Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De consideratione
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 21366 Decon3
3.1.1.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT PRIMUM. Apologiam instituit, ob infelicem successum expeditionis in Terram-Sanctam susceptae.
3.1.1.1
Memor promissi mei, quo ecce jam aliquamdiu teneor apud te, vir optime, papa Eugeni, volo absolvere me vel sero. Puderet dilationis, si mihi conscius forem incuriae, aut contemptus. Non ita est: sed incidimus, ut ipse nosti, in tempus grave, quod et ipsi pene vivendi usui videbatur indicere cessationem, nedum studiis; cum scilicet Dominus provocatus peccatis nostris, ante tempus quodammodo visus sit judicasse orbem terrae, in aequitate quidem, sed misericordiae suae oblitus. Non pepercit populo suo, non suo nomini. Nonne dicunt in gentibus, Ubi est Deus eorum? Nec mirum. Ecclesiae filii, et qui christiano censentur nomine, prostrati sunt in deserto, aut interfecti gladio, aut fame consumpti. Effusa est contentio super principes, et Dominus errare fecit eos in invio, et non in via. Contritio et infelicitas in viis eorum; pavor, et moeror, et confusio in penetralibus regum ipsorum. Quam confusi pedes annuntiantium pacem, annuntiantium bona! Diximus, Pax, et non est pax: promisimus bona, et ecce turbatio. Quasi vero temeritate in opere isto, aut levitate usi simus. Cucurrimus plane in eo, non quasi in incertum, sed jubente te, imo per te Deo. Quare ergo jejunavimus, et non aspexit? humiliavimus animas nostras, et nescivit? Nam in his omnibus non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta. Quam patienter interim adhuc audit voces sacrilegas, et Aegyptios blasphemantes, quia callide eduxit eos, ut occideret in deserto? Et quidem judicia Domini vera; quis nesciat? At judicium hoc abyssus tanta, ut videar mihi non immerito pronuntiare beatum, qui non fuerit scandalizatus in eo.
3.1.1.2
2 Et quomodo tamen humana temeritas audet reprehendere, quod minime comprehendere valet? Recordemur supernorum judiciorum, quae a saeculo sunt, si forte sit consolatio. Nam quidam ita dixit: Memor fui judicio rum tuorum a saeculo, Domine, et consolatus sum. Rem dico ignotam nemini, et nunc nemini notam. Nempe sic se habent mortalium corda: quod scimus cum necesse non est, in necessitate nescimus. Moyses educturus populum de terra Aegypti, meliorem illis pollicitus est terram. Nam quando ipsum aliter sequeretur populus, solam sapiens terram? Eduxit; eductos tamen in terram, quam promiserat, non introduxit. Nec est quod ducis temeritati imputari queat tristis et inopinatus eventus. Omnia faciebat Domino imperante, Domino cooperante, et opus confirmante sequentibus signis. Sed populus ille, inquis, durae cervicis fuit, semper contentiose agens contra Dominum, et Moysen servum ejus. Bene, illi increduli et rebelles; hi autem quod? Ipsos interroga. Quid me dicere opus est, quod fatentur ipsi? Dico ego unum. Quid poterant proficere, qui semper revertebantur, cum ambularent? Quando et isti per totam viam non redierunt corde in Aegyptum? Quod si illi ceciderunt et perierunt propter iniquitatem suam, miramur istos eadem facientes, eadem passos? Sed nunquid illorum casus adversus promissa Dei? Ergo nec istorum. Neque enim aliquando promissiones Dei justitiae Dei praejudicant. Et audi aliud.
3.1.2.1
Peccavit Benjamin: accinguntur reliquae tribus ad ultionem, nec sine nutu Dei. Designavit denique ipse ducem praeliaturis. Itaque praeliantur, freti et manu validiori, et causa potiori, et, quod his majus est, favore divino. At quam terribilis Deus in consiliis super filios hominum! Terga dedere sceleratis ultores sceleris, et paucioribus plures. Sed recurrunt ad Dominum. Et Dominus ad eos: Ascendite, inquit. Ascendunt denuo, denuoque fusi et confusi sunt. Ita Deo primum quidem favente, secundo et jubente, justi justum certamen ineunt, et succumbunt. Sed quo inferiores certamine, eo fide superiores inventi sunt. Quid putas de 417 me facerent isti, si meo hortatu iterato ascenderent, iterato succumberent? quando me audirent monentem tertio repetere iter, repetere opus, in quo semel jam, et secundo frustrati forent? Et tamen Israelitae unam et alteram non reputantes frustrationem, tertio parent, et superant. Sed dicunt forsitan isti: Unde scimus quod a Domino sermo egressus sit? Quae signa tu facis, ut credamus tibi? Non est quod ad ista ipse respondeam: parcendum verecundiae meae. Responde tu pro me et pro te ipso, secundum ea quae audisti, et vidisti; aut certe secundum quod tibi inspiraverit Deus.
