Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De laude novae militiae
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/bernardus-claraevallensis1090-1153" aria-label="More works by Bernardus Claraevallensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11199 Delanom
1.1
541 ADMONITIO IN OPUSCULUM VI.
1.1
Liber subjectus in codicibus antiquis hunc praefert titulum,« Incipit prologus sancti Bernardi abbatis in libello ad Milites Templi:» et post prologum,« Incipiunt capitula de laude novae Militiae:» quae omnino sunt tredecim, ut in editis nostris, ubi titulos ex mente auctoris retinuimus. Liber iste a Gaufrido in libro tertio de Vita Bernardi, capite octavo,« Exhortatorius sermo ad Milites Templi» vocatur.« Quam vero fidelis,» inquit,« cujuslibet piae conversationis commendator exstiterit et adjutor, exhortatorius ad Milites Templi Sermo declarat.» Ita ergo hujusce libri titulus institui potest:« Liber ad Milites Templi, de laude novae Militiae.»
1.2
« Hugoni» tamen« militi Christi et magistro Militiae Christi» inscriptus est prologus: sed perinde est Magistro Militiae, atque omnibus Militibus librum nuncupasse. Dicti sunt Fratres Templi ex eo, quod concessu Balduini regis juxta Templum Domini primo consederint, teste Guillelmo archiepiscopo Tyrensi in libro duodecimo, capite septimo, ubi eorum originem describit ad annum 1118.« Eodem anno,» inquit,« quidam nobiles viri de equestri ordine, Deo devoti, religiosi, et timentes Deum, in manu domini patriarchae Christi servitio se mancipantes, more canonicorum regularium, in castitate, et obedientia, et sine proprio, velle perpetuo vivere professi sunt. Inter quos primi et praecipui fuerunt viri venerabiles, Hugo de Paganis, et Gaufredus de Sancto- Aldemaro: quibus quoniam neque ecclesia erat, neque certum habebant domicilium, Rex in palatio, quod secus Templum Domini ad australem habet partem, eis ad tempus concessit habitaculum. Prima autem eorum professio, quodque eis a domino patriarcha et aliis episcopis in remissionem peccatorum injunctum est, ut vias et itinera, maxime ad salutem peregrinorum, contra latronum et incursantium insidias, pro viribus conservarent.» Haec de Militum Templi origine, quibus primus Magister praefectus est praedictus Hugo de Paganis, quem idem Guillelmus Tyrensis magistrum militiae Templi primum vo cat in libri decimi tertii capite vigesimo sexto.« Hugoni sanctae militiae Priori» inscripta est Guigonis Carthusiae praepositi epistola secunda. Iste est Hugo, cui Bernardus sequentem librum nuncupavit, distinguendus utique ab altero Hugone, qui ex comite Campaniae miles Templi factus est, testante Bernardi epistola trigesima prima ipsi directa. Porro Hugoni de Paganis primo militiae Magistro successit« miles eximius et in armis strenuus, nobilis carne et moribus, dominus Robertus, cognomine Burgundio, natione Aquitanicus,» et quidem sub annum 1136, ut colligitur ex Guillelmo Tyrensi in libri decimi quinti capite sexto, qui item de eodem agit initio libri decimi septimi. Roberto suffectus videtur Ebrardus, cui Petrus Venerabilis scribit epistolam, quae est libri sexti epistola vigesima sexta. 542
1.3
Quo anno scriptus sit iste liber, non facile dixerim. Id factum constat Ordine jam plurimum aucto, et militum numero multiplicato. Bernardi verba hoc probant n. 10:« Haec Jerosolymis actitantur, et orbis excitatur. Audiunt insulae, et attendunt populi de longe, et ebulliunt ab Oriente et Occidente... Quodque cernitur jucundius, et agitur commodius, paucos admodum in tanta multitudine hominum illo confluere videas, nisi utique sceleratos,» etc. Atqui ante consilium Trecense, id est ante annum 1127, novem tantum erant ejus instituti Milites, ut ex Guillelmo mox videbimus. Vix ergo ante annum 1132, hic liber compositus dici potest, sed tamen ante annum 1136, quo fere anno Robertus magister Hugoni successit.
1.4
