Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Bernaldus Constantiensis1054-1100
Chronicon
Chro 7.720
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
21338 Chroni27
7.1
DE SEX MUNDI AETATIBUS.
7.1
( BEDA De temporibus c. 16.) Sex mundi aetatibus tempora distinguuntur. Prima aetas ab Adam usque ad Noe, continens generationes 10, annos vero 1656, quae tota periit diluvio, sicut infantiam mergere solet oblivio. Secunda a Noe usque ad Abraham, generationes similiter complexa 10, annos autem 296, quae in lingua inventa est, id est in Hebrea. A puericia namque homo incipit nosse loqui post infantiam quae fari non potest. Tercia ab Abraham usque ad David, generationes 14, annos vero 940 continens; et quia ab adolescentia incipit homo posse generare, Matheus generationum ex Abraham sumpsit exordium, qui et pater gentium constitutus est. Quarta a David usque ad transmigrationem Babilonis, generationes aeque 14 juxta Matheum, annos autem 483 complexa, a qua regum tempora ceperunt. Juvenilis enim dignitas regno est habilis. Quinta deinde usque ad adventum Salvatoris in carnem, generationibus et ipsa 14, annis autem 589 extenta. In qua ut gravi senectute fessa malis crebrioribus plebs Hebrea quassatur. Sexta quae nunc agitur, nulla generationum vel temporum serie certa, set ut aetas decrepita, ipsa totius seculi morte ferienda.
7.2
Anno 42 Octaviani Augusti Caesaris, ex quo autem Aegiptus in provinciam redacta est et Cleopatra cum Antonio victa 28o anno, ab Urbe vero condita 752o, olimpiadis 193a e anno tercio, dominus noster Jesus Christus in Bethleem Judae nascitur, transactis ab inicio mundi secundum Hebraicam veritatem annis 3952, secundum septuaginta interpretes vero 5199.
7.1
Infantes pro Domino trucidantur ab Herode.
7.2
Asinius Pollio orator moritur.
7.3
Herodes rex Judee cum magno cruciatu obiit, pro quo Archelaus regnavit annis 9.
7.4
Fames magna facta est Romae( A. D. 9).
7.5
Tyberius Caesar Dalmatas Sarmatasque subegit.
7.6
Jani portae 12 annis jam ab Augusto clausae aperiuntur.
7.7
Messala Corvinus orator moritur.
7.8
Eclipsis solis facta est.
7.9.1
Archelaus in Viennam Galliae urbem ab Augusto relegatur, et Augustus moritur, anno aetatis suae 76o, et Judea tetrarchis committitur( A. D. 15).
7.9.2
TYBERIUS 2u s, privignus Augusti, regnavit annis 23.
7.10
Herodes tetrarcha Judeorum regnum tenuit annis 24.
7.11
Mathematici Urbe pelluntur.
7.12
Livius historiografus moritur. Ovidius poeta in exilio moritur.
7.13
Germanicus a Tyberio missus Germanos vicit.
7.14
Tredecim urbes terraemotu corruerunt. Germanicus caesar moritur.
7.15
Fenestella historiographus et poeta moritur.
7.16
Tyberius multos reges ad se vocatos dolo nunquam remisit.
7.17
Pompeii theatrum incensum est.
7.18
Tyberius Drusum consortem regni fecit, qui eodem anno veneno periit.
7.19
Pilatus praeses Judeae a Tyberio mittitur.
7.20
Dominus Jesus Christus a Johanne baptizatur, tricesimo anno aetatis suae inchoante et praedicare cepit( A. D. 30).
7.21
Johannes baptista ab Herode thetrarcha decollatur.
7.22
Dominus Ierosolimis passus est et resurrexit. Eclipsis solis et maximi terrae motus facti sunt.
7.23
Jacobus frater Domini, Ierosolimorum episcopus ab apostolis ordinatus, sedit annis 30. Stephanus lapidatur. Paulus convertitur.
7.24
Pilatus imaginem caesaris in templo statuens, seditionem excitavit( A. D. 35).
7.25
Pilatus Romam venit, et de miraculis Domini cesari nunciavit.
7.26
Tyberius ea quae a Pilato audierat senatui nunciavit, set senatus contempsit.
7.27.1
Tyberius populum Romanum graviter afflixit, et ipse veneno periit.
7.27.2
GAIUS CALICULA 3u s, annos 4, menses 6, dies 8, vir scelestissimus.
7.28
Herodes Agrippa rex Judeae a Gaio constitutus, regnavit annis 7.
7.29
Judei apud Alexandriam profligantur( A. D. 40); pro quibus Philo clarissimus scriptor apud Gaium interpellans, nichil profuit.
7.30
Pilatus semetipsum interfecit, magnis a Gaio calamitatibus oppressus.
7.31.1
Matheus evangelium hebraice scripsit. Gaius occiditur a protectoribus suis.
7.31.2
CLAUDIUS 4u s, annos 13, menses 8, dies 28.
7.32
Petrus apostolus Romam venit, ibique per 25 annos predicans, episcopatum tenuit.
7.33
Herodes Agrippa ab angelo percussus expiravit; pro quo filius ejus Agrippa regnavit annis 26. Marcus in Aegipto praedicavit( A. D. 45).
7.34
Fames magna facta est, Claudius Britanniam subegit.
7.35
Nova insula 30 stadiorum in mari aparuit.
7.36
Cives Romani a Claudio numerati inventi sunt sexagies novies centum et quadraginta quatuor milia.
7.37
Judeorum in seditione 30, 000 necantur in diebus azimorum( A. D. 49).
7.38
Claudius Judeos Urbe expulit.
7.39
Magna fames Romae facta est.
7.40
Claudius Felicem procuratorem Judeae fecit.
7.41
His temporibus Symon magus, symoniacae hereseos auctor extitit.( A D. 55).
7.42
Aegiptius quidam pseudopropheta Judeorum plures seducens, a Felice opprimitur.
7.43.1
Claudius veneno mortuus est, anno aetatis 64o.
7.43.2
NERO 5u s, annos 13, menses 7, dies 28. Iste flagitiosus in cunctis, primam in christianos persecutionem exercuit.
7.44
Seditio in Caesarea orta, plures Judaeorum perdidit.
7.45
Paulus apostolus Romam a Festo praeside mittitur.
7.46
Hucusque liber Actuum apostolorum, continens a passione Domini annos 27.
7.47
Statius poeta clarus habetur( A. D. 60).
7.48
Nero Agripinam matrem suam et sororem patris interfecit.
7.49
Nero infinita luxuria et lascivia ignaviaque bachatur.
7.50
Jacobus frater Domini a Judeis lapidatur.
7.51
Marcus evangelista apud Alexandriam passus est.
7.52
Neronianae thermae a Nerone edificantur.
7.53
Nero ut similitudinem Trojae ardentis videret, magnam partem Romae concremavit( A. D. 65).
7.54
Nero Senecam magistrum suum interfecit Ieronimus in libro de viris illustribus: Lucius Annius Seneca Cordubensis, Fotini stoici discipulus, patruus Lucani poetae, multas epistolas scripsit ad Paulum apostolum et Paulus ad illum; qui se talem inter suos fore optavit, qualis Paulus habebatur inter christianos.
7.55
Vespasianus dux exercitus adversus Judaeos rebellantes a Nerone mittitur.
7.56.1
Petrus et Paulus a Nerone propter Symonem magum trucidantur 3. Kal. Jul. et pestilentia Romae facta est, Neroque seipsum interfecit( A. D. 69).
7.56.2
[ Cod. in marg.: Haec cronica in successione Romanorum pontificum sequitur Eusebium, non pontificalem librum, cui tamen magis in hac descriptione esset credendum, ut puto quem Damasus papa rogatu sancti Ieronimi diligentissime descripsit.]
7.56.3
Linus primus a beato Petro papa sedit annis 12, passus 6. Kal. Decemb..
7.56.4
Anthiochiae secundus episcopus ordinatur Ignatius.
7.56.5
GALBA 6u s, menses septem. OTHO menses 3. VITELLIUS menses 8.
7.56.6
VESPASIANUS 7u s, in Judea pugnans, imperator ab exercitu constituitur, et regnat annos 9, menses 11, dies 22, vir militari virtute praecipuus.
7.57
Titus Judeos inenarrabili fame cruciatos obsedit.
7.58
Jerusalem a Tito expugnata destruitur, anno a passione 42, a prima vero conditione templi sub Salomone anno 1089.
7.59
Hoc tempore Josephus historiografus clarus habetur.
7.60
Colossus erectus est, habens altitudinis pedes 107.
7.61
Pestilentia Romae facta est; et terraemotus tres civitates Cipri subvertit.
7.62.1
Vespasianus profluvio ventris in villa circa Sabinos obiit.
7.62.2
TITUS 8u s, Vespasiani filius, annos 2, menses 2, vir omni genere virtutum mirabilis, ita ut delitiae et amor humani generis diceretur.
7.63
Titus anphitheatrum Romae construxit, in cujus dedicatione 5000 ferarum occidit.
7.64.1
Anacletus papa 2u s, sedit annis 12, passus 6. Kal. Maii. Post Linum papam quidam libri habent Cletum et post Clementem Anacletum, set historia Eusebii Cletum papam omnino praeterit.
7.64.2
Titus in eadem villa qua et pater obiit, anno aetatis suae 42.
7.64.3
DOMITIANUS 9u s, frater Titi, annis 15, mensibus 5. Hic omnibus infectus sceleribus, secundo persequitur christianos.
7.65
Domitianus eunuchos fieri prohibuit.
7.66
Decreto senatus Titus inter deos refertur.
7.67
Tres virgines Vestae ob stuprum damnantur( A. D. 85).
7.68
Anianus primus post Marcum evangelistam episcopus Alexandriae, post annos 22 obiit; pro quo Abilius 2u s sedit annis 13.
7.69
Domitianus se Deum et dominum apellari jussit
7.70
Quintilianus rethor Romae clarus habetur( A. D. 90).
7.71
Hic heresis Menandri magi et Hebionitarum et Cherinthiorum et Nicolaitarum exoritur.
7.72
Hoc tempore Romani plurima mala a cesare et ab hostibus pertulerunt.
7.73
Domitianus de Dacis et Germanis triunphat.
7.74.1
Clemens 3u s papa, sedit annis 9. Cornelia virgo vestalis ob stuprum viva defossa est.
7.74.2
[ Cod in marg.: Nota repugnantia videri, Clementem papam 32o anno post mortem Jacobi fratris Domini intronizari apostolicae sedi, et ad eundem aliqua decretalia constituisse.]
7.75
Domitianus multos nobilium occidit.
7.76
Johannes apostolus in Pathmos insulam a Domitiano in exilium missus, apocalipsin scripsit.
7.77
Domitianus Flaviam Domitillam cum multis aliis in exilium pro fide Christi relegavit.
7.78.1
Domitianus cum multa mala egisset, crudeliter a suis interfectus est.
7.78.2
NERVA 10u s, senex, annum 1, menses 4, dies 8. Hic primo edicto suo omnes exules revocavit.
7.79.1
Sanctus Johannes apostolus ab exsilio rediens, evangelium scripsit. Nerva morbo confectus obiit.
7.79.2
TRAJANUS 11u s, genere Hispanus, annos 19, menses 6, dies 15, vir rei publicae utilis, sed errore deceptus, tercio persequitur christianos.
7.80
Alexandriae Cerdo episcopus tercius, sedit annis 12.
7.81
Johannes apostolus apud Ephesum dormivit in pace, anno a passione Domini 68.
7.82
Liber sancti Ieronimi de viris illustribus asserit, Clementem papam hic obisse 9. Kal. Dec. et quartum a beato Petro fuisse.
7.83
Evarestus papa 4u s, sedit annis 8 passus 6. Kal. Novembr. Trajanus de Dacis et Scithis triunphat.
7.84
Trajanus multas gentes Romano subjecit imperio.
7.85
Hoc tempore Symeon, Cleopae filius, Ierosolimis episcopus crucifigitur. Ignatius Antiochiae episcopus clarus doctor habetur.( A. D. 105).
7.86
Terrae motus magnus. Adhuc floruit Policarpus Smyrnae episcopus, apostolorum discipulus.
7.87
Hoc tempore Plinius Secundus, philosophus clarus, pro christianis Trajanum mitigat.
7.88
Terrae motus multas urbes subvertit, et aurea domus Neronis incendio periit, et pantheum fulmine concrematum est( A. D. 109).
7.89
Alexander papa 5u s, sedit annis 10, qui 5. Nonas Matii martirio coronatus est.
7.90
Alexandriae Primus episcopus quartus, sedit 12 annis.
7.91
Post Justum Ierosolimae episcopum Zacheus sedit.
7.92
Terrae motus pene totam Antiochiam subruit.
7.93
Trajanus Armeniam, Assiriam et Mesopotamiam provincias facit( A. D. 115).
7.94
Ignatius Antiochiae episcopus martirizatur.
7.95
Judei commoti magnas cedes hominum faciunt, set in Alexandria victi ab omnibus ubique trucidantur.
7.96.1
Trajanus apud Seleuciam profluvio ventris moritur, anno aetatis 64.
7.96.2
HELIUS ADRIANUS 12u s annis 21. Hic per Quadratum discipulum apostolorum et Aristidem vicum sapientem libris apologeticis edoctus, mitis efficitur christianis.
7.97
Adrianus Alexandriam publicis restauravit expensis.
7.98
Adrianus iterum Judeos profligat( A. D. 120).
7.99
Sixtus papa 6u s, sedit annos 12. Adrianus plurima tributa relaxat.
7.100
Terrae motus factus est. Bellum contra Sauromatas gestum.
7.101
Adrianus in Libiam, quae a Judeis vastata fuerat, colonias deducit.
7.102
Alexandriae Justinus episcopus 5u s, sedit annis 11. Adrianus legem dedit Atheniensibus.
7.103
Ierosolimis post Philippum episcopus Seneca 10u s.( A. D. 125).
7.104
Hoc tempore Aquila interpres habetur.
7.105
Adrianus apologeticis nostrorum acceptis, literas pro christianis misit.
7.106
His temporibus Saturninus Basilides et Carpocrates heresim condiderunt.
7.107
Adrianus pater patriae primus appellatur( A. D. 130).
7.108
Antiochiae Cornelius episcopus constituitur. Nicopolis et Caesarea terrae motu corruerunt.
7.110
Thelesphorus papa 7u s, sedit annis 7; juxta hystoriam Eusebii annis 11. Passus 4. Non. Januarii.
7.111
Judei in arma versi, Palestinam depopulantur.
7.112
Alexandriae Eumenes episcopus 6u s, sedit annis 13( A. D. 135).
7.113
Judei iterum commoti, magnis ubique cedibus enecantur.
7.114
Jerusalem ab Helio Adriano reparata est. et ex ejus nomine Helia nuncupata, et Judeis ne introirent interdicta.
7.115
Primus ex gentibus Ierosolimis episcopus Marcus ordinatur, cum jam 15 de Judeorum gente obissent.
7.116.1
Adrianus morbo intercutis aquae moritur, major sexagenario
7.116.2
ANTONINUS, cognomento Pius 13u s, annis 23, mensibus 3. Iste per apologeticum Justini, christiani philosophi et postea martiris, edoctus, clemens efficitur nostris.
7.117
Yginus papa 8u s, sedit annis 4. Hic discessit 4. Idus Jan.( A. D. 140).
7.118
Antoninus pater patriae apellatur.
7.119
Valentinus et Cerdo, et post hos Marcion et Marcus aeclesiam heresi impugnant.
7.120
Justinus philosophus pro christianis apologeticon Antonino scripsit.
7.121
Pius papa 9u s, sedit annis 15. Hic discessit 4. Idus Julii.
7.122
Antiochiae constituitur episcopus Heros( A. D. 145).
7.123
Alexandriae Marcus episcopus 7u s, sedit annis 10.
7.125
Apollonius et Basilides philosophi clari habentur( A. D. 152).
7.126
Crescens Cinicus philosophus, Justino nostro philosopho persecutionem commovit, in qua ille pro Christo occubuit.
7.127
Alexandriae Celadion episcopus 8u s, sedit annis 14.
7.128
Anicetus papa 10u s. sedit annis 11. Martirio coronatus 16. Kal. Maii: Cujus tempore memorat Egesippus, se Romam venisse, ibique usque ad Eleutrum papam permansisse.
7.129
Jerosolymis post Marcum factus est episcopus Cassianus 17u s( A. D. 160).
7.130.1
Antoninus Pius apud Lorium obiit, anno aetatis 77.
7.130.2
MARCUS ANTONINUS VERUS 14u s, cum fratre Lucio Aurelio Commodo, annis 19, mense 1.
7.131
Hi primum aequo jure administraverunt imperium.
7.132
Lucio cesari Athenis sacrificanti, ignis ab oriente occidentem in celo ferri visus est.
7.133
Fronto orator insignis habetur( A. D. 165).
7.134
Caesares de Parthis triunphant.
7.135
Sub his principibus quarta persecutio orta, apud Asiam Policarpum cum plurimis, et in Gallia nultos sanctorum coronavit.
7.136
Hoc tempore maxima lues multas vastavit urbes, et exercitum Romanum pene delevit.
7.137
Sother papa 11u s, sedit annis 9. Hic discessit 11. Kal. Maii. Antiochiae Theophilus episcopus, vir sapiens, ordinatur( A. D. 170).
7.138
Alexandriae 9u s Agrippinus episcopus sedit annis 10. Lucius cesar apoplexi extinctus est.
7.139
His temporibus Egesippus, Dionisius Corinthi episcopus, Pynitus Cretae episcopus, Theophilus Antiochiae episcopus, Modestus Melito, Apollinaris et alii plurimi doctores clari habentur.
7.140
Katafrigarum heresis oritur.
7.141
Hoc tempore Datianus heresim Encraticarum condit.
7.142
Antoninus Commodum filium consortem regni fecit.
7.143
Imperatores de hostibus triumphant et debita plebi relaxant.
7.144
Eleutherus papa 12u s sedit annis 13. Hic discessit 8. Kal. Jun. Lucius Britanniae rex ab Eleutero papa ut christianus efficiatur, impetrat.
7.145.1
Antoninus in Pannonia moritur( A. D. 180).
7.145.2
LUCIUS ANTONINUS COMMODUS 15u s post mortem patris annos 13 regnavit. Hic Germanos feliciter vicit; caeterum obscenus et pravus fuit.
7.146
Alexandriae Julianus episcopus 10u s sedit annis 10.
7.147
Serapis templum Alexandriae incensum est.
7.148
Hoc tempore Pantenus et Clemens Alexandriae clari habentur( A. D. 185).
7.149
Ierosolimis Maximus episcopus ordinatur 27u s.
7.150
Commodianae thermae Romae factae sunt.
7.151
Origenis apud Alexandriam nascitur
7.152
Hoc tempore Montanus quidam catafrigarum heresim condit.
7.153
Hireneus, Lugdunensis episcopus, et alii doctores claruerunt.
7.154
Capitolium Romae et bibliotheca fulmine cremantur( A. D. 190).
7.155
Victor papa 13u s sedit annis 11. Demetrius Alexandriae 11u s episcopus, annis 43. Commodus colossi capite sublato, suae imaginis caput jussit imponi.
7.156
Magna questio de pascha oritur, et in dominica die celebrari jubetur.
7.157.1
Commodus cunctis incommodus, in domo Vestali strangulatur. HELIUS PERTINAX 16u s, mensibus 7. Hunc JULIANUS juris peritus occidens, regnavit menses 7.
7.157.2
SEVERUS 17u s, genere Afer, annos 17. Hic Julianum civili praelio vicit, et se Pertinacem appellavit.
7.158
Hoc tempore Narcissus Ieroselimorum episcopus, et Theophilus Caesariensis, Policarpus quoque et Bacchilus Asiani, et alii episcopi insignes habentur.
7.159
Judaicum et Samariticum bellum motum est.
7.160
Severus Parthos et Adiabenos Arabasque superavit( A. D. 200).
7.161
Thermae Severianae apud Antiochiam factae sunt. Victor papa Martirizatus est 12. Kal. Maii.
7.162
Zepherinus papa 14u s, qui discessit 7 Kalend. Septembris, sedit ann. 17f.
7.163
Severus quinta persecutione plurimos sanctorum coronavit. Inter quos pater Origenis Leonides cum multis aliis martirizatur.
7.164
Perpetua et Felicitas hac persecutione apud Carthaginem bestiis deputantur.
