Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De adventu Domini
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11210 Deaddo
1.1
703-717 SERMO I. De Adventu Domini, et sex circumstantiis ejus.
1.1
Hodie, fratres, celebramus Adventus initium; cujus utique, sicut et caeterarum solemnitatum nomen quidem celebre satis, et notum mundo, sed ratio nominis forte non ita. Infelices enim filii Adam, omissis veris et salutaribus studiis, caduca potius et transitoria quaerunt. Quibus assimilabimus homines generationis hujus, aut quibus comparabimus illos, quos videmus a terrenis et corporalibus consolationibus avelli separarique non posse? Profecto similes sunt his qui submersi periclitantur in aquis. Nimirum videas eos tenentes tenere, nec ulla ratione deserere quod primum occurrerit manibus, quidquid sit illud, licet tale sit aliquid, quod omnino prodesse non possit, ut sunt radices herbarum, caeteraque similia. Nam et si qui ad eos forte veniant ut subveniant, nonnunquam solent apprehensos involvere secum: adeo ut jam nec sibi, nec illis auxilium ferre praevaleant. Sic pereunt in hoc mari magno et spatioso, sic pereunt miseri; dum peritura sectantes, amittunt solida, quibus apprehensis emergere et salvare possent animas suas. Neque enim de vanitate, sed de veritate, dicitur: Cognoscetis eam, et liberabit vos. Vosigitur, fratres, quibus tanquam parvulis revelat Deus quae abscondita sunt a sapientibus et prudentibus; circa ea quae vere salutaria sunt, sedula cogitatione versamini, et diligenter pensate rationem Adventus hujus, quaerentes nimirum quis sit qui veniat, unde, quo, ad quid, quando, et qua. Laudabilis sine dubio curiositas ista est et salubris: neque enim tam devote Ecclesia universa praesentem celebraret Adventum, nisi lateret in eo magnum aliquod sacramentum.
1.2
Primo igitur loco cum Apostolo stupente et admirante intueamini et vos, quantus sit iste qui ingreditur: ipse enim est secundum Gabrielis testimonium, Altissimi Filius, ac proinde coaltissimus ipse. Neque enim fas est Dei Filium degenerem suspicari: sed aequalis fateri necesse est altitudinis, et ejusdem penitus dignitatis. Nam et filios principum principes, et filios regum reges esse quis nesciat? Verumtamen quid sibi vult quod e tribus personis, quas in summa Trinitate credimus, confitemur et adoramus, non Pater, non Spiritus sanctus advenit, sed Filius? Minime quidem ego id factum esse arbitror sine causa. Sed quis cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? Neque enim sine altissimo Trinitatis consilio factum est, ut Filius adveniret: et si consideramus exsilii nostri causam, fortassis advertere possumus vel ex parte, quam congruum fuerit a Filio nos maxime liberari. Lucifer enim ille, qui mane oriebatur, pro eo 718 quod Altissimi similitudinem usurpare tentavit, et rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo( quod utique Filii est), praecipitatus illico corruit, quoniam zelavit pro Filio Pater et opere dixisse videtur: Mihi vindictam, et ego retribuam. Continuo videbam Satanam tanquam fulgur cadentem de coelo. Quid tu igitur superbis, terra et cinis? Si superbientibus angelis Deus non pepercit; quanto magis tibi, putredo et vermis? Nihil ille fecit, nihil operatus est: tantum cogitavit superbiam; et in momento, in ictu oculi, irreparabiliter praecipitatus est; quia juxta evangelistam: In veritate non stetit.
