Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Benedictus VIII
Epistolae et decreta
Decr 7.1
Choose a text More by Benedictus VIII
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9769 Epetde27
7.1
VII. Bulla Benedicti papae VIII pro monasterio Sancti Sepulcri in loco Nociati. (Anno 1013, mense Decembri.)[MITTARELLI, Annal. Camaldul., I, Append., p. 212, ex autographo monasterii Fontisboni.]
7.1
BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio RODERICO, qui BONIZZO vocari videtur, abbati monasterii Sancti Sepulcri ac sanctorum Quatuor Evangelistarum, quod situm est in castro Felicitatis, in loco Nociati, tuisque successoribus in perpetuum.
7.2
Quoniam si quid ad honorem Dei et sancta Dei monasteria ordinamus, mercedem inde in futurum a Deo nos recepturos esse non dubitamus: idcirco nos quibus ecclesiarum Dei cura commissa est ecclesiam praedictam in posterum provideatis de rebus sanctae nostrae Romanae Ecclesiae privilegium nostrae auctoritatis constituere ratum duximus; arbitramur etenim ad futurae utilitatis fructum plurimum valere quod contra insectationes tyrannorum et quorumlibet pravorum vires videtur habere. Auctoritate igitur apostolica constituimus privilegium de ea quae inferius continet pro remedio animae nostrae nostrorumque successorum pontificum et pro sustentatione fratrum et susceptione inopum et peregrinorum et congregatis in Christi laudibus, quia mercedem in futurum a Deo nos recepturos non dubitamus; proinde concedo vobis vestrisque successoribus in perpetuum, id est Corte quae Constantiorum, et Sargonina, et Nobule et Balzolo, et campo Dominico et campo de Puzzo et Flavelle totum in numerum, sicuti sanctae nostrae Romanae Ecclesiae cui Deo auctore deservimus Ecclesiae, vobis vestrisque successoribus in perpetuum detinendum et perfruendum concedimus, vestris precibus inclinati, a praesenti duodecima indictione nostra auctoritate libera atque secura habeatis ab omni extranea potestate, ita ut nullus dux, princeps, comes, aut vicecomes, vel magna parvaque persona, potestatem ibi exerceat vel vim facere ibidem praesumat, ita sane ut singulis quibusque in indictionibus pensionem auctionarii sanctae nostrae Romanae Ecclesiae duos aureos solidos difficultate postposita persolvatis. Statuentes itaque apostolica auctoritate sub divini judicii obtestatione et anathematis interdictione ut nulli unquam successorum nostrorum pontificum, vel magna parvaque persona, sicuti supra scriptum est, contra hoc nostrum privilegium venire audeat. Si quis autem, quod non optamus, temerario ausu contra haec venire attentaverit, et sicuti a nostra apostolica auctoritate concessum et confirmatum est, permanere non dimiserit, sciat se maledictum et anathematis vinculo a Patre et Filio et Spiritu sancto innodatum, et in aeternis incendiis cum Juda traditore Domini nostri Jesu Christi habeat portionem. At vero qui pio intuitu custos et observator hujus nostri apostolici privilegii exstiterit, benedictionis gratiam a justo judice Domino Deo nostro consequi mereatur et vitam aeternam particeps effici mereatur in saecula saeculorum. Amen.
7.3
Scriptum per manus Sergii notarii regionarii sanctae Romanae Ecclesiae in mense et indictione suprascripta duodecima.
7.4
+ Bene valete. SS.
7.5
In nomine Domini datum per manus Azzoni episcopi sanctae Ostiensis Ecclesiae et bibliothecarii sanctae apostolicae sedis, anno, Deo propitio, domni Benedicti summi pontificis et universalis octavi papae in sacratissima sede beati Petri secundo, in mense Decembrio, indictione suprascripta duodecima.

Intertext edge

Open linked passage

Note