Benedictus VIII
Epistolae et decreta
Decr 3.1
Choose a text
More by Benedictus VIII
—
9769 Epetde27
3.1
III. Benedictus VIII papa jura omnia ac bona S. Urgellensis Ecclesiae confirmat. (Anno 1012.)[COCQUELINES, Bullar. tom. I, page 319.]
3.1
BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, reverentissimo ac spirituali filio ERMENGAUDO sanctae Urgellensis Ecclesiae episcopo, tuisque successoribus in perpetuum.
3.2
Apostolatus nostri sollicitudo omnium ecclesiarum utilitatibus nos monet prospicere, et ne funditus corruant, opem perpetuae sustentationis impertire. Quapropter cunctis archiepiscopis, ducibus, marchionibus, comitibus, vicecomitibus, cunctisque sanctae Dei Ecclesiae filiis manifestum fieri volumus, quoniam una cum cuncto nostro clero episcoporum, cardinalium, presbyterorum, diaconorum subdiaconorumque, confirmamus atque concedimus huic supradicto Ermengaudo episcopo suum videlicet jam praefatum episcopatum sanctae Urgellensis Ecclesiae ex integro cum omnibus suis aedificiis, castellis, villis, fundis et casibus in quo sunt, ecclesiis, vineis quoque et terris et pratis, pascuis et silvis, arboribus pomiferis et inpomiferis, fructiferis vel infructiferis, diversi generis, paludibus et pantanis, salicetis, puteis, fontibus, rivis molendinis, piscationibus, seu etiam et venationibus, aquis aquarumque decursibus, montibus et collibus, plagis et planitiis, cavertinis, adjacentiisque eorum, cultum vel incultum, nec non et pertinentiam ejusdem episcopii, scilicet Cerdaniensis pagus, Libienensis, Bergitanensis, Paliarensis quoque, atque Ribacurcensis, Jestabiensis atque Cardosensis, Anabiensis ac Tirbensis, et locus sanctae Deodatae cum finibus suis, castrum etiam, quem dicunt Turres, cum finibus suis, et Bescaram cum finibus suis, cum ipso alode, quem dicunt Sor, et ipsos villares, quae dicunt Letone, et Colped ra cum finibus suis, Haclone et Sardina cum finibus suis, et ipso villare, quem dicunt Boscedera, Calbitiano cum finibus suis, et Lenztirdo cum finibus suis, et Submonte cum finibus suis, et ipsos alodes de valle Andozza, qui fuerunt de Sinifredo comite, et ipso fevo de Archavello, et ipso alode de Salellas cum ipso fevo de Sancto Stephano, et ipsas villas, quae dicunt Montaneo, Lello et Cubilare, cum illorum terminos, vel fines, et ipsa villa, quae dicunt Salento cum finibus suis, castrum etiam Sanguia cum finibus suis, et ipsa villa quae dicunt Tossen cum finibus suis, quam Burellus comes in hunc episcopatum pro sua olim donavit anima, et a suo filio Ermengaudo episcopo postea huic episcopatui confirmata. Confirmamus etiam id ipsa villa cum finibus suis ad locum vocitatum sanctae Urgellensis Ecclesiae de illa hora in antea, quam Raimundus comes reddidit in potestate Domino Deo ejusque praecelsae genitrici, et in manu memorato Ermengaudo episcopo propter remedium animae suae, et uxoris sui Ermesinde, et pro remedium animae genitoris sui, et fratris sui Ermengaudi, et ipso alode quem dicunt Castellione cum Guardiola et cum ipso Solane, cum illorum terminum vel fines, et ipso alode quem dicunt Turrizella, cum finibus suis, et ipsam haereditatem, quam saepe dicto Ermengaudo episcopo dedit ad jam praefatae sanctae sedis Urgellensis, qui illum advenit per successionis sui genitori, in tali videlicet ratione dum vixerit Arnaldus frater ejus teneat, et possideat, et post obitum vero suum remaneat ad sanctae praedictae sedis; alodem qui est ad ipsa spungia similiter. Confirmamus etiam ei tertiam partem Telonei ejusdem episcopii mercati cum pertinentiis vel cum omnibus ad ipsum episcopium, et suis omnibus locis ubicunque generaliter et ex integro pertinentibus, situm supradictum episcopatum a territorio Urgellensis, Cerdaniensis, Bergitanensis, Paliarensis, atque Ribacurcensis. Item et confirmamus tibi tuisque successoribus de ipsius supradicti episcopii locis, et pertinentiis, primitiis, et decimis, nec non et integram stabilimus ut nulla quaelibet persona clericis vestri episcopii consistentibus injuste ad districtionem, aut ad justa lex deportare laicali persona praesumetur. Nam quia supradictum episcopium cum suis rebus ubicunque sibi pertinentibus Francorum regibus per praeceptum domni et praestantissimi regis Caroli Franciae regionis, et per