De adventu Domini
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11210 Deaddo
6.1
SERMO VI. De triplici adventu, et carnis resurrectione
6.1
Nolo vos, fratres, ignorare tempus visitationis vestrae; sed ne illud quidem, quid hoc tempore visitetur in vobis. Animabus enim hoc tempus est, non corporibus assignatum, quod videlicet longe dignior anima corpore, priorem sibi sollicitudinem naturali vindicet dignitate. Sed et prior reparanda est, quam constat corruisse priorem. Anima siquidem, corrupta in culpam, fecit ut corpus quoque corrumperetur in poenam. Denique si Christi membra volumus inveniri, sequendum nobis est sine dubio caput nostrum: ut videlicet prima nobis reparandarum sit sollicitudo animarum, pro quibus ipse jam venit, et quarum prius 730 mederi studuit corruptioni. Corporis vero curam illi tempori magis reservemus, et differamus in illum diem quo reformandi corporis gratia est venturus, sicut meminit Apostolus, dicens: Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae. In priore siquidem adventu tanquam praeco, vel magis vere praeco ipsius Joannes Baptista clamat: Ecce, inquit, Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Non dicit, Morbos corporis; non, Molestias carnis; sed, peccatum, quod est morbus animae et corruptio mentis. Ecce qui tollit peccata mundi. Unde? Utique a manu, ab oculo, a collo, demum etiam a carne ipsa, cui altius infixum est
6.2
Tollit peccatum e manibus, commissa peccata delens: tollit ab oculo, purgans mentis intentionem: tollit a collo, violentam removens dominationem, sicut scriptum est: Sceptrum exactoris ejus superasti, sicut in die Madian: itemque, Computrescet jugum a facie olei. Et Apostolus loquitur, dicens: Ut non regnet peccatum in vestro mortali corpore. Siquidem alio in loco ait idem apostolus, Scio, inquit, quod non est in me bonum, hoc est, in carne mea; et alibi: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Sciebat nimirum non prius liberandum se esse a pessima illa radice quae carni infixa est, a lege peccati quae est in membris nostris, donec et ab ipso corpore solveretur: unde et cupiebat dissolvi, et cum Christo esse, sciens quod peccatum, separans inter nos et Deum, penitus auferri non poterit, donec liberemur a corpore. Audistis de quodam, quem Dominus curavit a daemonio, quoniam collidens et multum discerpens eum daemon, jussu Domini exivit ab illo. Itaque dico vobis, genus illud peccati quod toties conturbat nos( concupiscentias loquor et desideria mala), reprimi quidem debet et potest per gratiam Dei, ut non regnet in nobis, nec demus membra nostra arma iniquitatis peccato, et sic nulla damnatio est his qui sunt in Christo Jesu: sed non ejicitur nisi in morte, quando sic discerpimur ut anima separetur a corpore.
6.3
Habes ad quid venerit Christus, et cui intendere debeat Christianus. Propterea noli, o corpus, noli praeripere tempora: potes enim impedire animae tuae salutem, tuam ipsius operari non potes. Omnia tempus habent. Patere ut nunc anima pro se laboret, magis autem etiam collabora ei, quoniam si compateris, et conregnabis. Quantum ejus impedis reparationem, tantum impedis tuam; quod nimirum ante reparari non poteris, donec suam in ea Deus imaginem videat reformatam. Nobilem hospitem habes, o caro, nobilem valde, et tota salus tua pendet de ejus salute. Da honorem hospiti tanto. Tu quidem habitas in regione tua: anima vero peregrina et exsul apud te est hospitata. Quaeso te, quis rusticus, si forte nobilis et praepotens quispiam apud eum voluerit hospitari, non libenter in angulo domus suae, aut sub gradibus suis, vel in ipsis cineribus accubabit, cedens hospiti suo locum( sicut dignum est) potiorem? Et tu ergo fac similiter. Injurias vel molestias tuas ne reputaveris, tantum ut hospes tuus honorifice possit apud te demorari. Honor tibi est, ut pro eo interim te exhibeas inhonorum.
