Benedictus VIII
Epistolae et decreta
Decr 29.3
Choose a text
More by Benedictus VIII
—
9769 Epetde27
29.1
XXIX. Epistola Benedicti VIII papae ad Stephanum Arvernorum episcopum pro Cluniacensibus. (Anno 1012-1024)[ Bullar. Cluniac., pag. 7.]
29.1
BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, STEPHANO Arvernorum religiosissimo episcopo, in Domino salutem.
29.2
Vobis notum est Cluniacum monasterium sanctae Romanae Ecclesiae, a fundatore ejusdem, ad defendendum contra insatiabilem cupiditatem saecularium esse commissum. Unde, justitiae regula dictante, admoniti, quotiescunque pressuram isdem locus a pravis nominibus patitur, scutum nostrae defensionis debemus opponere. In qua re sanctitatem vestram, ad confringendam cervicositatem eidem coenobio res delegatas rapere volentium, adjutricem nostri esse omni modis volumus; et non levem lapillum, sed fortissimum excommunicationis jaculum rogamus vos in eos intorquere, qui ausu nefario, Domini timore postposito, Dei servos scandalizare aut contristare, res eorum auferendo, non metuunt. Praecipue autem hoc ad praesens gladio feriantur Tetardus atque Girbertus filii Stephani, qui alodem, quem Amblardus archiepiscopus reliquit Sancto Petro, injuste retinent ac possident. Hi igitur, donec reddant jam dictum alodum, sicut ex parte nostra, ita ex vestra vinculo excommunicationis innodentur.
29.3
Bene valete.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).