Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Benedictus VIII
Epistolae et decreta
Decr 9.1
Choose a text More by Benedictus VIII
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9769 Epetde27
9.1
IX. Benedictus VIII monasterii B. Petri Bremetensis libertatem et possessiones confirmat . (Anno. 1014.)[UGHELLI, Italia sacra, IV, 1024.]
9.1
BENEDICTUS, etc., dilecto filio GOTTIFREDO abbati venerabili monasterii B. Petri apostolorum principis, fundati in Bremetensi territorio inter Padum et Ticinum, suisque successoribus in perpetuum.
9.2
Si semper sunt concedenda quae piis desideriis congruant, quanto potissimum non sunt deneganda ea quae pro divini cultus stabilitate petuntur, etc. Igitur quia per interventa I. charissimi nostri, Adalberti gratia Dei marchionis gloriosissimi, ac imp. Henrici postulatio fratrum ejusdem Bremetensis monasterii..... quatenus ad ipsum monasterium, quod prius ad Dei honorem ac S. Petri apostolorum principis tempore regis Theodorici ab Abbone patritio fuit prope Alpes in loco Novalesio nuncupato aedificatum, et postmodum imminente Sarracenorum persecutione studio Adalberti Deo devoti marchionis translatum est, collecta congregatione fratrum regularium ad oppidum quod Bremetum dicitur privilegiis nostrae S. sedis apostolicae roboratum. Quorum piis desideriis faventes hac nostra auctoritate id quod postulatum est concedimus. Et ideo omnibus cujuslibet ecclesiae sacerdotibus quamlibet ditionem habere, vel missarum solemnia ibidem celebrare prohibemus, nisi ab abbate ipsius loci invitatus fuerit, sed nec aliquam ordinationem vel consecrationem illic facere praesumat. Confirmamus etiam eidem monasterio B. Petri apostoli omnes res et possessiones quae ab initio fundationis suae apud Novalesium supradictus vir excellentissimus et Christianissimus Abbo per testamenti paginam, sive citra viventis tradidit et delegavit, quasque praedictus Adalbertus marchio cum uxore sua deinceps apud Bermetum. translatum donavit. Ecclesiam vero, quae est constructa in honorem S. Dei Genitricis virginis Mariae in Pollicino cum omnibus suis pertinentiis, cellam quoque vocabulo S. Andreae in civitate Taurinensi cum omnibus suis pertinentiis praedicto monasterio confirmamus, etc. Insuper cellam quam a Paganis vocant, cum omnibus suis pertinentiis, sicut per praecepta ei delegatum est; quin etiam Gabiani cortem cum universo territorio, quae est in Stupunico, Vallicella, Maridiago, Loretto, Roxaria, et Abrusiateo monasteriolo Gorgiano, quae omnia cum praedicta corte ac suis pertinentiis jam dicto monasterio per praeceptum concessum est. Pollentium quoque cellam, quae ab ejusdem monasterii fratribus noviter constructa est, et colonia cortem, et Mancianum castrum cum omnibus suis pertinentiis, quae Oddo marchio pro remedio animae suae matris eidem monasterio cum sua conjuge per chartam offersionis concessit; Cavallarium etiam cum corte magna, et omnibus aliis suis appenditiis, sicut ab Arduino marchione pro remedio animae suae matris eidem coenobio largitum est. Castrum vero S. Georgii, et Casalis curtem, cellulam vero in honorem S. Petri constructam in valle quae dicitur Ignaria cum omni sua integritate; cellam quoque S. Petri principis apostolorum, et S. Michaelis archangeli, et ecclesiam in honorem S. Stephani sacratas cum castro quod vocatur Rodo, et aliud nomine Virdunum cum omnibus suis pertinentiis, cum portis, ripaticis, etc. Si quis autem, etc.
9.3
Scriptum per manus Leonis notarii regionarii et scrinarii S. R. E., in mense Februario et indict. XII, anno, Deo propitio, pontificatus domini Benedicti summi pontificis et universalis VIII papae in sacratissima sede B. Petri apostoli II, imperante D. Henrico a Deo coronato magno imperatore anno I, in mense et indict. suprascripta XII.
9.4
Bene valete.

Intertext edge

Open linked passage

Note