De adventu Domini
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11210 Deaddo
4.1
SERMO IV. De duplici adventu, et studio verarum virtutum [alias, De duplici adventu, et pennis deargentalis ].
4.1
Dignum est, fratres, ut tota cum devotione Domini celebretis Adventum, delectati tanta consolatione, stupefacti tanta dignatione, inflammati tanta dilectione. Nec vero solum cogitetis adventum, quo venit quaerere et salvum facere quod perierat, sed et illum nihilominus, quo veniet et assumet nos ad seipsum. Utinam circa hos duos adventus jugi meditatione versemini, ruminantes in cordibus vestris, quantum in priore praestiterit, quantum promiserit in secundo! Utinam certe dormiatis inter medios cleros! Haec sunt enim duo brachia sponsi, inter quae sponsa dormiens aiebat: Laeva ejus sub capite meo, et dextera ejus amplexabitur me. Nam in sinistra quidem ejus, sicut alibi legimus, divitiae et gloria: in dextera longiturnitas vitae. In sinistra ejus, inquit, divitiae et gloria. Filii Adam, genus avarum et ambitiosum, audite. Quid vobis cum terrenis divitiis et gloria temporali, quae nec verae, nec vestrae sunt? Aurum et argentum. Nonne terra est rubra et alba, quam solus hominum error facit, aut magis reputat pretiosam? Denique si vestra sunt haec, tollite ea vobiscum. Sed homo, cum interierit, non sumet omnia, neque descendet cum eo gloria ejus.
4.2
Verae ergo divitiae non opes sunt, sed virtutes: quas secum conscientia portat, ut in perpetuum dives fiat. De gloria quoque dicit Apostolus: Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae. Haec est utique vera gloria, quae est a spiritu veritatis. Ipse enim Spiritus testimonium perhibet spiritui nostro, quod filii Dei sumus. Gloria vero, quam ab invicem accipiunt, qui gloriam quae est a solo Deo non requirunt, vana est, quoniam vani filii hominum. Insipiens tu, qui merces congregas in saccum pertusum, qui thesaurum tuum alieno in ore constituis! ignoras quod arca ista 727 non clauditur, nec seras habet? Quanto melius sapiunt, qui thesaurum suum ipsi servant, aliis non committunt? Verum nunquid semper servabunt? Nunquid semper abscondent? Veniet cum manifesta erunt abscondita cordis; quae vero fuerint ostentata, non comparebunt. Hinc est quod veniente Domino fatuarum virginum lampades exstinguuntur: et qui receperunt mercedem suam, a Domino nesciuntur. Propterea dico vobis, charissimi, utile est abscondere magis quam ostentare, si quid habemus boni; sicut et mendici cum eleemosynam petunt, non pretiosas vestes ostendunt, sed seminuda membra, aut ulcera, si habuerint, ut citius ad misericordiam videntis animus inclinetur. Quam regulam Publicanus ille servavit multo melius Pharisaeo, et ideo descendit justificatus ab illo id est prae illo.
4.3
Tempus est, fratres, ut judicium incipiat a domo Dei. Quis finis eorum qui non obediunt Evangelio? quod judicium his in hoc judicio non resurgunt? Quicunque enim judicari dissimulant eo judicio quod nunc est, in quo princeps hujus mundi ejicitur foras, judicem exspectent, vel magis timeant, a quo cum ipso principe suo foras ejicientur et ipsi. Nos autem si perfecte judicamur nunc, securi Salvatorem exspectemus Dominum nostrum Jesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae. Tunc fulgebunt justi, ita ut videri possint docti pariter et indocti: fulgebunt enim sicut sol in regno Patris eorum. Erit autem claritas solis septempliciter, id est, sicut lux septem dierum.
4.4
Adveniens enim Salvator reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae; si tamen prius fuerit cor reformatum, et configuratum humilitati cordis ipsius. Propter quod et dicebat: Discite a me quia mitis sum et humilis corde. Considera sane in his verbis, quoniam humilitas duplex est: altera cognitionis, altera affectionis, quae hic dicitur cordis. Priore cognoscimus quod nihil sumus; et hanc discimus a nobis ipsis, et ab infirmitate propria: posteriore calcamus gloriam mundi, et hanc ab illo discimus, qui exinanivit semetipsum, formam servi accipiens, qui etiam quaesitus in regnum, fugit; quaesitus ad tanta probra et ignominiosum supplicium crucis, sponte obtulit semetipsum. Sint ergo, si dormire volumus inter medios cleros, id est duos adventus, pennae nostrae deargentatae: ut illam scilicet virtutum formam teneamus, quam verbo et exemplo commendavit Christus praesens in carne. In argento siquidem non incongrue intelligitur humanitas ejus, sicut in auro divinitas.