scriptionem nominis ejus concessit; et firmavit sigillo regale seu per concessione et donatione regis Ludovici proles Caroli, et per confirmationem regis praeceptis signansque sigillo proprio domini regis Caroli Ludovici prolis, nec non et per privilegia itaque beatorum apostolorum principis Petri, et domno Agapito papa et aliorum apostolorum, qui hic fuerunt functi, et obligationem illorum tenuerint, praecedentes episcopi sub jugo et servitio inviolatae Dei genitricis; sed ita et nos apostolica auctoritate firmamus ut a modo, et in antea quidquid vos vestrique successores legaliter acquisituri fueritis, futuris temporibus ex praesenti anno incarnationis Domini nostri Jesu Christi 1013, indictione XI, inclinati precibus vestris, per vestra regalia praecepta et hujus privilegii seriem in perpetuum vobis vestrisque successoribus confirmamus et stabilimus detinendum, possidendum et cum timore Dei dispensandum atque regendum, ut nullus rex, nullus princeps, nullus comes, nullus marchio, nullus judex, neque ulla magna parvaque persona aliquam vim, aut invasionem in eodem episcopio neque in suis pertinentiis nunquam facere praesumat. Pro quo, et sub divini judicii obtestatione, et anathematis interdictione promulgantes decrevimus, ut nulli nostrorum successorum pontificum, ut supra posuimus, neque ulla magna parvaque persona audeat neque praesumat contra hoc nostrum apostolicum privilegium in aliquibus agere injuste, neque frangere tentet. Ergo qui ad sanctae huius Ecclesiae aliquid rapit, aufert vel fraudat, invadit, retentat, devastat, aut nefaria calliditate suppresserit, pro homicida teneatur, atque reus in conspectu justi judicii Dei deputetur, et ut sacrilegus judicetur, et nisi per puram probatamque atque publicam poenitentiam et per Ecclesiae satisfactionem episcoporum manus impositionem juxta canonicas sanctiones reconciliatus non fuerit, regnum Dei non possideat, et non solum a regno Dei fit alienus, sed etiam a liminibus sanctae Dei Ecclesiae sit ejectus. Talium scelerum patratores, nisi per satisfactionem, nec vivus nec mortuus communicare non audeantur, et insuper anathematis vinculo damnentur, Deo et sanctis suis[ deest odibiles vel quid simile] efficiantur, et ab Ecclesiae catholicae communione pellantur. Quorum nos sequentes exempla omnes tales praesumptores a liminibus sanctae Dei Ecclesiae anathematizamus, apostolica auctoritate pellimus, et damnamus, atque sacrilegos esse judicamus, et non solum facientes, sed et consentientes eis; quia non solum qui faciunt judicantur rei, sed etiam qui facientibus consentiunt. Pari enim poena, et agentes et consentientes comprehendit. Si quis autem quod non credimus, in aliquibus frangere tentaverit, sciat se, nisi resipuerit, auctoritate Dei, et sancti Petri apostoli, atque nostra qui ejus fungimur vicariatione, anathematis vinculis indissolubiliter esse innodandum, et a regno Dei alienandum, et cum diabolo et ejus atrocissimis pompis atque cum Juda traditore Domini nostri Jesu Christi, incendio concremandum, et in voragine tartareoque chaos demersus cum impiis deficiat. Qui vero custos et observator exstiterit, benedictionis gratiam et coelestis retributionis a justo judice domino Deo nostro multipliciter consequatur, et vitae aeternae particeps esse mereatur. Amen.
3.3
Scriptum per manum Benedicti notarii, regionarii et scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae, in mense Decembris, indictione XI.
3.4
Giselbertus gratia Dei episcopus. Senensis Sigefredus Parmensis Ecclesiae Dei providentia episcopali infula redimitus. Ego Pontius, ac si indignus sub manu Dei omnipotentis Aratensis episcopus, confirmo et consigno hanc paginam, ut in Dei nomine firma permaneat omnique tempore. Petrus episcopus Pabiensis subscripsi; Sigefredus sanctae Placentinae Ecclesiae custos consentiens subscripsi. Leo episcopus ac si indignus Vercellensis Ecclesiae custos subscripsi. Hotkerus Leodiensis episcopus subscripsi. Ego Benedictus Dei gratia episcopus sanctae Silvae Candidae Ecclesiae interfui et subscripsi. Aimericus episcopus Ribacurcensis subscripsi. Petrus Magalonensis episcopus; Borellus ac si indignus episcopus; Bonifacius Taurinus episcopus subscripsi.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).