De diligendo Deo
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis">
—
⋯
Original / primary: 11196 Dedide2
17.1
CAPUT XV. De quatuor gradibus amoris, et felici statu patriae coelestis.
17.1
Verumtamen quia carnales sumus, et de carnis concupiscentia nascimur, necesse est ut cupiditas vel amor noster a carne incipiat; quae si recto ordine dirigitur, quibusdam suis gradibus duce gratia proficiens, spiritu tandem consummabitur: quia non prius quod spirituale, sed quod animale, deinde quod 601 spirituale. Et prius necesse est portemus imaginem terrestris, deinde coelestis. In primis ergo diligit seipsum homo propter se; caro quippe est, et nil sapere valet praeter se. Cumque se videt per se non posse subsistere, Deum quasi sibi necessarium incipit per fidem inquirere, et diligere. Diligit itaque in secundo gradu Deum, sed propter se, non propter ipsum. At vero cum ipsum coeperit occasione propriae necessitatis colere et frequentare, cogitando, legendo, orando, obediendo, quadam hujuscemodi familiaritate paulatim sensimque Deus innotescit, consequenter et dulcescit: et sic gustato quam suavis est Dominus, transit ad tertium gradum, ut diligat Deum, non jam propter se, sed propter ipsum. Sane in hoc gradu diu statur: et nescio si a quoquam hominum quartus in hac vita perfecte apprehenditur, ut se scilicet diligat homo tantum propter Deum. Asserant hoc si qui experti sunt: mihi, fateor, impossibile videtur. Erit autem procul dubio, cum introductus fuerit servus bonus et fidelis in gaudium Domini sui, et inebriatus ab ubertate domus Dei. Quasi enim miro quodam modo oblitus sui, et a se penitus velut deficiens, totus perget in Deum: et deinceps adhaerens ei, unus cum eo spiritus erit. Arbitror hoc sensisse Prophetam cum diceret: Introibo in potentias Domini; Domine, memorabor justitiae tuae solius. Sciebat profecto cum introiret in spirituales potentias Domini, exutum se iri universis carnis infirmitatibus: ut jam nil de carne haberet cogitare, sed totus in spiritu memoraretur justitiae Domini solius.
17.2
Tunc pro certo singula Christi membra dicere poterunt de se, quod Paulus aiebat de capite: Etsi cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus. Nemo ibi se cognoscet secundum carnem: quia caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. Non quod carnis illic substantia futura non sit; sed quod carnalis omnis necessitudo sit defutura, carnisque amor amore spiritus absorbendus; et infirmae, quae nunc sunt, humanae affectiones in divinas quasdam habeant commutari. Tunc sagena charitatis, quae nunc tracta per hoc mare magnum et spatiosum ex omni genere piscium congregare non desinit, cum perducta ad littus fuerit, malos foras mittens, bonos solummodo retinebit. Siquidem in hac vita ex omni genere piscium intra sinum suae latitudinis charitatis rete concludit: ubi se pro tempore omnibus conformans, omniumque in se sive adversa, sive prospera trajiciens, ac sua quodammodo faciens, non solum gaudere cum gaudentibus, sed etiam flere cum flentibus consuevit. Sed cum pervenerit ad littus, velut malos pisces omne quod triste patitur, foras mittens, sola quae placere et jucunda esse poterunt, retinebit. Nunquid enim tunc, verbi gratia, Paulus aut infirmabitur cum infirmis, aut uretur pro scandalizatis, ubi scandala et infirmitas procul erunt? Aut certe lugebit eos qui non agent[ al. habent] poenitentiam, ubi certum est nec peccantem fore, nec poenitentem? Absit autem ut vel eos qui ignibus aeternis cum diabolo et angelis ejus deputandi sunt, plangat et defleat in illa civitate, quam fluminis impetus laetificat, cujus et diligit Dominus portas super omnia tabernacula Jacob: quod videlicet in tabernaculis, etsi quandoque gaudetur de victoria, laboratur tamen in pugna, et plerumque periclitatur de vita: in illa autem patria nulla prorsus admittatur adversitas sive tristitia, quemadmodum de illa canitur, Sicut laetantium omnium habitatio est in te: et rursum, Laetitia sempiterna erit eis. Denique quomodo misericordiae recordabitur, ubi memorabitur justitiae Dei solius? Proinde ubi jam non erit miseriae locus, aut misericordiae tempus; nullus profecto esse poterit miserationis affectus.