3.1.2.2
Sed forte miraris me prosequi ista, qui aliud proposueram. Facio non oblitus propositi, sed quod a proposito non judicem aliena. Nempe de consideratione, ut memini, sermo mihi ad tuam Dignationem. Et sane magna ista res, et egens consideratione non minima. Quod si res magnas a magnis considerari oportet, cui aeque, ut tibi, id studii competit, qui parem super terram non habes? Sed tu secundum sapientiam et potestatem datam tibi desuper, facies de hoc. Non est meae humilitatis dictare tibi sic vel sic fieri quidquam. Sufficit intimasse oportere aliquid fieri, unde et Ecclesia consoletur, et obstruatur os loquentium iniqua. Haec pauca vice apologiae dicta sint, ut ipsa qualiacumque habeat conscientia tua ex me, unde habeat me excusatum, et te pariter, etsi non apud eos qui facta ex eventibus aestimant, certe apud te ipsum. Perfecta et absoluta cuique excusatio, testimonium conscientiae suae. Mihi pro minimo est ut ab illis judicer, qui dicunt bonum malum, et malum bonum, ponentes lucem tenebras, et tenebras lucem. Etsi necesse sit unum fieri e duobus, malo in nos murmur hominum, quam in Deum esse. Bonum mihi, si dignetur me uti pro clypeo. Libens excipio in me detrahentium linguas maledicas, et venenata spicula blasphemorum, ut non ad ipsum perveniant. Non recuso inglorius fieri, ut non irruatur in Dei gloriam. Quis mihi det gloriari in voce illa: Quoniam propter te sustinui opprobrium, operuit confusio faciem meam? Gloria mihi est, consortem fieri Christi, cujus illa vox est: Opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me. Nunc jam recurrat stilus ad suam materiam, et in ea quae proposueramus, suo tramite gradiatur oratio.
3.2.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT II. Considerationis a contemplatione distinctio.
3.2.1
Et primo quidem ipsam considerationem quid dicam, considera. Non enim idem per omnia quod contemplationem intelligi volo; quod haec ad rerum certitudinem, illa ad inquisitionem magis se habeat. Juxta quem sensum potest contemplatio quidem definiri, verus certusque intuitus animi de quacunque re, sive apprehensio veri non dubia. Consideratio autem, intensa ad investigandum cogitatio, vel intentio animi vestigantis verum. Quanquam solebant ambae pro invicem indifferenter usurpari.
3.3.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT III. Considerationis quatuor puncta designat.
3.3.1
Jam quod ad considerationis attinet fructum, quatuor, ut occurrunt, tibi consideranda reor: te, quae sub te, quae circa te, quae supra te sunt. A te tua consideratio inchoet, ne frustra extendaris in alia, te neglecto. Quid tibi prodest si universum mundum lucreris, te unum perdens? Etsi sapiens sis, deest tibi ad sapientiam, si tibi non fueris. Quantum vero? Ut quidem senserim ego, totum. Noveris licet omnia mysteria, noveris lata terrae, alta coeli, profunda maris; si te nescieris, eris similis aedificanti sine fundamento, ruinam, non structuram faciens. Quidquid exstruxeris extra te, erit instar congesti pulveris, ventis obnoxium. Non ergo sapiens, qui sibi non est. Sapiens sibi sapiens erit: et bibet de 418 fonte putei sui primus ipse. A te proinde incipiat tua consideratio; non solum autem, sed et in te finiatur. Quocunque evagetur, ad te revocaveris eam cum salutis fructu. Tu primus tibi, tu ultimus. Sume exemplum de summo omnium Patre, Verbum suum et emittente[ al. ex se emittente], et retinente. Verbum tuum, consideratio tua: quae si procedit, non recedat. Sic progrediatur, ut non egrediatur; sic exeat, ut non deserat. In acquisitione salutis nemo tibi germanior unico matris tuae. Contra salutem propriam cogites nihil. Minus dixi, Contra: Praeter, dixisse debueram. Quidquid se considerationi offerat, quod non quoquo modo ad tuam ipsius salutem pertineat, respuendum.
3.4.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT IV. Notitiam sui ipsius triplici consideratione sui complectitur; et primum quidem considerationis membrum hic exsequitur.
3.4.1
Et haec tui consideratio in tria quaedam dividitur, si consideres quid, quis, et qualis sis. Quid in natura, quis in persona, qualis in moribus. Quid, verbi gratia, homo. Quis, Papa, vel summus Pontifex. Qualis, benignus, mansuetus, vel quidquid tale. Quanquam primum illud, philosophicum sit magis quam apostolicum vestigare; attamen est in definitione hominis, quem dicunt animal rationale, mortale: quod diligentius intueri si libet, licet. Non est quod tuae in eo aut professioni obviet, aut dignitati: est vero quod saluti afferre queat. Nam consideranti duo haec simul, rationale, mortaleque; is tibi exinde occurrit fructus, ut et mortale, quod in te est rationale humiliet; et rursum rationale, mortale confortet: quod neutrum neglectui erit homini circumspecto. Si qua adhuc praesens consideranda requirit locus, tractabuntur infra, et forte utilius ex partium collatione.
