Benedictus VIII
Epistolae et decreta
Decr 17.1
Choose a text
More by Benedictus VIII
—
9769 Epetde27
17.1
XVII. Erectio Bisuldunensis Ecclesiae in episcopatum. (Anno 1017.)[COCQUELINES, Bullar. Collect., I, 327.]
17.1
BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio GUIFREDO a nobis consecrato episcopo, tibi tuisque successoribus in perpetuum.
17.2
Desiderium, quod religiosum propositum et sanctorum locorum stabilitatem pertinere monstratur, sine aliqua est, Deo auctore, dilatione perficiendum, et quantum in quibusdam ejus variationibus commodis nostrum assensum, et sanctae apostolicae auctoritatis exposcitur praesidium, ultro benignitatis intuitu nos convenit subvenire....... pro integra securitate ex ratione solidare, ut ex hoc ipsis venerabilibus locis, salus et indemnitas proficiscatur et nobis quoque lucri potissimum praemium a conditore omnium Deo in sidereis arcibus praescribatur. Quapropter notum esse volumus omnibus tam praesentibus quam futuris, quoniam Bernardus comes cum filio suo Guillermo, et per hos Guifredus comes frater, ejus suum desiderium demonstrantes, hi omnes derelicti simul sub sola tuitione et defensione beati Petri apostoli suique vicarii a piae memoriae patre Oliba comite nobilissimo, apostolorum adierunt limina, nostramque praesentiam, petentes suppliciter, ut liceret sibi nostro consensu nostroque judicio, sub quo solo erant positi, pro redemptione animarum parentum suorum, et suorum venia delictorum episcopatum in propria haereditate perficere in uno ex tribus locis, quo eis magis placuerit, sive in monasterio Sancti Joannis Rivipollensis, seu in monasterio Sancti Salvatoris, et Genesii, ac Michaelis archangeli, quod est infra muros Bisulduni, et liceret eis nostra constitutione ex suis donis, et propriis haereditatibus episcopatum ditare, quibus ibidem servientes vivere, et quiete Deo servire possint, episcopumque in eo consecrari a nobis flexis genibus suis cum osculo pedum nostrorum petierunt; et quia necessarium cognoscimus ad late vel simile opus timentes Dominum nostra exhortatione inclinare, non desiderantes hos vel similes a suo bono proposito removere, eorum sacratissimis petitionibus contraire indignum duximus, sed potius eorum desideriis annuentes in uno ex tribus praedictis locis, quos sibi magis placuerit episcopatum fieri, et ditari decrevimus, et in perpetuum episcopatum esse censemus, teque Guifredum episcopum in eadem eorum petitione consecravimus, eo scilicet ordine ut licentiam et potestatem habeas tu tuique successores episcopi per totam illam terram quam praedicti fratres venerabili episcopatui obtulerint vel habere videtur ex proprio dono, haereditate, vel alii Christiani in posterum pro redemptione suae animae daturi sunt consecrandi ecclesias, et consignandi infantes, clericos et sacerdotes benedicendi et omne episcopale opus peragendi. Consecrationem vero successorum tuorum nobis nostrisque sucessoribus reservamus in perpetuum, pro qua sacratione nobis et successoribus nostris a successoribus vestris nihil offerri judicamus statuta sanctorum Patrum sequentes. Sed ne appareat in conspectu nostro vel successorum nostrorum vacuus, qui consecrandus erit, non pro consecratione, ut diximus, sed pro debita obedientia, et ut subjectum se semper nostrae Ecclesiae ostendat, post sacrationem suam unam libram auri offerri jubemus. Similique modo praecipimus ut contra Christianos arma movere nulla ratione praesumas, nec aliqua magna vel parva persona ad hoc vos cogere tentet. Statuentes apostolica censura, sub divini judicii obtestatione et anathematis interdictione, ut nulli unquam nostrorum successorum pontificum vel alii cuilibet magnae parvaeque personae haec quae a nobis modo decreta et constituta sunt, in quoquam convellere sed potius firma stabilitate inconvulsa perpetuis permanere temporibus definimus. Si quis autem temerario ausu contra hujus nostrae apostolicae praeceptionis seriem pie a nobis promulgatam, venire, agere, vel effringere tentaverit, sciat se, nisi resipuerit, domini nostri et apostolorum principis Petri anathematis vinculo innodatum, et cum diabolo et ejus atrocissimis pompis atque cum Juda traditore Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi in aeternum ignem concremandum, simulque et in voragine tartareaque chaos demergendus cum impiis deficiat. Qui vero pio intuitu custos et obediens, atque observator hujus nostrae salutiferae praeceptionis exstiterit, benedictionis gratiam et coelestis retributionis aeterna gaudia a justo judice Domino Deo nostro consequi mereatur in saecula saeculorum. Amen.
17.3
Scriptum per manum Benedicti notarii regionarii et scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae, in mense Januario, indictione quinta decima.
17.4
Petrus Ecclesiae Sutrinae episcopus his omnibus consensit et subscripsit. Linoltus episcopus. Robertus episcopus. Joannes Hortanus episcopus. Benedictus Carensis episcopus. Petrus episcopus sanctae Pipemensis Ecclesiae. Ego Benedictus episcopus Portuensis. Joannes episcopus Fundanae Ecclesiae.
17.5
Datum VII Kalend. Februarii per manum Bosonis Dei gratia episcopi et bibliothecarii sanctae apostolicae sedis.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).