Benedictus VIII
Epistolae et decreta
Decr 19.2
Choose a text
More by Benedictus VIII
—
9769 Epetde27
19.1
XIX. Benedictus VIII papa confirmat bona monasterii S. Stephani Balneolensis Bisuldunensis dioecesis. (Anno 1017.)[COCQUELINES, ubi supra, I, 323.]
19.1
BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in domino BONISILIO religioso presbytero et monacho, atque evangelico abbati venerabilis monasterii Sancti Christi protomartyris Stephani, quod situm est in comitatu Bisuldunense in valle Sterria in capite ipsius stagni, loco qui dicitur Balneolus, tibi tecumque manentibus, et per te tuisque illorumque successoribus, salus et pax, et apostolica benedictio quoad mundus permanet.
19.2
Cum constet Dominum Deum nostrum honorem sanctae universalis Ecclesiae incessanter a propagatoribus beatae fidei augmentare, necesse accipientibus ab illo totius jura regiminis, ei concedere censura justi moderaminis firmam liberalitatem, malorumque procul ab ea pellere pervasionem. Quocirca quoniam convenit apostolicae pietati benigna petentibus succurrere compassione, ideo nos tuis justis( etenim sic sunt a nobis adjudicatae, nam juste fiunt) annuentes precibus, omnes proprietates sive possessiones ipsius loci, fines vel limites, cum adjacentiis praecipuorum praediorum, cum omnibus ecclesiis, parochiis, villis, fundis, casis, casalibus, terris, vineis, campis, pratis, pascuis, silvis, garricis, arcis, torculareis, aquis, aquarum ductibus, vineis molendinis cum suis caputaquis, et suis piscatoriis, cultum vel incultum, et quaecunque beato protomartyri et levitae Stephano ex collationibus regum olim in coenobio Balneolas retinere videtur, nostro apostolico confirmamus privilegio. Concedimus itaque praedicto monasterio, quod in circuitu ejus habetur, videlicet quantum habere dignoscitur in comitatu Bisuldinensi; parochia autem de ipsa valle, ecclesiam Sanctae Mariae, et Sancti Benedicti cum decimis et primitiis absque tributo una cum oblationibus fidelium, cum terminis et adjacentiis eorum. Ecclesiam Sancti Petri cum ipsa villa Agemal cum terminis et decimis atque primitiis suis; ecclesiam Sancti Romani cum ipso cimeterio, cum decimis et primitiis, et oblationes fidelium, et ipsam medietatem de ipsas primitias, et de ipsa Salisparsa, et de Ermetanos, et de Agelage, cum ipsas domos, terras et vineas, molendinis, quae in ipsa parochia sunt et vel ad ipsum coenobium pertinent: villam Leonem cum terminis, adjacentiis suis: Savarres cum terminis et adjacentiis suis; Starola, et Figerolas cum terminis et adjacentiis suis: Erementanos, et Agelaga cum terminis et adjacentiis suis, et cum ipsos boscos; Neserga, et Frescaned cum terminis et adjacentiis suis: villa Jafare et villare Paterni cum terminis, et adjacentiis suis: Agemal et Millanicas atque villa Alba cum terminis et adjacentiis suis. In parochia de Porqueres domos, terras, vineas cum eorum terminis vel adjacentiis suis, et cum ipsas decimas quae sanctus Stephanus ibi tenet. Vallemala quae dicunt Merdant, cum decimis, et finibus, terminis suis. Solerols cum terminis et adjacentiis, et cum eorum decimis. In villa quae dicitur Adiliano, et Sirinano et Albuciano, et casales, domos, terras, vineas, cultas et incultas, et boscos et molinis. Usal cum ipsos boscos cum terminis et adjacentiis suis. In villa Vendut domos, terras, vineas, cultas, et incultas. In valle Miliarias ecclesia sancti Petri, de sancta Maria de Romzilia, et sancti Andreae in Rovilias, cum decimas, et primitias, et oblationes fidelium, in eorum videlicet parochia