Benedictus VIII
Epistolae et decreta
Decr 18.11
Choose a text
More by Benedictus VIII
—
9769 Epetde27
18.1
XVIII. Benedictus VIII papa ecclesiam Bisuldunensem nuper constructam a Bernardo comite Bisuldinensi sub protectione sedis apostolicae recipit. (Anno 1017.)[COCQUELINES, tom. I, p. 326.]
18.1
BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, dilectissimo in Christo filio ADALBERTO S. Salvatoris et S. Genesii ac S. Michaelis rectori, quorum ecclesia est aedificata juxta castrum Bisulduni, tibi tuisque successoribus cunctis in perpetuum.
18.2
Desiderium quod ad religiosum propositum et sanctorum locorum stabilitatem pertinere monstratur, sine aliqua, Deo auctore, perficiendum est dilatione: et quoties in cujusdam ejus utilitatis commodum nostrum assensum et sanctae apostolicae auctoritatis exposcitur praesidium, ultro benignitatis intuitu nos convenit subvenire.... pro integra securitate ex ratione solidare, ut ex hoc ipsis venerabilibus locis salus, et indemnitas proficiscatur, et nobis quoque lucri potissimum praemium a conditore omnium Deo in sidereis arcibus ascribatur. Quapropter omnibus hominibus notum esse volumus tam praesentibus quam futuris quoniam dilectus filius noster inclitus Bisuldunensis comes Bernardus cum filio suo Guillelmo flexis genibus pedes nostros osculando sanctam Romanam curiam deprecatus est, ut praefatam ecclesiam Sancti Salvatoris, ac Sancti Genesii, nec non Sancti Michaelis archangeli sub sola tuitione ac defensione beati Petri apostoli, suique vicarii reciperemus, et nostrae apostolicae confirmationis, et auctoritatis privilegio muniremus. Ea propter, dilecte fili Adalberte, tibi tuisque successoribus decernimus hujus apostolicae auctoritatis privilegio a praesenti decima quinta indictione, sancimus ob honorem ipsius S. Salvatoris, et S. Genesii ac S. Michaelis archangeli, et stabilitatem ejusdem loci, quem ipse praedictus comes Bernardus cum avunculo suo Mivone pro omnipotentis Dei amore, mercedeque animae suae de suo proprio comitatu moderno juri vel ditioni subsit. Inprimis ecclesiam Sancti Vincentii cum decimis et primitiis, et cimeteriis suis cis torrentem et ultra torrentem, seu cum oblationibus suis, et cum ecclesiis suis suffraganeis, videlicet Sancti Martini de Juviniano, et Sanctae Mariae de Faxis, et Sancti Fructuosi de Ursiniano, et Sancti Sylvestri de Mor, sicut terminis assignantur in dote consecrationis ejus quam conspectui nostro obtulit Bernardus spiritalis filius noster jam dictus. Primus terminus est jamdictae S. Vincentii ecclesiae cum suffraganeis suis ab oriente in Portello, de meridie in flumine de Tezer et in Turno, de occidente in Lidercha, et in monte Augustino, de Circio in podio regali, et in monte Frigido super Paleriam, et in monte Calvo super Ligordanum. Et ecclesiam Sanctae Mariae, et Sancti Joannis cum omnibus alodiis et proprietatibus suis, quae est in prope moenia Bisulduni una cum ipsa proprietate quam praefata ecclesia Sancti Salvatoris et Sancti Genesii, ac Sancti Michaelis habere videtur in burgo Bisulduni, et in circuitu, et in omnibus aliis locis. Has vero supradictas, omnes ecclesias cum omnibus alodiis, et proprietatibus suis, sicut fatus Bernardus ipse comes donavit cum avunculo suo Mirone in praedicta ecclesia, vel donabit, et caetera quae ubique donavit, aut donabit, sive casis, casalibus, curtis, mansis, ecclesiis, fundis, terris, seu vineis, pratis, pascuis, et cum omnibus ad