1.3
Fugite superbiam, fratres mei; quaeso, multum fugite. Initium omnis peccati superbia: quae tam velociter ipsum quoque sideribus cunctis clarius micantem aeterna caligine obtenebravit Luciferum: quae non modo angelum, sed angelorum primum in diabolum commutavit. Unde et protinus invidens homini, quam conceperat in semetipso, in eo peperit iniquitatem; suadens ut lignum vetitum gustans fieret sicut Deus, sciens bonum et malum. Quid enim polliceris, quid promittis, miser: cum Filius Altissimi scientiae clavem habeat, imo et ipse sit clavis David, qui claudit, et nemo aperit. In eo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi: tunc eos, ut homini praestes, inique furaberis? Videtis quia juxta Domini sententiam mendax iste est, et pater ejus. Nam et mendax fuit, dicens: Similis ero Altissimo; et mendacii pater, cum in hominem quoque venenatum suae falsitatis seminarium effudit, dicens: Eritis sicut dii. Tu quoque, o homo, si vides furem, curris cum eo. Audistis, fratres, quid hac nocte lectum est in Isaia, dicente Domino: Principes tui infideles; vel, ut alia translatio habet, inobedientes, socii furum.
1.4
Revera enim principes nostri Adam et Eva, principia nostrae propaginis, inobedientes et socii furum; qui quod filii Dei est, serpentis, imo diaboli per serpentem consilio subripere tentant. Nec dissimulat injuriam Filii Pater, sed continuo et in ipsum hominem vindictam retribuit, et aggravat super nos manum suam. Omnes enim in Adam peccavimus, et in eo sententiam damnationis accepimus omnes. Quid agat Filius, videns pro se zelare Patrem, et nulli penitus parcere creaturae? Ecce, inquit, occasione mei creaturas suas Pater amittit. Altitudinem meam primus angelus affectavit, et populum qui sibi crederet, habuit: sed continuo Patris zelus graviter vindicavit in illum, percutiens eum pariter cum omnibus suis plaga incurabili, castigatione crudeli. Scientiam quoque, quae nihilominus mea est, subripere voluit homo: et ne illi quidam misertus est, nec pepercit oculus ejus. Nunquid de bobas cura est Deo? Duas tantum fecerat nobiles creaturas rationis participes, capaces beatitudinis, angelum videlicet, atque hominem: sed ecce propter me angelos perdidit multos, homines universos. Ergo ut sciant quia et ego diligo 719 Patrem; per me recipiat, quos quodammodo propter me amisisse videtur. Si propter me tempestas haec orta est, ait Jonas, tollite me, et mittite in mare. Omnes invident mihi. Ecce venio, et talem eis exhibeo memetipsum, ut quisquis invidere voluerit, quisquis gestierit imitari, fiat ei aemulatio ista in bonum. Novi tamen in affectum malitiae et nequitiae transisse angelos desertores, nec ex ignorantia aliqua seu infirmitate peccasse; ideoque perire necesse est poenitere nolentes. Patris enim amor, et honor Regis judicium diligit.
1.5
Propter hoc enim et ipse creavit homines ab initio, qui supplerent locum illum, et ruinas Jerusalem restaurarent. Sciebat enim nullam angelis patere redeundi viam. Nempe novit superbiam Moab, quod superbus est valde: et superbia ejus poenitentiae remedium non admittit, ac per hoc nec veniae. At vero hominis vice nullam postea condidit creaturam, innuens ex hoc ipso redimendum adhuc hominem: quippe quem supplantavit aliena malitia; ideoque prodesse ei potest charitas aliena. Ita, Domine, obsecro, complaceat tibi, ut eruas me, quoniam ego infirmus sum: quoniam de terra mea furtim sublatus sum, et hic innocens in lacum missus sum. Non penitus quidem innocens: sed quantum ad eum qui me seduxit, innocens aliquatenus. Mendacium mihi persuasum est, Domine: veniat Veritas, ut possit falsitas deprehendi, et cognoscam veritatem, et veritas liberabit me; si tamen deprehensae falsitati penitus renuntiavero, et cognitae adhaesero veritati. Alioquin non humana erit tentatio, nec humanum peccatum, sed obstinatio diabolica. Nam perseverare in malo diabolicum est: et digni sunt perire cum illo, quicunque in similitudinem ejus permanent in peccato.
