Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Benedictus VIII
Epistolae et decreta
Decr 39.1
Choose a text More by Benedictus VIII
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9769 Epetde27
39.1
XXXIX. Bulla Benedicti papae VIII qua Henrico sanitatem a S. Benedicto restitutam esse testatur, monasterioque Casinensi asserit dona ab imperatore delata. (Anno 1012-1024.)[TOSTI, Storia di Monte Casino, I, 251.]
39.1
BENEDICTUS episcopus servus servorum Dei.
39.2
Notum volumus esse omnibus fidelibus Christianis, tam praelatis quam subditis, quia dominus Henricus imperator, spiritualis noster filius, perrexit ad monasterium Sancti Benedicti quod situm est in monte qui dicitur Castrocasini, ubi sacratissimum corpus ejusdem sanctissimi Benedicti humatum est; et quamvis maximam circa eumdem locum devotionem gereret, et nunquam terribilius ac venerabilius oratorium se vidisse assereret, tamen dubietatis scrupulo movebatur utrumnam beatus Benedictus corporaliter in eodem Casinensi coenobio quiesceret. Prae dolore autem quo gravissime idem imperator cruciabatur, nec plene dormienti, nec ex integro vigilanti sanctissimus Pater Benedictus eidem imperatori apparens, ubinam pateretur inquirit. Cui langorem protinus profitenti, sanctissimus Benedictus ait:« Scio quoniam tu me hactenus hic dubitasti quiescere; sed ne super hoc amplius dubites, meumque in loco isto una cum sorore mea certissime quiescere corpusculum credas, hoc tibi signum erit: cum primum hodie surrexeris in egestione urinae tuae tres lapillos non parvos egerere habebis, et ex tunc dolore isto amplius non laborabis, et scias quia ego sum frater Benedictus.» Et his dictis praesto disparuit. Experrectus imperator confestim surrexit, ac juxta visionem quam viderat sanitati pristinae redditus Deo et Patri Benedicto gratiam maximam retulit. Mane autem facto, veniens in conventum fratrum imperator ait:« Quidnam, domini mei, me consulitis donare medico qui me curavit?» Cumque responsum illi fuisset ut quidquid sibi de monasterio placeret, tolleret ac medico daret.:« Non, inquit, ita oportet, imperator: sed quod sanctissimus Pater Benedictus hac me evidenter nocte curavit, ratio est et quidem justissima ut de meamet camera illius debetur remunerare medelas.» Et haec dicens cum lacrymis gaudio mistis retulit omnibus quae videsset atque audisset; adjiciens:« Nunc plane pro certo cognovi quoniam vere locus iste sanctus est, et nulli mortalium est ulterius ambigendum quoniam hic sanctissimus Benedictus Pater pariter cum sancta sorore sua quiescat.» Ad fidem verborum tres illos lapillos, quos sub tenore visionis ante paululum egesserat, palam omnibus ostendebat. Imperator autem surgens et ad corpus beati Benedicti perveniens, obtulit beato Benedicto munera haec: Textum Evangelii de foris quidem ex uno latere adopertum auro purissimo ac gemmis valde pretiosis, ab intus vero uncialibus litteris atque figuris aureis mirifice decoratum. Calicem aureum cum patena sua gemmis et margaritis ac smaltis optimis laboratum cum mappula, cum quibus offertur, oloserica auro intexta de pallio diopistim adornatam optimis listis aureis, et orarium et mappula atque cingulum et stolam, singula intexta auro similiter, et pluviale diasprum cum lixtis auro textis, nec non et tunicam ejusdem subtegminis, aureis operibus exornatam. Situlam quoque et cuppam argenteam, cum qua fratres in festivitatibus biberint. Planetam diarodinam aureis lixtis ornatam una cum alba, et cingulo, stola atque manipulo. Recollegit autem a Judaeis qui retinebant in pignore pro quingentis aureis unam vestem de altario sancti Benedicti, quae fuit Caroli regis, nec non et calicem argenteum Saxonicum majorem cum patena sua, quem Theodoricus Saxonum rex beato Benedicto olim transmiserat. Nostra vero parvitas imperatoriae saluti congratulans, posuimus super altare beati Benedicti planetam optimam veneti coloris lixtis nihilominus aureis decenter ornatam, et stolam optimam auro bustam cum manipulo suo. Similiter et Belgrinus archiepiscopus obtulit planetam purpuream optimam aureis lixtis mensium duodecim signa habentibus, in circuitu adornatam, stolam cum aureo pluviali unum. Quae omnia posuimus super altare sancti Benedicti in perpetuum ibi habenda.
39.3
Quapropter ego qui supra Benedictus episcopus, servus servorum Dei, una cum praedicto imperatore omnes qui Christiano vocabulo censentur, obsecramus per Dominum Patrem omnipotentem et per Jesum Christum Filium ejus unicum Dominum nostrum, qui pro salute totius mundi nasci, mori et resurgere voluit, et per Spiritum sanctum, ex utroque procedentem, et per beatissimum Petrum apostolorum principem, qui habet potestatem ligandi atque solvendi, ut nullus unquam thesaurum et omnia quae praedictus imperator pro remedio animae suae in praedictam ecclesiam antea contulerit, quolibet modo vel ingenio aliquatenus tollere praesumat. Si quis autem, quod non optamus, hanc nostram obstestationem vel obsecrationem pro nihilo duxerit, et aliquid de ea quae superius scripta sunt, de praedicta ecclesia quolibet modo et temerario ausu tollere praesumpserit, sciat se anathematis vinculis innodatum, et a regno Dei alienum; et cum diabolo et ejus atrocissimis pompis, atque cum Juda traditore Domini nostri Jesu Christi, aeternis incendiis et suppliciis concremandus sit deputatus. At vero qui pio intuitu observator et in omnibus exstiterit custodiens hujus nostri apostolici constituti, et ad cultum Dei respicientibus( sic), benedictionis gratiam a misericordissimo Domino nostro per intercessionem beati Benedicti multipliciter consequatur, et vitae aeternae particeps esse mereatur. Amen.
39.4
Interfuere huic rei Puppo patriarcha Aquilegensis, Belgrinus archiepiscopus Coloniensis cum omnibus fere episcopis et abbatibus totius Galliae et Italiae.

Intertext edge

Open linked passage

Note