7.165
Hoc tempore Simmachus et Theodocion interpretes habentur.
7.166
Severus vallum apud Britannos per 132 milia passuum a mari ad mare fecit.
7.167
Tertullianus Afer clarissimus habetur( A. D. 210).
7.168.1
Severus in Britannia moritur.
7.168.2
ANTONINUS CARACALLA 18u s, annis 7.
7.169
Antiochiae Asclepiades episcopus ordinatur nonus.
7.170
Hoc tempore Alexander episcopus Capadociae a Narcisso Ierosolimorum episcopus constituitur.
7.171
Antoninus Caracalla, propter genus vestis quod Romae erogabat, cognominatur.
7.172
Antoninus Romae thermas sui nominis aedificavit.
7.173
Antoninus impatientia libidinis novercam suam Juliam duxit uxorem.
7.174.1
Antoninus interficitur, anno vitae 43.
7.174.2
OPIINUS MACRINUS 19u s, annum 1.
7.175
Macrinus cum filio Diadumeno occiditur. Antiochie Philetus episcopus 10u s constituitur.
7.3
MARCUS AURELIUS ANTONINUS 20u s, annos 4.
7.176
Calistus papa 15u s, sedit annos 5, qui passus est sub Alexandro imperatore 2. Idus Octobris( A. D. 220).
7.177
Ypolitus episcopus clarus habetur.
7.178
In Palestina Nicopolis, quae prius Emaus vocabatur, condita est.
7.179.1
Aurelius tumultu militari Romae occiditur.
7.179.2
AURELIUS ALEXANDER 21u s, annos 13. Hic in matrem suam unice plus fuit et cunctis carus.
7.180
Alexander Xerxen regem Persarum vicit.
7.181
Urbanus papa 16u s, sedit annos 8. Hic multos nobilium ad fidem Christi convertit, qui 8, Kal. Junii ex hac luce discessit( A. D. 225).
7.182
Ulpianus juris consultus insignis habetur.
7.183
Neronianae thermae Alexandrinae vocantur.
7.184
Geminus presbyter, Ypolitus et Berillus episcopi et Bostrenus clari habentur.
7.185
Antiochiae episcopus Zebennus 11u s.
7.186
Mammea, mater Alexandri, Origenem celeberrimum doctorem ad se vocatum audire curavit( A. D. 230).
7.187
Pontianus papa 17u s, sedit annis 6, qui passus est sub Maximino imperatore 12. Kal. Decemb.
7.188
Alexandriae Heraclas episcopus 12u s, vir sapiens, sedit 14.
7.189.1
Alexander tumultu militari occiditur( A. D. 235).
7.189.2
MAXIMINUS 22u s, annis 3. Iste christianos et maxime rectores aeclesiae sexto post Neronem persequitur.
7.190
Alexander Ierosolimorum episcopus 35u s.
7.191
Pontianus papa et successor ejus Antherus 18u s papa post primum mensem pontificatus, 3. Non Januar. martirizantur.
7.192.1
Fabianus papa 19u s, sedit annis 14. Maximinus Aquileiae occiditur.
7.192.2
GORDIANUS 23u s, annis 6.
7.193
Pupienus et Albinus, qui imperium arripucrant, in palatio occisi sunt( A. D. 240)
7.194
Hoc tempore Julius Affricanus chronographus clarus habetur.
7.195
Hac tempestate Origenes Theodorum et Athenodorum fratres, postea episcopos nobiles, divina imbuit philosophia.
7.196.1
Gordianus cum victor a Parthis reverteretur, haut longe a Romano solo interficitur.
7.196.2
PHILIPPUS 24u s, cum filio Philippo, annis 7. Hic primus omnium imperatorum christianus fuit. De hoc Philippo legitur in aeclesiastica historia, quod in ipsa die paschae cum communicare vellet, ab episcopo loci non permitteretur, usque dum praemissa confessione peccatorum inter penitentes satisfaceret.
7.197
Philippus filium suum Philippum consortem regni sui fecit( A. D. 245).
7.198
Alexandriae 13u s Dionisius episcopus clarus doctor sed t annis 19. Qui in suo tempore Sabellianam heresim apud Ptolomaidem asserit exortam.
7.199
Millesimus annus ab Urbe condita festive celebratur.
7.200
Origenes presbiter his temporibus tanta scripsit, ut Ieronimus quodam loco quinque milia librorum ejus se legisse dicat.
7.201.1
Philippus senior Veronae, junior vero Romae, occiditur.
7.201.2
DECIUS 25u s, anno 1, mensibus 3. Iste septimam in christianos persecutionem excitavit.
7.202.1
Fabianus martirizatur 13. Kal. Febr., pro quo Cornelius papa 20u s sedit ann. 3. Decius cum filio suo occiditur in Tracia a Gothis.
7.202.2
GALLUS 26u s cum Volusiano filio, ann. 2, mens. 4.
7.203
Origenes anno aetatis septuagesimo moritur. Novatus presbiter Romanae aeclesiae, heresis auctor extitit Novatianorum, qui se catharos, id est mundos, dixerunt. Novatiani in crimine lapsis veniam denegant, etsi digne peniteant.
7.204.1
Gallus et Volusianus Teramnae interfecti sunt.
7.204.2
VALERIANUS 27u s, cum Gallieno ann. 15. Iste octavam persecutionem exercuit in christianos.
7.205
Cornelius papa martir efficitur 18. Kal. Octobr. Lucius papa 21u s, sedit menses 8, passus 4. Non Martii( A. D. 255.)
7.206
Stephanus papa 22u s, sedit annos 2. qui martirio coronatus est 4. Nonas Augusti.
7.207
Cyprianus doctor eximius Carthaginensis episcopus martirio coronatur.
7.208
Sixtus papa 23u s, sedit ann. 11, qui pro Christo decollatus est 8. Idus Augusti. Valerianus commota persecutione, a Sapore rege Persarum captus, et oculis privatus, in servitute miserabili consenescit; et Gallienus territus, pacem reddidit christianis.
7.209
Germani Italiam, Alemanni Gallias et Italiam populantur.
7.210
Grecia, Macedonia, Pontus, Asia depopulantur per Gothos.
7.211
Alexandriae Maximus episcopus 14u s, sedit ann. 18.
7.212
Hoc tempore Theodorus, qui et Gregorius, Neocaesariae episcopus virtutibus claruit.
7.213
Ierosolimae Hymeneus episcopus constituitur 37u s.
7.214
Dionisius papa 24u s, sedit ann. 9. Hic discessit 6. Kal. Januarii.
7.215.1
Gallienus Mediolani occiditur.
7.215.2
CLAUDIUS 28u s, ann. 1, mens. 9. Iste Gothos jam per 15 annos Illiricum Macedoniamque vastantes superat.
7.216
Paulus de Samosathe Antiochiae episcopus hereticus esse convincitur. Hic Anthiochiae episcopus feminarum consortio delectabatur, quod et clericis suis concessit, ne sibi hoc crimen possent imputare, quippe astricti eodem crimine. Hic etiam Christum hominem communis naturae asseruit. Hic cum damnatus nollet ab aecclesia discedere, ad cumulum sui dedecoris publica manu expellitur ab aeclesia, ut narrat aeclesiastica hystoria[ A. D. 270].
7.217.1
Claudius Sirmio moritur, pro quo frater QUINTILLUS regnavit dies 17, et Aquileiae occiditur.
7.217.2
AURELIANUS 29u s, ann. 5, mens. 6. Hic rei publicae utilis, primo clemens christianis, postea persecutor fuit.
7.218
Zenobia regina orientis vincitur.
7.219
Aurelianum Romae triumphantem Tetricus et Zenobia captivi praecesserunt.
7.220
Aurelianus templum Soli aedificat, et nonus persecutionem in christianos excitat( A. D. 275).
7.221.1
Aurelianus divino fulmine territus, inter Bizantium et Eracliam a militibus occiditur.
7.221.2
TACIUS 30u s, mens. 6, quo apud Pontum occiso, FLORIANUS regnat dies 88, et apud Tharsum interficitur.
7.222.1
Felix papa 25u s, sedit ann. 5u s, qui martirio coronatus est 3. Kal. Junii.
7.222.2
PROBUS 31u s, ann. 6, mens. 4.
7.223
Galliae a barbaris vastatae, a Probo Romano restituuntur imperio.
7.224
Anatholius Laodiciae episcopus clarus habetur.
7.225
Manes quidam, genere Persa, insanam Manicheorum heresim condidit( A. D. 280).
7.226
Antiochiae episcopus Quirillus constituitur 18u s.
7.227
Euthicianus papa 26u s, sedit mens. 10, passus pro Christo 8 Kalend. Augusti.
7.228.1
Gaius papa 27u s, sedit ann. 15. Alexandriae Theonas episcopus 15u s, ann. 18. Probus apud Sirmium tumultu militum occiditur.
7.228.2
CARUS 32u s, cum filiis Carino et Numeriano, ann. 2.
7.229
Carus victor de Parthis, super Tygridem fulmine ictus interiit.
7.230.1
Numerianus occiditur. Carinus apud Margum a Diocletiano interficitur. Hucusque ab incarnatione Domini supputantur anni 284 secundum Dionisium( A. D. 285).
7.230.2
DIOCLETIANUS 33u s, ann. 20.
7.231
Ab hoc anno Greci paschales circulos inchoabant.
7.232
Diocletianus Herculium Maximianum in consortium regni assumit.
7.233
Maximianus in Gallia Amandum cum rusticis vicit.
7.234
Hoc tempore Carausius Britannias, Narses rex Persarum orientem, Aegyptum Achilleus, Quinquegentiani Africam vastaverunt( A. D. 290).
7.235
Diocletianus Constantium, Constantini patrem, caesarem facit, qui regnavit ann. 16.
7.236
Diocletianus Galerium Maximianum caesarem facit.
7.237
Hoc tempore Phierius presbiter et Achillas et Melitius Alexandriae claruerunt.
7.238
His temporibus diversis et multis praeliis hostes diversi vincuntur.
7.239
Diocletianus se ut Deum adorari jussit.
7.240
Gaio papa 10. Kal. Maii martirizato, Marcellinus 28u s successit, ann. 9, qui item passus est pro Christo, 6. Kal. Maii. Huc usque aeclesiastica historia Eusebii successiones praesulem Romanorum sive Alexandrinorum aperte describit, sicut et hic descriptae habentur.
7.241
Diocletianus victo Achilleo, Alexandriam Aegiptumque recepit.
7.242
Constantius 60 milia Alemannorum occidit.
7.243
Alexandriae Petrus 16u s episcopus, sedit ann. 12.
7.244
Galerius Maximianus Narseum superavit, et uxorem ac liberos ejus captivavit.
7.245
Diocletianus et Maximianus insigni pompa de hostibus triumphant.
7.246
Diocletianus in oriente, et Herculius Maximianus in occidente aeclesias subvertunt, libros divinos incendunt, et christianos decima persecutione post Neronem cruciaverunt.
7.247.1
Diocletianus Nicomediae, et Maximianus Mediolani purpuras et regnum ob senectutis defectum sponte deponunt.
7.247.2
GALERIUS et CONSTANTIUS augusti. Maximinus persecutor christianorum et Severus caesares eliguntur.
7.248.1
Constantius augustus, vir mansuetus, in Britannia Eboraci obiit.
7.248.2
CONSTANTINUS, Constantii ex concubina Helena filius, ann. 30, mens. 10. Hic primus imperator, excepto Philippo christianus fuit, et ab hoc christiani imperatores ceperunt.
7.249
Maxentius, Maximiani Herculii filius, augustus appellatur. Marcellus 29u s papa sedit ann. 5, passus 17. Kal. Februarii.
7.250
Maximianus Herculius apud Massiliam turpiter interficitur.
7.251
Occiso Severo, Licinius caesar efficitur.
7.252
Galerius Maximianus, christianorum persecutor, divina ultione tactus, parcere christianis jussit.
7.253
Maximinus caesar persecutionem restaurat( A. D. 310).
7.254
Petrus Alexandriae episcopus martirio coronatur, pro quo Achillas sedit. Eusebius papa 30u s, ann. 6.; 6 Non. Octobris discessit. Magna fames et lues in persecutores facta est.
7.255
Persecutio tandem post 10 annos finita est.
7.256
Constantinus Maxentium civili praelio, Deo juvante, apud pontem Mulvium vicit.
7.258
Plurimi persecutorum et magorum trucidantur.
7.259
Licinius Caesar primo bonos christianorum ultor, prava contra Constantinum machinans et christianos persequens, vics bello interiit. Melciades papa 31u s, sedit annis 4, obiit 4. Idus Januarii.
7.260
Hoc tempore Alexandriae presbyter Arrius nefandam Arrianorum heresem condit, sub Alexandro episcopo, qui Achillae successit.
7.261
Silvester papa 32u s, ann. 23 mens. 10, qui discessit 2. Kalend. Januarii.
7.262
Concilium in Nicea congregatur 318 episcoporum, sub Silvestro papa, in quo Arrius condemnatur et 70 capitula constituuntur, sicut Athanasius dicit, qui eidem sinodo interfuit.
7.263
Hoc tempore crux dominica ab Helena Constantini matre Ierosolimis reperitur, sub Machario ejusdem urbis episcopo.
7.264
Vicennalia Constantini acta Romae( A. D. 325).
7.265
. Constantinus Sarmatas, Gothos et multas nationes Romano subdit imperio.
7.266
Constantinus Bizantium urbem reparavit, et ex suo nomine Constantinopolim appellavit, et sedem Romani regni esse voluit.
7.267
Athanasius episcopus ordinatur Alexandriae.
7.268
His temporibus Indi et Hiberi efficiuntur christiani( A. D. 330).
7.269
His temporibus Eusebius Caesariensis episcopus, et Juvencus poeta, et plurimi doctores claruerunt.
7.270
Antonius monachus clarus habetur.
7.271
Constantia, Constantini soror, uxor Licinii moritur.
7.272
Constantinus in Arrianum dogma labitur.
7.273.1
Constantinus dum bellum in Persas pararet, apud Nicomediam obiit, anno aetatis 66o( A. D. 335).
7.273.2
CONSTANTIUS, filius Constantini, cum Constantino et Constante fratribus ann. 24, mens. 5, dies 13.
7.274
Constantius fit Arrianus per Arrianum presbiterum et Eusebium Nicomediensem, et persequitur catholicos.
7.275
Jacobus Nisibinus episcopus virtutibus claruit.
7.276
Constantinus bellum fratri Constantio inferens, juxta Aquileiam occiditur.
7.277
Terrae motus multas urbes diruit.
7.278
Franci a Constante perdomiti, in pacem recepti sunt( A. D. 340).
7.279
Constantinopoli ejecto ab Arrianis Paulo episcopo, Macedonius heresiarches in locum ejus substituitur.
7.280
Hoc tempore Maximinus Treverorum episcopus clarus habetur, a quo Athanasius Alexandriae episcopus, a Constantio profugus, honorifice suscipitur.
7.281
Marcus 33u s papa sedit ann. 2 Nonis Octobris.
7.282
Athanasius episcopus ad Constantis literas Alexandriam regreditur.
7.283
Eclipsis solis facta est, et terrae motus multas subvertit Julius 34u s papa, ann. 15, 2 Id. Apr.( A. D. 345).
7.284
Bellum contra Persas gravi Romanorum damno geritur.
7.285
Constans haut longe ab Hispania interficitur, anno aetatis 30o.
7.286
His temporibus ossa Timothei et sancti Andreae apostolorum et Lucae evangelistae Constantinopolim allata sunt.
7.287
Antonius monachus centesimo quinto aetatis suae anno in heremo moritur; quo tempore multi heremitae virtutibus claruerunt( A. D. 351).
7.288
Victorinus rethor et Donatus grammaticus Romae insignes habentur.
7.289
Julianus caesar efficitur a Constantio.
7.290
Magnae Alemannorum copiae apud Argentarium deletae sunt.
7.291
Julianus Rheno Germanos vicit[ A. D. 355].
7.292
Hilarius Pictaviensis episcopus, et Athanasius Alexandrinus, et omnes catholici episcopi ab Arrianis multa mala sunt perpessi.
7.293
Apud Ariminum sinodus Arrianorum 400 episcoporum contra fidem facta est.
7.294
Julianus successu bellorum elatus, augusti nomen usurpat. Constantius in Parthos bellum parat. Liberius papa 35u s, sedit annos 6. Quo expulso, locum ejus Felix papa 36u s uno anno occupavit; et iterum Liberius suae sedi restituitur. Sanctus autem Felix Constantium imperatorem hereticum esse declarans, martirizatus est, 4. Kal. Augusti.
7.295.1
Constantius Parthico bello dimisso, contra Julianum arma sumens, moritur.
7.295.2
JULIANUS apostata, annum 1, menses 8. Hic ex christiano lectore paganus factus, persequitur christianos.
7.296
Pagani apud Sebasten sepulchrum sancti Johannis Baptistae invadunt( A. D. 360).
7.297.1
Julianus ad bellum Parthicum profectus, et christianorum sanguinem diis suis vovens, Dei judicio a quodam hoste occisus interiit, anno aetatis 32o.
7.297.2
JOVIANUS menses 8. Iste iterum cum omni exercitu ad christianitatem redit.
7.298.1
Sinodus heretica Antiochiae facta est. Jovianus in nova domo recubans, suffocatus odore prunarum et calcis moritur.
7.298.2
VALENTINIANUS, annos 11. Hic ob fidem Christi tribunatu militum a Juliano privatus est.
7.299
Valentinianus Valenti suo fratri orientis imperium dedit.
7.300
Valens ab Eudoxio Arrianorum episcopo seductus et baptizatus, post mortem fratris orthodoxos persequitur.
7.301
Gratianus, Valentiniani filius, Ambianis imperator efficitur. Vera lana pluviae immixta de nubibus fluxit.
7.302
Athanaricus rex Gothorum christianos in sua gente persequitur. Damasus papa 37u s, sedit annos 18.-- 3. Idus Decembris.
7.303
Hoc tempore Apollinaris episcopus plura scripsit, set postea heresim condit.
7.304
Magna fames in Phrigia.
7.305
His diebus post Auxentii Arriani mortem Ambrosius episcopus Mediolani ordinatur.
7.306
Valentinianus Saxones in regione Francorum cede perdomuit.
7.307
Burgundionum 80 fere milia juxta Rhenum consederunt.
7.308
Post Auxentium Arrianum, ordinato Ambrosio, Italia ad rectam fidem redit.
7.309.1
Valentinianus bellum in Sarmatas parans, apoplexi moritur.
7.309.2
VALENS post mortem fratris cum Gratiano et Valentiniano annos 4.
7.310
Gratianus 30 milia Alemannorum delevit.
7.311
Valens legem dedit, ut monachi militarent; nolentes fustibus jussit interfici. Gothi datis a Valente hereticis doctoribus, Arriani efficiuntur( A. D. 375).
7.312
Gothi fame compulsi rebellant.
7.313
Valens a Gothis occiso exercitu fugiens, in domo quadam vivus crematur. Huc usque chronica Eusebii Ieronimus perduxit. Hinc autem usque ad millesimum quinquagesimum quartum annum ab incarnatione Domini domnus Heremannus chronica sua perduxit.
7.314
Post mortem Valentis Arriani imperatoris, Gratianus cum Valentiniano fratre suo, annis 6 regnavit.
7.315
Gratianus imperator Theodosium orienti imperatorem praefecit. Priscillianus, de Galliis episcopus, hoc tempore sui nominis heresim condit.
7.316
Ab hoc anno Theophilus Alexandrinus episcopus paschales ciclos inchoat.
7.317
Sinodus secunda universalis 150 episcoporum Constantinopoli agitur, contra Macedonium heresiarcham, ipsius urbis episcopum, sub Theodosio augusto et Damaso papa; et post damnationem praedicti heretici tres canones constituuntur.
7.318
Archadius, filius Theodosii augusti, a patre in consortium regni assumptus, regnavit annis 26.
7.319
Maximus sibi regnum usurpans, Gratianum Lugduni occidit. Romae post Damasum papam Siricius, qui in chronicis Prosperi Ursinus dicitur, papa 40 u s, sedit annos 14. Si numero praedictorum pontificum sanctum Petrum et Cletum papam annumeras, quos praetermisimus in numero, Siricium papam in ordine quadragesimum certissime invenies. Nota etiam seriem Romanorum praesulum et eorum annos diversissime descriptos in quibusdam libris inveniri. Ieronimus presbiter, jam in Bethleem habitans, clarus habetur. Priscillianus hereticus in sinodo Burdegalensi damnandus, fugit, set Treveris ab Ebodio praefecto interficitur.
7.320
Hoc tempore Siricius papa scripsit decretalia 15 capitula Hymerio Tarraconensi episcopo.
7.321
Theodosius augustus Maximum tyrannum Aquileiae occidit.
7.322
Ytatius et Ursatius episcopi, ob necem Priscilliani quem accusaverant, aeclesiae communione privantur.
7.323
Hoc tempore sanctus Martinus, Ambrosius, episcopi, Ieronimus presbiter, Johannes Crisostomus, Augustinus et Severus aliique quam plures doctores claruerunt.
7.324
Valentinianus dolo Arbogastis laqueo vitam finivit. Ieronimus librum quem de viris illustribus aeclesiae scripsit, huc usque perduxit.
7.325
Theodosius imperator cum filiis Archadio et Honorio tres annos regnavit.
7.326
Johannes anachoraeta, cujus vitam Ieronimus decripsit, Theodosium imperatorem contra Eugenium tyrannum victorem fore praedixit.
7.327
Theodosius imperator Eugenium tyrannum vicit, et ipse eodem anno Mediolani in pace requievit. Pro quo Archadius et Honorius filii ejus, annos 13. Augustinus Yponae ordinatur episcopus Johannes heremita migravit ad Dominum. Huc usque aeclesiasticam historiam Eusebii Rufinus sive Ieronimus perduxit, transferendo eandem.
7.328
Gildo comes Affricam sibi tyrannice usurpavit.
7.329
Sanctus Martinus Turonorum episcopus migravit ad Dominum, anno aetatis 81o, episcopatus vero 26o, cujus vitam et virtutes Sulpitius Severus egregie composuit.
7.330
Sanctus Ambrosius Mediolanensis archiepiscopus, doctor egregius, migravit ad Dominum, 5. Kal. Maii. Romae Anastasius, papa 41u s, sedit annis 4. Gildo comes pugna victus interiit.
7.331
Templa idolorum destruuntur, et ludi gladia torum tolluntur.
7.332
( BEDA) Gothi Italiam devastant. Hoc tempore Anastasius papa sua decreta constituit, et inventos in Urbe Manicheos damnavit. Corpora prophetarum Abacuc et Micheae a Domino revelantur.
7.333
Johannes Constantinopolitanus et Theophilus clarissimi habentur, set adeo discordes, ut molimine Theophili Johannes in Pontum exilio sit relegatus.
7.334
Gothi Stiliconem ducem cum Romano exercitu fugaverunt. Innocentius, papa 42u s, sedit annos 14, qui 57 capitula decretalia scripsit.
7.335
Carthagini concilium contra Donatistas habetur.
7.336
His temporibus Innocentius papa multa decreta fecit. Orosius presbyter clarus habetur.
7.337
Hoc tempore Radagaisus cum 200 milibus Gothorum, Deo donante, est victus.
7.338
Wandali, Suevi et Alani, trajecto Reno, tertio Kal. Januar. Gallias hostiliter ingressi.
7.339
Innocentius papa Archadium imperatorem excommunicavit, quia consensit, ut expelleretur Johannes Crisostomus.
7.340
Archadius imperator Constantinopoli moritur, relicto pro se filio Theodosio. Cum quo dehinc patruus Honorius annis 15 regnavit. Stilico dux fortis ab Honorio augusto occiditur.
7.341
Wandali, Alani, Suevi, in die Octobris Hispanias occupant.
7.342
Alaricus rex Gothorum Romam obsedit et irrupit, anno ab Urbe condita 1164, et quia christianus erat, locis tantum sacratis et ad ea perfugis pepercit.
7.343
Pestilentia, fames, bestiae et gladius barbaricus, miserum late devastant orbem.
7.344
Gothorum maxima pars Gallias ingressa. Heros, sancti Martini discipulus, Arelatensis episcopus, sanctus, innocens, sede sua pulsus est, et pro eo Patroclus ordinatur.
7.345
His temporibus Pelagius Britto, annitentibus Celestio et Juliano, liberum arbitrium plus justo extollens, et hominem sine gratiae Domini auxilio, proprio nisu, perfectum fieri posse asserens, fidem aeclesiae turbat. Cujus heresim beatus Augustinus singulariter prae ceteris expugnat, et papa Innocentius cum aliis hereticis condemnat. Burgundiones partem Galliae, Rheno contiguam obtinuerunt.
7.346
Attalus Gothis auctoribus in Gallia tyrannidem invasit.
7.347
Gothi Hispanias petunt, quorum praesidio Attalus destitutus, a Romanis est captus. Jerosolimis corpora sanctorum Stephani protomartiris, Gamalielis et Nichomedi, Luciano presbitero divinitus revelata, inveniuntur.
7.348
Romae Zosimus, papa 43u s, sedit annis tribus. Qui sua etiam ad aeclesiae statum decreta promulgavit Ysicio episcopo, sub quatuor capitulis.
7.349
Honorius augustus Romam triumphans ingreditur, Attalo currum ejus praecedente, et in exilium postea misso. Questio et dissensio de hujus anni pascha oritur sub Zosimo papa.
7.350
Carthagini concilio episcoporum 217 collecto et a Zosimo papa confirmato, Pelagius aliique heretici damnantur. Eclipsis solis 14 Kalend. Augusti facta.
7.351
Honorius augustus Constantium ducem consortem facit imperii. Romae Bonifacius, qui quatuor decreta fecit, papa 44u s, sedit annis quatuor, cum quo ab aliis papa ordinatur Eulalius, qui tamen ab augusto deponitur.
7.352
Bethlehem Jeronimus presbiter, egregius interpres, anno aetatis 91o obiit.
7.353
Constantius imperator Ravennae moritur.
7.354
Placidia augusta a fratre Honorio pulsa, ad Theodosium augustum in orientem proficiscitur. Romae Celestinus, papa 45u s, sedit annis 9, qui 22 capitula decretalia episcopis Galliarum scripsit. Honorius imperator occidentis Ravennae moritur, et Johannes tyrannus regnum ejus occupavit.
7.355
Theodosius Valentinianum, amitae suae Placidiae filium, caesarem faciens, ad regnum occidentis cum matre possidendum remittit.
7.356
Valentinianus cum matre Johannem tyrannum Ravennae oppressit.
7.357
Patroclus Arelatensis episcopus a tribuno quodam barbaro innocens trucidatur.
7.358
Bonifacius in Affrica pollens, duces quosdam contra se dimicantes occidit. Contra quem evocatis barbaris, mare, ad id tempus ignotum, pervium efficitur.
7.359
Nestorius episcopus Constantinopolitanus, duas in Christo personas praedicans, hominemque purum ex Virgine natum, deitatem postea accepisse affirmans, a Cirillo Alexandrino episcopo et papa Celestino hereseos arguitur.
7.360
Agricola hereticus Pelagianista, Britannias suo inficit errore.
7.361
Sanctus Augustinus Yponensis episcopus, in civitate sua a barbaris obsessus, cum inter ipsas obsidionis angustias pro aeclesia sollicitus, Juliani argutiis pro gratia Dei pugnans respondisset: ipsa Dei gratia, ne ruinam suorum videret, subtractus, 5 Kalend. Septemb. migravit ad Dominum, anno aetatis 76o, episcopatus seu presbiteratus 40o.
7.362
Tertia sinodus universalis 200 episcoporum apud Ephesum congregatur, sub Celestino papa; ubi inter alias hereses Nestorius cum secta sua damnatur, et 12 capita contra eundem conscribuntur.
7.363
Romae Xistus, papa 46u s, sedit annos 8.
7.364
Valentinianus augustus multa aeclesiis dona dedit.
7.365
Wandali jam nono anno Affricam infestantes, pactum a Romanis postulant.
7.366
Pax cum Wandalis facta.
7.367
Gothi Narbonam obsessam fame premunt.
7.368
Bellum a Romanis contra Gothos geritur.
7.369
His temporibus sanctus Prosper Regiensis episcopus contra librum Cassiani de protectione Dei scripsit, in quo eundem liberum arbitrium nimis extulisse probavit.
7.370
Julianus Atelenensis episcopus, Pelagianista jactantissimus, aeclesiae communioni surripere temptans, a Xisto papa denuo damnatur.
7.371
Romae defuncto Xisto, Leo, vir doctrina et moribus insignis, papa 47u s, sedit annis 22, qui Euticianam et Nestorianam hereses condemnavit, et 49 decreta conscripsit.
7.372
Theodosius imperator contra Wandalos per duces suos bellum movet.
7.373
Sanctus Brictius Turonorum episcopus decessit, cui sanctus Eustochius successit. Leo papa multos in Urbe Manicheos publicavit, et libros eorum incendit. Hic constituit, ut monacha velamen capitis ab episcopo benedictum nullatenus acciperet, nisi prius virginitas illius probata foret. Unde et Augustinus asserit, nec illam inter virgines sacras consecrandam fore, si qua foret vel ante baptismum corrupta.
7.374
Attila rex Hunorum Bleldam fratrem suum regnique consortem interemit. De hujus anni pascha Proterius et Pascasinus Leoni papae scribunt.
7.375
His temporibus Leo papa inter alia bona basilicas apostolorum Petri et Pauli renovavit.
7.376
Apud Ephesum septem dormientes, qui sub Decio multa pro Christo tormenta passi in spelunca quadam obdormierunt, post annos 196 expergefacti sunt, et, confirmata fide resurrectionis, iterum obdormierunt.
7.377
Euthices presbiter et abbas Constantinopolitanus, confusa in Christo divinitatis et humanitatis substantia, unam in eo naturam dogmatizans, annitente Theodosio juniore augusto et Dioscoro Alexandrino episcopo, resistentem sibi Flavianum Constantinopolitanum archiepiscopum, expulsum, ad mortem usque persequuntur. Contra quam heresim Leo papa legatos misit.
7.378
Theodosius imperator Leonem papam pro defensione Euthicetis ad se vocat. Qui a populo Romano venire prohibitus, legatos pro se misit.
7.379
Iterum catholici ab imperatore Theodosio ad audientiam evocati.
7.380
Leo papa legatos ad confutandam heresim mittere curavit. Theodosius imperator moritur Pro quo Martianus orientis imperium adeptus, et 7 annis regnans, Euthicetem cum suis sequacibus damnat. Placidia augusta obiit. Romani Aetio duce, Gothis auxiliatoribus, Attilam vicerunt regem Hunorum.
7.381
Attila recollectis viribus Aquilegiam magna vi cepit. Ad quem Valentinianus imperator Leonem papam mittens, pacem cum eo fecit.
7.382
Attila rex Hunorum in suis sedibus moritur. Hoc tempore quarta sinodus universalis 630 episcoporum in Calcenone contra Euthicen et omnes hereticos congregatur, ibique damnatis hereticis 27 canones statuerunt.
7.383
Valentinianus imperator Aetium patricium manu sua in palatio fraudulenter occidit.
7.384
Valentinianus imperator in campo Martio ab amicis Aetii interemitur. Pro quo Maximus invadens imperium, infra duos menses a militibus occiditur; post quem Avitus sumpsit imperium. Ipso anno Geisericus rex Wandalorum Romam cunctis opibus expoliat. Huc usque Prosper chronica sua perduxit, qui et epistolam Leonis papae de vera Domini incarnatione contra Euthicen creditur composuisse.
7.385
Avitus imperium Placentiae deposuit. Pro quo Majorianus regnavit annis 4.
7.386
Martianus imperator orientis obiit; pro quo Leo imperator annis 17 regnat. Ab hoc anno Victorius paschales cyclos, set errore plenos, inchoat, jubente papa Hylario.
7.387
Majorianus imperator occidentis in Affricam contra Wandalos movit procinctum.
7.388
Majorianus imperator a Richmere patricio fraudulenter perimitur.
7.389
Severus Ravennae a Richmere imperator effectus, quatuor annis regnavit. Turonis beatus Perpetuus episcopus factus, corpus sancti Martini transtulit.
7.390
Romae Hylarius, papa 48u s, sedit annis 6, mensibus 3. Qui hereses Euthicianam et Nestorianam damnavit, et inter alia bona etiam duas bibliothecas in Urbe condidit, et sex synodica capitula constituit.
7.391
Rex Alanorum Italiam petens, apud Pergamum a Richmere patricio pugna victus interiit.
7.392
Severus impererator fraude, ut aiunt, Richmeris veneno periit.
7.393
Leo imperator Anthemium de Constantinopoli ad regendum occidentis imperium Romam misit, qui regnavit annis 5.
7.394
Tolosae ubi sedes regni Gothorum erat, in medio civitatis sanguis e terra prorumpens, tota die una profluxit.
7.395
Arabundus imperium temptans, jussu Anthemii imperatoris exilio deportatur. Romae Simplicius, papa 49u s, sedit annis 15, mensibus 3, qui duo decreta promulgavit.
7.396
Romanus patricius imperium affectans, decollatur.
7.397
In Gallia sanctus Remigius, celitus antequam nasceretur praenunciatus, a cella in quam se adolescentulus Deo militans incluserat, vi abstractus, Remorum archiepiscopus fit.
7.398
Richmer Anthemium imperatorem cum magna clade urbis Romae occidit, et Olybrium imperatorem constituit, ipseque periit.
7.399
Ravennae Glicerius sumpsit imperium. Constantinopoli Leo Leonem consortem regni fecit, quippe suum nepotem.
7.400
Leo senior imperator obiit; post quem Leo junior paucis mensibus regnans, et ipse moritur. Post hunc Zeno imperator regnavit annis 17. Romae Glicerio successit Nepos in imperio.
7.401
Orestes patricius Nepotem imperatorem fugavit, filioque suo Augustulo imperium dedit.
7.402
Odoacer rex Torcilingorum et Rugorum, pervasa Italia, Romam obtinuit; anno a conditione ejus 1230o, Orestem et Paulum patricios occidit, Augustulum imperatorem exilio damnavit.
7.403
Odoacer Romae invito Zenone regnat.
7.404
Tempore Zenonis imperatoris corpus Barnabae apostoli, et evangelium Mathei evangelistae stilo ipsius scriptum, ipso revelante inventa sunt.
7.405
Simplicius papa Petrum Alexandrinum episcopum, hereticum Euthicianum, ab Acatio Constantinopolitano accusatum damnat.
7.406
Hilderico regi Francorum mortuo, successit Loudowicus filius ejus, quem dicunt Clodoveum, et regnavit 30 annis.
7.407
Theodericus Theodmari filius, rex Ostrogothorum, id est qui olim in Italia remanserant Gothorum, Zenoni augusto familiaris effectus, cum suis ei Gothis militavit.
7.408
Zeno augustus Theodericum hujus anni consulem et magistrum militum fecit. Romae Felix tercius, papa 50u s, sedit annis fere 9, et canonum unum capitulum constituit.
7.409
Hoc tempore Acatius Constantinopolitanus heresi favens, Petrum Alexandrinum revocat, quem quondam accusabat. Quo audito, Felix papa utrumque cum sequacibus erroris condemnat.
7.410
Theodericus rex Ostrogothorum, permisso Zenonis augusti Italiam petiit. Cui Odoacer occurrens, bello conflixit, set victus aufugit.
7.411
Theodericus Odoacrum jam tercio devicit, eumque fugatum Ravennae obsedit.
7.412
Odoacer quarto confligens cum Theoderico, victus est et captus. Constantinopoli Zenon imperator moritur. Post quem Anastasius imperium orientis 28 annis rexit.
7.413
Romae defuncto Felice papa, concilium a presbiteris et diaconibus agitur.
7.414
Theodericus Ravennae Odoacrum sibi insidiantem peremit, et ipse occidentis imperium 30 annis obtinuit. Romae Gelasius, papa 51u s, sedit annos 4, menses 7, vir doctus et pius; qui omnes hereticos damnavit, clerum Romanum auxit, multa decreta fecit, id est capitula 28.
7.415
Hoc tempore in Affrica beatus Fulgentius, Ruspensis episcopus, claruit doctrina et actibus.
7.416
Ludowicus rex Francorum Alemannos bello vicit, Deo juvante, cui, cum in eodem bello periclitaretur, se crediturum promisit.
7.417
Ludowicus seu Clodoveus rex Francorum, instante Rodhilde conjuge sua christiana, a sancto Remigio Remensi archiepiscopo fide Christi imbutus, cum gente sua baptizatur.
7.418
Trasamundus rex Wandalorum in Affrica, catholicis infestus, aeclesias clausit, et 240 episcopos in Sardinia exilio afflixit.
7.419
Boetius patricius et consul multa his temporibus ingenii sui monimenta in seculari philosophia excellenter edidit. Romae Anastasius, papa 52u s, sedit annis fere duobus, et capitula 8 decretalia fecit.
7.420
Isauri, occiso Lilingo duce suo, ab Anastasio imperatore trucidantur.
7.421
Theodericus rex Romae et alibi multa per haec tempora mirifica construxit aedificia. Romae Simmachus, papa 53u s, sedit annis 15, mensibus fere 8. Cum quo simul per dissensionem nimiam ordinatur Laurentius, et magna Romae inter clerum et populum discordia facta, donec judicio Theoderici regis Symmachus in sede confirmaretur. Hic 13 capitula synodica constituit.
7.422
Simmachus papa sinodo Romae acta, Laurentium emulum suum Nuceriae ordinavit episcopum.
7.423
Theodericus rex aquaeductum Ravennae fecit. His temporibus sanctus Mamertus Viennensis archiepiscopus virtutibus claruit, qui propter luporum et ursorum immanitatem aliasque plagas, triduanas ante ascensionem Domini laetanias primus instituens, Domini misericordiam plagarumque cessationem promeruit.
7.424
Quidam ex Romanis Symachum papam falso criminantes, et apud regem accusantes, Laurentiumque revocantes, magnum Romae scisma fecerunt, et Petrus Altinae urbis episcopus, permisso Theoderici sedem apostolicam invasit.
7.425
Sinodo 115 episcoporum collecta, beatus papa Simmachus de illatis purgatur, et sedi suae cum gloria restituitur, et pervasores sedis ejus Laurentius Nucerinus et Petrus Altinas condemnatur.
7.426
Ludowicus rex Francorum Parisius beati Petri basilicam aedificat.
7.427
Theodericus rex Italiae contra Francos in Galliam exercitum movit.
7.428
Dissensio iterum inter Simmachum papam et aeclesiam oritur.
7.429
Hoc anno Romae Boetius vir eruditissimus consulatum administravit. Hoc quoque tempore Avitus, abbas Aurelianensis, virtutibus et prophetiae spiritu clarus effulsit.
7.430
Ludowicus, qui et Clodoveus, Francorum rex, Parisius obiit, ubi sedem regni instituit.
7.431
His temporibus Symmachus papa inter alia bona Manicheos in Urbe inventos damnavit. Basilicam sancti Petri et porticum marmore stravit, et alia hujusmodi.
7.432
Cassiodorus hujus anni consul fuit, qui postea conversus et monachus effectus, coenobium construxit, et in seculari divinaque litteratura clarus effulsit; psalmos exposuit, libros institutionum et chronica fecit, et tripartitam historiam ordinavit. Romae tandem dissensione cessante, Symmachus papa obiit in pace.
7.433
Romae Hormisda, papa 54u s, sedit annis 8. Qui inter alia Euthicianos et Manicheos damnavit, clerum erudivit, basilicas adornavit, et quatuor decreta fecit.
7.434
Vitalianus, quidam servus, cum Scithis Anastasio imperatori rebellat.
7.435
Hormisda papa Anastasio imperatori pro fide catholica Constantinopolim legatos misit, cui imperator inter alia rescripsit ita:« Nos jubere volumus, non nobis juberi.»
7.436
Anastasius imperator heresi favens Euthicetis et catholicos persequens, ictus fulmine interiit, major octogenario. Pro quo Justinus, imperator catholicus, Constantinopoli regnavit annis 8, et cum Vitaliano tyranno pacem fecit, quem postea tamen peremit.
7.437
Justinus augustus legatos Hormisdae papae pro fide missos honorifice suscepit, eisque in damnatione hereseos consentiens, multa per eos donaria Romam misit.
7.438
Justinus augustus hereticis infestus, Arrianos etiam Constantinopoli persequitur. Unde iratus Theodericus, rex Italiae Arrianus, exitium catholicis in Italia minitatur.
7.439
In Affrica mortuo Trasamundo, rege Wandalorum Arriano, Heldericus pro eo regnavit annis 8. Qui statim aeclesias diu clausas aperuit, et omnes catholicos de exilio revocavit.
