et terribili ejus examine per hujus nostri apostolici privilegii constituti sancimus atque decernimus, ut loca quae oblatae cujuslibet qui nobis in eodem praefati monasterii commutata vel concessa sunt, nec non et alias locorum possessiones quae a regibus ac ducibus vel castaldeis et a caeteris Christianis in eodem sancto loco largita atque oblata sunt aut in postmodum illic concessa fuerint, firma stabilitate jure ipsius praefati monasterii existenda atque in perpetuum permanenda statuimus. Nec licentia sit, ut dictum est, ex ejus vel omnibus ejusdem monasterii pertinentibus cuiquam magna parvaque pars auferre. Aut profecto juxta id quod subjectis iisdem venerabilis locus apostolicis constituti atque privilegii consistit inconcusse dotandus permaneat et liceat eosdem monachos, ut dictum est, de sua congregatione abbatem semper eligere. Etiam licentiam vobis sit pro confectione chrismae, vel oblatione et ordinatione presbyterorum seu diaconorum et subdiaconorum, et aliorum consecranda. Concedimus etiam vobis in praedicto venerabili monasterio omnibus subjectis ecclesiis Christianis dotes agere, episcopum qualem vobis placuerit invitandum, hymnum angelicum per dies vero Dominicos et festibus omni tempore ad missarum solemnitates dicendum concedimus; et liceat vobis signum pulsare tam in diurnis quam in nocturnis horis, quando vobis placuerit, in jam dictum monasterium, quam et in ullis ejus: et nullus episcopus prohibeat populum Dei ingredi in monasteriis quam et in cellis ejus ad audiendum verbum Dei. Insuper etiam volumus ut nullus episcopus praesumat in jam dicto monasterio, vel in subjectis suis ecclesiis sacerdotem excommunicare vel ad synodum provocare, aut abbatem vel monachos qui in illo tempore fuerint. Liceat vobis etiam clericum seu sacerdotem, vel diaconum sive subdiaconum, de quocunque episcopatu fuerit, suscipere ad habitandum, vel monachicum habitum recipiendum cum rebus suis absque prohibitione omnium episcoporum: et liceat vobis tuorumque monachis tibique subjectis judicare tam monasteria, et coenobia puellarum absque saeculari potestate, et prohibitione cujuslibet episcopi. Si quis autem, quod non optamus, nefario ausu praesumpserit haec quae a nobis ad laudem Dei pro stabilitate jam dicti monasterii statuta sunt refragare, aut in quoquam transgredi, sciat se, nisi resipuerit, anathematis vinculis innodatum, et a regno Dei alienum, et cum diabolo et ejus atrocissimis pompis, atque Juda traditore Domini nostri Jesu Christi, aeterni incendii suppliciis concremandum sit deputatus. At vero qui pio intuitu observator, et in omnibus exstiterit custodiens hujus nostri apostolici constituti, et ad cultum Dei respicientibus, benedictionis gratia a misericordissimo Domino Deo nostro per intercessionem beati Benedicti multipliciter consequatur, et vitae aeternae particeps effici mereatur.
10.3
Scriptum per manum Stephani notarii, regionarii et scriniarii. Data tertio Idus Martii per manum domni Grambosonis episcopi et bibliothecarii sanctae apostolicae sedis, anno, Deo propitio, pontificatus domni Benedicti sanctissimi octavi papae, sedente anno secundo, indictione duodecima mense Martii die duodecima.

Intertext edge

Open linked passage

Note