6.4
Ac ne forte despicias aut parvipendas hospitem tuum, pro eo quod peregrinus tibi videtur et advena, diiigenter attende quid hospitis hujus tibi praesentia largiatur. Ipse enim est qui tribuit oculis visum, auditum auribus praestat; ipse est qui linguae vocem, palato gustum, motum membris omnibus subministrat. Si quid vitae, si quid sensus, si quid in te decoris est, hujus hospitis beneficium recognosce. Denique discessus ejus probat quid praesentia conferebat. Protinus enim anima discedente, lingua silebit, oculi nihil videbunt, obsurdescent aures, corpus omne rigebit, facies expallescet. In brevi quoque totum cadaver putridum simul et putidum fiet, et decor omnis in saniem convertetur. Utquid ergo pro temporali qualibet 731 delectatione contristas et laedis hospitem istum, quam nec sentire quidem ullo modo poteras nisi per ipsum? Ad haec si tantum tibi confert exsul, et inimicitiarum causa a facie Domini sui ejectus, quantum tibi praestabit reconciliatus? Noli, o corpus, noli impedire reconciliationem illam, quoniam grandis tibi exinde gloria praeparatur. Patienter, imo et libenter temetipsum expone ad omnia: nihil dissimules quod huic videatur reconciliationi posse prodesse. Dic hospiti tuo: Quia recordabitur Dominus tui, et restituet te in gradum pristinum, et tu memento mei.
6.5
Omnino enim memor erit in bonum, si bene servieris illi, et cum pervenerit ad Dominum suum, suggeret ei de te, et loquetur bonum pro bono hospite, dicens: Cum in ultionem culpae suae exsularet servus tuus, pauper quidam, apud quem hospitatus sum, fecit mecum misericordiam; et utinam retribuat pro me Dominus meus. Primo siquidem omnia sua, dehinc etiam semetipsum exposuit utilitatibus meis, non parcens sibi propter me, in jejuniis multis in laboribus frequenter, in vigiliis supra modum, in fame et siti, etiam in frigore et nuditate. Quid igitur? Profecto non mentietur Scriptura, qua dicitur: Voluntatem timentium se faciet, et deprecationem eorum exaudiet. O si forte gustare dulcedinem hanc, si forte gloriam istam valeas aestimare! Mira enim dicturus sum, sed tamen vera et omnino indubitata fidelibus. Ipse Dominus Sabaoth, Dominus virtutum et rex gloriae, ipse descendet ad reformanda corpora nostra, et configuranda corpori claritatis suae. Quanta erit illa gloria, quam ineffabilis exsultatio, quando Creator universitatis, qui pro animabus justificandis humilis ante venerat et occultus, pro te glorificanda, o misera caro, sublimis veniet et manifestus, non jam in infirmitate, sed in gloria et majestate sua! Quis cogitabit diem adventus illius, quando descendet cum plenitudine luminis, praecurrentibus angelis, et tubae concentu excitantibus de pulvere corpus inops, et rapientibus illud obviam Christo in aera?
6.6
Quousque igitur caro misera, insipiens, caeca, demens et prorsus insana caro, transitorias et caducas quaerit consolationes, imo desolationes, si forte contingat repelli, et indignam judicari hac gloria, magis autem nihilominus ineffabili in aeternum excruciari poena? Non sic, obsecro, fratres mei, non sic: quin imo delectetur in hujusmodi meditationibus anima nostra; quin etiam caro nostra requiescat in spe, Salvatorem exspectans Dominum nostram Jesum Christum, qui reformabit illam, configuratam corpori claritatis suae. Sic enim ait Propheta: Sitivit in te anima mea, quam multipliciter tibi caro mea. Desiderabat siquidem anima prophetalis adventum priorem, quo se noverat redimendam; sed multo amplius caro desiderabat adventum posteriorem et glorificationem suam. Tunc enim implebuntur desideria nostra, et plena erit majestate Domini omnis terra. Ad quam gloriam, ad quam beatitudinem, ad quam denique pacem, quae exsuperat omnem sensum, ipse sua nos misericordia perducat, nec confundat nos ab exspectatione nostra Salvator, quem exspectamus, Jesus Christus Dominus noster, qui est super omnia benedictus in saecula.