7.440
Romae Johannes, papa 55u s, sedit annis 2, mensibus 9. Qui a Theoderico Constantinopolim missus, et a Justino augusto et cunctis civibus honorifice susceptus, ad portam quae dicitur Aurea, cecum illuminat, et coronato a se augusto Justino, cum multis muneribus rediit.
7.441
Theodericus, rex Gothorum et tyrannus Romanorum, Boetium patricium et philosophum diu carceratum occidit, nec multo post socerum ejus Simmachum patricium itidem interemit. Johannem quoque papam beatum carceris afflictione necavit, 15. Kal. Jun.
7.442
Theodericus tyrannus post tres menses ab obitu Johannis papae subito Ravennae obiit, et sicut cuidam solitario revelatum est, a Johanne papa et Simmacho patricio in ollam Vulcani dejectus est. Post quem nepos ejus Athalaricus puer cum matre regnavit annis 8. Romae Felix IV, papa 56u s, sedit annis 4, mensibus 2.
7.443
Constantinopoli Justinus imperator obiit, pro quo Justinianus nepos ejus imperavit annis 38.
7.444
Justinianus augustus Belesarium amicum suum principem miliciae fecit. Gens Winilorum seu Longobardorum rege Odwino Pannoniam invasit, et ibi habitavit.
7.445
His temporibus beatus abbas Benedictus immensa virtutum gloria claruit. Priscianus quoque grammaticus his fuit temporibus.
7.446
In Affrica occiso Helderico rege Wandalorum catholico, Geilamer regnum invadens, in catholicos et in omnes debachatur. Romae Bonifacius II, papa 57u s, sedit annis 2, mense ferme 1.
7.447
Bonifacius papa Vigilium diaconum in sinodo post se papam eligi sub chirographo decrevit. Quod tamen postea, quia contra canones erat, combussit.
7.448
Ab hoc anno, scilicet Justiniani imperatoris sexto, Dionisius Romanus abbas cyclum magnum paschalem inchoat, qui jam semel ab incarnatione Domini in annis 532 exactus, totidem in se annos continet. Romae Johannes II, qui et Mercurius, papa 58u s, sedit annis 2, mensibus 4. Cui Justinianus augustus de fide sua litteras transmisit.
7.449
Romae mortuo Athalarico rege Gothorum, Amalsuinda mater ejus Theodatum in consortium regni sumit; qui tamen eam post occidi jussit, et ipse solus regnavit.
7.450
Belesarius patricius a Justiniano imperatore missus, gentem Wandalorum in Affrica bello victam delevit, captoque rege eorum Geilamero, Carthaginem rei publicae restituit.
7.451
Romae Agapitus, papa 59u s, sedit anno fere uno. Hic a Theodato tyranno pro gratia Justiniani augusti Constantinopolim missus, Anthemium ejusdem urbis episcopum hereticum damnavit, ordinatoque alio episcopo, id est Menate catholico, ipse ibidem obiit, in aecclesiasticis regulis aprime eruditus.
7.452
Romae Silverius, Hormisdae dudum papae filius, contra voluntatem cleri a Theodato tyranno pecunia corrupto, 60u s papa violenter promotus, sedit anno 1, mensibus 5.
7.453
Silverius papa cum in restitutione Anthemii et communione hereticorum augustis nollet parere, jussu ipsorum a Belesario patricio falso criminatus, a Vigilio diacono afflictus exilio, obiit 12 Kal. Jul., et postea miraculis claruit. Ipseque Vigilius papa 61u s ordinatus, sedit annis 17, mensibus 7.
7.454
Belesarius patricius et Vigilius papa Vitigisum regem Gothorum pugna victum Constantinopolim perducunt ad Justinianum augustum.
7.455
Belesarius patricius Parthos, Antiochiam et Syriam vastantes, redire coegit.
7.456
Totila rex Gothorum Romam Campaniamque devastat.
7.457
Hujus Justiniani tempore corpus sancti Antonii monachi divinitus revaelatum, Alexandriam transfertur. Hoc tempore quinta sinodus universalis Constantinopoli contra Theoderum et omnes hereticos, sub Vigilio papa collecta, 14 capitula constituit.
7.458
Hoc tempore Benedictus abbas, cum discipulum suum Maurum ad Gallias transmisisset, ipse multas post virtutes migravit ad Dominum.
7.459
Sanctus Remigius, Remorum archiepiscopus et gentis Francorum apostolus, anno episcopatus 74o, Idibus Januarii plenus virtutibus migravit ad Dominum. Arator subdiaconus Romanus librum suum, quem de actibus apostolorum heroico metro edidit, Vigilio papae oblatum publice recitavit.
7.460
Totila rex iterum Romam invasit.
7.461
Hoc tempore fuit sanctus Liberatus, Carthaginiensis archidiaconus, qui de auctoritate Calcedonensis concilii multa utilia conscripsit, et Vigilium papam aliquando hereticis favisse, monstravit.
7.462
Vigilius papa cum ad consensum hereseos et restitutionem Anthemii episcopi nullataenus adduci posset, Constantinopolim vi perductus, exilio graviter est afflictus.
7.463
Justinianus augustus basilicam Salvatoris, quae Agiae Sophiae dicitur, incomparabili opere Constantinopoli construxit. Ipse leges quae Justinianae dicuntur, composuit.
7.464
Victor episcopus Capuanus, de hujus anni pascha scribens, erroneos Victorii cyclos arguit.
7.465
Hucusque Jordanis episcopus chronica sua de gestis Romanorum adbreviata perduxit.
7.466
Hoc tempore Justinianus augustus Narsetem eunuchum principem militiae faciens, Italiam misit.
7.467
Vigilius papa, tandem impetrantibus Romanis et Narsete de exilio relaxatus, cum Romam redire cepisset, in Sicilia morbo calculi decessit. Pro quo Pelagius, papa 62u s, sedit annis 11, mensibus 10. Qui a populo Romano factionis contra Vigilium inculpatus, ascenso apud Sanctum Petrum ambone et evangelio super caput ejus posito, juramento se a crimine illato purgavit.( Gesta pontt. Rom. ib. S. Marci.) Hic ordinatus est a Perusino et Ferentino episcopis, et Andrea Ostiensi archipresbitero Nam hoc est privilegium Ostiensis aeclesiae, ut episcopus ejus, et archipresbiter si episcopus non affuerit, Romani pontificis ordinationi jure perpetuo interesse debeat. Et episcopus si affuerit, deinceps privilegium pallii portandi habebit, quod nulli alii cardinali episcopo licebit.
7.468
Hildibertus rex Francorum moritur, et Parisius in basilica sancti Vincentii sepelitur, regnumque ejus Lotharius frater assumens, totam paterni regni monarchiam obtinuit.
7.469
Hoc tempore Turonis basilica sancti Martini, rebellibus ad eam fugientibus, igne crematur.
7.470
Lotharius rex de malis suis penitentiam agens, basilicam sancti Martini studiose reparans stagno texit. Sanctus Medardus episcopus plenus virtutibus migravit ad Dominum, et a Lothario rege Francorum Suessionis cum magna gloria sepelitur.
7.471
Lotharius rex, filius Clodovei magni, anno regni 51o Compendii moritur.
7.472
Haribertus rex libidini deditus, a sancto Germano Parisiorum episcopo excommunicatus, obiit.
7.473
Constantinopoli Justinianus imperator anno imperii 38 decessit. Pro quo Justinus minor regnavit annis 11, homo iniquus et avarus. His temporibus immensa pestilentia et mortalitas totam Italiam, et maxime Liguriam, vastavit.
7.474
Sanctus Columba presbiter et abbas, de Hybernia veniens, Britannis verbum Dei praedicat. Narses patricius, divitiis auctus et ob id a Romanis invidiam passus et apud augustum criminatus, a Roma in Campaniam discessit. Eique successor Longinus in Italiam mittitur.
7.475
Romae Johannes III, papa 63u s, sedit annis fere 14. Qui aeclesiam Philippi et Jacobi apostolorum, quam decessor ejus Pelagius ceperat, perfecit et dedicavit.
7.476
Narses patricius, qui multum pro re publica laboraverat, a Justino augusto injuriis lacessitus, Longobardos, in Pannoniis habitantes, ad vastandam et possidendam Italiam invitavit. Multa prodigia et praecipue igneae acies in caelo visae sunt.
7.477
Longobardi rege Alboino mense Aprili Venetiam ingressi, eam paucis civitatibus exceptis sibi subjiciunt.
7.478
Alboinus rex cum Longobardis Liguriam invasit, Mediolanum et alias plerasque urbes cepit, Papiam plus triennio obsedit.
7.479
Alboinus plerasque in Tuscia urbes cepit. Sanctus Vedastus episcopus decessit.
7.480
Papienses regi Alboino ad deditionem veniunt. Narses patricius obiit.
7.481
Alboinus rex Longobardorum per insidias conjugis suae apud Veronam ab armigero suo occiditur.
7.482
Constantinopoli Justinus imperator post multa mala sua in amentiam versus, obiit. Pro quo Tyberius Constantinus, qui et ipso mente capto palatium rexerat, regnavit annis 7, vir Deo devotus.
7.483
Sanctus Germanus Parisiorum episcopus migravit ad Dominum.
7.484
Romae Benedictus, papa 64u s, sedit annis 4, mensibus 2. A quo beatus Gregorius de monasterio ablatus et diaconus ordinatus, Constantinopolimque apocrisiarius missus, Euthicium ejusdem urbis episcopum in fide resurrectionis errasse Tyberio augusto praesente convicit. Ubi etiam episcopis moralia in Job, venientibus ad eum monachis suis, scribere compulsus est.
7.485
Magna aquarum inundatio et illuvies, fulmina, terrae motus, homines terruere.
7.486
Cometa die paschae visa. Suessionis celum ardere visum est. Pestilentia ingens fit.
7.487
Hoc tempore exercitus Tyberii imperatoris Persas potenter superavit.
7.488
Constantinopoli Tyberius, omni laude dignissimus, obiit. Pro quo Mauricius regnavit annis 21. Romae Pelagius II, papa 65u s, sedit annis 10, mensibus 2. Hic templum sancti Petri tabulis argenteis deauratis texit, et alia multa bona.
7.489
Hildebertus rex Francorum, acceptis 50, 000b u s solidorum auri a Mauricio imperatore, ut Longobardos de Italia pelleret, cum eisdem pactum firmavit, et imperatori pecuniam requirenti nec responsum reddidit.
7.490
Guntramnus rex in suburbano Cavillonensi monasterium sancti Marcelli construxit.
7.491
Hilpericus rex Francorum per insidias interemptus, Parisii sepelitur.
7.492
Longobardi Autharium regem sibi constituunt.
7.493
Globus igneus scintillans et quasi rugiens e celo in terram cecidit. In Hispania Richaredus, Levigildi regis Gothorum Arriani filius, post mortem patris rex effectus, a Leandro Hispolitano episcopo cum tota gente Gothorum ad catholicam fidem convertitur.
7.494
In Hispania heresis Arriana destructa, et sinodus Toletana collecta est industria Leandri episcopi et Richaredi regis. Cesara regina, uxor Aunulfi regis Persarum, occulte baptizata, postmodum et suum maritum cum tota gente sua apud Anthiochiam se baptizare persuasit.
7.495
Hildibertus rex sororem suam, Authario regi Longobardorum promissam, regi Gothorum, qui nuper catholicus factus est, in matrimonium tradidit.
7.496
Tunica domini Salvatoris a Symone quodam Judeo tormentis coacto monstrata, a Gregorio Antiocheno, Johanne Constantinopolitano, et Thoma Jerosolimitano, et alius pluribus episcopis, jejunio triduano celebrato, in archa marmorea in oppido Zaphad inventa, summo cum honore Jerosolimam allata est.
7.497
Rex Longobardorum Theodelindam, regis Bajoariorum filiam pulchram et piam, duxit uxorem.
7.498
Ingens mortalitas facta est, in qua primo Pelagius papa, deinde innumeri extincti sunt. Et beatus Gregorius, tunc Romanae aeclesiae archidiaconus, constitutis letaniis et plaga cessante, papa 66u s ordinatus, doctrina et actibus cunctis merito praeferendus apostolicis, sedit annis 13, mensibus 6, diebus 10. Qui statim inter alia multa librum pastoralem egregio edidit stilo. Hic quoque super corpus beati Petri cyborium fecit, et missas celebrare instituit, itemque sancti Pauli, similiter et sex capitula synodica scripsit.
7.499
Siccitas magna et fames facta est, et insolita locustarum magnarum multitudo.
7.500
Item locustarum multitudo frugibus nocuit.
7.501
Gregorius papa sinodum 24 episcoporum ad Sanctum Petrum colligit, indictione 14.
7.502
Sanctus Columba presbiter et abbas, post multa mirabilia in insula Hii juxta Hiberniam, migravit ad Dominum, anno aetatis 70o. Hoc tempore beatus Gregorius papa missis doctoribus Augustino, Mellito, Johanne et aliis, Anglorum gentem in Britannia ad fidem Christi convertit.
7.503
Hildebertus rex Francorum obiit.
7.504
His temporibus cum Romanus patricius aliquot urbes a Longobardis dudum captas per deditionem recepisset, et ob id Agilolfus rex Italiae et ipsi Romae infesto exercitu immineret, studio sancti papae Gregorii et suffragio Theodelindae religiosae reginae, pax utrimque facta est.
7.505
His temporibus monasterium sancti Benedicti in castro Cassino situm, fugientibus ex eo monachis, a Longobardis omnino destructum et desolatum est.
7.506
Gregorius papa Lundoniae et Eboraci episcopos in Britannia, misso pallio, metropolitanos esse decernit, indictione 4. Clades glandolaria multas civitates afflixit.
7.507
Mauricius imperator Focam, rei publicae utilem, principem militiae fecit. Globi ignei in caelo visi sunt.
7.508
Constantinopoli Focas Mauricium imperatorem turpiter interfecit, et ipso pro eo annis 8 regnavit. Corpus sancti Victoris martiris, qui cum beato Urso Solodori passus est, apud Genvensem urbem divina revelatione in loculo argenteo invenitur, et miraculis declaratur.
7.509
Etherius Lugdunensis archiepiscopus obiit, eique Secundinus successit.
7.510
Beatus papa Gregorius et doctor sanctissimus migravit ad Dominum indictione octava. Post quem cessante episcopatu mensibus plus quinque, Sabinianus papa 67u s, sedit anno uno, mensibus 5. Et post hunc item cessavit episcopatus anno ferme uno, quia de Constantinopoli legatio imperialis expectabatur. Hoc anno synodus nefaria Cavillonis congregata, et beatus Desiderius Viennensis archiepiscopus injuste deponitur et exilio damnatur.
7.511
Fames Romae facta, et pax cum Longobardis in annum unum. Mense Aprili et Maio cometa videtur.
7.512
Romae Bonifacius III, papa 68u s, sedit mensibus fere 9. Post quem item cessavit episcopatus mensibus 10. Hic quia Constantinopolitana aeclesia primam se scribebat, apud Focam augustum optinuit, ut Romana aeclesia omnium caput aeclesiarum decerneretur. Hic quoque synodum 72 episcoporum Romae collegit.
7.513
Romae Bonifacius IV, papa 69u s, sedit annis 6, mensibus 8. Et post hunc cessavit episcopatus mensibus fere 7. Hic apud Focam augustum templum omnium idolorum, quod Pantheon vocabatur, obtinuit, et in honore sanctae Mariae et omnium sanctorum dedicavit 3. Id. Maii et Sanctae Mariae ad Martires appellavit, festivitatemque omnium sanctorum Kal. Novemb. celebrari constituit. Hujus papae tempore quidam cecus Romae legitur contendisse contra Judeos de virginitate sanctae Mariae. Cui cum Judei objicerent, cur matrem Christi tantopere defenderet, qui ipsum illuminare non posset:« Triduum, inquit, expectate, et magnalia Christi videbitis in me.» Erat autem post triduum purificatio sanctae Mariae, quae festivitas eo tempore Romae non ut modo ad Sanctam Mariam Majorem, set ad Sanctam Mariam ad Martyres celebrabatur. Ad quam dum domnus papa et Judeos et christianos in eadem sollemnitate convocasset, affuit et cecus, et responsorium a se compositum id est:« Gaude, Maria» ad octavam lectionem nocturnorum ipse cantavit, quo decantato et errorem Judeorum confutavit et ipse lumen recepit, ipsa interveniente cujus virginitatem in eodem responsorio defendit. Beatus Desiderius Viennensis archiepiscopus de exilio revocatus, factione Brunnihildis et Theoderici lapidatus, post obitum miraculis claruit.
7.514
His temporibus Persae multas provincias Romanis auferentes, Jerusalem cruce Domini spoliaverunt.
7.515
Eraclianus Focam augustum regno privavit, filioque suo Eraclio illud concessit, qui regnavit annis 26. Beatus abbas Columbanus, sancti Galli magister, a Luxoviensi cenobio a se constructo, molimine Brunnichildis pulsus, sanctum ibi Eustasium pro se reliquit abbatem.
7.516
Beatus Augustinus Anglorum archiepiscopus migravit ad Dominum. Sanctus Columbanus a Luxovio pulsus, concessu Theodeberti regis Brigantium venit, ibique triennio mansit.
7.517
In Hispania mortuo Betterico, Sisebodus rex efficitur Gothorum.
7.518
Eraclius imperator Constantinum filium imperii consortem fecit. Beatus Columbanus de Brigantio pulsus, febricitantem ibi Gallum reliquit; ipseque in Italiam veniens et benigne ab Agilolfo rege susceptus, cenobium Bobiense construxit. Sanctus quoque Gallus solitudinem cellae suae incolere cepit.
7.519
Hoc tempore Ysidorus Spalensis episcopus clarus in Hispaniis habetur. Brunnihildis iniquissima, equis indomitis alligata, jussu Sigiberti regis Francorum digna morte periit. Praedictus Ysidorus hucusque adbreviationem temporum perduxit.
7.520
Romae Deusdedit, papa 70u s, sedit annis 3, mense fere 1.
7.521
His temporibus Jerosolima inter alias Palestinae urbes a Chosdroe rege Persarum capta, et crux dominica in Persidem abducta est.
7.522
Romae Bonifacius V, papa 71u s, sedit annis 5, vir valde mitis et pius. In Britannia defuncto sancto Laurentio archiepiscopo, Mellitus successit. Magundat magus, genere Persa, ad fidem Christi conversus et Anastasius dictus, Jerosolimis mirae sanctitatis monachus efficitur.
7.523
Bertrudis regina, uxor Lotharii regis piissima bonae memoriae, obiit.
7.524
His temporibus baeatus Attala et post hunc Bertolfus Bobienses abbates, et sanctus Gallus claruerunt.
7.525
In Britannia defuncto Mellito archiepiscopo, successit Justus. Qui sequenti anno beatum Paulinum ordinans episcopum, Anglis illis qui adhuc pagani erant praedicatorem et doctorem misit.
7.526
Romae Honorius, papa 72u s, sedit annis 13, qui multis bonis operibus abundavit.
7.527
In Britannia Eduinus rex Anglorum a Paulino episcopo conversus, cum gente sua baptizatur, anno adventus Anglorum in Britanniam pene 180o.
7.528
Beatus Anastasius monachus multa pro Christo tormenta passus, tandem in Perside a rege Chosdroe cum aliis 70 strangulatus, martir efficitur. Ipso anno Eraclius imperator Persidem petiit, victo et occiso Chosdroe, dominicam crucem Jerosolimam revexit.
7.529
Lotharius rex Francorum fortis, pius et religiosus, obiit, anno regni 45o.
7.530
Dagobertus rex Francorum, sancto Arnolfo Metense episcopo et Pipino majore domus utens consiliariis, nimio amore justiciae flagravit.
7.531
Pax perpetua inter Eraclium imperatorem et Dagobertum legatis mediantibus pacta est.
7.532
In Britannia Eduinus, rex Anglorum pacificus et pius, a paganis regibus interimitur.
7.533
Oswald filius Edilfridi christianissimus, paucis collectis et adorata cruce quam erexerat, interfectores Eduini regis superavit, ipseque 8 annis regnavit.
7.534
His temporibus cum Sergius Constantinopolitanus, annitente Cyro Alexandrino heresim acephalorum instaurans, unam in Christo divinitatis et humanitatis voluntatem et operationem dogmatizasset, ipsumque imperatorem seduxisset, ab apostolica sede damnatus est.