1.6
Ecce, fratres, audistis quis sit qui veniat; considerate jam unde veniat, et quo. Venit utique de corde Dei Patris in uterum virginis Matris; venit a summo coelo in inferiores partes terrae. Quid ergo? nonne et nobis in terra est conversandum? Est, si tamen in ea perstitit ille. Ubi enim bene erit sine illo? aut ubi male esse poterit cum illo? Quid mihi est in coelo, et a te quid volui super terram? Deus cordis mei, et pars mea, Deus in aeternum. Nam et si ambulavero in medio umbrae mortis, non timebo mala, si tamen tu mecum es. Nunc autem, ut video, et ad terras, et ad ipsum quoque descendit infernum; non tanquam vinctus, sed tanquam inter mortuos liber: sicut lux quae in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. Unde nec relinquitur anima in inferno, nec sanctum corpus in terra videt corruptionem. Christus enim qui descendit, ipse est et qui ascendit ut adimpleret omnia; de quo scriptum est: Qui pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo: et alibi: Exsultavit ut gigas ad currendam viam: a summo coelo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus Merito proinde clamat Apostolus, dicens: Quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens. Incassum laboraret erigere corda nostra, nisi collocatum in coelis salutis nostrae doceret auctorem. Sed videamus jam quae sequuntur. Nam etsi materia quidem copiosa invenitur et uberrima valde, sed angustiae temporis tantam sermonis longitudinem non admittunt. Considerantibus ergo quis veniat, magna omnino et ineffabilis majestas innotuit. Suspicientibus unde veniat, grandis plane patuit via, secundum ejus testimonium qui prophetico praeventus spiritu, Ecce, inquit, nomen Domini venit de longinquo. Porro quo veniat intuentibus, apparuit inaestimabilis dignatio et penitus inexcogitabilis, quod in carceris hujus horrorem tanta descendere dignata est celsitudo.
1.7
Jam quis dubitet magnum aliquid in causa fuisse, ut majestas tanta, de tam longinquo, in locum tam indignum descendere dignaretur? Plane magnum aliquid, quia misericordia magna, quia miseratio multa, quia charitas copiosa. Ad quid enim venisse credendus est? Hoc namque est quod juxta propositum ordinem 720 oporteat jam perscrutari. Nec sane laborandum est in hac parte, cum manifeste adventus ejus causam et verba ipsius, et opera clament. Ad quaerendam quippe ovem centesimam, quae erraverat, de montibus properavit; et ut confiteantur manifestius Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum, propter nos venit. Mira quaerentis Dei dignatio, magna dignitas hominis sic quaesiti! In qua si gloriari voluerit, non erit insipiens: non quod aliquid esse videatur tanquam a seipso; sed quod tanti eum fecerit ipse qui fecit. Omnes enim divitiae, omnis gloria mundi, et quidquid in eo concupiscitur, minus est ad hanc gloriam: imo nec est aliquid in comparatione ejus. Domine, quid est homo quia magnificas eum? aut quid apponis erga eum cor tuum?
1.8
Attamen velim nosse, quid sibi voluerit, quod ad nos venit ille, aut quare non magis ivimus nos ad illum. Nostra enim erat necessitas: sed nec est consuetudo divitum ut ad pauperes veniant, nec si praestare voluerint. Ita est, fratres, nos magis ad eum venire dignum fuit; sed duplex erat impedimentum. Nam et caligabant oculi nostri: ille vero lucem habitat inaccessibilem; et jacentes paralytici in grabato divinam illam non poteramus attingere celsitudinem. Propterea benignissimus Salvator et medicus animarum descendit ab altitudine sua, et claritatem suam infirmis occulis temperavit. Induit se laterna quadam, illo utique glorioso et ab omni labe purissimo corpore quod suscepit. Haec est enim illa levissima plane et praefulgida nubes, supra quam ascensurum eum propheta praedixerat, ut descenderet in Aegyptum.
