Benedictus VIII
Epistolae et decreta
Decr 22.1
Choose a text
More by Benedictus VIII
—
9769 Epetde27
22.1
XXII. Benedictus VIII Ecclesiae Portuensis privilegia possessionesque confirmat. (Anno 1017.)[UGHELLI, Italia sacra, I, 116.]
22.1
BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, reverendiss. in Christo confratri nostro BENEDICTO episc. sanctae Portuensis Ecclesiae, suisque successoribus in perpetuum.
22.2
Quoties illa a nobis tribui sperantur, quae rationi incunctanter conveniunt, animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Igitur quia vestra dilectio apostolatum humiliter postulavit quatenus concederemus, et confirmaremus vobis vestrisque successoribus in perpetuum episcopatum supradictum cum pertinentiis suis; inclinati precibus vestris, per hujus praecepti seriem concedimus et confirmamus vobis vestrisque successoribus in perpetuum praedictum episcopium S. Portuen. Eccl., quod positum esse videtur foris praedictam civitatem Portuen., cui vocabulum est S. Hippolyti, cum vineis, et hortis in circuitu ejusdem Eccl. pariter, et clausuram, et vineam unam integram sitam in cardeto, et in Finilia clausuras duas cum vineis, et terris infra se omnia posita in insula majore; imo et eccl. S. Mariae, pariterque eccl. S. Laurentii, cum episcopio, et cum cellis, et hortis, atque vineis, clausuras quinque; in una quidem est eccl. S. Petri, et S. Georgii, et Theodori; in alia vero est eccl. S. Viti, sicuti a muro, et a fluvio Tiberis, atque limitibus circumdatur; tertia super ripam fluminis; quarta, juxta S. Mariam usque in Trajanum; quinta, juxta S. Laurentium, et usque in praedictum Trajanum, nec non clausuram de vinea in loco qui vocatur Scaraio, et aliam petiam quae appelatur Clausura, et vineae petiam unam in turre Cocuzina, et aliam in Monlon., verum etiam et fundum unum in integrum, qui dicitur Bacatum, cum appendice sua quae vocatur Scriptula, in qua sunt cisternae antiquae positae juxta eamdem civitatem Portuensem, sicuti incipit a primo latere ab arbore, quae dicitur Tamorice, dirigitur in columnella, quae in capo stare videtur milliario secundo distante ab eadem civitate, et deinde pergente recto itinere per Salariam, et usque ad attegiam piscatoria, et exinde remeante ad mare per buccina, et circumeunte littus maris, usque ad Sanctam Nympham, et usque ad facem Miccinam cum locis qui dicuntur Trunceta usque ad balnearia, et usque ad locum qui Portus Trajani vocatur, et usque ad palatium quod vocatur Praegesta, et usque ad civitatem ipsam vetustissimam cum Lacu Trajani, nec non et castellum aliud minus in integrum cum omnibus ad illud pertinentibus, et in civitate Constantiniana, omnia quae ibidem per dictum episcopum habere dignoscitur, una cum eccl. BB. Petri et Pauli destructa cum cryptis ubi animalia ipsius eccl. manere videntur, extendentibus se usque S. Mariam, quae ponitur in arveum Cisterna, et usque ad domum, quae vocatur Balneum Veneris, et usque ad viam publicam intra ipsum castellum, atque cannetum de ipsa civitate, scilicet monast. S. Agnetis cum salariis, et vineis, quae infra se habere videtur; porro et fundum in integrum, qui vocatur Pallius, cum casis, vineis, terris et pascuis extendentem se usque ad furnum antiquum, qui est juris supradicti episcopii, et in codem fundo monumentum antiquum esse videtur positum via Portuense milliario ab urbe Roma plus vel minus decimo. Itemque insulam minorem cum vineis, et casis, seu terris, cum loco, qui vocatur Scaraio, qui olim fuit Portus Trajani cohaerente eidem fundo Baccani, et cum omnibus ad eum pertinentibus, pariterque et fundum in integrum qui vocatur Judaeorum, et fundum qui vocatur Gualdus cum omnibus eorum pertinentibus, positum juxta praedictam civitatem antiquam, etiam, et filum salinae in integrum situm in 7 filas.
