Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Benedictus VIII
Epistolae et decreta
Decr 5.1
Choose a text More by Benedictus VIII
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9769 Epetde27
5.1
V. Benedicti VIII papae bulla qua Farfensi coenobio bona ac jura omnia confirmat. (Anno 1013.)[MURATORI, Script. Ital., II, 557.]
5.1
BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Domino filio GUIDONI coangelico, abbati monasterii quod dicitur in Pharpha de loco Acutiano, tuisque successoribus in perpetuum.
5.2
Igitur quia petistis a nobis quatenus ex nostra largitate nostroque dono concederemus vestrae religioni in fundo Massa ecclesiam Sanctae Mariae in loco qui dicitur Formellus, cum omni ornatu ipsius, atque vineis et terris, sicut olim detinuerunt duo presbyteri Benedicti propriis vocitati nominibus, qui modo videntur esse vestri monachi, cum introitu, et exitu suo, et omnibus sibi generaliter et in omnibus pertinentibus. Concedimus vobis insuper in supradicto fundo Massa casales tres ex integro, scilicet casale de Petroccio, et casale Leonis Sabinensis et casale Petri de Leone ferrario, cum casis, vineis, terris, campis, pratis, pascuis, silvis et arboribus, pomiferis, fructiferis vel infructiferis diversi generis, cultum vel incultum, vacuum vel plenum. Affines vero et termini eorum sicut nunc sunt et ab origine fuerunt, et quemadmodum in vestrae acquisitionis continetur chartula, et sicut haeredes supradictorum hominum ad laborandum suis modo detinere videntur manibus. Omnia juris sanctae Romanae, cui Dei auctore praesidemus atque deservimus, Ecclesiae, vobis ad tenendum emissa praeceptione concedimus a praesenti indictione XI vobis vestrisque successoribus absque reddito vel censu perpetualiter detinendum. Statuentes apostolica censura et auctoritate beati Petri apostolorum principis, sub divinis obtestationibus et anathematis intordictionibus, ut nulli unquam successorum nostrorum paparum, vel aliae cuilibet magnae parvaeque personae, per nominata loca a potestate et dictione vestra vestrorumque successorum, ac vestri monasterii auferre vel alienare quoquo modo liceat. Si quis autem temerario ausu magna parvaque persona contra hoc privilegium agere praesumpserit, sciat se a Deo alienum, et cum omnibus impiis aeterno incendio ac supplicio condemnatum. At vero qui pio intuitu custos et observator hujus nostri privilegii exstiterit, gratiam atque misericordiam, vitamque aeternam a misericordiosissimo Domino Deo nostro consequi mereatur in saecula saeculorum. Amen.
5.3
Scriptum per manus Benedicti regionarii notarii, et scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae in manu apostolica, indictione supradicta XI.
5.4
Bene valete.
5.5
Datum VIII Kalend. Maii per manus Benedicti Domini gratia episcopi Sanctae Silvae Candidae Ecclesiae, et bibliothecarii sanctae apostolicae sedis, anno, Deo propitio, pontificatus D. N. Benedicti sanctissimi VIII papae primo.

Intertext edge

Open linked passage

Note