1.9
Tempus est jam ipsum quoque considerare tempus, quo Salvator advenit. Venit enim( quod et vos credimus non latere) non in initio nec in medio temporis, sed in fine. Nec incongrue factum est, sed vere sapienter disposuit Sapientia, ut cum magis esset necessarium, tunc primo ferret auxilium, pronos ad ingratitudinem Adae filios non ignorans. Vere enim advesperascebat et inclinata erat jam dies, recesserat paulo minus sol justitiae: ita ut exiguus nimis splendor ejus aut calor esset in terris. Nam et lux divinae notitiae parva admodum erat, et abundante iniquitate fervor refriguerat charitatis. Jam non apparebat angelus, non loquebatur propheta; cessabant velut desperatione victi, prae nimia utique duritia hominum et obstinatione: at ego, ait Filius, tunc dixi: Ecce venio. Sic, sic dum medium silentium tenerent omnia, et nox in suo cursu iter perageret, omnipotens sermo tuus, Domine, a regalibus sedibus venit. Quod et Apostolus innuens ajebat: Quando venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum( Galat. IV, 4). Nimirum plenitudo et abundantia temporalium oblivionem et inopiam fecerat aeternorum. Opportune ergo tunc advenit aeternitas, quando magis temporalitas praevalebat. Nam ut caetera sileam, ipsa quoque pax temporalis illo in tempore tanta fuit, ut ad hominis unius edictum describeretur universus orbis.
1.10
Habetis jam et personam venientis, et locum utrumque, id est, a quo, et ad quem venit: causam quoque et tempus non ignoratis. Unum restat, via scilicet per quam venit: et haec quoque diligenter requirenda; ut possimus, sicut dignum est, ei occurrere. Verumtamen sicut ad operandam salutem in medio terrae venit semel in carne visibilis, ita quotidie ad salvandas animas singulorum in spiritu venit et invisibilis, sicut scriptum est: Spiritus ante faciem nostram Christus Dominus. Et ut noveris occultum esse spiritualem hunc adventum: In umbra ejus, inquit, vivemus inter gentes. Propterea dignum est, ut si non valet infirmus in occursum tanti medici procedere longius, saltem conetur erigere caput, aliquatenus assurgere venienti. Non te oportet, o homo, maria transfretare, non penetrare nubés, non transalpinare necesse est. Non grandis, inquam, tibi ostenditur via: usque ad temetipsum occurre Deo tuo. Prope est enim 721 verbum in ore tuo, et in corde tuo. Usque ad cordis compunctionem et oris confessionem occurre, ut saltem exeas de sterquilinio miserae conscientiae; quoniam indignum est illuc auctorem puritatis intrare. Et haec quidem de eo adventu dicta sunt, quo singulorum mentes invisbili dignatur illustrare praesentia.
1.11
Libet autem manifesti adventus viam considerare: quoniam viae ejus, viae pulchrae; et omnes semitae ejus pacificae. Ecce, inquit sponsa, venit is saliens in montibus, transiliens colles. Venientem vides, o pulchra, sed cubantem videre ante non poteras. Dixisti enim: Indica mihi, quem dilicit anima mea, ubi pascas, ubi cubes. Cubans pascit angelos in illas perpetuas aeternitates, quos satiat visione aeternitatis et immutabilitatis suae. Sed ne ignores te, o pulchra: quoniam mirabilis facta est visio illa ex te; confortata est, et non poteris ad eam. Verumtamen ecce egressus est de loco sancto suo: et qui cubans pascit angelos, ipse coepit, sicque sanabit nos; et videbitur veniens et pastus, qui cubans et pascens ante videri non poterat. Ecce venit hic saliens in montibus, transiliens colles. Montes et colles, patriarchas et prophetas accipe; et quemadmodum venerit saliens et transiliens, in libro generationis lege: Abraham genuit Isaac, Isaac genuit Jacob, etc. Ex his montibus prodiit, ut invenies, radix Jesse, unde juxta prophetam, egressa est virga, et exinde flos ascendit, super quem requievit Spiritus septiformis. Quod manifestius alio in loco aperiens idem propheta: Ecce, inquit, virgo concipiet et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel, quod interpretatur, Nobiscum Deus. Quem enim prius florem, ipsum deinde Emmanuelem; et quam dixerat virgam, manifestius exprimens, virginem nomimavit. Sed necesse est altissimi hujus sacramenti considerationem diei alteri reservare: digna est enim proprio sermone materia, praesertim quod in longum jam hodiernus sermo processerit.

Intertext edge

Open linked passage

Note