3.5.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT V. Alterum membrum considerationis sui proponit: nempe, Quis sit, et unde.
3.5.1
Nunc quis sis, et de quo sis factus, advertendum. Quanquam quod dixi, de quo, id mihi praetereundum putem, tuae potius relinquendum agnitioni. Illud dico indignum tibi, citra perfectum agere de tanta assumpta perfectione. Quidni erubescas minimus inveniri in magnis, qui te recordaris magnum in minimis exstitisse? Non es oblitus primae[ al. add. tuae] professionis: non excidit menti quae subducta est manui, sed ne affectui quidem. Ipsam ad singula tua imperia, judicia, instituta, habere prae oculis non erit inutile. Haec te consideratio facit honoris contemptorem in honore ipso. Atque id magnum. Non recedat a pectore: clypeus est tibi vel a sagitta illa, Homo cum in honore esset, non intellexit. Loquere ergo tibi: Abjectus eram in domo Dei mei. Quale est hoc, de paupere et abjecto levari super gentes et regna? Quis ego, aut quae domus patris mei, ut sedeam excelsis sublimior? Sane qui dixit mihi: Amice, ascende superius, amicum fore fidit. Si minus inveniar, non expedit quidem. Qui elevavit, et dejicere potest. Sera querela: Quoniam elevans allisisti me. Non est quod blandiatur celsitudo, ubi sollicitudo major. Illa discrimen intendit, haec amicum probat. Huic accingamur, si nolumus tandem cum rubore novissimum locum tenere.
3.6.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT VI. Quale debeat esse procerum Ecclesiae studium.
3.6.1
Factum superiorem dissimulare nequimus; sed enim ad quid omnimodis attendendum. Non enim ad dominandum opinor. Nam et propheta, cum similiter levaretur, audivit: Ut evellas et destruas, et disperdas et dissipes, et aedifices et plantes. Quid horum fastum sonat? Rusticani magis sudoris schemate quodam labor spiritualis expressus est. Et nos igitur 419, ut multum[ al. ut non multum] sentiamus de nobis, impositum senserimus ministerium, non dominium datum. Non sum ego major propheta; et si forte par potestate, sed meritorum non est comparatio. Haec loquere tibi, et doce te ipsum, qui alios doces. Puta te velut unum aliquem ex prophetis. An non satis ad te? Et nimium. Sed gratia Dei es id quod es. Quid? Esto quod propheta: nunquid plus quam propheta? Si sapis, eris contentus mensura quam tibi mensus est Deus. Nam quod amplius est, a malo est. Disce exemplo prophetico praesidere non tam ad imperitandum, quam ad factitandum quod tempus requirit. Disce sarculo tibi opus esse, non sceptro, ut opus facias prophetae. Et quidem ille non regnaturus ascendit, sed exstirpaturus. Putasne et tu[ al. add. non] invenias aliquid elaborandum in agro Domini tui? Et plurimum. Non plane totum quivere emundare[ al. emendare] Prophetae: aliquid filiis suis Apostolis quod agerent reliquerunt; aliquid ipsi parentes tui tibi. Sed nec tu ad omne sufficies. Aliquid profecto tuo relicturus es successori, et ille aliis, et alii aliis usque in finem. Circa undecimam denique horam operarii otii arguuntur, et mittuntur in vineam. Antecessores tui Apostoli audierunt, quia messis quidem multa, operarii vero pauci. Paternam tibi vindicato haereditatem. Nam si filius, et haeres. Ut probes haeredem, evigila ad curam; et non otio torpeas, ne et tibi dicatur: Quid hic stas tota die otiosus?
3.6.2
Multo minus inveniri oportet aut deliciis resolutum, aut resupinum pompis. Nihil horum tibi tabulae testatoris assignant. Sed quid? Si illarum tenore contentus sis, curam potius haereditabis et operam, quam gloriam et divitias. Blanditur cathedra? Specula est. Inde denique superintendis, sonans tibi episcopi nomine non dominium, sed officium. Quidni loceris in eminenti, unde prospectes omnia qui speculator super omnia constitueris? Enim vero prospectus iste procinctum parit, non otium. Quo modo[ al. quando] libet gloriari, ubi otiari non licet? Nec locus est otio, ubi sedula urget sollicitudo omnium Ecclesiarum. Nam quid tibi aliud dimisit sanctus Apostolus? Quod habeo, inquit, hoc tibi do. Quid illud? Unum scio: non est aurum neque argentum, cum ipse dicat: Argentum et aurum non est mihi. Si habere contingat, utere non pro libitu, sed pro tempore. Sic eris utens illis, quasi non utens. Ipsa quidem, quod ad animi bonum spectat, nec bona sunt, nec mala: usus tamen horum bonus, abusio mala, sollicitudo pejor, quaestus turpior. Esto, ut alia quacunque ratione haec tibi vindices: sed non apostolico jure. Nec enim tibi ille dare quod non habuit potuit. Quod habuit, hoc dedit, sollicitudinem, ut dixi, super Ecclesias. Nunquid dominationem? Audi ipsum. Non dominantes, ait, in clero, sed forma facti gregis. Et ne dictum sola humilitate putes, non etiam veritate, vox Domini est in Evangelio: Reges gentium dominantur eorum, et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur: et infert: Vos autem non sic. Planum est: Apostolis interdicitur dominatus.
