Benedictus VIII
Epistolae et decreta
Decr 36.4
Choose a text
More by Benedictus VIII
—
9769 Epetde27
36.1
XXXVI. Benedictus VIII Richardo abbati Fuldensi monasterium S. Andreae donat. (Anno 1024.)[DRONKE, Cod. diplom. Fuld., 347.]
36.1
BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, RICHARDO abbati venerabilis monasterii Salvatoris Domini nostri Jesu Christi et sancti Bonifatii, situm in loco qui Bocchonia juxta ripam fluminis quod vocatur Fulda, et per te in eodem venerabili monasterio tuisque successoribus in perpetuum.
36.2
Convenit apostolico moderamini pia religione pollentibus benevola compassione succurrere, et poscentium animis alacri devotione impertiri assensum. Ex hoc enim lucri potissimum premium aput conditore omnium Deo, si venerabilia sanctorum loca ordinate ad meliorem fuerint sine dubio statum perducta. Igitur quia postulasti a nobis quatinus concede remus ac reconfirmaremus vobis supradictum monasterium Salvatoris Domini nostri Jhesu Christi et sancti Bonifatii, situm in loco qui Bochonia juxta ripam fluminis quod vocatur Fulda, cum omnibus rebus mobilibus et inmobilibus sibi pertinentibus que nunc habet et inantea Deo auxiliante habebit; iterum concedimus hac donamus vobis monasterio in honore sancti Andreae apostoli quod exaiulo, quod situm est juxta ecclesiam Sanctae Dei Genitricis semperque virginis Mariae quae a Presepe, cum omnibus mansionibus, caminatis, cellis vinariis, et quoquina, cum vineis et ortis juxta se cum diversis arboribus pomorum, cum curie atque puteum, cum introito suo et exito per porta majore a via publica et cum omnibus ad eum generaliter pertinentibus, seu que foris extra urbem sive infra urbem sunt, que ei juste ac rationabiliter pertinere dinoscitur, a presenti septima indictione perpetualiter inmunitate sancte nostre Romane sedis apostolice id ipsum sacratissimum monasterium permanendum statuimus et statuendo confirmamus, ita ut cuncta loca ipsius monasterii amodo et usque in finem seculi cum omni securitate et tranquillitate vos cum posteris vestris tenere et possidere valeatis, ut, sub juris dicione sancte nostre cui Deo auctore deservimus Ecclesie constitutum, nullius alterius ecclesie juris dicionibus submittatur. Pro qua re piis desideriis faventes hanc nostram auctoritatem id quod exposcitur effectui mancipamus; et ideo omnem cujuslibet ecclesie sacerdotem in prephato monasterio dicionem quamlibet habere aut auctoritatem preter sedem apostolicam proibemus; ita ut nisi ab abbate monasterii fuerit invitatus nec missarum ibidem solemnitatem quispiam presumat omnimodo celebrare, ut profecto juxta id quod subjectum apostolice sedi firmitate privilegii consistit inconcusse dotatum permaneat locis et rebus tam eis quas moderno tempore tenet vel possidet, quam que futuris temporibus in jure ipsius monasterii divina pietas voluerit augere ex donis et oblationibus decimisque fidelium, absque ullius persone contradictione firmitate perpetua perfruatur. Constituimus quoque per hujus decreti nostri paginam ut quicunque cujuslibet ecclesiae presul vel quacunque dignitate predita persona hanc nostri privilegii kartam quam auctoritate principis apostolorum firmamus, temerare temptaverit anathema sit et iram Dei incurrens a cetu sanctorum omnium extorris existat et nihilominus prephati monasterii dignitas a nobis indulta perpetualiter inviolata permaneat; apostolica auctoritate subnixa scriptum.
36.3
+ Bene valete.
36.4
Data VI. Idus Februar. per manus Piligrimi Coloniensis archiepiscopi et bibliothecari sancte sedis apostolice, qui vicem Benedicto commisit episcopo. Anno, Deo propitio, pontificatus domni Benedicti summi pontificis et universalis octavi papae XII, imperii vero domni Heinrici secundi imperatoris Augusti X, indictione VII.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).