4.5
Omnis itaque virtus nostra tam longe est a vera virtute, quam longe est ab ea forma: et omnis penna nostra ad nihilum valet, si non fuerit deargentata. Magna quaedam penna est paupertatis, qua tam cito volatur in regnum coelorum. Nam in aliis virtutibus quae sequuntur, promissio futuro tempore indicatur: paupertati non tam promittitur, quam datur. Unde et praesenti tempore enuntiatum est: Quoniam ipsorum est regnum coelorum: cum in caeteris dicatur: Haereditabunt, consolabuntur, et similia. Videmus autem pauperes aliquos, qui si veram haberent paupertatem non adeo pusillanimes invenirentur et tristes, utpote reges, et reges coeli. Sed hi sunt qui pauperes esse volunt, eo tamen pacto, ut nihil eis desit, et sic diligunt paupertatem, ut nullam inopiam patiantur. Sunt et alii mites, sed quandiu nihil dicitur, vel agitur nisi pro eorum arbitrio; patebit autem quam longe sint a vera mansuetudine, si levis oriatur occasio. Haec mansuetudo quomodo haereditabit, quae ante haereditatem deficit? Alios quoque lugentes video: sed si de corde procederent illae lacrymae, non tam facile illico solverentur in risum. Nunc autem cum abundantius otiosa verba et scurrilia profluant, quam prius lacrymae; lacrymas hujusmodi de his esse non arbitror, quibus 728 consolatio divina promittitur, quandoquidem post illas tam facile consolatio vilis admittitur. Alii tam vehementer contra aliorum delicta zelantur ut videri possent esurire et sitire justitiam, si esset apud eos de suis quoque peccatis idem judicium; sed nunc pondus et pondus, utrumque abominatio est apud Deum. Nam contra alios tam impudenter quam inaniter aestuant: seipsos tam insipienter quam inutiliter palpant.
4.6
Sunt alii misericordes de his quae ad ipsos non pertinent; qui scandalizantur, si non datu omnibus abundanter, sic tamen, ut ipsi ne in modico quidem graventur: qui si misericordes essent, de suo facere deberent misericordiam; si non possent de terrena substantia, de voluntate bona darent his qui forte contra eos peccare viderentur, indulgentiam; darent dulce signum, verbum bonum, quod est super datum optimum, ut eorum mentes ad poenitentiam provocarent. Denique et his, et omnibus quos in peccato esse cognoscerent, compassionem impenderent, et orationem. Alioquin misericordia eorum nulla est, et misericordiam consequuntur nullam. Item sunt qui peccata sua sic confitentur ut videri possent ex desiderio mundandi cordis id agere( omnia enim in confessione lavantur), nisi quod ea, quae ipsi sponte dicunt aliis, ab aliis patienter audire non possunt: qui si vere mundari desiderarent, ut videntur; non irritarentur, sed haberent eis gratiam, qui suas illis maculas demonstrarent. Sunt et alii qui si viderint quempiam vel leviter scandalizatum, valde solliciti sunt quomodo eum in pacem reducere possint; et viderentur pacifici, nisi quod eorum commotio, si forte quidquam contra eos factum dictumve videbitur tardius universis poterit difficiliusque sedari: qui nimirum si vere pacem diligerent, haud dubium quin eam quaererent sibiipsis.
4.7
Deargentemus ergo pennas nostras in Christi conversatione, sicut et martyres sancti laverunt stolas suas in ejus passione. Imitemur, quoad possumus, eum qui sic dilexit paupertatem, ut, quamvis in ejus manu essent fines terrae, tamen non habuit ubi caput reclinaret; ita ut discipulos adhaerentes ei legamus fame compulsos spicas manibus confricasse, cum per sata transirent: quique tanquam ovis ad occisionem ductus est, et sicut agnus coram tondente se obmutuit, et non aperuit os suum: quem et super Lazarum et super civitatem flevisse, et in orationibus pernoctasse legimus; risisse vero aut jocasse nusquam: qui sic esurivit justitiam, ut cum propria non haberet, tantam pro peccatis nostris a seipso exegit satisfactionem. Unde in cruce nihil aliud quam justitiam sitiebat, qui pro inimicis mori non dubitavit, et oravit pro crucifixoribus suis: qui peccatum non fecit, et imposita sibi ab aliis patienter audivit, qui pro reconciliandis sibi peccatoribus tanta sustinuit.