Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Bernaldus Constantiensis1054-1100
Chronicon
Chro 6
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
21338 Chroni27
6.1
HAE SUNT CRONICA BERNOLDI, QUAE CONTRADIDIT MONASTERIO DOMNI SALVATORIS.
6.1
Prima est hujus mundi aetas ab Adam usque ad Noe, continens annos juxta Hebraicam veritatem 1656, juxta septuaginta interpretes 2240 generationes juxta utramque editionem numero 10. Quae universali est deleta diluvio; sicut primam cujusque hominis oblivio demergere consuevit aetatem. Quotus enim quisque est, qui suam recordetur infantiam?
6.2
Secunda aetas a Noe usque ad Abraham, generationes juxta Hebraicam veritatem complexa 10, annos autem 292, porro juxta septuaginta interpretes annos 1072, generationes vero 11. Haec quasi puericia fuit gentis populi Dei, et ideo in lingua inventa est, id est Hebrea. A puericia namque homo incipit loqui nosse post infantiam, quae hinc appellata est, quod fari non potest.
6.3
Tercia ab Abraham usque ad David, generationes juxta utramque auctoritatem 14, annos autem 842 complectens. Haec quaedam velut adulescentia fuit populi Dei, qua aetate incipit homo posse generare. Propterea Matheus evangelista generationum ex Abraham sumpsit exordium; qui etiam pater gentium constitutus est, quando mutatum nomen accepit.
6.4
Quarta a David usque ad transmigrationem Babilonis, habens annos juxta Hebraicam veritatem 460, juxta septuaginta translationem 12 amplius, generationes juxta utrosque codices 17; quas tamen evangelista Matheus certi mysterii gratia 14 ponit. A qua velut juvenali aetate in populo Dei regum tempora coeperunt. Haec namque aetas in hominibus apta gubernando solet existere regno.
6.5
Quinta quasi senilis aetas, a transmigratione Babilonis usque in adventum domini Salvatoris et incarnationem, generationibus et ipsa 14, porro annis 570 extenta, in qua ut gravi senectute fessa, malis crebrioribus plebs Hebrea quassatur.
6.6
Sexta quae nunc agitur aetas, nulla generationum vel temporum serie certa, set ut aetas decrepita, ipsa totius seculi morte consumenda. Has erumnosas plenasque laboribus mundi aetates, sancti quique felici morte vicerunt.
6.7
Septima jam sabbati perennis aetate suscepti, octavam beatae resurrectionis aetatem, in qua semper cum Domino regnent, expectant.
6.1.1
HAE SUNT CRONICA BERNOLDI, QUAE CONTRADIDIT MONASTERIO DOMNI SALVATORIS. Decursus praedictarum aetatum.
6.1.1
Prima igitur aetate seculi nascentis, prima hujus die, fecit Deus lucem, quam appellavit diem. Secunda firmamentum coeli in medio libravit aquarum, ipsis aquis ac terra cum superiore coelo et virtutibus, quae in eo conditorem laudarent, ante horum sex dierum exordium creatis, etc........ ut apud Bedam de sex aetatibus mundi.
6.1.2
Josaphat, filius Asa, annis 25. Helias Thespites tres semis annos pluviam continuit propter peccata Achab et populi Israhel. Et inter caetera magnalia Heliseum, filium Saphat, qui fuit de Abelmaula, pro se unxit in prophaetam. Ieronimus in libro Hebraicarum questionum asserit, Heliam esse Fineen, qui zelo Domini accensus Zambri cum Moabitide fornicantem transfixit. Proprie autem vocatur Finees, nam ab eventu Helias dicitur. Cum enim idem Finees ab Israelitico populo mitteretur ad tribum Ruben et Gath, quae enormis magnitudinis altare construxerant, hoc ab eis responsum excusationis accepit: Fortissimus Deus Dominus ipse novit. Ex quorum responso ipse Phinees vocatus est Helias, quod interpretatur: Deus Dominus, etc............
6.1.3
Roma condita in monte Palatino, 11. Kal. Maii, a geminis Remo et Romulo, filiis Rheae Silviae, quae erat filia Numitoris fratris regis Amulii, virgo vestalis, set constuprata in salibus ludis. Sabinae raptae, anno ab urbe condita tercio. Remus rutero pastorali a Fabio, Romuli duce, occisus.
6.1.4
Ezechias, filius Achaz, annis 29. Hujus anno sexto Salmanasar rex Assyriorum, capta Samaria, transtulit Israhel in Assyrios. Cujus regnum a primo Jeroboam steterat annis 360, etc..........
6.1.5
Qui autem reliqui fuerunt Judei, transfugerunt in Aegiptum. Qua post annos quinque percussa a Chaldeis, in Babiloniam sunt et ipsi transmigrati.
6.2.1
HAE SUNT CRONICA BERNOLDI, QUAE CONTRADIDIT MONASTERIO DOMNI SALVATORIS. De quinta aetate mundi.
6.2.1
Quinta mundi aetas ab exterminio coepit regni Judaici, quod juxta prophetiam Jeremiae 70 annis permansit etc....................
6.2.2