22.3
Item, et in Bacan. et in Genecula fila novem, omnia fila salinarum quae ad vestrum episcopium pertinere noscuntur, seu et fundum in integrum qui vocatur Gualdus Major cum eccl. S. Aureae, et monumento suo, et terra semitaritia quae appellatur Planura, in qua cisternae videntur esse positae infra fluvium; et terram, quae vocatur Arcionum: nec non et confirmamus vobis curtem in integrum, quae dicitur Galeria, in qua est eccl. S. Mariae cum caminatis, seu orticlineis, atque diversis cubiculis et omnibus suis aedificiis quae infra se et circa se habere dignoscitur, cum omnibus finibus, terminis, limitibusque suis, terris, casalibus, silvis atque pantanis cum ponte, et ipsum vicum qui vocatur Galeria, usque ad flumen, una cum campis, pratis, pascuis, salicetis, arboribus fructiferis et infructiferis diversi generis, puteis, fontibus, rivis, aquis perennibus cum locis ad aquimolam faciendam, vel cum omnibus ad praedictam curtem quae vocatur Galeria pertinentibus. Simulque pratum in integrum cultum, et assolatum, situm in campo qui vocatur Meruel, constitutum via Portuense milliario ab urbe Roma plus minus duodecimo sicut affines incipiunt a tota curte, a primo latere prata Caraci quae vocatur Merul, et vadit per montem quem olim detinuit Joannes de Miccina, et haeredes Stephani Numenclatoris, et exinde ducitur per casale quod olim detinuit Joannes de Sergio, et transit aliam viam Carrariam, et venit in casale quod detinent haeredes quidam Franconis Transtiberim, sicut per affines marmoreos designatur, exinde vadit in casale monasterii SS. Cosmae et Damiani, et pergit per fossatum antiquum, qui verno tempore ducit aquam in rivum qui vocatur Galeria, pergentem ad molam de silva, et revolventem per viam carrariam, usque ad vallem mediam de monte qui vocatur Sunuel, et pergentem usque ad casile qui stat in lentiscino, et usque in caput de valle concludentem totum campum, usque in pedicam quae vocatur Ticli, et Piscinam Galiardam concludentem ipsam pedicam, ubi sunt fila 30, pergentem juxta fila quae sunt monasterii di Miranda, usque in stagnum majus, et per ripam stagni in Borduzariam, et a pede filorum usque in Baccanum, et usque in terra de praedicti episcopi, et usque in formam quae vocatur Arcionum, et per ipsam formam usque in rivum qui vocatur Galeria, et ultra Galeriam per formam, usque in praedictum primum affinem de prata Caraci. Infra hos vero fines, loca, et vocabula sunt haec, S. Caesarius, Palinus, Sorbilianus, Pantanum Majus, Clusa Vetus, Medianum, Ruginosus Mons, Cannaparius, Celsa, Limes Major, Stagnellum maledictum, Siocli, Piscina Galiarda, Olibastrum, Stagnellum Peregrinum, cum omnibus eorum pertinentibus. Nec non et confirmamus vobis vestrisque successoribus perpetualiter quatuor in integrum principales uncias, quae est tertia pars de toto Stagno Majore Portuensi cum omni piscatione, redditione et datione sua, vel cum omnibus ad ipsas quatuor uncias stagni in integrum pertinentibus sicuti a praedecessoribus nostris in S. ecclesiam Portuensem concessum est: omnia jam superius dicta posita sunt in territorio Portuensi.
22.4
Itemque concedimus et confirmamus vobis vestrisque successoribus turrem in integrum, quae vocatur de Albo, cum casis, et vineis, hortis, terris, campis, pratis, pascuis, silvis, pantanis ac rivis cultis et incultis, vacuis et plenis, et cum omnibus turrem generaliter in integrum pertinentibus, sicuti affines ejus designant a primo latere rivus qui vocatur Galeria, et a secundo latere fluvius qui vocatur Tiberis, et a tertio latere pulverinula, et a quarto latere forma, quae vocatur Arcionum. Concedimus etiam ipsis hominibus qui pro tempore habitaturi sunt in praedicta turre, ita ut nullius potestati, nullius ditioni sint subditi, aut alicui homini serviant aut honorem faciant, nisi episcopo qui jam in dicto episcopio fuerit; nec non et confirmamus vobis vestrisque successoribus in perpetuum omnes res, et facultates mobiles et immobiles de illis hominibus qui sine haerede et intestati ac subito praeoccupati judicio mortui fuerint, et minime per se ordinare ex eorum facultatibus possunt, in tota Portuense civitate, seu in Transtiberim, vel in insula Lycaonia, sive ubicunque vestri episcopii jura esse videntur. Ipsam S. matrem ecclesiam Portuensem constituimus atque confirmamus habere haereditatem illorum qui per tempora in jam dicto episcopio ordinati fuerint, quomodo eis placuerit ordinandi et disponendi habet licentiam, ut in aeternum pereant, scilicet in quantum