Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Benedictus VIII
Epistolae et decreta
Decr 26.3
Choose a text More by Benedictus VIII
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9769 Epetde27
26.1
XXVI. Benedictus VIII monasterii S. Sophiae Beneventani possessiones et privilegia confirmat. (Anno 1022.)[ Anecdota Ughelliana, 489.]
26.1
BENEDICTUS episcopus servus servorum Dei, GREGORIO venerabili abbati monasterii S. Sophiae quod permanet intra civitatem Beneventanam, et urbe vetere, et post te in eodem venerabili monasterio successoribus tuis in perpetuum.
26.2
Convenit apostolico moderamini pia religione pollentibus convenienti compassione succurrere, et poscentibus animi alacri devotione impertiri assensum. Ex hoc enim lucro potissimum apud conditorem omnium Dominum veniam promeremur, si venerabilia sanctorum loca opportune ordinata ad meliorem fuerint statum perducta. Igitur quia tua religiositas nostro apostolatui humiliter postulavit quatenus concederemus et confirmaremus tibi tuisque successoribus praedictum monasterium S. Sophiae cum Ecclesiis, curtis, villis et casalibus, vineis quoque et terris, servis et ancillis, omnibusque rebus mobilibus ac immobilibus, privilegiis sedis apostolicae ac infulis decoretur, ut sub jurisdictione sanctae sedis apostolicae, cui Domino auctore deservimus, Ecclesiae constitutum, nullius alterius jurisdictionibus submittatur; inclinati precibus tuis, per hujus nostri apostolici privilegii tenorem concedimus ac confirmamus tibi et successoribus tuis in perpetuum praefatum monasterium cum omnibus rebus suis quas nunc habet aut habiturum est in perpetuum, ne id videlicet alicui Patri aut domino nisi Romano pontifici subjugatum, sed semper ab omni subactione et conditione Casinensis monasterii maneat, quam fecit Urso abbas S. Sophiae liber omnino, juxta manifestationem Magilperti abbatis Sancti Benedicti Casinensis monasterii, quam fecit Urso abbas S. Sophiae in praesentia principum Jandolphi ac Pandolphi filii, quin et magnatorum ac judicum eorum; necnon et multis postmodum annis se manifestavit Joannes abbas praedicti monasterii Casinensis tibi Gregorio abbati S. Sophiae; quemadmodum et Magelpotus abbas praedictus Urso abbati; statuentes apostolicam censuram sub divini judicii obtestatione et anathematis interdictionibus, ut nulli Christianorum viventium, cujuscunque sit dignitatis vel potentiae, liceat contra hoc nostrum apostolicum privilegium venire aut insurgere, vel de rebus et possessionibus ejusdem monasterii aliquo modo vel aliquo ingenio auferre vel usurpare, ut profecto, juxta id quod subjectum eodem loco apostolicae constitutionis atque privilegii consistit, inconcusse dotandum permaneat: et liceat eisdem monachis de ipsa congregatione abbatem semper eligere, et non sit licitum alicui episcopo ibidem missam facere aut canere, aut etiam ordinationem facere, nisi quem abbas ejusdem monasterii provocaverit. Si quae temerario ausu contra hanc nostram apostolicam praeceptionem venire tentaverit, vel definitiones, quas praedicti abbates inter se fecerunt, quoquo modo irritas facere voluerit aut contenderit; vel etiam si aliqua persona hominum res suas in eodem monasterio vel ecclesiis illis subjectis offerre vel dare voluerit, et aliqua persona hominum subtrahere illud voluerit, sit a Deo Patre, et Filio, et Spiritu sancto excommunicatus et maledictus, et a beato Petro et Paulo apostolis Domini nostri Jesu Christi anathematizatus et condemnatus; in die vero judicii cum diabolo et angelis ejus praecipitetur in gehennam aeternam sine fine arsurus. Qui vero custos et asservator in omnibus hujus apostolicae praeceptionis nostrae salutaribus constitutis extiterit, omni benedictione repleatur per omnia saecula saeculorum. Amen.
26.3
Scriptum per manum Stephani notarii regionarii et scriniarii S. R. E. in mense Mart. indict. v.

Intertext edge

Open linked passage

Note