Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Benedictus VIII
Epistolae et decreta
Decr 37.5
Choose a text More by Benedictus VIII
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9769 Epetde27
37.1
DUBIA.
37.1
BENEDICTUS, episcopus et servus servorum Dei, reverentissimo et sanctissimo UNEWANNO, sanctae Hammaburgensis Ecclesiae episcopo, paternam dilectionem.
37.2
Si pastores ovium solem geluque pro gregis sui|| custodia die ac nocte ferre contenti sunt et ut ne qua ex eis aut errando pereat, aut ferinis laniata morsibus rapiatur, oculis semper vigilantibus circumspectant, quanto sudore quantaque cura debemus esse pervigiles, nos qui pastores animarum dicimur, attendamus, et susceptum officium exhibere erga custodiam Dominicarum ovium non cessemus, ne in die divini examinis pro nostra desidia ante summum pastorem negligentiae reatus excruciet....... ne quod ultus non fueris, perpetrari non permittas. Sit in te et boni pastoris dulcedo, sit et judicis severa districtio, unum scilicet quod innocenter viventes foveat, aliud quod inquietos feriendos a pravitate compescat. Viduis ac pupillis injuste oppressis defensio tua subveniat. Ecce, frater karissime, inter multa alia ista sunt sacerdotii, ista sunt pallii; quae si studiose servaveris, quod foris accepisse ostenderis, intus habebis.
37.3
Legationem quoque et archiepiscopalem potestatem in omnia regna septentrionalia, Danorum scilicet, Suenorum, Norvenorum, Hislandicorum et omnium insularum his regnis adjacentium, tibi et omnibus successoribus tuis perpetuo tenenda concedimus.
37.4
Si quis haec infringere, aut permutare, aut violare in toto vel in parte temptaverit, sit excommunicatus in perpetuum, nisi resipiscat, et Ecclesiae Hammaburgensi satisfaciat.
37.5
Data per manum Petri, cancellarii sanctae Ecclesiae, in mense Aprili, indictione quinta.

Intertext edge

Open linked passage

Note