domos, terras, vineas, silvas cum eorum terminis, et adjacentiis suis. In Falgons, vel in ejus terminis domos, terras, vineas et boschos, cum eorum terminis et adjacentiis suis. In sancti Nazarii domos, terras, vineas, silvas cum eorum terminis vel adjacentiis suis. In Biserga domos, terras, vineas, silvas cum eorum terminis et adjacentiis suis. In pago Arivilfo domos, terras, vineas, silvas, cultum et incultum, et eremum, cum eorum terminis et adjacentiis suis. In Calvas, terras cultas et incultas. In valle sanctae Patae, in locum, quem dicunt S. Vincentii de Salente, vel in loco quem dicunt Corbos, ecclesiam sancti Vincentii, atque parochia cum decimis et primitiis, et oblationes fidelium, cum domos, terras, vineas, molendinis, silvas cum ejus terminis, vel fines de ipsa parochia. Mercati vero praefati loci teloneum, et omnem justitiam ibidem peragendam ab integro concedimus. In Somer domos, terras, vineas, cultum vel incultum, et cum ejus silvas cum terminis et affrontationes. In monte Sancti Juliani ipsa ecclesia, cum decimas et primitias et oblationes fidelium, cum domos, terras, vineas et silvas cum eorum terminis vel adjacentiis suis. In Camedello domos, terras, vineas, cultas et incultas et molenariis. In Baso domos, terras, et ipsa ecclesiola Herma. In Agelager domos, terras, vineas, silvas, cultum et incultum, cum terminis et adjacentiis suis. In Logordano et in Malano terras, cum Oliberes, et ipsas condaminas de Boscholos, et ipsa vinea de Vallealta. In Bruger ipso manso qui fuit de Seniofredo Marhot cum terras cultas vel incultas. In Morzano domos, terras cultas vel incultas, et vineas cum terminis earum. In Cisteriano, quae dicunt Villavert, ecclesia sanctae Mariae cum ipsa parochia, cum decimis et primitiis suis, et cum oblationes fidelium, cum domos, terras et vineas, cultas vel incultas, et cum ipsis molinis, cum terminis et adjacentiis suis de ipsa parochia. In villa Oller, vel in villa de Amelio, et in villa Vendut, domos, terras, vineas, cultum et incultum. In Turres, domos, terras et vineas, cultum et eremum. In villa de Almires, vel infra ejus terminos, domos, terras, vineas, cultum et eremum, silvas, et olibarias. In Contens domos, terras, vineas, cultum et eremum, et olibarias. In sancti Felici de Ledono domos, terras, vineas, cultum et eremum. In parochia de Sancta Columba, domos, terras, vineas, cultum et eremum. In villa Abundanti domos, terras, vel infra ejus terminos, domos, terras, vineas, olibarias, cultum et eremum. In villa Fedanti vinea una. In Orfanos vel infra ejus terminos, domos, terras, vineas, cultum et eremum, molinis et molinariis cum caputaquis, hortis hortalibus cum olibariis et ipso alode cum ipsos molinos, et cum ipsos caputaquis cum eorum terminis et cum eorum affrontationes, quod Bonfilius dedit, sicut in scripturis S. Stephani resonat. In villa Galdinarios domos, terras et vineas, vel infra ejus terminos cultum et eremum. In Pareds terras, et vineas; in Ordios domos, terras, vineas, cultum et eremum, vel infra ejus terminos; in pago alto, quem dicunt Murriano, domos, terras, vineas, silvas, cultum et eremum. In comitatu Gerundense in Matamors, vel infra ejus terminos, domos, terras, vineas, cultum et eremum, molinis et molinariis, silvis et ipso stagno cum ipsis pratis. In Gerundella terras, cultas vel incultas, et boschos. In Costa Rabida, et in Bonecurto terras, vineas, et boschos, et vinea de Cona. In Biert vel in Gralloners domos, terras, vineas et silvas. In Monte Calbo, vel in Canneto, domos, terras, cultum