Templariorum Regulam ex codice Victorino typis mandavit Miraeus, eamque Chronico Cisterciensi inseruit,« utpote a sancto Bernardo,» inquit,« abbate Clarae- Vallensi, ut ex prologo patet, dictatam.» Regula haec totidem capitulis, quot Regula sancti Benedicti, ex qua magna ex parte de verbo sumpta est, constat, id est capitulis septuaginta duobus. Sic vero inscribitur ante prologum: Regula pauperum commilitonum Christi Templique Salomonici.» Manricus ad annum 1128, cap. 2, hanc Regulam Bernardo auctori cum Miraeo tribuit, ad idque probandum duo loca adduxit ex prologo. Primus locus sic habet:« Sane autem prorsus licet nostri dictaminis auctoritatem permaximus numerus religiosorum Patrum, qui in illo concilio divina admonitione convenerunt, commendat; non debemus silenter transire, quibus videntibus et veras sententias proferentibus, ego Joannes Michaelensis praesentis paginae, jussu concilii ac venerabilis abbatis Clarae- Vallensis, cui creditum ac debitum hoc erat, humilis scriba esse divina gratia merui.» Verum haec verba non significant ullam Regulam a Bernardo pro Templariis fuisse compositam: sed eum in Joannem Michaelensem rejecisse impositum sibi scribae officium. Neque quidquam amplius conficitur ex sequentibus verbis, quae post enumerationem Patrum Trecensis concilii hoc modo referuntur:« Ipse vero magister militiae, Hugo nomine, revera non defuit, et quosdam de fratribus suis secum habuit, verbi gratia F. Godefridum F. Rovallum, F. Gaufridum Bisol, F. Paganum de Monte- Desiderii, Archembaudum de Sancto- Aniano. Iste vero magister Hugo cum istis discipulis modum et observantiam exiguae inchoationis sui militaris Ordinis, qui ab illo qui dicit, Ego principium qui et loquor vobis, sumpsit exordium, juxta memoriae suae notitiam supra nominatis Patribus intimavit. Placuit itaque concilio, ut consilium ibi lima et consideratione divinarum Scripturarum diligenter examinatum, tamen cum providentia Papae Romanorum ac Patriarchae Jerosolymitarum, necnon etiam assensu capituli pauperum commilitonum templi quod est in Jerusalem, scripto commendaretur, et inenodabiliter servaretur.» Quibus verbis in tantum a Patribus sancitum fuisse intelligimus, ut Militibus Regula ex eorum consensu, consultis Romano Pontifice et Patriarcha Jerosolymitano, praescriberetur: sed Bernardus ejus auctor 543 nequaquam asseritur. Quinimo Albericus Ordinis Cisterciensis eisdem Militibus Regulam sancti Augustini impositam scribit. Unde in Monastico Anglicano ad Ordinem sancti Augustini revocantur. Permirum esset, si Albericus Trium- Fontium haud longe a Clara- Valle monachus Cisterciensis, hanc Bernardi Regulam ignorasset, et pro illa Militibus, qui ejus tempore supererant, aliam tribuisset. Guillelmus Tyrensis episcopus in jam dicti libri duodecimi capite septimo tradit, eisdem Militibus, qui ante concilium Trecense« nonnisi novem erant, de mandato domini Honorii papae et domini Stephani Jerosolymitani patriarchae, fuisse institutam Regulam, et album habitum assignatum,» cum antea vulgari usi essent.« Postmodum vero tempore domini Eugenii papae, ut dicitur, cruces de panno rubeo mantellis suis coeperunt assuere,» tam equites,« quam eorum Fratres qui dicuntur Servientes. Quorum res adeo crevit in immensum, ut hodie,» inquit Guillelmus,« trecentos plus minusve in conventu habeant equites, albis chlamydibus indutos, exceptis Fratribus.» Ex his postremis verbis conjicimus, Regulam illam, quae Bernardo auctori tribuitur, nonnisi post Guillelmum Tyrensem scriptam fuisse: quandoquidem in capite vigesimo primo notantur quidam« pseudofratres ex Ultramontanis partibus, mentientes se esse de Templo;» et quaedam apud ipsos Milites« sine discretione ac consilio communis capituli succrevisse penitus amputanda» arguuntur, nempe quod« habebant olim famuli et armigeri alba vestimenta, unde veniebant damna importabilia,» Nullum vero capitulum generale Templariorum fuit ante concilium Trecense: nullus antea peculiaris Militum habitus, sed vulgaris. Albus eis concessus est a Patribus concilii, exceptis Servientibus. Plane vel ex his solis verbis intelligitur, hoc saltem capitulum longe post tempus concilii fuisse adscriptum. Capitulum septimum« standum divinum officium audiri» non solum non laudat, sed etiam vituperat, statuitque audiri sedendo: quod sane statutum in Bernardi mentem non venisset. In capitulo quinquagesimo sexto statuitur,« ut amplius sorores non habeantur:» quod arguit non fuisse recens institutum. An Joannes Michaelensis istius Regulae auctor sit aliis judicandum relinquo. Illud in ea observatu non indignum, quod« collatio» pro coenula jejuniorum usurpatur in capite decimo sexto.

Intertext edge

Open linked passage

Note