3.6.3
I ergo tu, et tibi usurpare aude aut dominans apostolatum, aut apostolicus dominatum. Plane ab alterutro prohiberis. Si utrumque simul habere voles, perdes utrumque. Alioquin non te exceptum[ al. exemptum] illorum numero putes, de quibus queritur Deus sic: Ipsi regnaverunt, et non ex me; principes exstiterunt, et ego non cognovi. Jam si regnare sine Deo juvat, habes gloriam, sed non apud Deum. At si interdictum tenemus, audiamus edictum. Qui major est vestrum, fiat sicut junior; et qui praecessor est, sicut qui ministrat. Forma apostolica haec est: dominatio interdicitur, indicitur ministratio, quae et commendatur ipsius exemplo Legislatoris, qui secutus adjungit: Ego autem in medio vestrum sum, tanquam qui ministrat. Quis se jam titulo hoc inglorium putet, quo se prior Dominus gloriae praesignivit? Merito Paulus gloriatur in eo, dicens: Ministri Christi sunt, et ego. Et addit: Ut minus sapiens dico, plus ego. In laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter. O praeclarum 420 ministerium! Quo non id gloriosius principatu? Si gloriari oportet, forma tibi sanctorum praefigitur, Apostolorum proponitur gloria. Parvane tibi illa videtur? Quis mihi tribuat similem fieri in gloria sanctorum? Clamat propheta: Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus; nimis confortatus est principatus eorum. Clamat Apostolus: Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi!
3.6.4
Hoc glorieris opto semper optimo genere gloriae, quod Apostoli, quod Prophetae delegere sibi, transmisere[ al. reliquere] tibi. Agnosce haereditatem tuam in Christi cruce, in laboribus plurimis. Felix qui dicere potuit: Plus omnibus laboravi. Gloria est, sed nil in ea inane, nil molle, nil resupinum. Si labor terret, merces invitet. Unusquisque enim secundum suum laborem mercedem accipiet. Et si ille plus omnibus laboravit, non tamen totum elaboravit, et adhuc locus est. Exi in agrum Domini tui, et considera diligenter, quantis hodieque de veteri maledicto silvescat spinis ac tribulis. Exi, inquam, in mundum: ager est enim mundus, isque creditus tibi. Exi in illum, non tanquam dominus, sed tanquam villicus, videre et procurare unde exigendus es rationem. Exi[ al. add. autem], dixerim, quibusdam tuae passibus intentae sollicitudinis, et sollicitae intentionis. Neque enim ipsi qui jussi sunt ire in orbem universum, orbem circumierunt praesentia corporis, sed mentis providentia. Et tu leva oculos quosdam considerationis tuae, et vide regiones, si non sunt magis siccae ad ignem, quam albae ad messem. Quam multae, quas putaveras fruges, diligenter inspectae, vepres potius apparebunt? Imo ne vepres quidem: annosae et veternosae arbores sunt, sed non profecto fructiferae; nisi forte glandium aut siliquarum, quas porci manducant. Quousque occupant terram? Nonne, si exis et cernis ista, pudebit otiosam jacere securim; pudebit sine causa falcem apostolicam accepisse?
