De adventu Domini
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11210 Deaddo
5.1
SERMO V. De medio adventu, et triplici innovatione.
5.1
Diximus nuper his qui deargentaverunt pennas suas, dormiendum inter medios cleros, duos significantes adventus: sed ubi sit dormiendum non diximus. Tertius enim quidam adventus est medius inter illos; in quo delectabiliter dormiunt qui eum norunt. Illi enim duo manifesti sunt, sed non iste. In priori quidem in terris visus, et cum hominibus conversatus est; quando, sicut ipse testatur, et viderunt, et oderunt. In posteriore vero videbit omnis caro salutare Dei nostri; et videbunt in quem transfixerunt. Medius occultus est, in quo soli eum in seipsis vident electi, et salvae fiunt animae eorum. In primo ergo venit in carne et infirmitate; in hoc medio, in spiritu et virtute; in ultimo, in gloria et majestate. Per virtutem 729 enim pervenitur ad gloriam: quia Dominus virtutum ipse est Rex gloriae. Et item alibi ait idem propheta: Ut viderem virtutem tuam, et gloriam tuam. Adventus siquidem iste medius, via quaedam est, per quam a primo venitur ad ultimum. In primo Christus fuit redemptio nostra: in ultimo apparebit vita nostra: in isto ut dormiamus inter medios cleros, requies est et consolatio nostra.
5.2
Sed ne cui forte inventitia videantur quae de hoc adventu medio dicimus, ipsum audite. Si quis diligit me, inquit, sermones meos servabit: et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus. Sed quid est, Si quis diligit me, sermones meos servabit? Legi enim alibi: Qui timet Deum, faciet bona; sed plus aliquid dictum sentio de diligente, quia sermones Dei servabit. Ubi ergo servandi sunt? Haud dubium quin in corde, sicut ait Propheta: In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. Sed quomodo in corde servandi? an sufficit sola eos servare memoria? At vero sic servanti dicet Apostolus: Quoniam scientia inflat. Denique et memoriam facile delet oblivio. Sic serva sermonem Dei, quomodo melius servare potes cibum corporis tui. Nam et ille panis vivus est, et cibus mentis. Panis terrenus dum in arca est, potest a fure tolli, potest a mure corrodi, potest vetustate corrumpi. Ubi vero comederis illum, quid horum timeas? Hoc modo custodi verbum Dei: beati enim qui custodiunt illud. Ergo trajiciatur in viscera quaedam animae tuae; transeat in affectiones tuas, et in mores tuos. Comede bonum, et delectabitur in crassitudine anima tua. Ne obliviscaris comedere panem tuum, ne exarescat cor tuum, sed adipe et pinguedine repleatur anima tua.
5.3
Si sic verbum Dei servaveris, haud dubium quin ab eo serveris. Veniet enim Filius ad te cum Patre, veniet Propheta magnus, qui renovabit Jerusalem, et ille nova faciet omnia. Hoc enim faciet hic adventus, ut, sicut portavimus imaginem terreni, sic portemus et imaginem coelestis. Sicut fuit vetus Adam effusus per totum hominem, et totum occupavit, ita modo totum obtineat Christus, qui totum creavit, totum redemit, totum et glorificabit, quique totum hominem salvum fecit in Sabbato. Erat in nobis aliquando vetus homo: praevaricator ille erat in nobis, tam in manu quam in ore et in corde. In manu dupliciter, per facinus et flagitium. In ore similiter per arrogantiam et detractionem. In corde quoque per desideria carnis, et desideria gloriae temporalis. Nunc autem si quo nova creatura in ipso, vetera transierunt, et contra facinus in manu, innocentia; contra flagitium, continentia est. In ore contra arrogantiam, verbum confessionis; contra detractionem, verbum aedificationis, ut recedant vetera de ore nostro. In corde vero contra carnis desideria, charitas; humilitas contra gloriam temporalem. Et vide si non in his tribus Christum Dei Verbum recipiant singuli electorum, quibus dictum est: Pone me signaculum super brachium tuum, signum super cor tuum: et alibi: Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo.