Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De adventu Domini
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11210 Deaddo
2.1
SERMO II. De verbis Isaiae ad Achaz: « Pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni, sive in excelsum supra, » etc. (Isa. VII, 11-16).
2.1
Audivimus suadentem regi Achaz Isaiam, petere signum a Domino, sive in profundum inferni, sive in excelsum supra. Audivimus responsionem ejus, formam quidem habentem pietatis, sed non virtutem. Propter hoc denique ab eo qui intuetur cor, et cui confitetur hominis cogitatio meruit reprobari. Non petam, inquit, et non tentabo Dominum. Elatus erat Achaz fastigio solii regalis, astutus humanae sapientiae verbis. Audierat igitur Isaias a Domino: Vade, dic vulpi illi, petat sibi signum a Domino in profundum. Habet enim vulpes foveam, sed in infernum quoque si descenderit, adest qui comprehendat sapientes in astutia sua. Item: Vade, ait Dominus, dic volucri isti, petat sibi signum in excelsum supra. Habet enim volucris nidum; sed et si in coelum ascenderit, illic est, qui superbis resistens, propria calcat virtute superborum et sublimium colla. Verumtamen dissimulat ille potestatis excelsae, seu incomprehensibilis profunditatis sapientiae quaerere signum: et propterea signum bonitatis et charitatis domui David ipse Dominus promittit, ut quos nec potestas, nec sapientia terruit, alliciat saltem exhibitio charitatis. Potest tamen in eo quod ait, In profundum inferni, etiam charitas ipsa, qua majorem nemo habuit, ut in infernum quoque pro amicis moriendo descenderet, non immerito designari: ut praecipiatur Achaz vel in excelsum regnantis expavescere majestatem, vel descendentis ad inferos amplecti charitatem. Molestus est ergo non solum hominibus, sed etiam Deo, quisquis nec majestatem cogitat in timore, nec charitatem cum amore 722 meditatur. Propter hoc, inquit, dabit Dominus ipse vobis signum, in quo manifeste et majestas, et charitas innotescat. Ecce virgo concipiet et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel, quod interpretatur, Nobiscum Deus. Noli fugere Adam, quia nobiscum Deus. Ne timeas, o homo, nec audito Dei nomine terrearis, quia nobiscum Deus. Nobiscum carnis similitudine, nobiscum unitate[ alias, utilitate]. Propter nos venit, tanquam unus ex nobis, similis nobis, passibilis.
2.2
Denique, Butyrum, inquit, et mel comedet. Ac si dicat: Parvulus erit, et vescetur infantilibus alimentis. Ut sciat, inquit, reprobare malum, et eligere bonum. Etiam hic bonum et malum audis, sicut in arbore vetita, sicut in ligno transgressionis. Sed multo melius a primo Adam secundus iste partitur. Eligens enim bonum, malum reprobat, non sicut ille qui dilexit maledictionem, et venit ei; noluit benedictionem, et elongata est ab eo. Nam et in eo quod praemisit, Butyrum et mel comedet, advertere poteris parvuli hujus electionem. Tantum adsit ejus gratia, ut quod praestat, utcunque sentire digne, et accomodate ad intelligentiam proferre concedat. Duo sunt in lacte ovis: butyrum et caseus. Butyrum pingue et humidum; caseus econtra aridus et durus. Bene ergo parvulus noster eligere novit, qui butyrum comedens, caseum utique non comedit. Quae est enim ovis centesima, quae erravit, et in Psalmo loquitur: Erravi sicut ovis quae periit. Utique genus humanum quod benignissimus pastor quaerit, aliis sane nonaginta novem ovibus in montibus derelictis. In hac igitur ove duo reperies, naturam dulcem, naturam bonam, et bonam valde, tanquam butyrum: et peccati corruptionem, ut caseum. Vide ergo quam optime puer noster elegit, qui naturam nostram sine ulla peccati corruptione suscepit. Nam de peccatoribus legis, Coagulatum est sicut lac cor eorum; in quibus utique lactis puritatem corruperat fermentum malitiae, coagulum iniquitatis.
2.3
Sic et apis habet mellis dulcedinem, habet etiam aculei punctionem. Apis vero est, quae pascitur inter lilia, quae florigeram inhabitat patriam angelorum. Unde et ad civitatem Nazareth, quod interpretatur flos, advolavit, et ad suave olentem perpetuae virginitatis florem advenit: illi insedit, illi adhaesit. Hujus apis mel et aculeum non ignorat, qui misericordiam ei et judicium cum Propheta decantat. Attamen ad nos veniens solum mel attulit, et non aculeum, id est misericordiam et non judicium; ita ut suadentibus quandoque discipulis, ut civitatem, quae suscipere cum noluit, praeciperet igne consumi, responderit, Filium hominis non venisse ut judicaret, sed ut salvaret mundum. Non habebat aculeum apis nostra: quodammodo deposuerat illum, quando tanta indigna patiens, misericordiam exhibebat, et non judicium. Sed nolite sperare in iniquitate, nolite peccare in spe. Habet enim apis nostra quandoque assumere aculeum suum, et acriter nimis infigere illum in medullas hominum peccatorum: quoniam Pater non judicat quemquam, sed Filio dedit omne judicium. Nunc autem parvulus noster butyrum et mel comedit, quando bonum naturae humanae, divinae misericordiae sic univit in semetipso, ut esset homo verus, et peccatum non habens: Deus misericors, et judicium non exhibens.
2.4
Ex his manifestum jam arbitror, quaenam sit virga de radice Jesse procedens, quis vero flos super quem requiescit Spiritus sanctus. Quoniam Virgo Dei genitrix virga est, flos Filius ejus. Flos utique Filius Virginis, flos candidus et rubicundus, electus ex millibus; flos in quem prospicere desiderant angeli, flos ad cujus odorem reviviscunt mortui, et sicut ipse testatur, flos campi est, et non horti. Campus enim sine omni humano floret adminiculo, non seminatus ab aliquo, non defossus sarculo, non impinguatus fimo. Sic omnino, sic Virginis alvus floruit, sic inviolata, integra et casta Mariae viscera, tanquam pascua aeterni viroris florem protulere; cujus pulchritudo 723 non videat corruptionem, cujus gloria in perpetuum non marcescat. O Virgo, virga sublimis, in quam sublime verticem sanctum erigis! usque ad Sedentem in throno, usque ad Dominum majestatis. Neque enim id mirum, quoniam in altum mittis radices humilitatis. O vere coelestis planta, pretiosior cunctis, sanctior universis! O vere lignum vitae, quod solum fuit dignum portare fructum salutis! Deprehensa est, maligne serpens, versutia tua, nudata est plane falsitas tua. Duo imposueras Creatori; mendacii et invidiae infamaveras eum: sed in utroque convictus es esse mentitus. Siquidem et ab initio moritur cui dixeras: Nequaquam morieris: et veritas Domini manet in aeternum. Sed et nunc responde, si potes, quam ei arborem, cujus arboris fructum invidere potuit, qui ne hanc quidem virgam electam, et fructum sublimem negavit? Etenim qui proprio Filio non pepercit, quomodo non omnia simul cum illo donavit?
2.5
Sed jam advertistis, ni fallor, quoniam Virgo regia ipsa est via, per quam Salvator advenit, procedens ex ipsius utero, tanquam sponsus de thalamo suo. Tenentes ergo viam, quam priore, si meministis, coepimus investigare sermone, studeamus et nos, dilectissimi, ad ipsum, per eam ascendere, qui per ipsam ad nos descendit: per eam venire in gratiam ipsius, qui per eam in nostram miseriam venit. Per te accessum habeamus ad Filium, o benedicta inventrix gratiae, genetrix vitae, mater salutis: ut per te nos suscipiat, qui per te datus est nobis. Excuset apud ipsum integritas tua culpam nostrae corruptionis, et humilitas Deo grata nostrae veniam impetret vanitati. Copiosa charitas tua nostrorum cooperiat multitudinem peccatorum, et fecunditas gloriosa fecunditatem nobis conferat meritorum. Domina nostra, mediatrix nostra, advocata nostra, tuo Filio nos reconcilia, tuo Filio nos commenda, tuo nos Filio repraesenta. Fac, o benedicta, per gratiam quam invenisti, per praerogativam quam meruisti, per misericordiam quam peperisti[ alias, percepisti], ut qui te mediante fieri dignatus est particeps infirmitatis et miseriae nostrae, te quoque intercedente participes faciat nos gloriae et beatitudinis suae, Jesus Christus Filius tuus Dominus noster, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note