et eremum. In Borgoniano et in curtes, vel in Cannellas, vel infra eorum terminos, domos, terras, vineas, cultum et eremum, molinos et molinariis, cum caputaquis. In Parazol et in Pulgaz, domos, terras, vineas, vel infra eorum terminos. In villa Trader, vel infra ejus terminos: in Leudenago, vel infra ejus terminos, et ipso manso Biancheto, quem donavit ad S. Stephano, domos, terras; vineas, cultum et eremum. In Tomedo, et in Mediniano, et in Exchers, et in rio de Llutos, vel in ipsa Cros, vel infra eorum terminos, domos, terras, vineas, cultum et eremum, et molinos, et molinarios cum caputaquis. In Celrrano, in Bibiano, in Riurano, in Pubol vel infra eorum terminos, domos, terras, vineas, cultum et incultum, eremum, et ipsas vineas quae Seridredus de Aquaviva donavit ad Sanctum Stephanum. In locum quem dicunt Mazamet, ipsum alodem qui fuit de Aurichio judice. In comitatu Barcinonense, in valles ipsos alodes, quae Bella femina dimisit a Sancto Stephano sicut in suo judicio resonat. In parochia de Sancto Felice, quem dicunt de Buada, vel infra ejus terminos, in locum quem dicunt Torrentilio, vel infra ejus terminos, in locum quem dicunt Torrente, vel infra ejus terminos, ipsas commutationes quas Crustarius fecit. Apud Ricolfo domos, terras cultas et eremas, clausas arboribus, et ipsas vineas quae. Sanctus Stephanus debet habere. In Segalars, quae Seniofredo Wita tenet, et ipsa vinea de Susanna cum suo termino, cum eremo et culto, sicut in scriptura Sancti Stephani resonat. In Petralta et infra ejus terminos, in terra infra ejus terminos, in Docuinano vel infra ejus terminos, sicut in scriptura quam Rannus clericus fecit a Sancto Stephano resonat, domos, terras, vineas, hortos, cultum et eremum. In Jafar vel infra ejus terminos; in Tonnano vel infra ejus terminos, in Ciurana vel infra ejus terminos; in villa Dud, vel infra ejus terminos; in Ventajone vel infra ejus terminos, in villa Mocorono, vel infra ejus terminos; in Armentera vel infra ejus terminos, domos, terras, vineas cum garricis, pratis, pascuis, molinis, molinariis cum caputaquis, cultum et eremum. In Castellione domos, terras, cultas vel incultas. In Fontanedo, quem dicunt Vallemala, ecclesiam Sancti Martini cum ipsa rocha, cum decimis et primitiis, cum oblationibus fidelium, cum domos et terras et vineas, cultum et eremum, et cum ipsos boschos: et affrontat ipse alodus de parte orientis in ipso Cher, sive in alode qui fuit de Suniario comite, et pervenit per cacumina montium, seu in collo de Gode, et pervenit in alode de ipso leo, et pervenit ad alodia de Betlono Malachana, et de meridie in ipsa sorra ad fontem de Ilar, sive in eremo de Betlone, vel in alode qui fuit de Ajo femina, seu in ipsa rocha, ab occiduo, in rio quem dicunt Budiga, vel in villare de Melandre; et de Circi in ipso rio qui discurrit de ipsas fontes, et inlaterat per ipsum saltum, et pervenit per Moloculino, sive in alode de Joanne presbytero, et pervenit usque in collo de colaria sive in ipsa arca. Et alio alode, qui fuit de Seximundo presbytero sive alias vineas quae in aliis locis sunt. Et in Sancti Sylvestri manso cum terras et vineas, et cum ipsos eremos, et cum decimas de ipso manso. Et in Deredeldos manso cum terras et vineas, et cum ipsos eremos qui ibidem sunt. In comitatu Cerdaniense manso uno cum terras. Et in Purermano maso uno cum terras. Et in Arriano domos, terras et vineas cum terminis et adjacentiis suis. Et in Bulla domos, terras et vineas, et in ipso manso cum ipsas terras et ipsas vineas, quod Landricus cum