7.535
Constantinopoli Eraclius imperator a Sergio Constantinopolitano episcopo in haeresim, ut aiunt, inductus obiit. Pro quo Eraclonas cum matre Martina annis 2 regnavit.
7.536
Romae defuncto papa Honorio, cessavit sedes apostolica annum 1, menses 7, dies 14, quia Constantinopoli auctoritas imperialis morte principum nutabat. Quo tempore Lateranensis thesaurus distractus est.
7.537
Constantinopoli mortuo Eraclona imperatore, frater ejus Constantinus regnavit mensibus 6.
7.538
Constantinopoli post mortem Constantini, filius ipsius, Constantinus, qui et Constans, regnavit annis 28. Romae Severinus, papa 73u s, sedit mensibus 2, diebus 4; post quem cessavit episcopatus mensibus 5.
7.539
Romae Johannes IV, papa 74u s, sedit anno 1, mensibus fere 10; qui missa pecunia, multos captivos in Histria et Dalmatia a barbaris redemit.
7.540
Romae Theodorus, papa 75u s, sedit annis 6, mensibus fere 6. Hic corpora sanctorum Primi et Filiciani levavit, et hereticos damnavit. In Britannia Oswald rex Anglorum piissimus, contra Pendanum regem paganum pugnans occubuit, et plurimis post mortem miraculis claruit. Pro quo frater ejus Oswi regnavit annis 28.
7.541
Sanctus Paulinus, Eboracensis episcopus et doctor Anglorum, anno episcopatus vicesimo migravit ad Dominum, 6 Idus Octobris.
7.542
Hoc tempore Pyrrus Constantinopolitanus, Sergii et in sede et in heresi successor, cum a Theodoro papa dudum damnatus, ex Affrica Romam venisset, et fictam penitentiam satisfactionemque simulasset, benigne susceptus et reconciliatus est. Postea vero domum reversus, et errorem repetens, denuo ab ipso papa depositus, damnatus et anathemizatus est.
7.543
His temporibus beata virgo Gerdrudis, filia Pipini, soror Grimoaldi majorum domus, Nivalensis cenobii mater, virtutibus claruit. Hujus soror Begga et ipsa religiosa, Angiso sancti Arnolfi filio nupsit, cui etiam Pipinum juniorem peperit.
7.544
His temporibus cum Paulus Constantinopolitanus Pyrri successor heresim non solum non dimitteret, set augmentaret, ipsumque imperatorem cum aliis seduceret, nec a domno papa admonitus et increpatus resipisceret et ipse identidem damnatus est.
7.545
Tempore Constantis imperatoris gens Sarracenorum crudelissima multas provincias vastavit.
7.546
Romae Martinus, papa 76u s, sedit annis 6, mensibus fere 2. Quo tempore Paulus Constantinopolitanus, ipso imperatore Constante seducto, legatos apostolicae sedis pro heresi eum arguentes carceribus et exiliis afflixit, et catholicis ubicumque potuit persecutionem excitavit.
7.547
Martinus papa indictione nona sinodum Romae 105 episcoporum colligit, in qua Cyrum, Sergium, Paulum cum sequacibus erroris damnavit.
7.548
Beatus Aidanus Scottigena episcopus et doctor Anglorum, 2. Kal. Sept. decessit.
7.549
Hoc tempore Olimpius exarchus a Constante imperatore Italiam missus, cum domnum papam ceterosque in fide catholica unanimes depravare eisque nocere non posset, tandem cum papa pacificatur.
7.550
In Britannia Honorius Anglorum archiepiscopus obiit, pro quo Deusdedit 10 annis praefuit.
7.551
Beatus papa Martinus jussu Constantis, heretici imperatoris, in basilica Salvatoris quae Constantiniana dicitur, comprehensus, et Constantinopolim perductus, cum flecti nullatenus posset, exilio in Cersona damnatus est.
7.552
Martinus papa in exilio migravit ad Dominum, ibique sepultus miraculis claruit postmodum; pro quo Romae Eugenius, papa 77u s, sedit annis 2, mensibus fere 10, vir benignus et mitis. In Britannia Pendan rex Merciorum paganus, ab Oswi rege, sancti Oswaldi fratre, victus interiit, et gens Merciorum Christi fidem accepit.
7.553
Petrus Constantinopolitanus quasi satisfaciens pro fide sua, misit Romam sinodicam epistolam valde obscuram et dubiam, set a domno papa et aeclesia Romana non est accepta.
7.554
Romae Eugenio papa defuncto, cessavit episcopatus mensibus 2.
7.555
Romae Vitalianus, papa 78u s, sedit annis 14, mensibus 6. Qui literis ex more Constantinopolim missis in sede confirmatus, aeclesiam Romanam insigniter rexit.
7.556
Constantinus, qui et Constans, imperator sancto Petro donaria preciosa Romam misit.
7.557
In Italia defuncto rege Longobardorum Hariberto, duo filii ejus Godabertus et Pertharich regnum inter se dividebant, quorum uno occiso, id est Godaberto, alteroque fugato ad Hunos, Grimoaldus dux Beneventanus regnum eorumdem obtinuit.
7.558
Hoc tempore Paertharich de exilio reversus, iterum in exilium ire est compulsus.
7.559
Constantinus, qui et Constans, Italiam contra Longobardos venit, set nichil profecit.
7.560
Constantinus imperator Romam venit, et a Vitaliano papa honorifice susceptus, sancto Petro pallium auro textile obtulit; set cuncta pene ornamenta urbis abstulit.
7.561
Eclipsis solis 5 Nonas Maii facta. In Britannia a Scottis et Anglis quaestio de pascha ventilatur, et Scotti a Wilfrido presbitero rationabiliter victi sunt, qui postea episcopus ordinatur( v. a. 678).
7.562
Angli ad Vitalianum papam pro episcopo et doctore postulatum Romam mittunt.
7.563
In Sicilia Constantinus imperator, qui et Constans, post multas depraedationes per provincias actas, tandem a suis in balneo peremptus est; pro quo Constantinus ejus filius regnavit annis 17, imperator sane catholicus et pius. Hoc anno Theodorus archiepiscopus a Vitaliano papa ordinatus, et cum Adriano abbate ad Anglos missus, multis et verbo profuit et exemplo.
7.564
Sarraceni Siciliam vastant
7.565
In Italia mortuo Grimoaldo Longobardorum rege, Pertharich regnum paternum 17 annis obtinuit.
7.566
Romae Vitaliano papa defuncto indictione 15, post 2 menses Adeodatus, papa 79u s, sedit annis 4, mensibus 2; vir valde mitis et pius, qui multa aedificia Romae construxit.
7.567
Hoc anno Theodorus Anglorum archiepiscopus sinodum utilem collegit.
7.568
[ Dagobertus rex Francorum, praecipuus aecclesiarum Dei venerator, obiit. Regnavit annos 44. Parisius sepelitur.]
7.569
Romae defuncto Adeodato papa, post menses 4 1/ 2 Donus, papa 80u s, sedit anno 1, mens. 5; qui porticum sancti Petri marmore stravit. Cometa per 3 menses visa.
7.570
Aeclesia Ravennas, quae autocephaliam sibi usurpans a Romana desciverat, Dono papae se iterum subjecit.
7.571
Romae defuncto Dono, post 2 menses Agatho, papa 81u s, sedit annis 2, mensibus 6.( Gesta pontt. Rom.) Hic papa apud imperatorem effecit, ut quantitas relevaretur, quae pro ordinatione pontificis solita erat dari; ita tamen ut decretum generale de electione papae prius ad imperatorem mitteretur, quam ille consecraretur. Wilfridus Anglorum episcopus ab Egberto rege sede sua pulsus, multos in exilio ad Dominum convertit.
7.572
Constantinus augustus legationem Romam misit, et ut pro confutandis hereticis sinodus apostolica auctoritate Constantinopoli fieret, postulavit. Agatho papa sinodum 120 episcoporum Romae collegit, et hereticos unam in Christo operationem dogmatizantes damnavit.
7.573
Eclipsis lunae, et magna mortalitas Romae facta. Agatho papa legatos Constantinopolim misit indictione 9. Qui honorifice ab augusto suscepti, sextae sinodo universali 150 episcoporum praefuerunt, et convictos hereticos, unam in Christo voluntatem et operationem asserentes, damnaverunt, et 9 capitula conscripserunt. Theodorus Anglorum archiepiscopus sinodum collegit.
7.574
Constantinopoli sexta sinodus universalis 150 episcoporum indictione nona mense Februario acta, et Macharius Antiochenus sequacesque erroris damnati sunt. Quibus damnatis, subito plurimae aranearum telae in basilica coram omnibus ceciderant, hereticas nugas dejectas esse portendentes. Agatho papa decessit.
7.575
Romae defuncto Agathone papa, cessavit episcopatus anno 1, mensibus 7.
7.576
Romae Leo II, papa 82u s, sedit mensibus fere 11; vir per omnia eruditissimus et piissimus, qui sua decreta fecit, plurima egregie scripsit, docuit, et constituit. Sanctus Cudbertus Lindiufarnensis aeclesiae episcopus, Britanniam multis virtutibus decoravit.
7.577
Romae defuncto Leone, cessavit episcopatus anno fere 1. Post quem Benedictus II, papa 83u s, sedit mensibus 10 vir satis laudabilis. Cometae apparent.
7.578
Romae post pascha defuncto Benedicto, exactis plus duobus mensibus Johannes V, papa 84u s, sedit anno 1. Qui prius archidiaconus, legatus in sexta sinodo apostolicae sedis fuerat. Constantinopoli Constantino imperatore defuncto, filius ejus Justinianus regnavit annis 10; qui heresi pollutus, orthodoxis est infestus.
7.579
Romae defuncto Johanne, post 3 menses Conon, papa 85u s, ordinatus, sedit mensibus 11, vir item laudabilis. In Britannia sanctus Johannes Hagustaldensis episcopus clarus habetur.
7.580
Romae defuncto Conone exactis fere 3 mensibus, Sergius, papa 86u s, sedit annis 13, mens. fere 9. Qui in fide catholica fortis, persecutionem ab augusto Justiniano passus est. Vir quippe sanctus et omnibus bonis intentus.
7.581
Ceadwal rex occidentalium Saxonum, ad fidem Christi conversus Romam venit, et in sabbato sancto paschae a Sergio papa baptizatus et Petrus vocatus, inibi in albis defunctus, ab ipso papa summo honore tumulatus et epithaphio decoratus est.
7.582
In Italia Alachis dux tyrannidem invasit, et maxime clericos insequitur.
7.583
Theodorus venerabilis Anglorum archiepiscopus, anno adventus sui in Britanniam 23o, aetatis vero 88o, decessit; qui librum penitentialem satis utilem conscripsit.
7.584
His diebus duo Angli presbiteri, dum Saxonibus praedicarent, martirio coronati, et miraculis declarati, a Pipino Coloniae sunt tumulati.
7.585
Constantinopoli Justinianus imperator hereticus a Leone et Tyberio abscisis naribus regno expulsus est, et ipse Leo regnum 3 annos obtinuit. Vir sanctus Willibrordus, a Sergio papa archiepiscopus ordinatus et Clemens vocatus, genti Fresonum praedicans, virtutibus claruit.
7.586
Sergius papa, Domino revelante, capsam cum portione dominicae crucis invenit.
7.587
In Britannia sanctus Cudbertus, ex anachoreta episcopus, migravit ad Dominum post multas virtutes; cujus vitam Beda presbiter descripsit.
7.588
Constantinopoli Tiberius imperium invadens, Leonem imperatorem 7 annis quibus ipse post hunc regnabat in carcere tenuit.
7.589
Hoc tempore sinodus Aquilegiensis facta, et quidam qui concilium quintum universale noluerunt recipere, a Sergio papa correcti sunt.
7.590
Romae defuncto Sergio, Johannes VI, papa 87u s, sedit annis 3, mensibus 2.
7.591
Beda presbiter Anglus, vir doctus, usque huc chronica minoris libri de temporibus perduxit. Hoc tempore cum Gisulfus dux Beneventi Campaniam vastaret et captivos abduceret, a Johanne papa pacem postulante dona accipiens, captivos reddidit.
7.592
In Britannia Edilred rex Mertiorum, relicto regno, monachum se fecit.
7.593
Constantinopoli Justinianus imperator auxilio Terbelli regis Vulgariorum imperium recipiens, Leonem et Tyberium imperii pervasores occidit. Gallicinum patriarcham excecatum Romam misit, et in loco ejus Cyrum abbatem, qui se in Ponto exulem aluerat, promovit. De hoc imperatore fertur, quod quotiens a detruncatis naribus profluum terserit, totiens aliquem de inimicis suis perimi jusserit. Romae Johannes VII, papa 88u s, sedit annis duobus, mensibus fere 8, vir facundus et eruditus. Sanctus Heddi episcopus migravit ad Dominum.
7.594
Johannes papa oratorium sanctae Mariae ad Sanctum Petrum construxit, et multas aeclesias ornavit.
7.595
Hoc tempore Haribertus rex Longobardorum possessionem alpium Cottiarum, dudum a Longobartis captam et detentam, per privilegium aureis literis scriptum sancto Petro Johannique papae reddidit.
7.596
Romae Sisinnius papa 89u s ordinatus, ingravescente podagra, 20 tantum diebus supervixit. Post quem Constantinus papa 90u s effectus, sedit annis 7, diebus 15.
7.597
Coenredus rex Merciorum, et cum eo Offa regius juvenis, filius Sigiheri regis, relictis regnis Romam veniunt, ibique monachi effecti, non multo post obierunt. Wilfridus Anglorum episcopus obiit, cui Acca successit.
7.598
Adrianus abbas venerabilis, anno ex quo a Vitaliano papa in Britanniam cum Theodoro archiepiscopo missus est 41o obiit. Hildebertus rex Francorum obiit, pro quo Dagobertus annis 5.
7.599
Constantinopoli Philippicus imperator factus, Justinianum imperatorem occidit, et ipse annum unum et sex menses regnavit, catholicos persequens, hereticis favens.( Cf. Gesta pontt. Rom.) Unde et a Constantino papa anathematizatur. Quapropter regni principibus eum pro excommunicato devitantibus, regium diadema deponere compellitur.
7.600
Heribertus rex Longobardorum moritur, pro quo Liudprandus.
7.601
Constantinopoli Anastasius Philippicum oculis et regno privavit, et ipse annis 3 regnavit.
7.602
Anastasius imperator missis Constantino papae litteris, se catholicum declaravit. Pipinus filius Ansigisi, nepos sancti Arnolfi, major domus et dux Francorum, anno regni 27o obiit; pro quo filius ejus Karolus regnavit annis 27.
7.603
Romae defuncto Constantino papa, Gregorius II, papa 91u s, sedit annos 15, menses 9, qui 17 capitula conscripsit. Dagobertus junior, filius Hildeberti, rex Francorum obiit, pro quo Helpericus, qui et Daniel.
7.604
Egbertus vir sanctus, natione Anglus, Scottos legitime pascha celebrare docuit. Constantinopoli Theodosius imperator factus anno I regnavit. Qui Anastasium imperatorem pugna victum, presbiterum ordinari fecit.
7.605
Romae Tyberis supra modum inundans, multa aedificia subvertit. Hoc tempore Winfridus, qui et Bonifacius, genere Anglus, Germaniae gentibus verbum salutis praedicat auctoritate Gregorii papae.
7.606
Constantinopoli Leo imperator annis 9 regnavit. Cujus tempore Sarraceni Constantinopolim obsidentes triennio, tandem divino auxilio, fame, peste, ferro repelluntur.
7.607
Sanctus Bonifacius a Gregorio papa Mogontiaci archiepiscopus ordinatus, multis gentibus profuit verbis et exemplis.
7.608
Mortuo Helperico, Teodericus filius Tagoberti rex a Karolo constituitur. Sanctus Othmarus cellae sancti Galli primus abbas constitutus, 40 annis rexit.
7.609
Karolus Reginfredum vicit, Andegavis urbem vi cepit. Sanctus Johannes Hagustaldensis episcopus obiit.
7.610
Karolus Alemanniam et Bajoariam subegit.
7.611
( BEDAE Chron.) Hoc tempore corpus sancti Augustini de Sardinia in Ticinum a Ludbrando translatum est.
7.612
Karolus transito Ligere Aquitaniam vastat. Sanctus Pirminius abbas et chorepiscopus a Karolo Augiae insulae praefectus, serpentes inde fugavit, et cenobialem vitam ibi instituit, annis 3. Choros grece, regio latine dicitur, unde chorepiscopus, id est regionalis episcopus, qui per regiones discurrit.
7.613
Sarraceni Gallias vastant praeda et incendio.
7.614
Karolus Sarracenos una cum rege eorum prostravit. Huc usque Beda venerabilis presbiter chronica sua perduxit in majori libro de temporibus. Huc usque regnum Romanorum; exhinc Francorum supputatur. Karolus Pipini filius, cum jam principatum major domus 12 annis tenuisset, posthaec eundem principatum 15 annis obtinuit, regibus tamen in Francia, set parva dignitate regnantibus.
7.615
Karolus Burgundiam petens, eam sibi subegit. Sanctus Pirminius ex Augia pulsus, Etonem pro se constituit abbatem, et ipse Alsatiam, alia instructurus coenobia petiit.
7.616
Karolus Aquitaniam sine bello recipit.
7.617
Sanctus Egbertus presbiter Anglus obiit, anno aetatis 90, die paschae, id est 8 Kalend. Maii.
7.618
Sarraceni Avinnionem urbem capiunt, et circumquaque regiones devastant.
7.619
Karolus Avinnionem, cesis Sarracenis, vi expugnatam recipit. Beda presbiter et monachus natione Anglus, doctor eximius, obiit 7 Kal. Jun. Romae Gregorius III, papa 92u s sedit annos 10, menses 9. Tria cenobia, id est Altaha, Mourbach, Favarias, ex Augensibus fratribus instructa sunt.
7.620
Karolus Gothiam invadit.
7.621
Karolus exercitum Sarracenorum de Hispaniis venientem delevit.
7.622
Augiae Eto abbas, Kebam suscessorem relinquens, ipse Argentoraci episcopus promotus, non longe post sui nominis Etenheim cenobium construxit.
7.623
Karolus item deletis Sarracenis victor rediit.
7.624
Karolus Gothos petiit, et inde victor rediit, Audoinus episcopus obiit. Augiae defuncto post 2 annos Keba, Ernfredus Augiae abbas et Constantiae episcopus effectus, 10 annis praefuit.
7.625
Karolus Saxones victos fecit tributarios.
7.626
Karolus totam Provinciam suae subjicit ditioni.
7.627
Victis circumquaque hostibus, pax et quies regno Francorum facta est per Karolum.
7.628
Romae Zacharias, papa 93u s, sedit annos 10, menses 4. Karolus moritur Carisiaci, et apud Sanctum Dionisium sepelitur; pro quo filii ejus, diviso inter se regno Francorum, majores domus praefuerunt, Karlomannus annis 6, Pipinus annis 10.
7.629
Karlomannus et Pipinus duces Aquitaniae et Sueviae rebellantes cito comprimunt.
7.630
Fuldense cenobium in saltu Bochonia a sancto Bonifacio archiepiscopo fundatum est.
7.631
Karlomannus cum fratre Saxoniam rebellantem vastavit.
7.632
Sanctus Bonifacius annuente Karlomanno, auctoritate Zachariae papae duos in sua parrochia episcopatus facit, Wirziburgensem scilicet, cui sanctum Burchardum, et Eichstetensem, cui sanctum Willibaldum, conprovinciales suos, primos episcopos ordinavit. Sidonius, Augiae monachus, quintus ei loco abbas, Constantiaeque episcopus factus, praefuit annis 13; qui cellam quoque sancti Galli ambiens, iniquis principibus in damnatione sancti Othmari abbatis consensit.
7.633
Karlomannus pro Dei amore mundo abrenuntians, in castro Cassino monachum se fecit.
7.634
Pipinus Griphoni 12 comitatus in partibus Neustriae dedit.
7.635
Pipinus missis Romam legatis, Zachariam papam de regno Francorum et ignavis ejus regibus consuluit.
7.636
Auctoritate Zachariae papae, et non multo post Stephani 94i, qui eidem in pontificatu 6 annis successit, deposito ac detonso rege Hilderico, Pipinus rex Francorum electus, et Suessionis a sancto Bonifacio archiepiscopo unctus, regnavit annis 17. Audogarius, primus Campidonensis cenobii fundator et abbas, locum illum incolere cepit.
