Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Benedictus VIII
Epistolae et decreta
Decr 8.1
Choose a text More by Benedictus VIII
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9769 Epetde27
8.1
VIII. Benedictus VIII Heinrico imperatori tradit cortes tres in ducatu Bavariae sitas pro quibus Colle Calvum regalem curtem accipit. (Anno 1014.)[MANSI, Concil. XIX, 329.]
8.1
BENEDICTUS episcopus, servus servorum Dei, dilectissimo in Domino spirituali filio H. invictissimo ac triumphatori Augusto.
8.2
Quanquam rei commutatio ex ipsa corporali traditione possit firma consistere, vel ea quae legaliter geruntur nulla valeant refragatione convelli, ne quae tamen possit esse contradendi dubietas, nostrae debet intervenire auctoritatis adnisus. Et quoniam curtes tres cum omnibus earum pertinentiis, servos denique et ancillas, colonos cum colonabus utriusque sexus ibidem residentibus, sic hactenus nostra apostolica sedes detinuit in jure sanctae Romanae, cui, Deo auctore, deservimus Ecclesiae, charitas nostra poscit et desiderat commutare; ad cujus vicem recompensationis recepimus nos, a vobis in sanctam nostram Romanam Ecclesiam, dilecte fili II. imperator Auguste, curtem regalem quae dicitur N. cum omni sua pertinentia, constituta infra comitatum Spolitanum, quae ad vestrum videtur pertinere imperium, vobis in perpetuum jam dictas tres curtes tradimus atque commutamus, ut a praesenti die illas habeatis, teneatis, possideatis. et in vestrum jus et dominium perpetualiter vindicetis, ita ut nullus unquam nostrorum successorum pontificii, vel quaelibet alia magna vel parva persona, ipsas tres praedictas curtes cum omnibus earum pertinentiis a potestate et ditione vestra auferre aut alienare audeat: sed liceat vos in perpetuum omni tempore a nostra S. R. E. receptas tenere et possidere. Quod si quis hoc nostrum apostolicum praeceptum, quod non credimus, infringere tentaverit, sciat se vobis compositurum auri purissimi libras centum; et hanc commutationum paginam in sua manere firmitate perpetualiter.

Intertext edge

Open linked passage

Note