Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Benedictus VIII
Epistolae et decreta
Decr 14.1
Choose a text More by Benedictus VIII
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9769 Epetde27
14.1
XIV. Benedictus VIII Popponi archiepiscopo Trevirensi pallium mittit. (Anno 1016.)[HONTHEIM, Hist. Trevir. I, 352.]
14.1
BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, beatissimo confratri et episcopo POPPONI S. Trevericae sedis archiepiscopo venerabili aeternam in Domino salutem et apostolicam benedictionem.
14.2
Apostolicae sollicitudini convenit benignum erga fratres semper praebere affectum, eorumque petitionibus, quae ratae rationabilesque videntur, commodare assensum. Proinde, dulcissime frater, quia postulasti a me uti juxta morem praedecessorum tuorum usum tibi pallii concederemus, libenter tuo voto annuimus, solerter tuam commonentes fraternitatem ut exterioris indumenti habitum morum probitate exornes, talemque te in omnibus exhibeas, ut creditae dispensationis officium pastorali cura semper administrare studeas: tunc enim velut lucerna, quae in domo Domini lucet, cunctis apparebis conspicuus, si, uti exteriori habitu, ita et interiore, fueris adornatus; crucem Christi, quam sub pallii specie gestas in corpore, intus decreveris portare in mente, clamans cum Apostolo:« Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo;» desideranter quoque et illud addens prophetae:« Confige clavis a timore tuo carnes meas.» Debita igitur charitate te admonentes, ab apostolica sede pallium tibi transmittimus, hujus privilegii nostri auctoritate statuentes ut in celebratione missarum, his tantummodo solemnitatibus eo adornatus incedas, videlicet: in Natali Domini, in Epiphania Domini, in Coena Domini, in Pascha, Pentecoste, et in Ascensione Domini; et festivitatibus sanctae Dei Genitricis et perpetuae virginis Mariae, et in Natali sancti Joannis Baptistae, et in solemnitatibus omnium apostolorum, et in solemnitate Omnium Sanctorum; in festis quoque illorum sanctorum quorum corpora et reliquiae in tuo episcopatu requiescunt, et in dedicatione tuae ecclesiae, et in die annuae ordinationis tuae; et si quando sacros ordines competenter facere decreveris. Concedimus etiam, charissime fili, crucem ante te gestari. Omnipotens Dominus fraternitatem tuam, dulcissime frater, hic et in futuro custodiat, sicque mentes nostras in servitio suo corroboret, ut pro bene administratae pastoralis curae officio in aeterna beatitudine laborem nostrum remuneret.
14.3
Bene vale.
14.4
Data VI Idus Aprilis mensis, per manus Benedicti episcopi, apostolicae sedis legati. Anno Henrici invictissimi regis Romanorum XVII, imperii vero ejus III, indict. XV.

Intertext edge

Open linked passage

Note