7.637
Pipinus rex Saxoniam vastat, ibique Hildigarius Coloniensis archiepiscopus est occisus. Stephanus papa pro auxilio contra Haistulfum Longobardorum regem poscendo ad Pipinum regem in Franciam venit, et filios ejus Karolum et Karlomannum Parisius reges unxit.
7.638
Sanctus Bonifacius Mogontiacensis archiepiscopus cum Fresonibus praedicaret, martirizatus est ab eis, anno episcopatus 36o, et apud Fuldense cenobium sepultus. Pro quo Lullus archiepiscopus praefuit annis 32. Karlomannus frater Pipini, cum ad eum pro dissuadenda expeditione Italica venire vellet, Lugduno obiit. Pipinus Italiam cum exercitu petens, Haistulfum regem Papiae obsessum obsides dare et res sancti Petri sub sacramento reddere coegit. Stephanus papa duce Jeronimo, Pipini fratre, Romam rediit.
7.639
Haistulfus sacramentum contemnens Romam obsidet, omnia circum ferro et igne vastans. Pro qua re papa legatos per mare ad Pipinum pro auxilio misit.
7.640
Pipinus rex iterum Italiam petens, Haistulfum Papiae obsidet, et Ravennam aliasque urbes pervasas eum sancto Petro et domno papae per legatum reddere compulit.
7.641
Constantinus imperator inter alia munera Pipino regi etiam organum misit.
7.642
Romae Stephano papae Paulus 95u s successit, annis 10.
7.643
Waifarius tyrannidem in Aquitania exercuit. Sanctus Othmarus abbas a Warino et Roudhardo consensu Sidonii episcopi inique damnatus, et in insulam Rheni Stein relegatus, migravit ad Dominum. Cujus abbatiam cum Sidonius episcopus et abbas temerarie invasisset, ante altare sancti Galli profluvio ventris obiit. Pro quo Johannes Augiensis monachus episcopatum et utramque abbatiam accipiens, praefuit annis 21. Qui primum Romanae sedis privilegium Augiae ab Adriano papa impetravit.
7.644
Pipinus Aquitaniam seu Wasconiam invadit, et Waifarium injuste usurpata sub sacramento reddere coegit.
7.645
Waifarius iterum tyrannidem exercuit.
7.646
Pipinus rex cum Karolo filio suo Aquitaniam petens, multas urbes ibi cepit.
7.647
Pipinus magnum conventum Carisiaci habuit.
7.648
Roudgangus Metensis archiepiscopus corpora sanctorum Gorgonii, Naboris et Nazarii a Paulo papa impetravit.
7.649
Corpus sancti Gorgonii in Gorzia cenobio, sancti Naboris in Nova Cella, sancti Nazarii in Lauresham conditum est.
7.650
Romae Paulus papa obiit, pro quo Stephanus 96u s sedit annis 4.
7.651
Pipinus subacta Aquitania, 8 Kal. Octob. Parisius obiit, anno aetatis 54o. Pro quo filii ejus diviso regno, Karolus Magnus annis 46, et Karlomannus 4 annis, regnaverunt.
7.652
Corpus sancti Othmari abbatis post decem annos, in insula qua obiit, incorruptum inventum, ad monasterium sancti Galli translatum est.
7.653
Karolus filiam Desiderii regis Longobardorum uxorem duxit, set postea repudiavit.
7.654
Karlomannus obiit, et Remis sepelitur. Karolus magnam synodum colligit.
7.655
Karolus Saxones petit; unde acceptis obsidibus rediit. Romae post Stephanum Adrianus I, papa 97u s, sedit annis 24.
7.656
Karolus ab Adriano papa pro defensione rerum sancti Petri rogatus, Italiam petiit, et Desiderio rege obsesso Papiae, ipse Romam orandi gratia adiens, pascha ibi celebravit.
7.657
Longobardi cum Desiderio rege eorum Karolo se tradunt, anno 205o, ex quo Italiam cum rege Alboino intraverant. Corpora sanctorum Gordiani et Epimachi de Roma in Alemanniam translata sunt.
7.658
Karolus Saxoniam iterum rebellantem vastat.
7.659
Karolus Roudgaudum, regnum Italiae affectantem, occidit.
7.660
Saxones tandem multa cede perdomiti, Karolo subduntur et christiani efficiuntur.
7.661
Karolus Hispanias petiit, quibus subactis redit. Saxones iterum rebellant.
7.662
Karolus iterum Saxones superavit.
7.663
Karolus dispositis rebus Saxonum et Sclavorum, ipse Romam gratia orandi adiit.
7.664
Pipinus filius Karoli Romae ab Adriano papa baptizatur, et ab eodem a baptismo suscipitur, et cum fratre Ludowico rex ungitur. Constantiae episcopus et abbas Johannes obiit, pro quo Egino episcopus annis 32, et Petrus Augiae abbas annis 5 et apud Sanctum Gallum Roudpertus abbas anno 1, praefuerunt. Hoc tempore cruces apparuerunt multis in vestibus. Sanguis e terra et aere fluxisse dicitur. Sciendum Karolomagno Adrianum papam Romae librum dedisse continentem canones apostolorum, cum conciliis Niceno, Ancyrano, Neocaesariensi, Gangrensi, Antiocheno, Laodicensi, Constantinopolitano, Calcedonensi, Sardicensi, et quoddam excerptum ex Affricanis conciliis continentem, cum decretis Romanorum pontificum; Siricii 40i, Innocentii 42i, Zosimi 43i, Bonifacii 44i, Celestini 45i, Leonis 47i, Hilari 48i, Simplicii 49i, Felicis 50i, Gelasii 51i, Anastasii 52i, Symmachi 53i, Hormisdae 54i, Gregorii 71i. Hunc librum quidam Adrianum cognominant. Idem Karolus duos libros ex tractatibus sive sermonibus sanctorum Patrum per Paulum, diaconem suum collegit, eo quod quaelibet apocrifa nollet legi in aeclesia. Nam praedicti duo libri per circulum anni singulis festivitatibus pene sive jejuniis ad nocturnales lectiones sufficere possunt cum bibliotheca. Perfecti sunt autem illi duo libri anno Domini 808.
7.665
Karolus Saxonum 4500 decollare jussit. Apud Sanctum Gallum Waldo abbas praefuit anno 1.
7.666
Hiltigard regina uxor Karoli, 2 Kal. Maii, et Berhta, mater ejus, 4 Idus Julii obierunt.
7.667
Junior Karolus a patre in Saxoniam missus, Westfalos bello domuit.
7.668
Widikind Saxo ad deditionem Karolo veniens baptizatus est.
7.669
Karolus iterum Romam ivit orandi gratia. Augiae post Petrum Waldo, abbas octavus, praefuit annis 20.
7.670
Rouddrud, filia Karoli, Constantino imperatori desponsatur.
7.672
Hunc annum Karolus Wormatiae quietus transegit.
7.673
Karolus terram Hunorum devastat.
7.674
Sinodo Ratisponae collecta, heresis Feliciana damnata est.
7.675
Saxones item more suo rebellant.
7.676
Sinodo magna in Franconofurt habita, heresis item Feliciana damnata est. Pseudosynodus Grecorum pro adorandis imaginibus habita, ab episcopis damnata est. His temporibus Alcwinus, qui et Albinus, apud regem ceterosque vita et doctrina clarus habetur.
7.677
Huni missis legatis se cum terra sua Karolo tradunt, et christianitatem promittunt.
7.678
Romae defuncto Adriano papa. Leo III, papa 98u s, sedit annis 20.
7.679
Constantinopoli Constantinus imperator a Grecis execatur.
7.680
Helena mater Constantini imperatoris ceci legatos Karolo pro pace misit.
7.681
Leo papa ut fama est in letania majore a Romanis lingua praecisa excecatur, et per quosdam liberatus, in Saxoniam ad Karolum est perductus. Geroldus praefectus Bajoariae, signifer et consiliarius Karoli, pius et religiosus, contra Hunos pugnans occubuit, Augiaeque, quam multis auxerat donis et praediis, sepultus est. Patriarcha Jerosolimitanus reliquias de sepulchro Domini mittit Karolo regi.
7.682
Karolus Jerosolimam insignia dona transmisit, et Romam petens, Leonem papam, se de illatis et non probatis criminibus sacramento purgantem, sedi suae restituit.
7.683
Karolus in die natalis Domini a Leone papa corona imposita, primus regum Francorum Caesar Augustus Imperator, Romanis laudes succlamantitibus, appellatus est. Qui postea juxta leges Romanas temeratores Leonis papae capitali sententiae addixit; set precibus ejusdem papae vita concessa, in exilium eos relegavit. Terrae motus factus est 2. Kal. Maii.
7.684
Aaron rex Persarum inter alia munera elephantem Karolo imperatori misit.
7.685
Sanguis Domini Mantuae inventus, Karolo imperatori nunciatur. Cujus rei veritatem perquirendam Leoni papae imperator demandavit. Qua occasione arrepto itinere, papa ad imperatorem venit, et cum eo natalem Domini Carisiaci celebravit.
7.686
Domnus papa magnis muneribus ab imperatore donatus, Romam rediit.
7.687
Karolus junior a patre missus, Boemiam subjugavit.
7.688
Karolus imperator regnum inter tres filios suos divisit.
7.689
Aaron rex Persarum cum aliis muneribus artificiosum Karolo imperatori misit horologium.
7.690
Eardolf rex Nordanumbrorum regno pulsus ad Karolum imperatorem questum venit.
7.691
Quaestio de processione sancti Spiritus synodo habita ventilatur.
7.692
Hispani et Greci per legatos cum illo pacem firmant. Pipinum filium suum, regem Italiae, mortuum esse didicit.
7.693
Heito abbas Augiae et episcopus Basileae, missus Constantinopolim, odoporicum, id est itinerarium suum scripsit.
7.694
Michahel imperator legatis Karoli remissis, suos etiam pacem confirmatum misit. Beneventani 25 milia solidorum auri tributum Karolo persolvunt.
7.695
Karolus imperator Amalharium Treverensem archiepiscopum, et Petrum Nonantulanum abbatem Constantinopolim misit, quorum odoporicum, id est liber itinerarius item scriptum habetur. Ipse Ludowicum filium consortem regni fecit. Mortuo Pipino filio ejus rege Italiae, filium ipsius Berinhardum, nepotem suum, regem fecit Italiae. Quina permagna concilia Mogonciaci, Remis, Turonis, Cavillonis, Arelati pro statu aeclesiarum fieri jussit.
7.696
Karolus imperator magnus, cum prius thesauros suos inter 21 archiepiscopatus regni sui ceterosque episcopatus et aeclesias divisisset, febre et pleuresi pulsatus, 5 Kal. Febr. Aquisgrani obiit, ibique sepultus est honorifice, anno aetatis 71o, regni 47o, subjectae Italiae 44o, imperii 14o, indictione 7a. Pro quo Ludowicus filius ejus, cognomento Pius, regnavit annis 27. Qui statim generale colloquium Aquisgrani habuit, et multa perperam gesta per regnum correxit.
7.697
Quidam ex Romanis primoribus in necem Leonis papae conjurantes, puniuntur.
7.698
Leone papa defuncto in 8. Kal. Junii. Stephanus 99u s sedit mensibus septem. Qui ad Ludowicum regem in Franciam veniens, Remis eum imperatorem coronavit, deinde Romam rediit. Imperator, sinodo collecta, multa de statu et religione cenobiorum bene disposuit.
7.699
Stephano papa 9 Kalend. Febr. defuncto, Pascalis 100u s sedit annis 7. Legati Leonis imperatoris de Constantinopoli pro pace ad Ludowicum veniunt imperatorem.
7.700
Ludowicus imperator cismarinos Britannos domuit.
7.701
Synodo Aquisgrani habita, multa de statu aeclesiarum disposita sunt.
7.702
Ex inundatione pluviarum pestilentia magna facta est.
7.703
Ludowicus imperator regnum inter filios divisit, exilia relaxavit, debita cunctis dimisit.
7.704
Ludowicus imperator de publicis suis peccatis publicam penitentiam egit, et quaeque in regno suo corrigenda, correxit. Lotharius in Italiam, Pipinus ducta uxore in Aquitaniam, reges missi sunt. Fuldis Eigil abbas obiit, cui Rabanus, vir doctus et divinorum librorum tractator egregius, successit. Augiae Hetone abbate et episcopo privatam vitam adoptante Erlebaldus abbas 10u s successit.
7.705
Lotharius rex Italiae, rogante papa Paschale, imperator ab eo Romae coronatur. Agri multi praeter solitum grandine sunt vastati, veris etiam inter ipsam et magnis lapidibus alicubi decidentibus.
7.706
Romae Eugenius, 101u s papa, post Paschalem sedit annis 3. Augiae Wettinus monachus e corpore ductus et reductus, post triduum obiit. Cujus visiones Heito episcopus prosa, et Walachfridus heroico metro scripsit.
7.707
Herioldus rex Danorum cum uxore et filiis et magna suorum multitudine Mogonciaci baptizatus est. Hildowinus abbas de Sancto Dionisio, ab Eugenio papa ossa beati Sebastiani martiris impetravit, quae Suessionis in basilica sancti Medardi collocavit.
7.708
Corpora sanctorum martirum Marcellini et Petri in Franciam translata sunt. Hoc in anno Ansegisus abbas in quatuor libellis collegit tam seculares quam aeclesiasticas leges, quas Karolus Magnus et Ludowicus atque Lotharius imperatores promulgaverunt.
7.709
Romae post Eugenium Valentinus, 102u s papa, sedit diebus 40, et post hunc Gregorius IV, 103u s papa, sedit annis 16. Reliquiae sancti Marcellini Aquisgrani allatae, plurimis glorificantur miraculis.
7.710
Aquisgrani terrae motus sabbato sancto paschae factus.
7.711
Corpus sancti Marci evangelistae, sub nomine Valentis martiris. Ratolfus Veronensis episcopus a duce Venetiae impetravit, et cum corpore Genisii martiris in Augiam insulam attulit.
7.712
Imperator omnes contrarios sibi honore privando, animos tam filiorum quam ceterorum contra se irritavit.
7.713
Imperator contra filios suos exercitum movit; uxorem timore filiorum abdicavit.
7.714
Imperator item contra filios in Alsatiam venit. Ibi veniente Gregorio papa cum filiis, imperator a suis relictus, in filiorum potestatem devenit.
7.715
Imperator judicio episcoporum armis depositis, ad agendam penitentiam includitur.
7.716
Imperator cum filiis Pipino et Ludowico Lugduni magnum habuit conventum.
7.717
Ticinum 3. Kal. Januarii octies noctu tremuisse dicitur.
7.718
Imperator habito conventu Noviomagi, Ludowico filio regnum Francorum interdixit. Puoto diaconus palatii in Judaismum lapsus.
7.719
Imperator filio suo Lothario repacificatur. Ebbo Remorum archiepiscopus degradatur.
7.720
Imperator filio suo Lothario ad imperium designato, 12. Kal. Julii obiit, et Mettis sepelitur.
7.721
Ludowicus junior, adunatis cum fratre suo Karolo copiis, cum Lothario monarchiam appetente de partitione regni concordare non possent, juxta Fontinatam villam 7. Kal. Julii acie confligunt. Ludowicus et Karolus castris potiti sunt, fugato Lothario.
7.722
Tandem cunctis pacem optantibus, regnum in tria partiri constituunt. Augiae Walahfridus Strabo vir doctus, abbas 12u s, praefuit, qui metro et prosa conscripsit multa.
7.723
Lotharius cum imperatoris nomine Italiam accepit et Belgicam Galliam, quae nunc usque ab eo regnum Lotharii dicitur; Ludowicus Germaniam, Karolus Gallias obtinuit.
7.724
Defuncto Gregorio papa, Sergius II 104u s sedit annis 3.
7.725
Rhabanus Fuldensis abbas librum quem de sancta cruce variis figuris metroque composuit, Sergio papae transmisit.
7.726
Lotharius imperator Burgundiones rebellare molientes ad deditionem coegit.
7.727
( Gesta pontt. Rom.) Romae Leo IV, papa 105u s, sedit annis 9, mensibus tribus, qui Romae munitionem, quam Leoninam dicunt, fecit, eamque apostolica benedictione dedicavit, et sub anathemate in perpetuum confirmavit. Mogontiaci Rhabanus, Fuldensis abbas doctissimus, ordinatur archipraesul. Qui mox Ludowico jubente sinodum magnam Mogontiaci collegit. Tempore Leonis papae quarti et Rabani Mogontiacensis archiepiscopi in conventu episcoporum Mogontiaci( conc. Mog.), confutata est heresis Praedestinatianorum, quorum capita beatus Augustinus confregit atque contrivit in libro de correptione et gratia et praedestinatione sanctorum ac bono perseverantiae.
7.728
Gotescalcus quidam presbiter, quosdam homines ad vitam, quosdam ad mortem inevitabiliter a Deo praedestinatos dogmatizans, in conventu episcoporum Mogontiaci convictus, regno expellitur.
7.729
Augiae Walahfridus Strabo abbas obiit; pro quo Folcuinus abbas 13u s praefuit annis 9.
7.730
Magna fames circa Rhenum, in qua Rhabanus archiepiscopus multos pauperes aluit.
7.731
Magna sinodus et generalis conventus Mogontiaci a Rhabano archiepiscopo et Ludowico rege habitus.
7.732
Nordmanni basilicam sancti Martini Turonis incendunt.
7.733
Lotharius imperator, relicto mundo divisoque inter filios regno, monachum se Prumiae fecit, et non multo post, 3. Kal. Octob. ad regnum celeste migravit. Post quem filii ejus Ludowicus imperator Italiam, et Lotharius Cisalpinas partes regni tenuerunt.
7.734
Mogontiaci Rhabano archiepiscopo defuncto, successit Karolus, filius Pipini regis Aquitaniae. Romae Leone defuncto, 106u s Benedictus III, papa sedit annis 2, mensibus 6.
7.735
Synodus a Karolo archiepiscopo Mogontiaci colligitur.
7.736
Villam quandam juxta Mogonciacum et Rhenum, Cammunti vocatam, nequam spiritus homines multipliciter infestando devastavit. Romae post Benedictum 107u s Nicolaus papa sedit annis 9.
7.737
Crebri terrae motus Mogontiacum concutiunt; ibique Probus presbiter religiosus et sanctus, 7. Kal. Julii obiit.
7.738
Hiemps maxima etiam Ionium mare usque in Venetiam per glaciem equis meabile fecit.
7.739
Meginradus Augiae monachus, et primus incola heremi quae Turicino adjacet lacui a quibusdam latronibus inibi 12. Kal. Febr. peremptus, post mortem virtutibus claruit, Augiae sepultus. A quo usque hodie Heremus ipsa a sanctis et religiosis viris culta, in nobile excrevit cenobium.
7.740
Lotharius rex faventibus archiepiscopis Gunthario Coloniense et Theothgaudo Treverense, repudiavit Tiothpirgam uxorem legitimam, sinodo ad hoc machinandum collecta.
7.741
Synodo Romae collecta, Guntharius et Theothgaudus archiepiscopi illuc transmissi, a Nicholao papa sunt depositi, et cum synodo sua anathematizati, Lothariusque rex, nisi resipisceret, excommunicatus est.
7.742
Guntharius Coloniensis episcopale officium post interdictum usurpans, set postea ductus penitentia Romam venit, set minime reconciliari meruit.
7.743
Arsenius episcopus, Nicolai papae legatus, ipsi Lothario fidem conubii per sacramenta 12 principum suorum pollicenti, Tiothpirgam conjugem reconciliatam reddidit.
7.744
Vulgari missis a Nicolao papa et Ludowico rege praedicatoribus, fidem Christi suscipiunt.
7.745
Lotharius rex posthabitis principum sacramentis, Thiotpirgam repudiavit iterum, se priori concubinae commiscens. Unde eum papa Nicolaus cum suis complicibus excommunicavit, literis ad diversos missis.
