Benedictus VIII
Epistolae et decreta
Decr 4.2
Choose a text
More by Benedictus VIII
—
9769 Epetde27
4.1
IV. Benedictus VIII Ecclesiae Bambergensis, petentibus Heinrico rege et Eberhardo episcopo, privilegia confirmat. (Anno 1013.)[PERTZ, Monum. Germ. hist. Scr. IV, 808, in Vita Heinrici imp., auct. Adalberto.]
4.1
BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, dilectissimo sibi in Christo semper domino et serenissimo regi HEINRICO, a Deo coronato, suoque spirituali filio, Eberhardo quoque confratri et coepiscopo suo, sanctae videlicet Babenbergensis Ecclesiae venerabili episcopo, aeternam in Domino salutem et apostolicam benedictionem.
4.2
Inter omnia quae divinae providentiae consilio disponuntur, ad laudem respicit Creatoris, quod etiam a summis viris Deoque devotis, intuitu pietatis et spe aeternae retributionis, venerabilia loca eorum sumptibus sublimantur rectissimeque ordinantur, possessionum suarum beneficiis cumulantur, et in meliorem statum, Christo auxiliante, commutantur. Unde, dilectissime fili in omnibus, quae te ad laudem et gloriam Redemptoris nostri devote et misericorditer fecisse, manifestum est, nihil perfectius nihilque melius ad promerendum regnum coelorum agere potuisti, quam quod illum tibi fecisti haeredem, a quo aeternam accepturus es haereditatem, quodque sancta Babenbergensis Ecclesia ad episcopalis dignitatis fastigium per te sublimata, illic tibi beatissimam Dei Genitricem semperque virginem Mariam, beatissimosque apostolos Christi Petrum et Paulum, una cum sanctis martyribus Kiliano et Georgio, elegisti in patrocinium; qui, Christo propitio compensata vicissitudine, adipiscendi regni coelestis perpetuum praestabunt auxilium. Pro tanto igitur Deo ejusque sanctis collato servitio in primis ipsi gratias debitasque laudes referimus, qui tibi tam sanctum opus faciendum inspiravit, et ut ad votum tuum perficeres, largiflua pietate adjuvare disposuit. Deinde quoniam sancta Romana Ecclesia, quae bene fundata est supra firmam petram, hoc semper habuit verae charitatis indicium, ut de exteriorum gauderet provectu Ecclesiarum: competit nostro apostolico moderamini, ut nos, qui eidem Deo auctore deservimus, sancto studio tuo plenissime congaudeamus, sperantes tui operis habere portionem, si, quod tuum est per laborem, nostrum facimus per charitatem. Quapropter, quoniam petisti a nobis una cum confratre nostro Eberhardo, ejusdem sanctae Babenbergensis Ecclesiae Deo digno episcopo, ut omnia, quae privilegiorum auctoritate sibi suaeque Ecclesiae a praedecessoribus nostris, videlicet domno Joanne et Sergio, summis pontificibus, collata sunt, nostrae quoque auctoritatis privilegio confirmaremus, considerantes nos quidem vestrae devotionis affectum piaeque voluntatis propositum, libentissime petitionibus vestris assensum praebere decernimus. Quocirca statuentes atque promulgantes, coram Deo et terribili futuro ejus examine, per hujus nostri apostolici privilegii seriem et constitutionem sancimus, et beatae Dei Genitricis semperque virginis Mariae, necnon et beatorum apostolorum Petri et Pauli sanctorumque martyrum Kiliani et Georgii caeterorumque omnium sanctorum auctoritate, in quorum nomine praenominata Ecclesia dedicata est, decernimus, atque obtestamur tam apostolicae sedis futuros pontifices, quam qui ecclesiasticas administraverint actiones, cunctosque Christianitatis titulo insignitos, ut nullus habeat licentiam de his omnibus quae eidem Ecclesiae a praedecessoribus nostris per privilegia concessa sunt, vel a nobis data vel danda sunt, aut ab aliquibus fidelibus viris ac mulieribus praefatae Ecclesiae tradita sunt, vel in antea futuris temporibus contradentur, tam in familiis quam in terris, seu in aliquibus possessionibus, convellendi, destruendi, molestandi vel alienandi. Si quis vero, quod non credimus, temerario ausu contra ea quae hac nostra stabili et inconvulsa firmitate pie et fideliter per hoc nostrum privilegium disposita sunt, contraire temptaverit, et haec, quae a nobis ad laudem Dei pro stabilitate praescriptae aecclesiae statuta sunt, refragari, aut in quoquam transgredi, sciat se auctoritate beati Petri principis apostolorum omnium nostraque, cujus immeriti vicem agimus, anathematis vinculis innodatum, et cum diabolo ejusque atrocissimis pompis atque cum Juda traditore Domini nostri Jesu Christi aeterni incendii supplicio concremandum, nisi resipuerit et eidem Ecclesiae digna emendatione satisfecerit. At vero qui devota intentione observator exstiterit hujus nostri privilegii ad cultum Dei respicientis, benedictionis gratiam a misericordissimo Deo et Domino multipliciter consequatur, et vitae aeternae particeps effici mereatur. Sancta Trinitas charitatem vestram illibatam custodiat.
4.3
Scriptum per manum Herhardi, scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae, in mense Junio, indictione XI Datum per manum Benedicti, Portuensis episcopi et bibliothecarii sanctae Romanae Ecclesiae, anno, Deo propitio, pontificatus domini nostri Benedicti summi pontificis et universalis octavi papae primo.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).