Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Benedictus VIII
Epistolae et decreta
Decr 21.3
Choose a text More by Benedictus VIII
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9769 Epetde27
21.1
XXI. Benedicti VIII papae bulla qua Farfensi coenobio concedit monasterium Sancti Laurentii in Macri comitatu Campanino. (Anno 1017.)[MURATORI, Script. Ital. II, II, 521.]
21.1
BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio HUGONI religioso presbytero et monacho, atque spirituali abbati venerabilis monasterii Sanctae Dei Genitricis semper virginis Mariae Dominae nostrae, siti a latere montis qui nuncupatur Acutianus, super fluvium qui dicitur Pharpha, tuisque successoribus abbatibus, vestraeque almae congregationi perenniter et in perpetuum.
21.2
Quoties illa a nobis tribui sperantur quae rationi incunctanter conveniunt, animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Atque ideo quia petistis a nobis quatenus omnipotentis Domini amore, mercedeque animae nostrae, concederemus et confirmaremus tibi tuisque successoribus in perpetuum monasterium quod est in honore sancti martyris levitae Laurentii, situm in Macri comitatu Campanino, cum casis, hortis, vineis, terris, campis, pratis, pascuis et silvis, sicut fines inferius continere videntur, videlicet a primo latere via quae venit a fontana Palumbae; a secundo latere rigagines quae pergunt in viam publicam, et ad Cerrum Jannarium; a tertio latere alia via publica quae ducit ad Balneum Novum; a quarto latere alia via et rigagines quae vadunt ad Acrifolium, et exinde pergunt in Arciones, et veniunt in viam supradicti fontis Palumbae, qui est primus finis, seu et caetera alia quantacunque per diversa loca, et ubicunque prope et longe Petiolum rejacere, et ad supradictum monasterium pertinere videntur: omnia juris sanctae nostrae Romanae, cui Deo auctore deservimus, Ecclesiae, vobis ad tenendum, emissa praeceptione, concedere et confirmare deberemus. Inclinati autem precibus vestris, per hujus praecepti seriem supradictum monasterium Sancti Laurentii in integrum cum omnibus ad illud pertinentibus, ut superius legitur, a praesenti XV indictione, et usque in perpetuum, ea videlicet ratione concedimus detinendum vobis, ut servos Dei monachos qui in eodem monasterio sunt, vel quos aggregare potueritis sub castitate et modestia atque regulari et monachica disciplina, Dei cum timore, ut Pater familias, fovendo, gubernando, atque regendo, et dispensando, vel in praefata ecclesia luminariorum concinnationes, et quotidianas laudes Deo omnipotenti omni tempore referre faciatis. Unde nostra apostolica auctoritate constituimus, et confirmamus vobis ut nullus episcopus, marchio, comes, vicecomes, sive castaldus, aut alia quaelibet magna persona vel parva vos vel vestrum monasterium de jam suprascripto praelibato monasterio molestare aut disvestire audeat. Et qui facere hoc praesumpserit, sciat se auctoritate Domini nostri Jesu Christi et beatorum apostolorum Petri et Pauli, et nostra, maledictum, et excommunicatum, et anathematizatum; insuper compositurum centum aureos mancosos, medietatem camerae nostrae, et medietatem saepe dicto vestro monasterio. Qui vero pio intuitu custos et obediens atque observator hujus nostri privilegii exstiterit, benedictionis gratiam et coelestis retributionis aeterna gaudia a justo judice Domino Deo nostro consequi mereatur in saecula saeculorum. Amen.
21.3
Scriptum per manus Petri notarii regionarii et scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae in mense Junii, indictione XV. Data IX kalen. Junii per manus Dei gratia Bosonis episcopi et bibliothecarii sanctae apostolicae sedis.
21.4
Bene valete.

Intertext edge

Open linked passage

Note