3.6.5
In hunc quondam agrum Isaac patriarcha exierat, cum primum Rebecca occurrit ei: et, ut Scriptura habet, Exierat ad meditandum. Ille ad meditandum, tu ad exstirpandum egrediaris necesse est. Tibi jam praecessisse meditatio debet: tempus faciendi prae manibus. Si nunc haesitare[ al. cogitare] incipias, id quidem sero. Ante, juxta consilium Salvatoris, sedisse debueras, ante aestimasse opus, metiri vires, ponderasse sapientiam, merita comparasse, sumptus computasse virtutum. Age ergo, puta tempus putationis adesse, si tamen meditationis praeivit. Si cor movisti, movenda jam lingua, movenda est et manus. Accingere gladio tuo, gladio spiritus, quod est verbum Dei. Glorifica manum et brachium dextrum in faciendo vindictam in nationibus, increpationes in populis, in alligando reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in manicis ferreis. Si haec facis, honorificas ministerium tuum, et ministerium te. Non mediocris iste principatus. Exturbare est hoc malas bestias a terminis tuis, quo greges tui securi in pascua educantur. Domabis lupos, sed ovibus non dominaberis. Pascendas utique, non premendas sucepsisti. Si bene considerasti quis sis, haec te oportere facere non ignoras. Porro scienti et non facienti, peccatum est tibi. Non es oblitus ubi legeris: Servus sciens voluntatem domini sui, et non faciens[ al. add. digna], plagis vapulabit multis. Sic Prophetae, sic Apostoli factitabant. Fortes fuere in bello, non molles in sericis. Si filius es Apostolorum et Prophetarum, et tu fac similiter. Vindica tibi nobile genus similibus moribus; quod non aliunde nobile, quam morum ingenuitate, et fidei fortitudine fit. Per hanc vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones. Hoc chirographum paternae tuae haereditatis, quod tibi evolvimus, ubi inspicias portionem[ al. add. substantia] quae te contingit. Induere fortitudinem, et haereditasti. Posside fidem, posside pietatem, posside sapientiam, sed sapientiam sanctorum( ipsa est timor Domini), et habes quod tuum est. Habes sine defraudatione integrum paternum fundum. Pretiosissimus fundus virtus est. Bonus fundus humilitas in quo 421 omne aedificium spirituale constructum crescit in templum sanctum in Domino. Per hanc nonnulli possedere etiam portas inimicorum. Quae enim virtutum aeque potest daemonum omnem debellare superbiam, tyrannidem hominum? Caeterum cum omni indifferenter personae haec sit quaedam turris fortitudinis a facie inimici; nescio quo pacto tamen vis ejus major in majoribus, et in clarioribus clarior comprobatur. Nulla splendidior gemma, in omni praecipue ornatu summi Pontificis. Quo enim celsior caeteris, eo humilitate apparet illustrior et se ipso.
3.7.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT VII. Resumens priorem quaestionem, quis sit, diligentius expendit.
3.7.1
Arguar forsitan, quod non satis primis explicitis partibus, in secundas nescio quomodo stilus excurrerit, describere inchoans qualem te oporteat esse, cum necdum, quis sis, plenius expressisset. Credo erubescens in summo positum apice videri hominem nudum, festinavit induere insignibus suis. Absque his nempe eo deformior, quo illustrior pares. Nunquid potest abscondi civitatis supra montem positae desolatio, aut latere fumus lucernae exstinctae super candelabrum? Simia in tecto, rex fatuus in solio sedens. Et nunc audi canticum meum, et quidem minus suave, sed salutare. Monstruosa res gradus summus, et animus infimus: sedes prima, et vita ima; lingua magniloqua, et manus otiosa; sermo multus, et fructus nullus; vultus gravis, et actus levis; ingens auctoritas, et nutans stabilitas. Admovi speculum: foedus se in eo vultus agnoscat: tu tuum gaude dissimilem inveniri. Inspice tamen et tu, ne forte, etsi sit unde merito placeas tibi, etiam in quo debeas displicere, non desit. Volo glorieris testimonio conscientiae tuae, sed non minus ut eodem ipso humilieris. Rara vox, Nihil mihi conscius sum. Cautior in bonis ambulas, si et mala non lateant. Quamobrem, ut dixi, noveris te, ut inter angustias quae non desunt, fruaris conscientiae bono; magis autem ut scias quid desit tibi. Nam cui non desit? Omnia illi desunt, qui nihil sibi desse putat. Quid si summus Pontifex sis? Numquid quia summus Pontifex, ideo summus? Infimum noris esse, si summum putas. Quis summus? Cui addi non possit. Graviter erras, si te illum existimes. Absit. Non tu de illis es qui dignitates virtutes putant. Tibi ante experta virtus, quam dignitas fuit. Augustis relinquito illam sententiam, aliisque, qui divinis[ al. divis] coli honoribus non timuerunt: verbi gratia. Nabuchodonosor, Alexandro, Antiocho, Herodi. Tu vero considera non consummatione summum te dici, sed comparatione. Nec me putes comparationem dicere meritorum, sed ministeriorum. Sic te existimet homo, ut ministrum Christi, et( quod absque praejudicio sanctitatis cujuspiam dixerim) summum plane inter ministros. Alias niti te ad summam velim, non putare summum, aut velle putari antequam sis. Nam quomodo proficis, si jam sufficis tibi? Non sit proinde tibi aut pigrum vestigare quid desit, aut fateri quod desit verecundum. Loquere et tu voce antecessoris tui, Non quod jam acceperim, aut jam perfectus sim: et rursum, Ego me non arbitror comprehendisse. Haec scientia sanctorum: haec longe ab illa quae inflat. Hanc qui apponit, apponit et dolorem: sed dolorem hunc nemo unquam sapiens subterfugit. Est quippe medicinalis dolor, per quem stupor ille lethalis animi duri et poenitentis extunditur. Et ideo sapiens, qui dicere potuit: Et dolor meus in conspectu meo semper. Nunc jam repetendae reliquiae, si quae sunt, loci illius, a quo paulo ante divertimus. 422
3.8.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT VIII. De pontificiae dignitatis et potestatis excellentia disserit.