jus ecclesiae notatae pertinentibus salvam et in cunctis quietam consistere sub nostrae apostolicae sedis tuitione, ita confirmantes decernimus, ut nullus imperatorum, vel regum, neque ulla persona clericalis vel laicalis, parva aut magna in praefatis ecclesiis, neque in parochianis earum pro pace, et tregua, seu pro re ecclesiastica, sicut jam dicti termini assignantur, aliquam ditionem habere praesumat, sed rem per judicium Adalberti ejusdem loci rectoris vel successorum, qui in jam dicta ecclesia Sancti Salvatoris ac Sancti Genesii seu Sancti Michaelis modo et in futuro in perpetuum commorabuntur, dijudicent, et discernant, et semper in eorum consistat voluntate et potestate. Liceat eos quiete et pacifice vivere tam illos, quam sacerdotes, seu clericos, atque laicos eorum, et sint omnes immunes, et alieni ab omni publica functione vel turpi servitio, ita ut nullus audeat eos molestare, aut inquietare, nisi solummodo binos solidos omni anno ad altare Sancti Petri pro pensione persolvant, et Mironi Gerundensi episcopo, et omnibus ejus successoribus hospitium annuatim de septem equitaturis, et totidem sociis tantum. Et ipse Miro, et omnes successores ejus episcopi dent jam dicto Adelberto, et successoribus ejus in praefata ecclesia Sancti Salvatoris, et Sancti Genesii, ac Sancti Michaelis commorantibus, chrisma sine aliquo servitio, et habitatores ejusdem ecclesiae donent illud S. Vincentio, et aliis ecclesiis sibi subditis. In praecipuis quoque festivitatibus, Pascha videlicet et Pentecoste, et sancti Genesii, ac sancti Michaelis archangeli, et omnium sanctorum atque Natalis Domini, omnes clerici S. Vincentii cum universis parochianis suis veniant plenissime ad missam majorem ad ecclesiam S. Salvatoris ac Sancti Genesii, atque Sancti Michaelis in perpetuum cum eorum oblationibus. Statuentes, apostolica censura, sub divini judicii obtestatione, et anathematis interdictione, ut nulli unquam nostrorum successorum pontificum, vel aliae cuilibet magnae parvaeque personae, haec quae a nobis modo decreta sunt, atque constituta quempiam in quocunque convellere, sed potius firma stabilitate inconvulsa perpetuis temporibus permanere definimus. Si quis autem temerario ausu contra hujusmodi nostrae apostolicae praeceptionis seriem pie a nobis promulgatam venire, agera vel infringere tentaverit, sciat se, nisi resipuerit, Domini nostri et apostolorum principis Petri anathematis vinculo innodatum, et cum diabolo et ejus atrocissimis pompis, atque cum Juda traditore in aeternum ignem concrematum, simulque in voragine cum impiis deficiat. Qui vero pro intuitu custos et obediens, atque observator hujus nostrae salutiferae praeceptionis exstiterit, benedictionis gratiam, et coelestis retributionis aeterna gaudia a justo judice Domino Deo nostro consequi mereatur in saecula saeculorum. Amen.
18.3
Scriptum per manum Benedicti notarii regionarii et scrinarii sanctae Romanae Ecclesiae in mense Januario, indictione quinta decima.
18.4
Petrus ecclesiae Sutrinae episcopus his omnibus consentit et subscripsit.
18.5
Robertus episcopus.
18.6
Joannes Hortanus episcopus subscripsit.
18.7
Benedictus Arensis episcopus.
18.8
Petrus episcopus sanctae Pipemensis Ecclesiae.
18.9
Ego Benedictus Portuensis episcopus.
18.10
Datum VII Kal. Februarii per manum Bosonis Dei gratia episcopi, et bibliothecarii sanctae apostolicae sedis.
18.11
Bene valete.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).