uxore sua dedit ad Sanctum Stephanum, cum terminis et adjacentiis suis. In Olmera terras cultas vel incultas. Et in Lampage campo uno. Et in Bages, et in Merresa terras et vineas, cultum et cremum, cum terminis et adjacentiis suis. Haec igitur quaecunque diximus, vel quae non diximus, praedia acquisita vel acquirenda, ad Sancti protomartyris et levitae Stephani coenobium, in valle Sterria situm, pertinentia, auctoritate illi firmantur a nobis apotolica. Statuimus autem ut. quando abbas ipsius monasterii obierit, neque a regibus, neque a comitibus, neque a qualicunque persona pro cupiditatis pecuniae causa, neque pro qualicunque favoris inanis gloria ibidem constituantur abbates; sed a cunctis ibi degentibus servis Dei secundum Deum, juxta Benedicti Patris regulam eligantur abbates. Damus quoque licentiam ipsius loci abbati ubicunque vel a qualibuscunque voluerit episcopis suos clericos ordinandi, a qualicunque sede ei placuerit chrisma accipiendi, et ut a nullo episcopo, nec ab ullo in cujus situm est monasterium episcopio, nec ab alio possit excommunicari, vel aliqua ad eumdem monasterium pertinens ecclesia. Statuimus etiam ut quis poenitens a liminibus exclusus ecclesiae, quandiu ibi steterit, habeat licentiam introeundi et omne officium divinum audiendi. Concedimus quoque abbati vel monachis et omnibus clericis ad monasterium pertinentibus, licentiam, nisi voluerint spontanee vel rogati, ad synodum non eundi. Confirmamus igitur et stabilimus amodo ut nullus rex, nullus princeps, nullus marchio. nullus comes, nullus judex, nullus episcopus neque ulla magna parvaque persona aliquam vim vel invasionem in eodem coenobio, aut in suis pertinentiis facere praesumat. Pro quo et sub divini judicii obtestatione et anathematis interdictione promulgantes decernimus ut nullus unquam nostrorum successorum pontificum, neque aliqua magna, sicut diximus, parvaque persona audeat vel praesumat contra hoc nostrum apostolicum privilegium in aliquibus agere injuste, neque quis illum frangere tentet. Si quis autem, quod non credimus, nec timens Deum, et nostrum parvipendens privilegium quod concedimus, verbo factove disrumpere tentaverit, hunc, quisquis ille fuerit, de parte Dei omnipotentis, sancti apostoli ejus Petri et nostra, qui ejus fungimur vice, perpetuis, nisi resipuerit, anathematis vinculis obligamus; sitque portio ejus infernus, haereditas illius diabolus, pars et consolatio ejus ubi nunquam laetitia, sed semper est fletus: veniatque, nisi, ut diximus, resipuerit, super illum quidquid maledictionis excogitari vel dici potest. Si quis autem hujus sancti coenobii adjutor existens illum, in quo potuerit, elegerit et amaverit, hic Dei omnipotentis interventu apostolica repletus benedictione crescere se gaudeat in virtutem de virtute; sitque portio ejus paradisus, haereditas illius Dominus Christus, pars et consolatio ejus ubi semper gaudium et dolor est nullus. Interdicimus etiam universi generis potestatibus ut nulli liceat ex jam dicto monasterio accipere pascuarios, vel exigere traginas, aut distringere placitos ullius hominis ad monasterium pertinentis, cujuscunque sit culpae, si supradictis maledictionibus non vult subjacere, quas Deus omnipotens et ab adjutoribus hujus nostri privilegii semper avertat, et disrumpere cupientes severus inducat.
19.3
Scriptum per manus Benedicti notarii regionarii et scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae in mense Januario, indictione quinta decima.
19.4
Bene valete.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).