Benedictus VIII
Epistolae et decreta
Decr 6.1
Choose a text
More by Benedictus VIII
—
9769 Epetde27
6.1
VI. Donatio terrarum facta Farfensi coenobio ejusque abbati Guidoni a Benedicto VIII pontifice maximo. (Anno 1013.)[MURATORI, Antiq. Ital. IV, 799.]
6.1
In nomine Domini nostri Jesu Christi, anno Deo propitio pontificatus domini Benedicti summi pontificis et universalis papae VIII in sacratissima sede beati Petri primo, indictione XI, mense Junio, die II. Dum pro adipiscendis coelestis regni gaudiis aeternis procul dubio ad cultum divinae majestatis conferenda stipendia omnino fas exigit, eo quod valemus, nisu quaeque ad stabilitatem integritatis perfectam in venerabilibus locis permanere, et non tantum verbo firmitatis maneat, verum etiam per seriem scripturarum paginam volumus esse testatum, maxime in quibus omnipotenti Deo laudes referuntur; ut Redemptori nostro hoc ipsum quod ad gloriam sancti nominis ejus dignoscitur procurasse, sit acceptabile, a nobis inferius ascriptum, et domno Gregorio et domnae Mariae genitorum meorum, pro quorum amore et venia meorumque delictorum offero, ut ab eodem Domino Deo nostro sanctissimis suis miserationibus in ethereis arcibus conferatur remuneratio, et veniam delictorum omnium consequi mereantur. Quapropter ego suprascriptus domnus Benedictus almae Romae praesul a praesenti die do, dono, cedo, trado et irrevocabiliter largior, simul atque concedo ex propria mea substantia, propria, spontanea, meaque voluntate, vobis, Guido, venerabilis presbyter et monachus atque abbas venerabilis monasterii Sanctae Dei Genitricis Mariae dominae nostrae terrae Sabinensis, in loco qui dicitur Acutianus, vestrisque successoribus abbatibus, presbyteris et monachis, majoribus minoribusque, qui in eodem venerabili monasterio Deo servituri sunt, pro vestris sacrosanctis fidelibus et quotidianis orationibus, quas pro salute animarum nostrarum facere non cessatis. Ideoque remunero et dono et offero pro anima mea et animabus praenominatorum piae recordationis olim genitorum meorum: id est totam integram vineam et terram quas ad laborandum detinuit Benedictulus, qui dicebatur de Laxo, et Pecculus filius ejus, qui fuerunt famuli nostri, cum casis, vineis, et terris, campis, pascuis, silvis, salectis, arboribus pomiferis, fructiferis vel infructiferis, diversique generis, rivis, fontibus aque perennibus, cultum vel incultum, vacuum et plenum, sic in integrum, quomodo supradicti famuli nostri ad laborandum suis detinuerunt manibus, in montibus et planiciebus per diversa loca et vocabula, ubicunque posita esse videntur, cum introitu et exitu suo, et cum omnibus ad ea generaliter in integrum pertinentibus, posita in territorio Collinensi in fundo Flajano, sicuti ejus affines ab origine fuerunt, vel modo designari possunt, juris, cui existunt. Quae a praesenti die largimur vobis, ita ut a vobis continuas orationes suscipiamus; qui si carnalia vobis concedimus, spiritualia a vobis percipere debemus. Et a praesenti die pro redemptione animarum fratrum et sororum meorum, et meae, qui supra donator, habeatis, teneatis, possideatis, et utendi, fruendi, possidendi, vendendi, donandi, commutandi, vel quidquid ad luminariorum concinnationem ad sanctae Ecclesiae utilitatem vestri monasterii facere sive peragere volueritis, in vestra vestrorumque successorum sit potestate. Et nullo unquam tempore a me, neque ab haeredibus et successoribus meis, neque a me submissa magna vel parva persona aliquam aliquando habebitis quaestionem aut calumniam. Et si vobis vestrisque successoribus opus intervenerit, stare me una cum haeredibus et successoribus meis, et defendere promitto ab omni homine in omni tempore et in omni loco, ubi vobis necesse fuerit. Et haec omnia, quae hujus donationis chartulae series textus eloquitur, inviolabiliter conservare atque adimplere promitto. Nam, quod absit, si contra haec quae superius notata sunt, vel ascripta leguntur, agere praesumpserimus, et cuncta non observaverimus, tunc daturos nos promittimus vobis ante omnis litis initium poenae nomine auri optimi libras duas; et post solutam poenam hujus donationis chartulae series in sua nihilominus maneat firmitate. Quam scribendam rogavit Roccionem, scriniarium sanctae Romanae Ecclesiae. Et ego, qui supra scriptus manu propria subscripsi, et testes qui subscriberent, rogavi, et vobis, qui supra, contradidi in mense et indictione suprascripta XI.
6.2
+ T h F K I h C T X C, qui et Benedictus episcopus servus servorum Dei.
6.3
+ Hilperinus filius Hilperini.
6.4
+ Franco filius Duranti.
6.5
+ Joannes, qui Paparone vocatur.
6.6
+ Octavianus filius Sergii de Transtiberim.
6.7
+ Crescentius filius Joannis de Lottecar.
6.8
+ Ego Roccio scriniarius sanctae Romanae Ecclesiae, qui supra scriptor hujus chartulae complevi et absolvi.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).