3.8.1
Age, indagemus adhuc diligentius qui[ al. quis] sis, quam geras videlicet pro tempore personam in Ecclesia Dei. Quis es? Sacerdos magnus, summus Pontifex. Tu princeps episcoporum, tu haeres Apostolorum, tu primatu Abel, gubernatu Noe, patriarchatu Abraham, ordine Melchisedech, dignitate Aaron, auctoritate Moyses, judicatu Samuel, potestate Petrus, unctione Christus. Tu es cui claves traditae, cui oves creditae sunt. Sunt quidem et alii coeli janitores, et gregum pastores: sed tu tanto gloriosius, quanto et differentius utrumque prae caeteris nomen haereditasti. Habent illi sibi assignatos greges, singuli singulos: tibi universi crediti, uni unus. Nec modo ovium, sed et pastorum tu unus omnium pastor. Unde id probem quaeris? Ex verbo Domini. Cui enim, non dico episcoporum, sed etiam Apostolorum sic absolute et indiscrete totae commissae sunt oves? Si me amas, Petre, pasce oves meas. Quas? illius vel illius populos civitatis, aut regionis, aut certi[ al. certe] regni? Oves meas, inquit. Cui non planum, non designasse aliquas, sed assignasse omnes? Nihil excipitur, ubi distinguitur nihil. Et forte praesentes caeteri condiscipuli erant, cum committens uni, unitatem omnibus commendaret in uno grege et uno pastore, secundum illud: Una est columba mea, formosa mea, perfecta mea. Ubi unitas, ibi perfectio. Reliqui numeri perfectionem non habent, sed divisionem, recedentes ab unitate. Inde est quod alii singuli singulas sortiti sunt plebes, scientes sacramentum. Denique Jacobus, qui videbatur columna Ecclesiae, una contentus est Hierosolyma, Petro universitatem cedens. Pulchre vero ibi positus est suscitare semen defuncti fratris, ubi occisus est ille: nam dictus est frater Domini. Porro cedente Domini fratre, quis se alter ingerat Petri praerogativae?
3.8.2
Ergo, juxta canones tuos, alii in partem sollicitudinis, tu in plenitudinem potestatis vocatus es. Aliorum potestas certis arctatur limitibus: tua extenditur et in ipsos, qui potestatem super alios acceperunt. Nonne, si causa exstiterit, tu episcopo coelum claudere, tu ipsum ab episcopatu deponere etiam et tradere satanae potes? Stat ergo inconcussum privilegium tuum tibi tam in datis clavibus, quam in ovibus commendatis. Accipe aliud, quod nihilominus praerogativam[ al., ipsum] confirmat tibi. Discipuli navigabant, et Dominus apparebat in littore; quodque jucundius erat, in corpore redivivo. Sciens Petrus quia Dominus est, in mare se misit, et sic venit ad ipsum, aliis navigio pervenientibus. Quid istud? Nempe signum singularis pontificii Petri, per quod non navem unam, ut caeteri quique suam, sed saeculum ipsum susceperit gubernandum. Mare enim saeculum est; naves, Ecclesiae. Inde est quod altera vice instar Domini gradiens super aquas, unicum se Christi vicarium designavit, qui non uni populo, sed cunctis praeesse deberet: siquidem aquae multae, populi multi. Ita cum quisque caeterorum habeat suam, tibi una commissa est grandissima navis; facta ex omnibus ipsa universalis Ecclesia, toto orbe diffusa.
3.9.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT IX. Propriae naturae considerationem commendat.
3.9.1
En quis es. Sed noli oblivisci etiam quid? Nam et ego non sum oblitus, id me promisisse repetiturum in opportunitate. Quam opportune cum eo qui es, etiam quod ante eras, consideras! Quid dico, eras? Et nunc es. Quid desinas intueri, quod non desisti esse? Una sane consideratio est, quid fueris, et quid sis: nam quis sis factus, altera. Non oportet ut ista extundat 423 illam in scrutinio tui. Es enim, ut dixi, adhuc quod eras: et non minus hoc es, quam quod factus es post, forte et magis. Denique illud natus es, mutuatus hoc, non in hoc mutatus. Non rejectum illud, sed istud adjectum. Tractemus utrumque simul: nam, ut praefatum me memini, collatae ex invicem ambae res utiliores fient. Dixi supra consideranti quid sis, naturam occurrere, qua es homo: nam homo natus es. Porro percunctanti quis, personae respondebitur nomen, quod es episcopus: quod quidem factus, non natus es. Quid tibi horum videtur ad purum esse tui, et ad te principalius pertinere? quod factus, an quod natus? Nonne quod natus? Hoc ergo consulo consideres[ al., considera] maxime, quod maxime es, hominem videlicet, quod et natus es.
