Bernardus Claraevallensis1090-1153
De gradibus humilitatis et superbiae
Supe 1.2
Choose a text
More by Bernardus Claraevallensis1090-1153
—
11197 Degrhue
1.2.1
Tempus scripti libri de Gradibus Humilitatis colligimus ex praelaudata epistola decima octava sub annum 1127 scripta. Tunc enim Bernardus quatuor tantum opuscula dictaverat cum aliquot epistolis, quorum opusculorum cum primum fuerit de Humilitate, ante annum 1125 scriptum dici debet. Certe ad Godefridum Clarae- Vallis Priorem ac consanguineum suum, postea Lingonensem episcopum, ad quem epistola trecentesima vigesima. Hunc« filium, fratrem, socium, et profectus sui participem» vocat hic n. 24. In codice Colbertino, notato 3964, haec inscriptio libri legitur post libros de Consideratione:« Incipit liber ejusdem de Gradibus Humilitatis, ad Godefridum tunc in Clara- Valle Priorem, postea Lingonicae civitatis episcopum.» Deest in hoc codice Retractatio, quae in quatuor aliis manuscriptis libro praemittitur. Unde eam in hunc locum restituere visum est, quam Horstius ad calcem rejecerat.
1.2.2
RETRACTATIO S. BERNARDI IN TRACTATUM DE GRADIBUS HUMILITATIS.
1.2.3
In hoc Opusculo, cum illud de Evangelio, quod Dominus ait, diem ultimi judicii se nescire, ad aliquam sententiam confirmandam atque corroborandam proferrem in medium, improvide quidem apposui, quod in Evangelio scriptum non esse postea deprehendi. Nam cum textus habeat tantummodo, neque filius scit; ego deceptus magis, quam fallere volens, litterae quippe immemor, sed non sensus,« Nec ipse,» inquam,« Filius hominis scit.» Unde etiam totam ordiens sequentem disputationem, ex eo quod non veraciter posui, veram conatus sum approbare assertionem. Sed quia talem errorem meum multo post, quam a me idem libellus editus, et a pluribus jam transcriptus fuit, deprehendi; cum non potui per tot jam libellos sparsum persequi mendacium, necessarium credidi confugere ad confessionis remedium. Alio quoque in loco quamdam de Seraphim opinionem posui, quam nunquam audivi, nusquam legi. Ubi sane lector meus attendat, quod proinde temperanter,« puto,» dixerim: volens videlicet non aliud, quam putari, quod certum reddere de Scripturis non valui. Titulus quoque ipse qui de Gradibus Humilitatis inscribitur, pro eo forsitan quod non humilitatis, sed superbiae potius hic distingui describique gradus videntur, calumniam patietur, sed hoc a minus vel intelligentibus, vel attendentibus ejus tituli rationem, quam tamen in fine opusculi ipse breviter intimare curavi.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).