7.746
Synodus magna coram Ludowico rege colligitur Wormatiae. Romae defuncto papa Nicolao, 108u s Adrianus II sedit annis 5. Ad quem cum Lotharius rex venisset, et frustra opitulante fratre Ludowico imperatore, pro Waldradae concubinae suae matrimonio satis egisset, nichil profuit.( REGIN. Chron. a. 869.) Ea quidem conditio ei dabatur, ut si innocens esset, fiducialiter corpus Domini perciperet; sin vero, illud nullatenus accipere praesumeret. Set ipse temerarius accessit, et cum suis complicibus inevitabile judicium sibi suoque regno, heu! nimium demens, percepit. Nam tanta clades hanc praesumptionem divinitus subsecuta est, ut in ejusdem Lotharii regno, tota virtus ac nobilitas, non peste set quasi hostili gladio, deleta videretur.
7.747
Lotharius rex cum complicibus suis se apud papam Adrianum de illatis criminibus excusans et corpus Domini temerarie ab eo accipiens, cum rediret domum, Placentiae periit; autoresque sceleris pene omnes obiter periere. Regnumque ejus Karolus patruus ejus invasit.
7.748
Synodus magna Coloniae collecta, et multa pro statu aeclesiae decreta.
7.749
( REGIN. Chron.) Ludowicus imperator Adalgiso tyranno per sacramentum repacificatur; quo tamen sacramento eum post Joannes papa absolvit, et eum contra eundem tirannum incitavit ad bellandum.
7.750
Basilius imperator Grecorum portionem dominicae crucis Ludowico regi transmisit.
7.751
Romae defuncto Adriano, 109u s Joannes VIII papa sedit annis 10, cujus praecepto Joannes diaconus Romanae aeclesiae vitam sancti Gregorii authentice descripsit.
7.752
Ratolfus Veronensis episcopus obiit, qui sui nominis cellam construxit juxta Augiam
7.753
Ludowicus imperator Italiae defunctus, Mediolani sepelitur, anno regni 20o. Cujus regnum patruus ejus Karolus rex Galliarum invadens, a Joanne papa se imperatorem coronari fecit.
7.754
Ludowicus rex religiosus apud Franconofurt 5 Kal. Septembris obiit, anno regni 36o, regnumque ejus tres filii, Karlomannus Bajoariam, Ludowicus Germaniam, Karolus Alemanniam, singuli cum adjacentibus provinciis accepere.
7.755
Karolus rex Galliarum obiit, anno regni 37o. Post quem filius ejus Ludowicus Balbus regnum Galliarum accepit.
7.756
Ludowicus rex Germaniae cum fratre Karolo regnum Lotharii divisit.
7.757
Ludowicus Balbus, filius Karoli, rex Galliarum, 3 Idus Aprilis Compendii obiit.
7.758
Karlomannus rex Bajoariae apud villam Otingam obiit, 11 Kalend. Aprilis.
7.759
Nordmanni multas provincias in Gallia vastant. Karolus rex, frater Ludowici, Romam veniens, una cum regina Richgarda imperiali unctione a Joanne papa coronatur, et omnes Italorum episcopi, praeter papam, imperatori jurejurando subjiciuntur.
7.760
Ludowicus rex Germaniae 13 Kalend. Febr. obiit. Karolus imperator Nordmannos cuncta circumquaque vastantes, pacem regno ejus deinceps sacramento firmare compulit, et regem eorum christianitatem professum de baptismo suscepit, sicque firmata amicicia digressi sunt.
7.761
Romae Johannes papa a quodam toxicatus, etiam a quodam alio percussus malleo, obiit, statimque percussor ejus a nemine Iesus moritur. Et Marinus archidiaconus, papa 110u s, praefuit anno 1, mensibus 6. Ludowicus rex Galliae obiit.
7.762
Karlomannus filius Ludowici Balbi, rex Galliae obiit, et regnum Galliae Karolus imperator obtinuit.
7.763
Marinus papa obiit, pro quo Adrianus III, papa 111u s, sedit anno 1, mensibus 4.
7.764
Imperator a papa invitatus, Italiam venit. Romae quintus Stephanus, papa 112u s, post Adrianum sedit annis 6.
7.765
Richgarda imperatrix, adulterii cum Liutwardo Vercellensi episcopo incusata, divino judicio se ab omni virorum commixtione integram et virginem comprobavit, quamvis jam 12 annis in conjugio imperatoris aparuerit. Moxque a rege separata, in Andelahense cenobium virginum a se constructum secessit, ibique Deo serviens, virgo regina permansit. Imperator autem ab omnibus deseritur, et Arnolfus, fratris sui Karlomanni filius, rex eligitur.
7.766
Karolus imperator jam privatus Deo devote serviens, ut quidam dicunt a suis strangulatus, obiit Idus Januar. et Augiae sepelitur.
7.767
Arnolfus rex ex parte apostolici rogatur, ut Romam veniens, Italiam sibi de tyrannis defendat.
7.768
Arnolfus rex Nordmannos ad internecionem delevit.
7.769
Romae post Stephanum Formosus, prius Portuensis episcopus, papa 113u s, sedit annis 4, mensibus 7.
7.770
Formosus papa Arnolfum regem ad suscipiendam et a tyrannis eruendam Italiam invitat.
7.771
Synodus magna apud Triburiam collecta. Itemque rex a papa rogatus, Italiam petit.
7.772
Arnolfus rex tandem Romam venit, et a Formoso papa imperator coronatus est. Formosus papa die paschae obiit. Pro quo sextus Bonifacius papa 114u s ordinatus, 15o die podagra defunctus est.
7.773
Cui sextus Stephanus papa 115u s substitutus, sedit annum 1. Qui tyrannis favit.
7.774
Romae post Stephani interitum Romanus papa 116u s sedit mensibus paulo plus 4, et post hunc Theodorus II, papa 117u s, sedit dies 20. Post quem nonus Johannes papa 118u s ordinatus, sedit annis 2.
7.775
Outa regina adulterii incusata 72o r u m principum juramento absoluta est.
7.776
Romae quartus Benedictus, papa 119u s, sedit annis 3, mensibus 5. Arnolfus imperator Ratisponae, ubi frequentius manebat, obiit, 6 Idus Decembris, anno regni 12o; pro quo filius ejus Ludowicus puer regnavit.
7.777
Beringer, Reginolf et Gerhard nobiles germani, filii Atonis comitis et Adellindae, occisi, apud Bouchaugiense cenobium virginum, a praedicta Adellinda constructum, sepeliuntur, ubi et ipsa mater postea est sepulta.
7.778
Romae post Benedictum Leo V, prius presbyter forensis, papa 120u s, sedit mensibus ferme duobus. Post quem, ut in quibusdam inveni, Cristophorus prius cardinalis, papa 121u s, sedit mensibus quatuor; qui dejectus est, et monachus factus.
7.779
Romae Sergius III, papa 122u s, annis 7, mensibus quatuor.
7.780
Adalpertus nobilis et bellicosus de Babenberg, Counradum emulum suum pugna victum cum aliis multis peremit.
7.781
Adalpertus perfidia Hattonis archiepiscopi et Liutpaldi ad Ludowicum regem spe pactionis adductus, decollari est jussus.
7.782
Ungarii Saxoniam et Thuringiam vastant. Liutpaldus occisus est.
7.783
Ungarii Alemanniam vastant.
7.784
Ungarii Francos devincunt.
7.785
Ludowicus rex adolescens moritur, et Ratisponae sepelitur. Post quem, deficiente nostris in partibus regio stemate, Counradus filius Chounradi, rex electus et unctus, regnavit annis 7. Burchardus dux Alemanniae in conventu suo occiditur.
7.786
Ungarii a Bajoariis et Alemannis juxta flumen Ine occiduntur. Cometae sunt visae. Roudolfus rex Burgundiae obiit; pro quo Roudolfus filius ejus regnavit annis 25. Romae Anastasius II, papa 123u s, sedit annis 2, mens. 2. Apud Sanctum Gallum Notkerus magister doctus obiit.
7.787
Ungarii Alemanniam vastant.
7.788
Salomon Constantiensis episcopus est captus.
7.789
Romae Lando papa 124u s sedit mensibus 5. Post quem Leo VI, papa 125u s, mensibus ferme duobus; et post hunc Joannes X, papa 126u s, annis 14, mensibus 2.
7.790
Ungarii totam Alemanniam igne et gladio vastant. Synodus coram misso apostolici, id est Petro Ostiensi episcopo, apud Altheim est habita. In qua synodo generali decreto sancitum est, ut quicumque deinceps bannum ab episcopis impositum corrupisset, per jejunium 40 dierum in pane tantum et aqua et sale, commissum lueret. Apud Sanctum Gallum beata virgo Wilborada artius est inclusa.
7.791
Ab Ungariis Basilea destruitur. Erchanger dux et frater ejus decollantur.
7.792
Burchardus dux Alemanniae constitutus, tyrannidem invasit. Counradus rex obiit.
7.793
Heinricus comes, natione Saxo, in regnum electus, sine regali unctione regnavit annis 18. Burchardus dux Alemanniae Roudolfum regem Burgundiae vicit.
7.794
Karolus rex Galliarum in Franciam venit. Apud Sanctum Gallum Rachildis virgo inclusa est.
7.795
Sanguis Domini in Augiam insulam a quadam matrona defertur, sicuti literis inibi manifestatur.
7.796
Sanctus Oudalricus, Augustae Vindelicae episcopus, praefuit annis 50.
7.797
Ungariis item Alemanniam vastantibus et ad cenobium sancti Galli venientibus, Wilborada virgo inclusa, a quodam eorum perempta, martirio coronatur; Rachildisque, contectalis ejus, illesa divinitus conservata est.
7.798
Ungarii vastata Alemannia, per totam Franciam, Alsatiam atque Galliam igne et gladio deseviunt. Burchardus dux occiditur, pro quo Herimannus Alemanniae dux efficitur.
7.799
Heriger Mogonciacensis archiepiscopus obiit, pro quo Hildibertus.
7.800
Romae Stephanus VII, papa 127u s, sedit annis 2, mense uno.
7.801
Heinricus rex Boemiam petit.
7.802
Romae Joannes XI, papa 128u s, sedit annis quatuor. Heinricus rex reges Abodritarum et Nordmannorum christianos fieri effecit, ipseque Gallias petit.
7.803
Heinricus Ungarios in Siurbia interfecit.
7.804
Constantiae Chounradus genere et vita clarus praesul ordinatus, praefuit annis 41.
7.805
Romae Leo VII, papa 129u s, sedit annis 3, mensibus 6.
7.806
Heinricus rex obiit, et in Saxonia apud Chutilineburg sepelitur. Pro quo Otto, filius ejus regnavit annis ferme 38.
7.807
Ungarii Franciam, Alemanniam, Galliam et Burgundiam vastantes, tandem per Italiam redierunt in Pannoniam. Monasteria sancti Galli et sancti Bonifacii concremantur. Roudolfus rex Burgundiae obiit, pro quo filius ejus Chounradus regnum suscepit, Arnolfus dux Bajoariae obiit, ducatumque ejus accepit Bertholfus. Bajoarii cum aliis multis regi Ottoni rebellant.
7.808
Otto rex contra Bajoarios procinctum movit, peneque omnes sibi subjugavit. Romae Stephanus VIII, papa 130u s, sedit annis 3, mensibus quatuor,
7.809
Otto rex omnes sibi rebelles preter Metensem episcopum subjugavit.
7.810
Otto rex Gallias contra Ludowicum regem petiit. Hiems seva et mortalitas animalium.
7.811
Otto et Ludowicus reges pacificantur. Romae Marinus II, papa 131u s, sedit annis 3, mens. 6.
7.812
Ungarii Bajoarios invadentes vincuntur.
7.813
Terraemotus factus est, 16 Kalendas Maii.
7.814
Romae Agapitus II, papa 132u s, sedit annis ferme 10. Otto rex Galliam ingreditur.
7.815
Apud Sanctum Gallum Rachildis virgo inclusa migravit ad Dominum.
7.816
Berhtolfus dux Bajoariae obiit, cui Henricus, frater Ottonis regis, in ducatum successit.
7.817
Herimannus dux Alemanniae obiit, cujus ducatum Liutolfus, Ottonis regis filius, accepit. Synodus magna episcoporum coram Ottone et Ludowico regibus apud Ingelenheim facta.
7.818
Lothario rege Italiae mortuo, Beringarius regnum ejus invasit, viduamque ejus Adelheidem, Roudolfi regis Burgundiae filiam, multis injuriis afflixit.
7.819
Otto rex Italiam petit, sibique eam subjecit, et pulso Beringario, domnam Adelheidem liberavit.
7.820
Synodus 25 episcoporum magnusque totius regni conventus apud Augustam Vindelicam coadunatur. Ibique Beringarius Ottoni regi ad deditionem venit. Ignitus lapis, quasi massa candentis ferri, ab occidente per aera venit, et draco visus est ambulans.
7.821
Otto rex cum filio suo Liutolfo Italiam intrat, et nuptiae regales Papiae celebrantur.
7.822
Lutolfus dux Ottoni patri suo rebellat, set a sanctis episcopis reconciliati sunt.
7.823
Ungarii item egressi, Franciam, Bajoariam Italiamque devastant.
7.824
Ungarii totam Bajoariam depopulantes, juxta Augustam, Alemanniae urbem, Deo juvante ab Ottone rege pugna victi, immensa cede necantur, 4. Idus Augusti. Ex nostris etiam Chounradus dux cum aliis multis occubuit. Ungarii etiam qui tunc effugere poterant, per totam Bajoariam trucidati sunt. Reges eorum Ratisponae in patibulis suspensi sunt. Romae Johannes XII, qui et Octavianus, papa 133u s, sedit ann. 8, menses quatuor; qui tanti ordinis, pro dolor! oblitus, vanitati et spurciciae fuit deditus.
7.825
Lutolfus dux Italiam hostiliter invadit, et Beringarium cum filio ejus fugavit.
7.826
Lutolfus dux Adalpertum bello vicit, et ipse eodem anno obiit, et Burchardus ducatum ejus accepit.
7.827
Cruces in vestibus quibusdam aparuerunt.
7.828
Otto rex filium suum Ottonem ex Adelheide regina regem eligi fecit, et ipse Italiam cum exercitu petit. Signum in sole apparuit.
7.829
Otto rex Romam veniens, a Johanne seu Octaviano papa imperator coronatur, ipseque papam pro sceleribus suis arguens, minime eum potuit corrigere.
7.830
Imperator natalem Domini Papiae moratus, iterum Romam venit, pro sceleribus Johannis papae dijudicandis. Set eodem Johanne imperatorem in Campaniam fugiente, in ejus locum a Romanis et imperatore vir venerabilis Leo VIII papa 134u s ordinatus est.
7.831
Romani Leonem papam expellunt, mortuoquo Johanne papa priore, Benedictus diaconus a Romanis, nolente imperatore, ordinatur, sui nominis quintus, papa 135u s, et sedit mens. 2. Et civitas ab imperatore obsessa est et tanta fame oppressa, ut modius furfuris 30 veniret denariis. Nec multo post dedita urbe traditoque Benedicto, imperator Leonem papam restituit, et Romanos ei fidem per sacramenta promittere coegit.
7.832
Imperator de Italia redit, et Burchardus dux Suevorum in Italia rebelles imperatori vicit.
7.833
Romae defuncto Leone, Johannes XIIIu s, prius Narniensis episcopus, papa 136u s, sedit annis plus minus 7.
7.834
Eclipsis solis 11 Kal. Decembris facta.
7.835
Hoc tempore Johannes papa a quibusdam multum afflictus exilio, vix tandem a quodam Johanne suae sedi restituitur.
7.836
Otto imperator Romam veniens, injurias domni papae in auctoribus scelerum graviter vindicavit.
7.837
Sanctus Oudalricus episcopus infirmus, Adalberoni, sororis suae filio, episcopatum suum ab imperatore impetravit.
7.838
Synodo apud Ingelenheim ab episcopis collecta, beatus Oudalricus episcopus et Adalbero transgressionis canonum accusantur; set caussa sua dicta et excusata, absoluti discesserunt. Romae Benedictus VI, papa 137u s, sedit ann. 1, mens. 10.
7.839
Adalbero clericus, futurus ut sperabatur episcopus obiit. Otto imperator Nonis Maii subito mortuus, apud Parthenopolim, id est Magedeburg, ubi ipse archiepiscopium fecerat, sepultus est, et filius ejus Otto regnavit pro eo. Sanctus Oudalricus Augustensis episcopus migravit ad Dominum, anno aetatis 83o, episcopatus 50o, quarto Nonas Julias. Burchardus dux Alemanniae obiit, et Otto, filius Liutolfi, paternum pro eo ducatum recepit.
7.840
Romae Benedictus papa a Romanis criminatus strangulatur, et eo vivente Bonifacius papa ordinatur; set post unum mensem expulsus, Constantinopolim petit; et Benedictus VII, Sutriae prius episcopus, papa 138u s, sedit annis 9. Constantiae Chounradus sanctae memoriae episcopus, 6 Kal. Decembris hac vita decessit, cui Ganenolfus successit.
7.841
Dissensio inter Ottonem regem et Heinricum ducem Bajoariae commota est.
7.842
Discordia inter Ottonem ducem Sueviae et Heinricum ducem Bajoariae.
7.843
Otto rex contra Lotharium regem in Gallias duxit exercitum.
7.844
Constantiae Gamenolfus episcopus obiit, eique Gebehardus nobilis praesul succedens, 16 annis rexit ecclesiam; qui basilicam sancti Gregorii in ripa Rheni abbatiamque suis ex praediis construxit.
7.845
Otto rex, peragrata Italia, Calabriam cum exercitu ingreditur.
7.846
Otto rex apud Calabriam, occiso a Grecis et Saracenis exercitu, de navi exiliens in qua captus erat, aufugit. Otto dux Suevorum obiit, et Chounradus sibi successit.
7.847
Otto rex Romae infirmatus, 6 Idus Decemb. obiit, et in porticu sancti Petri sepelitur.
7.848
Otto tercius, secundi Ottonis ex Greca conjuge filius, adhuc puer pro patre regnavit. Romae Johannes XIV, qui et Petrus, Papiae prius episcopus, papa 139u s, sedit mens. 8, eumque Bonifacius, prius relegato Benedicto, male ordinatus, de Constantinopoli quo fugerat reversus, comprehendit, et eum ut perhibent toxicavit, ejusque sedem 140u s papa invasit.
7.849
Romae Bonifacius VII, postquam undecim mensibus invasam sedem occupaverat, subita morte periit, et mortuus a suis cesus, confossus et triviatim pedibus tractus, vix tandem clericis miserantibus est humatus.
7.850
Romae Johannes XV, papa 141u s, sedit annis 10, mensibus 7; qui clericos suos parvipendens, odio ab ipsis est habitus.
7.851
Fames magna est facta.
7.852
Theophanu Greca imperatrix, mater Ottonis regis, obiit.
7.853
Aquisgrani in generali synodo coram legatis Johannis papae sancitum est, ut quatuor ebdomadis ante natalem Domini, et a septuagesima ante pascha, et 14 diebus ante festum sancti Johannis Baptistae, nullus secularia placita agere aut conjugium contrahere praesumat.
7.854
Counrado regi Burgundiae defuncto, successit Roudolfus filius ejus in regnum.
7.855
Heinricus dux Bajoariae obiit, cujus ducatum filius ejus ejusdem nominis obtinuit. Constantiae Gebehardus episcopus venerabilis obiit, et in basilica sancti Gregorii papae a se constructa sepultus quiescit; eique Lampertus monachus in episcopatu succedens, praefuit annis 23.
7.856
Otto rex Italiam cum exercitu petit, sibique rebelles coartavit.
7.857
Otto rex, subactis rebellibus, Italia Romaque potitus est. Et Gregorius V, qui et Bruno, filius Otonis ducis, papa 142u s ordinatus, et Otto ab eo imperator coronatus est. Qui venerabilis papa canonicam ibi disciplinam reparare satagens, sedit annis tribus, mensibus 9. Augiae Alawicus abbas 26u s promotus, Romae ab ipso papa consecratus et privilegio donatus est. Counradus dux Alamannorum obiit, et pro eo Herimannus ducatum accepit.
7.858
Otto imperator iterum Italiam cum exercitu invadit.
7.859
Romae defuncto Gregorio papa, Silvester II, qui et Gerbertus, primo Remorum, post Ravennatum archiepiscopus, seculari literaturae nimium deditus, et ob hoc curioso imperatori admodum amatus, papa 143u s sedit annis 5.
7.860
Otto imperator Italiam sibi quaquaversum subditam lustrat.
7.861
Otto imperator in Italia 10 Kal. Feb. obiit, anno regni 18o, et intestina ejus Augustae, reliquum vero corpus ejus Aquisgrani sepelitur. Pro quo Heinricus dux Bajoariae rex effectus, regnavit annis 23.