3.9.2
Nec modo quid natus, sed et qualis natus, oportet attendas, si non vis tuae considerationis fructu et utilitate fraudari. Tolle proinde nunc haereditaria haec perizomata ab initio maledicta. Dirumpe velamen foliorum celantium ignominiam, non plagam curantium. Dele fucum fugacis honoris hujus, et male coloratae nitorem gloriae, ut nude nudum consideres, quia nudus egressus es de utero matris tuae. Nunquid infulatus? numquid micans gemmis, aut floridus sericis, aut coronatus pennis, aut suffarcinatus metallis? Si cuncta haec, veluti nubes quasdam matutinas, velociter transeuntes et cito pertransituras, dissipes et exsuffles a facie considerationis tuae, occurret tibi homo nudus, et pauper, et miser, et miserabilis; homo dolens quod homo sit, erubescens quod nudus sit, plorans quod natus sit, murmurans quod sit; homo natus ad laborem, non ad honorem; homo natus de muliere, et ob hoc cum reatu; brevi vivens tempore, ideoque cum metu; repletus multis miseriis, et propterea cum fletu. Et vere multis, quia corporis et animae simul. Quid enim calamitate vacat nascenti in peccato, fragili corpore, et mente sterili? Vere ergo repletus, cui infirmitas corporis, et fatuitas cordis cumulatur traduce sordis, mortis addictione. Salubris copula, ut cogitans te summum Pontificem, attendas pariter vilissimum cinerem non fuisse, sed esse. Imitetur cogitatio naturam; imitetur et, quod dignius est, Auctorem naturae, summa imaque consocians. Nonne natura in persona hominis vili limo vitae spiraculum colligavit? Nonne Auctor naturae in sui persona Verbum limumque contemperavit? Ita tibi sume formam tam de nostrae concretione originis, quam de sacramento redemptionis: ut altus sedens, non alta sapiens sis, sed humilia de te sentiens, humilibusque consentiens.
3.10.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT X. Tertium membrum considerationis sui, nempe Qualis sit, exponit.
3.10.1
Proinde si consideras quantus es, cogita etiam qualis et maxime. Haec te sane consideratio tenet in te; nec a te avolare sinit, non ambulare in magnis, neque in mirabilibus super te. In te consistito. Non infra dejici, non attolli supra, non evadere in longius, non extendi in latius. Tene medium, si non vis perdere modum. Locus medius tutus est. Medium sedes modi, et modus virtus. Omnem extra modum mansionem[ al., habitationem], sapiens exsilium reputat. Propterea non est illi habitare in longo, quod ultra modum sit: sed ne in lato quidem quod extra sit: porro nec in alto vel imo, quod alterum supra, alterum infra sit. Denique et longitudo exterminium habere solet, et dilatatio scissuram, et altitudo ruinam, et profundum absorptionem. Dico haec planius, ne me putes ea loqui quae Apostolus comprehendere hortatur cum omnibus sanctis, longitudinem, latitudinem, sublimitatem, et profundum,: quod alterius erit et disputationis, et temporis. Nunc autem longum dico, cum sibi homo longiorem promittit vitam; latum, cum in superfluas animus distenditur curas; altum, cum de se plus praesumit; profundum, cum se plus dejicit. Qui ergo longa sibi metitur 424 tempora, nonne vere ingreditur iter exterminii, transiens vitae terminos productiori sollicitudine? Inde est, quod homines in praesenti a sese exsules per oblivionem, in alia per inanem sollicitudinem migrant saecula, non profutura, imo nec futura. Similiter animus distentus in multa, multis laceretur curis necesse est. Nempe immoderata extensio extenuationem, et extenuatio nimia scissionem facit. Jam vero alta praesumptio, quid nisi ruinosa praecipitatio est? Legisti namque, Ante ruinam exaltatur cor. Quid e regione nimiae pusillanimitatis dejectio, nisi desperata quaedam absorptio est? In hanc fortis non dejicietur. Prudens longioris vitae non abducetur incerto. Modestus moderabitur curas, temperabit a superfluis, non deerit necessariis. Porro justus altiora se non praesumet, sed loquetur cum justo: Si justus fuero, non levabo caput.
3.11.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XI. Serium examen sui Pontifici serio commendat.
3.11.1
Tu ergo in hac consideratione tui caute ambules, et tota aequitate verseris, ut nec plus vero tibi tribuas, nec plus justo parcas. Porro plus vero tribuis, non modo arrogando tibi quod non habes bonum, sed et quod habes adscribendo. Vigilanter discerne, qualis ex te, et qualis sis dono Dei; et non sit in spiritu tuo dolus. Erit autem, nisi fideliter partiens, tua tibi, et quae sunt Dei, Deo sine fraude resignes. Ex te mala, bona a Domino esse, persuasum tibi non ambigo. Sane inter considerandum qualis sis, etiam qualis fueris ad memoriam revocandum. Conferenda posteriora prioribus. Profecerisne in virtute, in sapientia, in intellectu, in suavitate morum; an ab his forte( quod absit!) defeceris. Patientior sis, an impatientior solito, iracundior leniorne, insolentior an humilior, affabilior an austerior, exorabilior an difficilior, pusillior animo an magnanimior, serius magis an plusculum dissolutus, timoratior an forte fidentior quam oportet. Quam latus tibi patet campus in hoc genere considerandi! Memoro ego pauca, veluti quaedam seminaria proferens; non tamen ipse serens, sed dans semen serenti. Oportet innotescat tibi zelus tuus, clementia tua, discretio quoque moderatrix earumdem virtutum, qualis videlicet in donandis injuriis, qualis sis in ulciscendis, quam in utroque providus modi, loci, temporis observator. Prorsus consideranda tria haec in usu virtutum harum; ne non sint virtutes, si praeter haec reperiantur: nempe ejusmodi, non natura virtutes, sed usus facit. Nam ex se indifferentes esse noscuntur. Tuum est, aut abutendo et confundendo facere vitia; aut bene ordinateque utendo, virtutes. Solent discretionis oculo caligante alterutrum sibi praeripere loca, terminos occupare. Porro caliginis duae sunt causae, ira et mollior affectus. Is judicii censuram enervat, illa praecipitat. Quomodo ab altero non periclitetur, aut pietas clementiae, aut zeli rectitudo? Turbatus prae ira oculus clementer nil intuetur; suffusus fluxa quadam et muliebri mollitie animi rectum non videt. Non eris innocens, si aut punias eum cui forte parcendum esset, aut parcas ei qui fuerat puniendus.