Consentit his Josephus, in decimo Antiquitatum libro scribens, templum et Jerusalem et omnem Judeam 70 annis permansisse desolatam. Qui rursum enumerando reges Babilonis-- si tamen ipse sic scripsit, et non codex fallit mendosus-- centum facere annos ab eversa Jerusalem usque ad eversionem regni Chaldeorum facit colligi etc.......
6.2.3
Anno 18 imperii Tiberii Dominus sua passione mundum redemit, et praedicaturi per Judeae regiones apostoli, Jacobum fratrem Domini Jerosolimis ordinant episcopum. Ordinant et 7 diacones; et lapidato Stephano aeclesia per regiones Judeae et Samariae dispergitur. Agrippa cognomento Herodes, filius Aristoboli filii Herodis regis, accusator Herodis tetrarchae Romam profectus, a Tiberio in vincula coicitur ubi plurimos sibi ascivit ad amiciciam, et maxime Germanici filium Gaium etc.......
6.2.4
Domitianus frater Titi junior, annos 15, menses 5. Hic secundus post Neronem christianos persequitur. Sub quo apostolus Johannes in Pathmos insulam relegatus est, et Flavia Domitilla, Flavii Clementis consulis ex sorore neptis, in insulam Pontianam ob fidei testimonium exiliatur.
6.3.1
HAE SUNT CRONICA BERNOLDI, QUAE CONTRADIDIT MONASTERIO DOMNI SALVATORIS. De regnis principalibus.
6.3.1
Primum regnum Assiriorum a Nino, Beli filio, et Semiramide uxore ejus cepit, et permansit usque ad Thonoscon- coleron regem, qui Grece Sardanapallus vocatur, quem Abarces praefectus Medorum vicit, et regnum illud in Medos transtulit. In eo regnatum est a regibus 36 annis 1240, factis ab initio mundi ante hujus regni exortum secundum chronicam Eusebii annis 3142. Hujus regni caput Babilon civitas extitit. Hoc destructo, regnum Medorum incipit, quod a rege Abarce usque ad Astrigen, quem Cirus superavit, steterat annis 259 sub regibus 8, Chaldeis interim in Babilone non parva potestate regnantibus. Exin regnum Persarum, quod Cyrus adjecto Medorum Chaldeorumque regno magnifice ampliavit, ab ipso Cyro usque ad Darium regem, Arsami filium steterat annis 231 sub regibus 14. Hoc Alexander Magnus rex Macedonum occiso Dario destruxit, omnemque sibimet orientem subegit, et Alexandriam in Aegipto condidit.
6.3.2
Deinde regnum Grecorum seu Alexandrinorum, ab ipso Alexandro Magno usque ad Ptolomeum Dionisium et sororem ejus Cleopatram Juliique Caesaris monarchiam, permanens annis 281 sub regibus 11, quamvis eadem Cleopatra postea permittente Julio 20 annis regnaverit, usque ad Octaviani Augusti annum 15.
6.3.3
Post hoc excellentissimum regnum Romanorum, quod jam pridem sub regibus et consulibus adoleverat, ab ipso Julio Caesare et Octaviano Augusto consurgens, omni prope mundo imperavit et usque ad haec tempora paulatim decrescendo perduravit.
6.3.4
Haec sunt principalia regna per cursum temporum sibi invicem succedentia, reliquaque regna bellorum tempestatibus quatientia.
6.3.5
Inter haec fuere alia plurima regna, minora quidem supradictis set tamen historicorum stilis celeberrima, de quibus eminentiora sunt haec: Sycioniorum, Aegiptiorum, Argivorum, Hebreorum, Atheniensium Micenarum, Lacedemoniorum, Corinthiorum, Macedonum, Lidorum, Siriae, Asiae, Latinorum qui postea Romani appellati sunt. Set de Latinis quomodo ad Romanorum excellentiam venerint, paucis dicamus.
6.3.6
Ante Trojanum famosissimum bellum Trojaeque excidium in Italia regnaverunt: Janus, Saturnus, Picus, Faunus, Latinus annis 150. Deinde post tercium annum exterminii Trojae, quod 877 regni Assyriorum contigit anno, Aeneas profugus inde in Italiam veniens, filiam Latini Laviniam accepit uxorem, regnoque succedens ipse et posteri ejus 15, qui omnes Silvii cognominati sunt, usque ad Amulium Silvium, Numitoris fratrem, in Alba civitate, quam Ascanius Aeneae filius condidit, regnaverunt annis 426. Interea regnante Amulio, Rhea Silvia quae et Alia Numitoris filia, virgo vestalis, se a Marte compressam mentita, ex stupro Remum et Romulum geminos enixa est. Quos Lupa quaedam, Faustuli regii pastoris uxor, nutrivit. Qui adolescentes Romam condiderunt, occisoque Remo, Romulus Amulio Silvio succedens, ipse et sex successores ejus usque ad Tarquinium Superbum regnaverunt annis 243. Deinde Tarquinio expulso, regioque nomine abdicato, consules a Bruto esse ceperunt. Post hos tribuni plebis ac dictatores, et iterum consules, rem publicam obtinuerunt per annos 464 usque ad Julii Caesaris dictatoris monarchiam, in quibus diversis bellis Romanum regnum excrevit. Deinde a Julio Caesare et Octaviano Augusto amplificatum, totum pene orbem suis legibus subjecit, multoque tempore singulare imperium in orbe tenuit, donec succedentium ignavia principum, et undique insurgentium immanitate bellorum ad hunc quem hodie videmus perveniret defectum.

Intertext edge

Open linked passage

Note