7.862
Heinricus rex Heinricum marchionem et alios sibi resistentes exercitu petit. Argentina a Herimanno duce Alemanniae, regi rebellante, spoliata, et divinitus in auctores sceleris graviter vindicatum est, et ab ipso duce sacro loco satisfactum.
7.863
Heinricus rex Italiam petens, sibi eam subjecit; Papiam ipsa die qua coronatus est irrumpens, gladio et igne perdomuit. Inde in Saxoniam rediens, Boemiam et Bolizlaum ducem Sclavorum tum tota gente sua subjugavit.
7.864
Romae post Gerbertum Johannes XVI, papa 144u s, sedit anno uno.
7.865
Romae Johannes XVII, qui et Fasanus, papa 145u s ordinatur, et sedit annis sex.
7.866
Heinricus rex summo studio apud castrum suum Babenberg dictum, nobilem et divitem construxit episcopatum, primusque ibi hoc anno episcopus promotus est Eberhardus.
7.867
Augiae remoto Ymmone abbate crudeli, Bern vir doctus et pius, Prumiensis monachus, Augiae abbas constituitur; qui gratanter susceptus, et a Constantiensi episcopo Lamperto abbas ejus loci 29u s consecratus, pietate et scientia clarus, praefuit annis 40.
7.868
Romae Sergius IV, papa 146u s, ordinatur.
7.869
Willigisus Mogonciacensis archiepiscopus obiit, eique Erchenbaldus successit.
7.870
Chounradus dux Carentani moriens, Adalberoni ducatum reliquit. Herimannus dux Alemanniae obiit, cujus ducatum Ernust accepit.
7.871
Romae defuncto Sergio papa, Benedictus VIII, papa 147u s, sedit annis ferme 12
7.872
Heinricus rex Romae imperiali benedictione a Benedicto papa coronatur.
7.873
Ernust dux Alemanniae in venatu ab Adalberone comite feram appetente, sagitta vulneratus, interiit, et ducatum ejus filius equivocus, viduam vero ejus Giselam Counradus, Heinrici filius, imperator postea futurus, accepit. Megingaudus Trevirorum archiepiscopus obiit, pro quo Poppo.
7.874
Gotefridus, dux partis Lotharingorum, Gerhardum comitem bello vicit.
7.875
Constantiae Lamperto episcopo defuncto, Roudhardus praefuit annis ferme 5.
7.876
Chounradus, filius Chounradi quondam ducis Carentani, Adalberonem ducem apud Ulmam pugna victum fugavit.
7.877
Benedictus papa ab imperatore invitatus, Babenberg venit, ibique aeclesiam sancti Stephani dedicavit.
7.878
Heribertus Coloniae Agrippinae archiepiscopus, vir magnae sanctitatis, hac vita discedens, multis miraculis claruit; cui Piligrinus successit. Erchenbaldo quoque Mogonciacensi archiepiscopo defuncto, Aribo successit. Heinricus imperator in Italiam expeditionem movit.
7.879
Heinricus imperator Campaniam petens, Troiam, Neapolim, Capuam, et ceteras civitates in deditionem accepit; et Nordmannis quibusdam, qui tempore ejus illo confluxerant, quoddam, ut ferunt, illis in partibus territorium concessit, sicque ipse per Romam victor rediit in Germaniam. Roudhardus Constantiensis episcopus obiit. Pro quo Heimo ferme annis praefuit. Notkerus quoque magister de Sancto Gallo obiit.
7.880.1
Ratisponae post Gehebardum episcopum, virum laude dignissimum, alter Gehebardus inthronizatur.
7.880.2
In hoc ano convenit sinodus Mogontiaci, in qua constitutum est, ut plebs christiana 14 dies ante festum sancti Johannis a carne et sagimine abstineat, nisi infirmitate cogente, aut festivitate, quae in illo episcopio celebris habetur. Similiter 14 dies ante natalem Domini. Item ibi constitutum est, ut vigilia epiphaniae, vigilia omnium sanctorum, vigilia assumptionis sanctae Mariae, vigilia sancti Laurentii jejunentur, ita ut una refectionis hora admittatur.
7.881
Romae defuncto Benedicto, frater ejus Johannes XVIII, ex laico papa 148u s, sedit annis ferme 9. Heinricus quoque imperator, 3 Idus Julii absque filiis diem obiens, apud Babenbergensem episcopatum a se constructum, quem omnium praediorum et thesaurorum suorum reliquerat heredem, in basilica sancti Petri sepelitur; habitoque conventu apud villam Kambam, Chounradus senior, filius Heinrici, rex promotus, ab Aribone archiepiscopo Mogonciaci unctus est, 6 Idus Septembris. Nec multo post uxor ejus Gisela a Piligrino archiepiscopo Coloniae regina benedicitur, 11 Kal. Octobris.
7.882
Rebellio contra Counradum regem a Counrado ejus patruele et Ernusto duce Alemanniae et aliis quam pluribus est facta.
7.883
Rex Counradus Italiam petens, totam pene sibi subjugavit ex hac parte Romae. Constantiae post Heimonem episcopum Warmannus praefuit, annis ferme 8.
7.884
Counradus rex Romam perveniens, a Johanne papa in die sancto paschae imperator coronatur. Inde in Alemanniam reversus, apud Ulmam Ernustum ducem et Counradum, se illi dedentes, exilio deputavit.
7.885
Heinricus filius imperatoris, Aquisgrani rex electus, a Piligrino Coloniense archiepiscopo in die sancto paschae est unctus.
7.886
Brun Augustensis episcopus obiit et Eberhardum accepit successorem.
7.887
Ernust dux exilio relaxatus, iterumque imperatori rebellans, cum multis aliis occiditur 16 Kal. Septembris.
7.888
Aribo Mogonciaci archiepiscopus obiit. Cui Bardo monachus, vita et habitu venerandus, successit.
7.889
Roudolfus rex Burgundiae ignavus obiit, et Counrado imperatori diadema suum transmisit. Cujus regnum Odo, sororis suae filius, princeps Gallicae Campaniae, invasit. Bern abbas Augiae, missis Romam cenobii sui privilegiis, a Johanne papa item privilegium cum sandaliis, ut episcopalibus indumentis missas ageret, accepit. Unde a Warmanno Constantiense episcopo apud imperatorem quasi sui pervasor officii accusatus, eo usque ab utrisque coartatur, donec idem cum candaliis privilegium ipsi episcopo traderet, publice in sinodo sua, id est in cena Domini sequentis anni, incendendum. Ipso anno Bouchaugiense cenobium 2 Idus Junii incendio flagrat.
7.890
Imperator Odonis provinciam Gallicam invadens Campaniam, tam diu vastavit, donec ipse Odo supplex adveniens, satisfactionem licet ficte promitteret. Romae defuncto Johanne, Benedictus IX, qui et Theophilactus, papa 149u s, licet tanto ordini indignus, sedit annis plus 12.
7.891
Imperator Burgundiam petens, sibi eam subjecit. Constantiae Warmanno episcopo defuncto, successit Eberhardus. Meginhardo Wirziburgensi episcopo Brun, filius Mathildis successit.
7.892
Sinodus magna apud Triburiam ab imperatore collecta est.
7.893
Piligrino Coloniensi archiepiscopo Herimannus, Gebehardo secundo Ratisponensi episcopo defuncto tercius Gebehardus successit. Heinricus rex, filius imperatoris, Chunihildem, Gnutonis Danorum et Anglorum regis filiam sibi apud Noviomagum regalibus nuptiis copulavit uxorem. Leutizi Sclavi imperatori vectigales facti. Imperator hieme Italiam petit.
7.894
Imperator Papiam adiens, Heribertum Mediolanensem archiepiscopum, infidelitatis accusatum in custodiam misit; qui fuga elapsus, cunctis viribus imperatori rebellare contendit. Imperator Mediolanum obsedit, et circumquaque quaelibet ad rebelles pertinentia devastavit. Odo princeps Gallicae Campaniae a Gozzilone Lotharingorum duce pugna victus fugiensque, a quodam milite occiditur.
7.895
Imperator cum natalem Domini Parmae ageret, orto tumultu inter Parmenses et exercitum, utrimque multi, set ex Parmensibus plures, ceciderunt, et ipsa civitas incendio consumpta est. Papa archiepiscopum Mediolanensem imperatori rebellem excommunicavit. Chunihildis regina, uxor Heinrici regis, 17 Kal. Augusti, et Herimannus dux Alemaniae 5 Kal. Augusti, cum multis aliis in Italia obierunt. Stephanus rex Ungariorum bonae memoriae obiit, qui seipsum cum tota gente sua ad fidem Christi convertit; pro quo Petrus regnavit.
7.896
Counradus imperator 3 Nonas Junii obiit. Pro quo Heinricus rex filius ejus regnavit.
7.897
Heinricus rex ducem Boemiae bello petit, set multis proceribus et militibus in praestructione silvae citra et ultra occisis vel captis, nil dignum efficere potuit, Eberhardo primo Babenbergensi episcopo defuncto, Suidegerus successit.
7.898
Ungarii quendam Ovonem sibi regem constituentes, Petrum regem suum expellunt. Qui profugus et exul, Heinrici regis gratiam, cui priori anno rebellaverat, querit et invenit. Heinricus rex Boemiam cum exercitu ingressus, igne praedaque cuncta devastat, et rebellem ducem obsides dare, et ipsum post se Ratisponam ad deditionem humiliter venire, sibique jurejurando fidelitatem servitiumque confirmare coartat
7.899
Ovo Ungariorum tyrannus, cum Bajoariae fines devastaret, maxima pars exercitus ejus ab Adalberto marchione bello devicta periit. Heinricus rex Pannonias petens, urbes munitas delevit, et plures deditione subjecit. Et dum Petrum regem suum recipere nollent, ducem eis quendam praefecit; quem statim post ejus discessum Ovo in Boemiam repulit.
7.900
Heinricus rex iterum Pannonias petens, ab Ovone, vix pactum impetrante, suscepta satisfactione et muneribus discessit. Inde in Alemanniam veniens, in sinodo Constantiensi cunctis qui contra cum deliquerant omne debitum ipse dimisit. Hocque et alios suis debitoribus facere adhortans, inauditam multis seculis pacem effecit. Post haec Agnetem Willihelmi Pictaviensis filiam accipiens, et Mogonciaci reginam ungui faciens, regales apud Ingelenheim nuptias celebravit. Ibi Liutpaldus, Adalberti marchionis filius, obiit.
7.901
Gozzilo dux Lotharingorum moriens, Gozziloni filio suo, quamvis ignavo, ducatum suum a rege Heinrico promissum reliquit. Set alter filius ejus Gotefridus, jamdudum dux, cum ducatum fratri debitum a rege obtinere nequisset, pio regi rebellare praesumit. Heinricus rex parvo exercitu contra gravissimam Ungariorum gentem fortiter pugnavit, et vicit. Ovonem tyrannum fugavit, et Petrum expulsum pristinae dignitati restituit. Postea vero Petrus in regno confortatus, eundem Ovonem cum uxore et filiis comprehensum, decollavit. Magna vis famis homines immunda animalia comedere coegit. Romani Benedictum papam pro sceleribus suis expellunt, et quendam Silvestrum papam 150u m temere constituunt; quem tamen Benedictus papa postmodum quorundam auxilio expellit; ipseque suae sedi redditus, sponte a papatu discessit, et Gratianum, nomine Gregorium VI, papam 151u m, pro se ordinari permisit, anno Domini 1046.
7.902
Otto Palatinus comes, dux Alemanniae constituitur. Petrus rex Ungariorum, Heinrico regi ad se invitato, regnum Pannoniarum tradidit; quod tamen ab eo ipse, dum viveret possidendum, recepit. Brun Wurziburgensis episcopus obiit, 7 Kalend. Junii. Gotefridus dux ad deditionem regi veniens, in custodiam mittitur. Leutici se regi dedunt, et solitum censum promittunt. Guntharius heremita ad Christum migravit, et in Braga, Boemiae urbe sepultus quiescit.
7.903
Rex Aquisgrani in pentecoste Gotefrido duci, e custodia relaxato, ducatum reddidit; et Widgero Ravennae praesuli, nimium creduli, nondum consecrato, episcopatum abstulit. Ungarii regem suum Petrum oculis privant, et pro eo quendam Andream regem statuunt. Heinrico regi cum expeditione in Italiam venienti, Gratianus papa, nomine sextus Gregorius, quem Romani expulsis prioribus statuerant, Placentiae obvians, honorifice suscipitur; qui tamen postmodum apud Sutriam in synodo non invitus pastorale officium deposuit. Pro quo Suidegerus Babenbergensis episcopus nimium reluctans, omnium consensu eligitur. In tempore hujus apostolici innumerabiles terraemotus et maximi in Italia facti sunt, et hoc fortasse ideo, quia idem apostolicus non canonice subrogatus est antecessori suo, non canonice deposito; videlicet quem nulla culpa deposuit, set simplex humilitas ab officio cessare persuasit. Eberhardus Constantiensis episcopus Romae obiit, pro quo Theodericus.
7.904
In ipso natalis Domini die Suidegerus papa 152u s ex more consecratus, Clemens II est vocatus; sedit mensibus novem. Qui mox ipsa die Heinricum regem cum conjuge sua Agnete imperiali benedictione sublimavit. Hunfridus Ravennae efficitur archiepiscopus; Beneventani cives, socrum imperatoris de monte Gargano reversam male tractantes, imperatori rebellant. Imperator corpus beati Widonis, Pomposiae abbatis, de Parmaensi civitate Spiram secum transtulit. Poppo Treverorum archiepiscopus obiit, pro quo Heberhardus. Gotefridus dux et Balduwinus de Flandris imperatori rebellant. Item Theodericus de Phladirtinga marchio rebellat imperatori; contra quem imperator exercitum movens, parum profecit. Clemens, qui et Suidegerus papa, 7 Idus Octobr. obiit. Gotefridus dux inter alia quae contra regem fecit, Viridunensem civitatem combussit; cujus ducatum imperator Adalberto cuidam tradidit.
7.905
Imperator Ottonem de Suinvurt Suevis ducem constituit. Sanguis Domini apud urbem Mantuam, ut creditur, divina per quendam caecum revelatione invenitur. Bern abbas Augiensis, vir doctrina et moribus insignis, obiit; cui Oudalricus successit. Poppo Brixiensis episcopus ab imperatore electus, Romam mittitur, et honorifice susceptus, papa 153u s ordinatur, nomine Damasus II, et sedit 30 dies. Heinricus imperator et Heinricus rex Galliarum convenientes in Metensi territorio, pacem inter se juramento confirmant. Gotefridus Adalbertum ducem occidit; cujus ducatum Gerhardo imperator dedit.
7.906
Imperator Chounradum ducem Bajoariae constituit, et Gotebaldum Aquileiae patriarcham, post Heberhardum nuper defunctum, promovit. Nonnulli principes et episcopi Phladirtingam intrantes. Theodericum pugna victum occidunt, et provinciam illam imperatori subjiciunt. Brun Leucorum, id est de Tullo, episcopus, ab imperatore electus, Romam mittitur, et papa 154u s nonus Leo vocatur, et sedit annis quinque. Qui in proximo pascha Oudalricum Romae Augiensem consecravit abbatem, et monasterii ejusdem privilegia, a sede apostolica tradita, confirmavit et innovavit. Idem papa Romae synodum, maxime contra symoniacam heresim, celebravit. Hic in plenaria synodo constituit ut Romanorum presbiterorum concubinae extunc et deinceps Lateranensi palatio adjudicarentur ancillae. Emptiones et venditiones altarium sub anathemate prohibuit. Imma obiit anno dominicae incarnationis 1049, 2 Nonas Aprilis. Odilo Cloniacensis abbas venerabilis migravit ad Dominum, Kal. Januar. Gotefridus et Balduwinus reconciliantur imperatori.
7.907
Domnus papa synodum Romae post pascha collegit, in qua heresim Beringarianam, nuper ad apostolicam sedem delatam, damnavit. Item in autumno sinodum Vircellis collegit, in qua eandem heresim anathematizavit. Quo tempore Agnes imperatrix filium imperatori peperit.
7.908
Imperator natalem Domini apud Goslare egit, et multos ex principibus filio suo jurejurando fidem promittere fecit. Hunfridus Ravennas archiepiscopus, domno papae apud Augustam reconciliatur. Post pascha synodum Romae collegit Leo papa, ubi Gregorium Vercellensem episcopum, propter quoddam adulterium et perjuria perpetrata, absentem et nescientem excommunicavit. Quem tamen post Romani venientem et satisfactionem promittentem, priori officio restituit. Eadem aestate Bardo, venerabilis Mogonciaci archiepiscopus 3 Idus Junii defunctus, multis claret miraculis; pro quo Liutpaldus. Constantiae Theoderico episcopo defuncto, successit Rumaldus. In autumno imperator regnum Ungariae devastavit. Hoc tempore Touta, nobilis et religiosa vidua, Bouchaugensi et Lindaugensi coenobiis abbatissa ab imperatore praeficitur.
7.909
Imperator Goslare natalem Domini agens, quosdam ibi hereticos Manicheos, omnis esum animalis execrantes, consensu omnium, ne heretica scabies serperet in plures, in patibulo suspendi fecit. His diebus Bonifacius, Italiae marchio ditissimus, Beatricis nobilissimae comitissae maritus, a duobus militibus sagittis toxicatis vulneratus, moritur, et Mantuae honorifice sepelitur. Reliquiae beati Zenonis confessoris, a Waltario Veronense episcopo in Alemanniam ad villam Ulmam allatae, plurimis claruere miraculis.
7.910
Imperator cum domno papa natalem Domini Wormatiae egit. Ubi cum papa sicut dudum ceperat Fuldensem abbatiam aliaque nonnulla loca et cenobia, quae sancto Petro antiquitus donata feruntur, ab imperatore reposcens exegisset, demum imperator pleraque in Ultraromanis partibus ad suum jus pertinentia, pro Cisalpinis illi quasi per concambium tradidit. Eique contra Normannorum violentiam propulsandam auxilia delegavit. Ea siquidem gens a temporibus prioris Heinrici imperatoris in partes Calabriae, Samniae, Campaniaeque confluxit. Et quia indigenis contra Grecorum et Sarracenorum incursiones audacter praeliando auxiliabatur, primo gratanter accipitur. Postea vero pluribus eorum ad uberem terram concurrentibus, viribus adaucti, ipsos indigetes et res eorum violenter possedere. Unde domnus papa cum plurimis Teutonicorum Romam rediens, post pascha contra Nordmannos exercitum movit. Set exercitu ejus partim fugato, partim occiso a Nordmannis, ipse papa in quodam castello ab eis obsessus, cum expugnata jam jamque munitione, necessitate coactus, communionem eis prius interdictam reddidisset; acceptus ab eis, Beneventum cum honore tamen reducitur. Ibique, ne rediret, aliquamdiu detinetur. Imperator Heinricus habito conventu apud Triburiam, filium equivocum regem a cunctis eligi, eique post obitum suum, si rector justus futurus esset, subjectionem promitti fecit.-- Hazilinus etiam, Babenbergensis episcopus, infamis moritur.
7.911
Imperator Adalberonem consobrinum suum, in villa Otinga, ubi natalem Domini egit, Babenbergensi aeclesiae praefecit. Domnus papa tandem, instante pascali tempore, Romam reversus, egrotans, glorioso exitu, cunctis prius benedicens et admonitis valedicens sanctoque Petro peccata sua confessus et devote se illi commendans, 16 Kal. Maii obiit, et in basilica sancti Petri juxta sepulcrum sancti Gregorii sepultus, miraculis claruisse memoratur. Pro quo Gebehardus, Victor II nominatus, papa 155u s, sedit tribus annis. Huic subdiaconus toxicum in calicem misit; quem cum ipse post consecrationem levare vellet, nec posset, a Domino causam facti inquisiturus, cum populo ad orationem prosternitur; statimque toxicator ejus a demonio arripitur. Ita igitur causa manifestata, domnus papa calicem cum sanguine dominico cuidam altari jussit includi, et pro reliquiis in perpetuum conservari. Deinde iterum cum populo tandiu ad orationem prosternitur quousque subdiaconus a demonio liberaretur. Balduinus imperatori rebellat. Gotefridus, dux clam ingressus Italiam, domnam Beatricem, viduam Bonifacii marchionis, sibi in conjugium copulavit.

Intertext edge

Open linked passage

Note