potuerint eorum semper orationibus adjuventur. Insuper concedimus vobis vestrisque successoribus in perpetuum, ex jure sacri nostri palatii Lateranensis quod ad publicum nostrum pertinet, totum castaldanum in integrum Portuensem, vel quidquid usque hactenus vestri castaldiones de tota Portuensi civitate, sive de portis vel de navibus, nec non de tota burdunaria, vel quidquid extra vel infra ubicunque illis pertinuit de jam dicto ministerio, vobis vestrisque successoribus perpetuis temporibus tribuimus possidendum, ita ut qualemcunque hominem ibidem constituere volueritis castaldum aut mandatarium, vestrae potestati consistat, et quidquid ex ipso ministerio acquisierit vel habere potuerit, vobis vestrisque successoribus deferatur, quidquid vobis placuerit exinde faciendi, tamen si nostro comiti vel nostrorum successoribus placuerit, de illo quod ad nostrum palatium pertinet fidelitatem juret. Ipsi namque comites qui per tempora ibidem fuerint, nullo modo alium castaldum vel mandatarium audeant ordinare vel constituere, praeter illos quos vos vel vestri successores ordinatis vel constituitis; qui si fecerint, vel de jam dicto castaldatico aliquid violenter abstulerint, vel quae a nobis vobis vestrisque successoribus tradita sunt frangere aut contraire voluerint, unusquisque 4 lib. auri persolvat, medietatem vestro episcopatui, et medietatem in nostro palatio, et quod ab eis in nostrum castaldionem vel in mandatarium fuerit ordinatum, evacuetur. Si vero contumax exstiterit, usque ad veram satisfactionem excommunicatus existat.
22.5
Itemque concedimus et confirmamus vobis vestrisque successoribus in perpetuum de civitate Portuense duos piscatores, et duos curiales quales vos vel successores eligere volueritis de ipsis hominibus qui ibidem fuerint aut invenire potuerint. Vestrae itaque religiositati haec omnia in perpetuum concedimus et confirmamus; ipsi namque duo piscatores, et duo curiales ulterius nullam dationem aut servitium faciant, nec ad placitum distringantur ab aliquo, qui pro tempore in ipsa civitate Portuensi dominatum tenuerit; scilicet tuae tuorumque successorum illos submittimus potestati. Item confirmamus vobis vestrisque successoribus casale unum in integrum, quod vocatur Genesianum, et Malianum cum insula modica ultra rivum in ipso loco positum cum omnibus sibi pertinentibus, positum via Portuense juxta Malianum juris monasterii S. Pancratii; etiam et confirmamus vobis vestrisque successoribus in perpetuum totam insulam quae vocatur Lycaonia, in qua est ecclesia B. Jo. Baptistae, et ecclesia S. Adalberti cum casis et oratoriis infra eadem curte, cum hortis, et aquimolis, et pertinentiis suis infra hanc urbem Romam sitam, sicuti extenditur ab uno capite usque in aliud caput ipsius insulae, ubi flumen dividitur. Pari modo concedimus et confirmamus vobis vestrisque successoribus in perpetuum omnem ordinationem episcopalem, tam de presbyteris quam diaconibus vel diaconissis, seu subdiaconibus, ecclesiis vel altaribus, quae in tota Transtiberi necessaria fuerit, faciendam, nisi cardinalis presb., vel cardinalis diaconus, vel subdiac., vel acolythus sacri palatii Lateranensis efficiatur. Scilicet omnia tibi tuisque successoribus, vel quibus episcopis a vobis invitati fuerint, ordinandi, benedicendi, consecrandive concedimus potestatem; et ne parochia vestra ab aliquo pervadatur episcopo, fecimus per hoc nostrum privilegium intimare, tuaeque Ecclesiae confirmare curamus, incipiente quoque primo termino a fracto ponte, ubi unda dividitur per murum, videlicet Transtiberinae urbis, per Septimianam portam, per portam S. Pancratii, per silicem vero ipsius portae, usque ad pontem marmoreum qui est super Arronem, et ducente per ipsam silicem usque ad paritorium, inque revolvente per paludes, usque in mare, indeque veniente per mare, usque ad duo milliaria ultra Farum, et usque in fontem majorem, indeque remeante per medium flumen majus venit usque ad ramum fracti pontis, qui est juxta Marmoratam, inque ad medium pontem S. Mariae, et ad medium pontem ubi Judaei habitare videntur, et redit per medium pontem praedictum fractum ubi jam de unda diximus, qui est primus affinis absque Transtiberinis catholicis ecclesiis S. Mariae, videlicet in Transtiberi S. Grisogoni, et S. Caeciliae, vel monasterio S. Pancratii, et SS. Cosmae et Damiani, tamen in praedictis ecclesiis et monasteriis quidquid ibidem ab episcopis necesse fuerit faciendi Portuensi episcopo, vel ab ipso invitatis tribuimus potestatem.
