De adventu Domini
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11210 Deaddo
7.1
SERMO VII. De triplici utilitate Adventus Domini.
7.1
Si devote celebramus Adventum Domini, id facimus quod oportet: siquidem non modo ad nos, sed et propter nos venit, qui bonorum nostrorum non eget. Verum nostrae quidem indigentiae quantitatem manifestius ipsa dignationis ejus indicat magnitudo. Nec modo periculum aegritudinis ex ipso pretio medicaminis innotescit, sed et valetudinum numerus ex multitudine remediorum. Utquid enim divisiones gratiarum sunt, si non videtur necessitatum ulla diversitas? 732 Et quidem difficile est universas uno sermone prosequi indigentias quas experimur; sed occurrunt mihi interim tres communes omnibus, et quodammodo principales. Nemo enim repetitur in nobis, qui non interim et consilii, et auxilii, et praesidii indigus videatur. Nimirum generalis est humano generi miseria triplex; et quotquot degimus in regione umbrae mortis, in infirmitate corporis, in loco tentationis, si diligenter advertimus, triplici hoc incommodo miserabiliter laboramus. Nam et faciles sumus ad seducendum, et debiles ad operandum, et fragiles ad resistendum. Si discernere volumus inter bonum et malum, decipimur; si tentamus facere bonum, deficimus; si conamur resistere malo, dejicimur et superamur.
7.2
Necessarius proinde Salvatoris adventus; necessaria sic praeoccupatis hominibus praesentia Christi. Atque utinam sic veniat, ut copiosissima dignatione sua, et in nobis per fidem habitans illuminet caecitatem nostram, et nobiscum manens adjuvet infirmitatem nostram, et pro nobis stans fragilitatem nostram protegat et propugnet. Si enim ille in nobis, quis jam decipiat nos? Si ille nobiscum, quid de caetero non possumus in eo qui confortat nos? Si ille pro nobis, quis contra nos?. Fidelis consiliarius est, qui neque falli omnino, neque fallere queat: fortis auxiliarius, qui non lassescat: patronus efficax, qui et ipsum Satanam sub pedibus nostris velociter conterat, et omnia ejus machinamenta confringat. Nimirum ipse est Dei sapientia, cui semper in promptu sit iustruere ignorantes: ipse Dei virtus, cui facile sit et deficientes reficere, et eripere periclitantes. Ad hunc ergo tantum eruditorem, fratres mei, in omni deliberatione curramus: hunc tam strenuum adjutorem in omni operatione invocemus: huic tam fido propugnatori in omni colluctatione committamus animas nostras: qui ad hoc ipsum venit in mundum, ut habitans in hominibus, cum hominibus, pro hominibus, et tenebras nostras illuminaret, et labores levaret, et pericula propulsaret.