3.12.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XII. Neque in prosperis animum nimis laxandum, neque in adversis deficiendum.
3.12.1
In tribulationibus quoque qualem te inveneris nolo dissimules. Si constantem in tuis, condolentem in alienis gaude. Recti cordis hoc; e regione perversissimi, si cum in propriis deprehendaris fortasse impatiens, minime tamen in alienis compatiens sentiaris. Quid in prosperis? nihilne est quod considerationem sollicitet? Est utique si diligenter attendas, quam rarus semper exstiterit, qui non vel modice in prosperitate animum relaxaverit a sui custodia et disciplina. 425 Quando haec incautis non fuit ad disciplinam, quod ignis ad ceram, quod solis radius ad nivem vel glaciem? Sapiens David, sapientior Salomon fuit: sed blandientibus nimis secundis rebus alter ex parte, alter ex toto desipuit. Magnus qui incidens in adversa, non excidit vel parum a sapientia: nec minor cui praesens felicitas si arrisit, non irrisit. Quanquam facilius inveneris qui sapientiam retinuerunt, contraria sibi fortuna, quam qui propitia non perdiderunt. Praeferendus ille et magnus[ al., magnis] est, cui inter prospera saltem risus indecentior, aut sermo insolentior, aut immoderatior cura vestis vel corporis non irrepsit.
3.13.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XIII. Ab otio et nugis vanisque sermonibus Pontificem dehortatur.
3.13.1
Etsi recte Sapiens hortatur sapientiam scribi in otio, cavendum et in otio otium est. Fugienda proinde otiositas, mater nugarum, noverca virtutum. Inter saeculares nugae, nugae sunt; in ore sacerdotis, blasphemiae. Interdum tamen si incidant ferendae fortassis; referendae nunquam. Magis interveniendum caute et prudenter nugacitati. Prorumpendum sane in serium quid, quod non modo utiliter, sed libenter audiant et supersedeant otiosis. Consecrasti os tuum Evangelio: talibus jam aperire illicitum, assuescere sacrilegium est. Labia sacerdotis, ait, custodiunt scientiam et legem requirunt de ore ejus: non nugas profecto vel fabulas. Verbum scurrile quod faceti urbanive nomine colorant, non sufficit peregrinari ab ore: procul et ab aure relegandum. Foede ad cachinnos moveris, foedius moves. Porro detrahere, aut detrahentem audire, quid horum damnabilius sit, non facile dixerim.
3.14.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XIV. Personarum acceptionem in judiciis summopere vitandam.
3.14.1
De avaritia non est quod tuum fatigem intuitum, cum pecuniam tanquam paleam dicaris habere. Non prorsus, non est quod pro illa timeatur a judiciis tuis. Sed est quod non minus saepe, nec noxie minus insidiari judicantibus solet: de quo maxime, quid in tua lateat conscientia, latere te nolim. Quid illud sit quaeris? Acceptio personarum. Non parvi te reum peccati existimes, si facies peccatorum sumis et non potius causas dijudicas meritorum. Est item vitium, cujus si te immunem sentis, inter omnes quos novi ex his qui cathedras ascenderunt, sedebis me judice solitarius: quia veraciter singulariterque levasti te supra te, juxta prophetam.. Facilitas credulitatis haec est, cujus callidissimae vulpeculae magnorum neminem comperi satis cavisse versutias. Inde eis ipsis pro nihilo irae multae, inde innocentium frequens addictio, inde praejudicia in absentes. Gratulor autem tibi: nec enim assentationis apud te vereor incurrere notam: gratulor, inquam, praesidere te usque adhuc absque horum omnium querela multa: an et sine culpa, tu videris. Nunc ad ea quae sub te sunt, consideratio intendenda. At alterius principii hoc: siquidem tuis occupationibus sermo brevior competentior est.

Intertext edge

Open linked passage

Note