22.6
Itemque concedimus et confirmamus in jam dicto episcopio plebem S. Mariae et S. Apollinaris in Mola Rupta, et plebem S. Stephani in Panchi, et plebem S. Mariae in Apruniana, vel omnes ecclesias exiguas vel magnas cujuslibet nominis, quae infra jam dictos affines sunt vel esse possunt, absque illis, quas jam diximus Transtiberim sitis. Interea sancientes jubemus. sicuti a nostris praedecessoribus jussum est, ut in flumine toto, qui juxta urbem Portuensem decurrit, nullus audeat molendina, aut pontem post jussionem tuam, vel successorum tuorum episcoporum, juxta priscam consuetudinem quoquomodo constituere, et cum vel a vobis, vel ab aliis, quibus tamen vos faciendum injunxeritis, constitutum aut factum fuerit, ipsa molendina vel pons vestro arbitrio dispensentur; per pontem vero civitatis ipsius, si factus fuerit, cum plaustro onusto vino vel victu nemo audeat neque hinc illuc neque inde huc penitus transmeare. Iterum sancientes jubemus ut nullus presbyter vel cujuslibet ordinis clericus aliquis de toto praefato episcopatu audeat ad placitum constringere, aut ad contentionem finiendam compellere, aut aliquod servitium ab eis requirere; potest episcopus Portuensis, in cujus parochia sunt. Quicunque vero praesumptor, sive dux, sive comes, vel vicecomes, aut cubicularius, vel a nostra apostolica sede missus, aut qualiscunque interveniens potestas, quae de ipsa civitate Portuense dominatum tenuerit, de quocunque fuerint ordine, praedicta omnia immobilia loca, aut praenominatum castaldaticum, vel duos piscatores et duos curiales, vel omnes praedictos clericos a jure et potestate atque ditione praefati episcopi auferre, vel minuere voluerit, vel parochiam infringere tentaverit, aut homines in praedicta turre habitantes, vel ubicunque proprietas episcopi mentionata fuerit, ad publicum servitium revocaverit, sciat se compositurum episcopo ipsi qui pro tempore fuerit, auri purissimi lib. 20. Insuper anathemati subjaceat, statuentes quippe apostolica censura, auctoritate B Petri apostolorum principis, sub divini judicii obtestatione et anathematis interdictionibus, ut nullus unquam nostrorum successorum pontificum, vel alia quaelibet magna parvaque persona, ea quae a nobis ad laudem Dei pro stabilitate vel augmento praedicti episcopii statuta sunt, refragari, aut in quoquam transgredi, aut aliquid exinde minuere audeat; scilicet sicut superius a nobis statutum vel concessum est, ita perennibus ac perpetuis temporibus sine aliqua minutione permittat in aeternum permanere. Si quis autem, quod non optamus, temerario ausu contra hoc nostrum privilegium venire, aut in quoquam ire praesumpserit, et sicut superius a nobis statutum est, ita firmiter permanere non dimiserit et in omnibus non observaverit; sciat se, nisi resipuerit, auctoritate Dei omnipotentis, et B. Petri apostolorum principis, atque nostra, qui ejus fungimur vicariatione, anathematis vinculo esse innodatum, et a regno Dei alienatum, atque cum Juda traditore D. N. Jesu Christi, et omnibus pompis ejus omnino incendio concremandum. Qui vero pio intuitu custos et observator hujus nostri apostolici privilegii in omnibus exstiterit, benedictionis gratiam, vitamque aeternam a justo judice Domino Deo nostro, et ab omnibus sanctis ejus consequi mereatur in saecula saeculorum. Amen.
22.7
Scriptum per manum Georgii notarii regionarii atque scriniarii S. apostolicae sedis, in mense Julio, indictione I.
22.8
Datum Kal. Augusti per manum Domini gratia Basonis episcopi, et bibliothecarii S. apost. sedis. Bene valete. Decernimus ergo, etc. Si qua igitur, etc. Cunctis autem, etc. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).